RESPONDEO dicendum,
quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat
ęqualem
æqualem
recompensationem passionis ad
actionẽ
actionem
præ
cedẽtem
præcedentem
. Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege,
Exod. 21. Reddet animam pro anima, oculum pro oculo, &c. & quia
etiā
etiam
auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua
etiā
etiam
ipse damnificatur. Et hoc etiam
iustũ
iustum
damnum continetur in lege,
Exod. 22.
Si quis furatus fuerit bouem, aut
ouem, & occiderit vel vendiderit,
quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue.
Tertiò verò transfertur nomen
cō
trapassi
contrapassi
ad voluntarias commutationes, in quibus
vtriusq;
vtriusque
est actio
& passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt
dictũ
dictum
est
. In omnibus autem his debet
fieri secundùm rationem iustitiæ
commutatiuæ recompensatio secundùm
æqualitatẽ
æqualitatem
, vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni:
nō
non
autem semper esset æqualis,
si
idẽ
idem
specie aliquis pateretur, quod
fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio,
quā
quam
passio eiusdem speciei quàm ipse
pateretur. Et ideo ille qui percutit
principem,
nō
non
solùm repercutitur,
sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi
sola res illa auferretur. Quia ipse
qui damnificauit alium in re sua,
nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed
rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam
nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si
quis daret rem suam,
accipiẽs
accipiens
rem
alterius: quia fortè res alterius est
multo maior quàm sua. Et ideo
oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem
adæquare
passionẽ
passionem
actioni in commutationibus, ad quod
inuẽta
inuenta
sunt
numismata. Et sic contrapassum
est commutatiuum iustum. Quod
in distributiua iustitia locum non
habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel
passionis ad actionem, vnde di|
citur contrapassum: sed secundùm
proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum
est.