Ad secundum primo respondetur quod distributiua iustitia primo, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua vero, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundo respondetur, quod distributiua iustitia formaliter & directe respicit dignitatem personarum , hoc est proportionem quam habet persona ad personam & ad bona communia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personae fuerint dignae: tanto minus obueniet vnicuique personae bonorum communium . Caeterum commutatiua tantum respicit aequalitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & praesuppositiue respicit, vt compenset ad aequalitatem iniuriae. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personae fuerint in republica aeque dignae, quam si vna tantum esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertium .