Prima conclusio. Vindicatio secundum quod est in iudice est actus iustitiae commutatiuae , non tantum qua ratione ordinatur vindicatio ad bonum reipublicae. Verum etiam qua ratione ordinatur ad bonum particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruandam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia commutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & communi , verum etiam ad seruandos immunes singulos ciues, ergo non tantum in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum a republica verum etiam a singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium.