Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem aequalem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori aequale. Caeterum persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori aequale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit aequale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, quod vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur a defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitime talem vltionem exequi, siue intendendo bonum reipublicae, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis laesi per iniuriam. Interdum vero sumitur vindicatio pro vltionis a iudice exercendae petitione. Et hac consideratione iste actus non solum est in iudice, sed etiam in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatem decidimus.