Probatur vltimo a posteriori duobus signis. Primum est. Violatio commutatiuae iustitiae secundum omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuae iustitiae violatio obliget ad restitutionem. Quam quaestionem nos reseruamus definiendam infra quaest. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quae opponitur iustitiae distributiuae. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiae sunt diuersa specie: distributiuae nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuae vero iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationes assignatas.