# 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. AD Quartum sic proceditur.{ 5. Ethic. lect. 8. } Videtur, quod iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustum . Sed haec est forma diuini iudicij, vt secundum quod aliquis fecit, patiatur: secundum illud Matth. 7. "In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum. ¶ 2 Praeterea. In vtraque iustitiae specie datur aliquid alicui secundum quandam aequalitatem, in respectu quidem ad dignitatem personae, in iustitia distributiua, quae quidem personae dignitas, maxime videtur attendi secundum opera, quibus aliqui communitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia commutatiua . Secundum autem vtranque aequalitatem aliquis contrapatitur secundum quod fecit. Ergo videtur quod iustum simpliciter sit idem quod contrapassum. ¶ 3 Praeterea. Maxime videtur quod non oporteat aliquem contra pati, secundum quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntarie fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quae accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiae: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum. SED contra est, quod + { Li. 5. c. 5. tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum. RESPONDEO dicendum, quod hoc quod dicitur contrapassum, importat aequalem recompensationem passionis ad actionem praecedentem . Quod quidem proprijssime dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi laedit, puta si percutit, quod repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. "Reddet animam pro anima, oculum pro oculo," &c. & quia etiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundario etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustum damnum continetur in lege, Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue." Tertio vero transfertur nomen contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusque est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictum est + { q. 59. art. 3. & 1. 2. q. 6. ar. 5. &. q. 34. art. 3. }. In omnibus autem his debet fieri secundum rationem iustitiae commutatiuae recompensatio secundum aequalitatem , vt scilicet passio recompensata sit aequalis actioni: non autem semper esset aequalis, si idem specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primo quidem cum aliquis iniuriose laedit alterius personam maiorem, maior est actio, quam passio eiusdem speciei quam ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, non solum repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cum quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quam esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quod multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelae securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper aequalis passio, si quis daret rem suam, accipiens rem alterius: quia forte res alterius est multo maior quam sua. Et ideo oportet secundum quandam proportionatam commensurationem adaequare passionem actioni in commutationibus, ad quod inuenta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur aequalitas secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di citur contrapassum: sed secundum proportionalitatem rerum ad personas, vt supra dictum + { Art. 2. huius quaest. } est. AD primum ergo dicendum, quod illa forma diuini iudicij attenditur secundum rationem commutatiuae iustitiae, prout scilicet recompensat praemia meritis, & supplicia peccatis. AD secundum dicendum , quod si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuae iustitiae, sed commutatiuae. In distributiua enim iustitia non attenditur aequalitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundum modum vtriusque personae. AD tertium dicendum, quod quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem poenam ei recompensari, non secundum differentiam quo ad nos, sed secundum differentiam rei. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic. COMMENTARIVS. DVbium primum est circa praecedentes articulos, Vtrum iustitiae distributiuae & commutatiuae media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantum accidentaliter intra eandem speciem. Arguitur primo. Videtur enim quod tantum accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiae est eadem formaliter secundum speciem, scilicet, reddere priuatae personae quod suum est, ergo. Confirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantum materialiter non for maliter & specifice, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuae, & tribuere particularia quod est commutatiuae distinguuntur tantum materialiter. Secundo. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solum differunt accidentaliter: quoniam haec videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificae inter vtramque iustitiam: quod altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens praeterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quaest. 1. art. 3. quaest. 1. ad tertium . Probatur. Iustitia commutatiua praecipit maiorem compensationem iniuriae illatae faciendam esse personae digniori. Itaque quanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi facienda est. In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quaest. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidentalem distinctionem inter vtramque iustitiam, Sed opposita sententia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusque scholae Philosophicae & Theologicae. Probatur conclusio a priori. Primo, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiae & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in praesentia: sed de particulari. Secundus est reipublicae ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterum ciuem: qui est partis ad compartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specifice distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundo probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundum speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quod id quod est totius, videlicet reipublicae, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquam proprium. In commutatiua vero debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquam ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hae sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. a priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij. Probatur vltimo a posteriori duobus signis. Primum est. Violatio commutatiuae iustitiae secundum omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuae iustitiae violatio obliget ad restitutionem. Quam quaestionem nos reseruamus definiendam infra quaest. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quae opponitur iustitiae distributiuae. