ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm iustũ sit simpliciter idẽ quod contrapassum. AD Quartum sic proceditur.{ 5. Ethic. lect. 8. } Videtur, quòd iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustũ . Sed hæc est forma diuini iudicij, vt secundũ quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. "In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum. ¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ quidem personæ dignitas, maximè videtur attendi secundùm opera, quibus aliqui cōmunitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia cō mutatiua . Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit idem quod contrapassum. ¶ 3 Præterea. Maximè videtur quòd non oporteat aliquem cōtra pati, secundùm quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntariè fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quæ accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiæ: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum. SED contra est, quod † { Li. 5. c. 5. tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum. RESPONDEO dicendum, quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat ęqualem recompensationem passionis ad actionẽ præ cedẽtem . Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. "Reddet animam pro anima, oculum pro oculo," &c. & quia etiā auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiā ipse damnificatur. Et hoc etiam iustũ damnum continetur in lege, Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue." Tertiò verò transfertur nomen cō trapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusq; est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictũ est † { q. 59. art. 3. & 1. 2. q. 6. ar. 5. &. q. 34. art. 3. }. In omnibus autem his debet fieri secundùm rationem iustitiæ commutatiuæ recompensatio secundùm æqualitatẽ , vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni: nō autem semper esset æqualis, si idẽ specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio, quā passio eiusdem speciei quàm ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, nō solùm repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si quis daret rem suam, accipiẽs rem alterius: quia fortè res alterius est multo maior quàm sua. Et ideo oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem adæquare passionẽ actioni in commutationibus, ad quod inuẽta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di citur contrapassum: sed secundùm proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum † { Art. 2. huius quæst. } est. AD primum ergo dicendum, ꝙ illa forma diuini iudicij attenditur secundùm rationem commutatiuæ iustitiæ, prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia peccatis. AD secundum dicẽdum , quòd si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuæ iustitiæ, sed commutatiuæ. In distributiua enim iustitia nō attenditur æqualitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundùm modum vtriusque personæ. AD tertium dicendum, quòd quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem pœnam ei recompensari, non secundùm differentiā quo ad nos, sed secundùm differentiam rei. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic. COMMENTARIVS. DVbium primum est circa præcedentes articulos, Vtrùm iustitiæ distributiuæ & cōmutatiuæ media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantùm accidentaliter intra eandem speciem. Arguitur primò. Videtur enim quòd tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ personæ quod suum est, ergo. Cōfirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non for maliter & specificè, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter. Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramq́; iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertiũ . Probatur. Iustitia cōmutatiua præcipit maiorem compensationẽ iniuriæ illatæ faciendā esse personæ digniori. Itaque quāto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi faciẽda est. In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidẽtalem distinctionẽ inter vtramq́; iustitiam, Sed opposita sentẽtia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusq; scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in præsentia: sed de particulari. Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterũ ciuem: qui est partis ad cōpartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quòd id quod est totius, videlicet reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquā proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquā ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij. Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio cōmutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionẽ nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ sunt diuersa specie: distributiuę nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad cōfirmationẽ negatur cōsequentia propter rationes assignatas. Ad secundum primo respondetur quòd distributiua iustitia primò, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua verò, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundò respondetur, quòd distributiua iustitia formaliter & directè respicit dignitatem personarũ , hoc est proportionem quā habet persona ad personam & ad bona cō munia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personæ fuerint dignæ: tanto minus obueniet vnicuiq; personæ bonorum cōmunium . Cæterùm cō mutatiua tantum respicit æqualitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & præsuppositiuè respicit, vt cō penset ad æqualitatem iniuriæ. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personæ fuerint in republica æquè dignæ, quàm si vna tantùm esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertiũ . DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiũctim . Et est dubiũ peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: nō tamẽ distributiua nec cōmutatiua , ergo. Probat̃ quantũ ad priorẽ partẽ . Vindicatiua iustitia cōpẽsat iniuriā factā secundũ æqualitatẽ rei ad rem, infligit siquidem pœnā iuxta delicti quātitatẽ . Quātũ ad secũdā partẽ probatur. Cōmutatiua iustitia residet nō solũ in Principe, verũ in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo nō est cōmutatiua . In oppositũ est ꝙ vindicatiua iustitia cōtinetur sub cōmutatiua , sicut species sub genere: sed species non cōdiuiditur contra genus, ergo neq; vindicatiua contra cōmutatiuā . Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primũ . Vbi ait, punitio peccatorũ secundũ quod pertinet ad iustitiam publicā , est actus iustitiæ cōmutatiuæ . Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertiũ . inquit iustitia vindicatiua respicit personā iudicis & sub iustitia cōmutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, ꝙ sub iustitia cōmutatiua continetur tanquā eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertiũ . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiā publicam pertinet & refertur ad bonũ commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à cōmutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò cōsideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti læsę : qua cōsideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitũ est vindictā petere modo & ordine debitis, vt cōpensatio illi fiat. Et hac cōsideratione nō est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quę sumit sibi nomen iustitiæ vindicatiuæ & ad cōmutationẽ reducitur. Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem ęqualem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. Cæterũ persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, ꝙ vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur à defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionẽ exequi, siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. Interdũ verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac cōsideratione iste actus nō solum est in iudice, sed etiā in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatẽ decidimus. Prima conclusio. Vindicatio secundùm quod est in iudice est actus iustitiæ cōmutatiuæ , non tantũ qua ratione ordinatur vindicatio ad bonũ reipublicæ. Verũ etiam qua ratione ordinatur ad bonũ particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruādam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia cōmutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & cō muni , verũ etiam ad seruādos immunes singulos ciues, ergo nō tantũ in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verũ etiā à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium. Confirmatur. Iudex tenetur ex cōmutatiua iustitia seruare ciues immunes à furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorũ . Ergo tenebitur ex iustitia cōmutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas. Secunda cōclusio . Petitio vindictæ exercendæ per iudicem est actus iustitiæ cōmutatiuæ in persona quæ habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare . v. g. in pręlato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia cōmutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & nō petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia cōmutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi à suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio. Tertia conclusio petitio vindictæ exer cendæ per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiæ: quæ dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quæ est pars potentialis iustitiæ cardinalis & reducitur ad illam, quæ dicitur à philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quæ, videlicet, non habet suam famā alijs obligatam, nō potest lege compelli ad petendā vindictā : sed tamen poterit cōpelli ex debito honestatis & morali. Hæc est sentẽtia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic cōciliatur D. Tho. cũ alijs locis allegatis pro sentẽtia Caietan. imò ipse D. Tho. se se cōciliat ad hunc modũ in allegato arti. 2. ad primũ . Hinc colligitur manifestè responsio ad argumentũ factum in principio. Dicimus enim quòd iustitia vindicatiua propriè loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quæ diuiditur in hac diuisione. Ad argumentũ vero quo Magister Soto probat suā sententiā , respōdetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quātum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ cō mutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit æquale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atq; adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriā , non tamen reddit per cō mutationẽ : quia nō ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiā cō mutatiuā esse speciem specialissimā , quo loco melius sentit quā in 3. parte loco citato. Circa solutionem ad primũ in arti. 4. solet disputari. Vtrũ iustitia cōmutatiua reperiatur in Deo: sed hæc quæstio pertinet ad primā partẽ quæstion. 21. arti. 1. In præsentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.