Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem ęqualem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. Cæterũ persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, ꝙ vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur à defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionẽ exequi, siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. Interdũ verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac cōsideratione iste actus nō solum est in iudice, sed etiā in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatẽ decidimus.