Prima conclusio. Vindicatio secundùm quod est in iudice est actus iustitiæ cōmutatiuæ , non tantũ qua ratione ordinatur vindicatio ad bonũ reipublicæ. Verũ etiam qua ratione ordinatur ad bonũ particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruādam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia cōmutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & cō muni , verũ etiam ad seruādos immunes singulos ciues, ergo nō tantũ in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verũ etiā à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium.