Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio cōmutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionẽ nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ sunt diuersa specie: distributiuę nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad cōfirmationẽ negatur cōsequentia propter rationes assignatas.