SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic. COMMENTARIVS. DVbium primum est circa præcedentes articulos, Vtrùm iustitiæ distributiuæ & cōmutatiuæ media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantùm accidentaliter intra eandem speciem. Arguitur primò. Videtur enim quòd tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ personæ quod suum est, ergo. Cōfirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non for maliter & specificè, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter. Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramq́; iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertiũ . Probatur. Iustitia cōmutatiua præcipit maiorem compensationẽ iniuriæ illatæ faciendā esse personæ digniori. Itaque quāto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi faciẽda est. In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidẽtalem distinctionẽ inter vtramq́; iustitiam, Sed opposita sentẽtia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusq; scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in præsentia: sed de particulari. Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterũ ciuem: qui est partis ad cōpartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quòd id quod est totius, videlicet reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquā proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquā ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij. Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio cōmutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionẽ nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ sunt diuersa specie: distributiuę nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad cōfirmationẽ negatur cōsequentia propter rationes assignatas. Ad secundum primo respondetur quòd distributiua iustitia primò, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua verò, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundò respondetur, quòd distributiua iustitia formaliter & directè respicit dignitatem personarũ , hoc est proportionem quā habet persona ad personam & ad bona cō munia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personæ fuerint dignæ: tanto minus obueniet vnicuiq; personæ bonorum cōmunium . Cæterùm cō mutatiua tantum respicit æqualitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & præsuppositiuè respicit, vt cō penset ad æqualitatem iniuriæ. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personæ fuerint in republica æquè dignæ, quàm si vna tantùm esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertiũ . DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiũctim . Et est dubiũ peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: nō tamẽ distributiua nec cōmutatiua , ergo. Probat̃ quantũ ad priorẽ partẽ . Vindicatiua iustitia cōpẽsat iniuriā factā secundũ æqualitatẽ rei ad rem, infligit siquidem pœnā iuxta delicti quātitatẽ . Quātũ ad secũdā partẽ probatur. Cōmutatiua iustitia residet nō solũ in Principe, verũ in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo nō est cōmutatiua . In oppositũ est ꝙ vindicatiua iustitia cōtinetur sub cōmutatiua , sicut species sub genere: sed species non cōdiuiditur contra genus, ergo neq; vindicatiua contra cōmutatiuā . Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primũ . Vbi ait, punitio peccatorũ secundũ quod pertinet ad iustitiam publicā , est actus iustitiæ cōmutatiuæ . Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertiũ . inquit iustitia vindicatiua respicit personā iudicis & sub iustitia cōmutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, ꝙ sub iustitia cōmutatiua continetur tanquā eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertiũ . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiā publicam pertinet & refertur ad bonũ commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à cōmutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò cōsideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti læsę : qua cōsideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitũ est vindictā petere modo & ordine debitis, vt cōpensatio illi fiat. Et hac cōsideratione nō est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quę sumit sibi nomen iustitiæ vindicatiuæ & ad cōmutationẽ reducitur. Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem ęqualem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. Cæterũ persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, ꝙ vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur à defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionẽ exequi, siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. Interdũ verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac cōsideratione iste actus nō solum est in iudice, sed etiā in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatẽ decidimus. Prima conclusio. Vindicatio secundùm quod est in iudice est actus iustitiæ cōmutatiuæ , non tantũ qua ratione ordinatur vindicatio ad bonũ reipublicæ. Verũ etiam qua ratione ordinatur ad bonũ particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruādam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia cōmutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & cō muni , verũ etiam ad seruādos immunes singulos ciues, ergo nō tantũ in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verũ etiā à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium. Confirmatur. Iudex tenetur ex cōmutatiua iustitia seruare ciues immunes à furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorũ . Ergo tenebitur ex iustitia cōmutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas. Secunda cōclusio . Petitio vindictæ exercendæ per iudicem est actus iustitiæ cōmutatiuæ in persona quæ habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare . v. g. in pręlato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia cōmutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & nō petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia cōmutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi à suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio. Tertia conclusio petitio vindictæ exer cendæ per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiæ: quæ dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quæ est pars potentialis iustitiæ cardinalis & reducitur ad illam, quæ dicitur à philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quæ, videlicet, non habet suam famā alijs obligatam, nō potest lege compelli ad petendā vindictā : sed tamen poterit cōpelli ex debito honestatis & morali. Hæc est sentẽtia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic cōciliatur D. Tho. cũ alijs locis allegatis pro sentẽtia Caietan. imò ipse D. Tho. se se cōciliat ad hunc modũ in allegato arti. 2. ad primũ . Hinc colligitur manifestè responsio ad argumentũ factum in principio. Dicimus enim quòd iustitia vindicatiua propriè loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quæ diuiditur in hac diuisione. Ad argumentũ vero quo Magister Soto probat suā sententiā , respōdetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quātum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ cō mutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit æquale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atq; adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriā , non tamen reddit per cō mutationẽ : quia nō ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiā cō mutatiuā esse speciem specialissimā , quo loco melius sentit quā in 3. parte loco citato. Circa solutionem ad primũ in arti. 4. solet disputari. Vtrũ iustitia cōmutatiua reperiatur in Deo: sed hæc quæstio pertinet ad primā partẽ quæstion. 21. arti. 1. In præsentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.