DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiũctim . Et est dubiũ peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: nō tamẽ distributiua nec cōmutatiua , ergo. Probat̃ quantũ ad priorẽ partẽ . Vindicatiua iustitia cōpẽsat iniuriā factā secundũ æqualitatẽ rei ad rem, infligit siquidem pœnā iuxta delicti quātitatẽ . Quātũ ad secũdā partẽ probatur. Cōmutatiua iustitia residet nō solũ in Principe, verũ in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo nō est cōmutatiua . In oppositũ est ꝙ vindicatiua iustitia cōtinetur sub cōmutatiua , sicut species sub genere: sed species non cōdiuiditur contra genus, ergo neq; vindicatiua contra cōmutatiuā . Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primũ . Vbi ait, punitio peccatorũ secundũ quod pertinet ad iustitiam publicā , est actus iustitiæ cōmutatiuæ . Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertiũ . inquit iustitia vindicatiua respicit personā iudicis & sub iustitia cōmutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, ꝙ sub iustitia cōmutatiua continetur tanquā eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertiũ . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiā publicam pertinet & refertur ad bonũ commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à cōmutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò cōsideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti læsę : qua cōsideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitũ est vindictā petere modo & ordine debitis, vt cōpensatio illi fiat. Et hac cōsideratione nō est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quę sumit sibi nomen iustitiæ vindicatiuæ & ad cōmutationẽ reducitur.