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiae sunt diuersa specie: distributiuae nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuae vero iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationes assignatas. Ad secundum primo respondetur quod distributiua iustitia primo, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua vero, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundo respondetur, quod distributiua iustitia formaliter & directe respicit dignitatem personarum , hoc est proportionem quam habet persona ad personam & ad bona communia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personae fuerint dignae: tanto minus obueniet vnicuique personae bonorum communium . Caeterum commutatiua tantum respicit aequalitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & praesuppositiue respicit, vt compenset ad aequalitatem iniuriae. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personae fuerint in republica aeque dignae, quam si vna tantum esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertium . DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrum sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiunctim . Et est dubium peculiare quod mouetur propter rationem iustitiae quae dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: non tamen distributiua nec commutatiua , ergo. Probatur quantum ad priorem partem . Vindicatiua iustitia compensat iniuriam factam secundum aequalitatem rei ad rem, infligit siquidem poenam iuxta delicti quantitatem . Quantum ad secundam partem probatur. Commutatiua iustitia residet non solum in Principe, verum in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solum residet in Principe, ergo non est commutatiua . In oppositum est quod vindicatiua iustitia continetur sub commutatiua , sicut species sub genere: sed species non condiuiditur contra genus, ergo neque vindicatiua contra commutatiuam . Maior est ex D. Tho. infra quaest. 108. artic. 2. ad primum . Vbi ait, punitio peccatorum secundum quod pertinet ad iustitiam publicam , est actus iustitiae commutatiuae . Et in 3. part. quaest. 85. arti. 3. ad tertium . inquit iustitia vindicatiua respicit personam iudicis & sub iustitia commutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expresse conclusionem illam, videlicet, quod sub iustitia commutatiua continetur tanquam eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quaest. 5. art. 1. ad tertium . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiam publicam pertinet & refertur ad bonum commune reipublicae: & sic est actus elicitus a commutatiua iustitia, imperatur vero a legali iustitia, quae est in Principe & illius ministris. Secundo consideratur respectu particularis personae, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti laesae : qua consideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitum est vindictam petere modo & ordine debitis, vt compensatio illi fiat. Et hac consideratione non est actus iustitiae, sed actus specialis virtutis: quae sumit sibi nomen iustitiae vindicatiuae & ad commutationem reducitur. Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem aequalem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori aequale. Caeterum persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori aequale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit aequale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, quod vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur a defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitime talem vltionem exequi, siue intendendo bonum reipublicae, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis laesi per iniuriam. Interdum vero sumitur vindicatio pro vltionis a iudice exercendae petitione. Et hac consideratione iste actus non solum est in iudice, sed etiam in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatem decidimus. Prima conclusio. Vindicatio secundum quod est in iudice est actus iustitiae commutatiuae , non tantum qua ratione ordinatur vindicatio ad bonum reipublicae. Verum etiam qua ratione ordinatur ad bonum particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruandam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia commutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & communi , verum etiam ad seruandos immunes singulos ciues, ergo non tantum in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum a republica verum etiam a singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium. Confirmatur. Iudex tenetur ex commutatiua iustitia seruare ciues immunes a furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorum . Ergo tenebitur ex iustitia commutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas. Secunda conclusio . Petitio vindictae exercendae per iudicem est actus iustitiae commutatiuae in persona quae habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare , Verbi gratia, in praelato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia commutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & non petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia commutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi a suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio. Tertia conclusio petitio vindictae exer cendae per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiae: quae dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quae est pars potentialis iustitiae cardinalis & reducitur ad illam, quae dicitur a philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quae, videlicet, non habet suam famam alijs obligatam, non potest lege compelli ad petendam vindictam : sed tamen poterit compelli ex debito honestatis & morali. Haec est sententia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic conciliatur Diuus Thomas cum alijs locis allegatis pro sententia Caietani imo ipse Diuus Thomas se se conciliat ad hunc modum in allegato arti. 2. ad primum . Hinc colligitur manifeste responsio ad argumentum factum in principio. Dicimus enim quod iustitia vindicatiua proprie loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quae diuiditur in hac diuisione. Ad argumentum vero quo Magister Soto probat suam sententiam , respondetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitae quale iniuriae illatae quantum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit a ratione iustitiae commutatiuae talis petitio vindictae, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quae dicitur gratitudo, quae quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiae commutatiuae: quia reddit aequale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quod in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atque adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriam , non tamen reddit per commutationem : quia non ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiam commutatiuam esse speciem specialissimam , quo loco melius sentit quam in 3. parte loco citato. Circa solutionem ad primum in arti. 4. solet disputari. Vtrum iustitia commutatiuam reperiatur in Deo: sed haec quaestio pertinet ad primam partem quaestion. 21. arti. 1. In praesentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.