DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrum sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiunctim . Et est dubium peculiare quod mouetur propter rationem iustitiae quae dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: non tamen distributiua nec commutatiua , ergo. Probatur quantum ad priorem partem . Vindicatiua iustitia compensat iniuriam factam secundum aequalitatem rei ad rem, infligit siquidem poenam iuxta delicti quantitatem . Quantum ad secundam partem probatur. Commutatiua iustitia residet non solum in Principe, verum in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solum residet in Principe, ergo non est commutatiua . In oppositum est quod vindicatiua iustitia continetur sub commutatiua , sicut species sub genere: sed species non condiuiditur contra genus, ergo neque vindicatiua contra commutatiuam . Maior est ex D. Tho. infra quaest. 108. artic. 2. ad primum . Vbi ait, punitio peccatorum secundum quod pertinet ad iustitiam publicam , est actus iustitiae commutatiuae . Et in 3. part. quaest. 85. arti. 3. ad tertium . inquit iustitia vindicatiua respicit personam iudicis & sub iustitia commutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expresse conclusionem illam, videlicet, quod sub iustitia commutatiua continetur tanquam eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quaest. 5. art. 1. ad tertium . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiam publicam pertinet & refertur ad bonum commune reipublicae: & sic est actus elicitus a commutatiua iustitia, imperatur vero a legali iustitia, quae est in Principe & illius ministris. Secundo consideratur respectu particularis personae, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti laesae : qua consideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitum est vindictam petere modo & ordine debitis, vt compensatio illi fiat. Et hac consideratione non est actus iustitiae, sed actus specialis virtutis: quae sumit sibi nomen iustitiae vindicatiuae & ad commutationem reducitur.