# 61 [De divisione iustitiae] QVAESTIO LXI. De diuisione Iustitiae in commutatiuam & distributiuam. DEINDE considerandum est de partibus iustitiae. Et primo, de partibus subiectiuis, quae sunt species iustitiae, scilicet distributiua & commutatiua. Secundo, de partibus quasi integralibus. Tertio, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis. ¶ Circa primum occurrit duplex consideratio. Prima, de ipsis iustitiae partibus. Secunda, de vitijs oppositis. Et quia restitutio videtur esse actus commutatiuae iustitiae, primo considerandum est de distinctione iustitiae commutatiuae & distributiuae. Secundo de restitutione. ¶ Circa primum quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum conuenienter ponantur duae species iustitiae, scilicet commutatiua & distributiua. AD Primum sic proceditur.{ 1. q. 21. art. 1. cor. 2. 3. d. 33. q. 3. ar. 4. q. 5. & 4. d. 46. q. 1. art. 1. q. 1. } Videtur quod inconuenienter ponantur duae species iustitiae, iustitia distributiua & commutatiua. Non enim potest esse iustitiae species, quod multitudini nocet, cum iustitia ad bonum commune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos, nocet bono communi multitudinis: tum quia exhauriuntur opes communes , tum etiam quia mores hominum corrumpuntur. Dicit enim Tullius in lib. { Li. 2. paulo a medio illius: in. c. duplex liber alitatis genus: & cap. quatenus ad conciliandum , &c. } de Offic. Fit deterior qui acci pit, & ad idem semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiae speciem. ¶ 2 Praeterea. Iustitiae actus est reddere vnicuique quod suum est: vt supra habitum + { quaestio 58. art. 11. } est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de nouo appropriatur sibi id quod erat commune . Ergo hoc ad iustitiam non pertinet. ¶ 3 Praeterea. Iustitia non solum est in principe, sed etiam in subditis: vt supra habitum + { 1. 2. q. 58. ar. 6. & arti. 1. & 5. } est. Sed distribuere semper ad principem pertinet. Ergo distributiua non pertinet semper ad iustitiam. ¶ 4 Praeterea. Distributiuum iustum est bonorum communium, vt dicitur in + { Li. 5. c. 2. circa finem & cap. 3 } 5. Ethic. Sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiua non est species iustitiae particularis, sed iustitiae legalis. ¶ 5 Praeterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia commutatiua consistit in hoc, quod aliquid redditur vni: iustitia vero distributiua in hoc quod aliquid datur multis. Ergo non sunt diuersae species iustitiae. SED contra est, quod Philosophus + { Li. 5. c. 2. circa finem , tom. 5. } in 5. Ethic. ponit duas partes iustitiae, & dicit quod vna est directiua in distributionibus, & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { q. 58. artic. 8. } est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam priuatam personam, quae comparatur ad communitatem , sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem duplex ordo attendi . Vnus quidem partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatae personae ad aliam . Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quae consistit in his quae mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini assimilatur ordo eius, quod est commune ad singulas personas, quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quae est distributiua communium secundum proportionalitatem. Et ideo duae sunt iustitiae species, scilicet commutatiua & distributiua. AD primum ergo dicendum, quod sicut in largitionibus priuatarum personarum commendatur moderatio, effusio vero culpatur: ita etiam in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in quo dirigit iustitia distributiua. AD secundum dicendum , quod sicut pars & totum quodammodo sunt idem: ita id quod est totius, quodammodo est partis. Et ita cum ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est. AD tertium dicendum, quod actus distributionis, qui est communium bonorum, pertinet solum ad prae sidentem communibus bonis. Sed tamen iustitia distributiua est etiam in subditis, quibus distribuitur: inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quanuis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium, non quidem ciuitati, sed vni familiae: quorum distri butio fieri potest autoritate alicuius priuatae personae. AD quartum dicendum, quod motus accipit speciem a termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea, quae sunt priuatarum personarum in bonum commune. Sed ordinare econtrario bonum commune ad personas particulares per distributionem, est iustitiae particularis. AD quintum dicendum, quod iustitia distributiua & commutatiua non solum distinguuntur secundum vnum & multa, sed secundum diuersam debiti rationem . Alio enim modo debetur alicui id quod est commune, & alio modo id quod est proprium. SVMMA ARTICVLI. COnclusio. Conuenienter ponuntur duae species iustitiae particulares, &c. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. AD Secundum sic proceditur.{ Infr. ar. 4. cor. fin. & 2. dist. 27. art. 3. cor. & 3. dist. 33. q. 1. ar. 3. q. 2. cor. Et vir. q. 1. art. 13. ad 7. } Videtur, quod medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum + { Art. prae ceden. } est. Sed in omnibus temperantiae vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo medium est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua. ¶ 2 Praeterea . Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundum rationem determinatur. Cum ergo vnius virtutis sit vna forma, videtur quod in vtraque sit eodem modo medium accipiendum. ¶ 3 Praeterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendendo diuersam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia, sicut in punitionibus. Plus enim punitur qui percutit principem, quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in vtraque iustitia. SED contra est, quod Philosophus dicit in + { Li. 5. c. 3. tom. 5. } 5. Ethic. quod in iustitia distributiua accipitur medium secundum Geometricam proportionalitatem, in commutatiua autem secundum Arithmeticam. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praec. } est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatae personae, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quanto ipsa pars maiorem principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis communibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quae quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundum virtutem , in olicratia secundum diuitias: in democratia secundum libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secundum aequalitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiam res, quae datur vni personae, excedit rem quae datur alij. Et ideo dicit + { Li. 5. Eth. ca. 3. a medio, to. 5. } Philosophus, quod tale medium est secundum geometricam proportionalitatem, in qua attenditur aequale non secundum quantitatem, sed secundum proportionem. Sicut si dicamus quod sicut se habent sex ad quatuor, ita se habent tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. Non autem est aequalitas excessus secundum quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personae propter rem eius, quae accepta est, vt maxime patet in emptione & venditione , in quibus primo inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adae quare rem rei: vt quanto iste plus habet, quam suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit aequalitas secundum arithmeticam medietatem , quae attenditur secundum parem quantitatis excessum: sicut quinque est medium inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo a principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si vterque reducatur ad medium vt accipiatur vnum ab eo qui habet sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterque habebit quinque, quod est medium. AD primum ergo dicendum, quod in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundum rationem: & non secundum rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se cundum diuersitatem rerum, diuersimode medium accipitur. AD secundum dicendum , quod generalis forma iustitiae est aequalitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna tamen inuenitur aequalitas secundum proportionalitatem geometricam , in alia secundum arithmeticam. AD tertium dicendum, quod in actionibus & passionibus conditio personae facit ad quantitatem rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quam si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personae in distributiua iustitia attenditur secundum se. In commutatiua autem, secundum quod per hoc diuersificatur res. SVMMA ARTICVLI. COnclusio. Medium in distributiua accipitur secundum proportionem rerum ad personas: in commutatiua vero, secundum aequalitatem rei ad rem. Et probatur prima pars. In distributiua iustitia debetur vnicuique tanto plus quanto talis persona habet in republica dignitatum: sed hoc est attendere proportionem rerum ad personam in illius medio determinando, ergo. Confirmatur testimonio Aristot. 5. Ethic. Secunda pars probatur. In commutatiua iustitia tantum debetur alicui quantum acceptum est ab illo, sed hoc ipsum est attendere aequalitatem rei ad rem, ergo. Confirmatur eodem testimonio Arist. 5. Ethicorum. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum materia vtriusque iustitiae sit diuersa. AD Tertium sic proceditur. Videtur quod materia vtriusque iustitiae non sit diuersa. Diuersitas enim materiae facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperantia & fortitudine. Si ergo distributiuae iustitiae & commutatiuae sit diuersa materia, videtur quod non contineantur sub vna virtute, scilicet sub iustitia. ¶ 2 Praeterea. Distributio, quae pertinet ad iustitiam distributiuam , est pecuniae vel honoris, vel aliorum quaecunque dispartiri possunt inter eos, qui communitate communicant: vt dicitur in + { Li. 5. c. 2. circa finem , tom. 5. } 5. Ethic. quorum etiam est commutatio inter personas adinuicem , quae pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est diuersa materia distributiuae & commutatiuae iustitiae. ¶ 3 Praeterea. Si sit alia materia distributiuae iustitiae & alia materia commutatiuae propter hoc, quod differunt specie, vbi non erit differentia speciei, non debebit esse materiae diuersitas. Sed Philosophus + { Li. 5. Eth. ca. 2. ante med. to. 5. } ponit vnam speciem commutatiuae iustitiae, quae tamen habet multiplicem materiam . Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum. IN contrarium est quod dicitur in + { Li. 5. c. 2. circa finem , tom. 5. } 5. Ethic. quod vna species iustitiae est directiua in distributionibus & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Ar. 1. huius quaest. & q. 58. ar. 9. ad 2. & ar. 10. } est, iusti tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem & commutationem: quae quidem sunt vsus quorundam exteriorum vel rerum, vel personarum , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cum aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autem , sicut cum aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo, vel conuitiando , aut etiam cum irreuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cum aliquis iuste ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiae ea, quorum operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuae & commutatiuae iustitiae. Nam & res distribui possunt a communi in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quae dam distributio laboriosorum operum & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusque iustitiae actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibus : sic inuenitur vtrobique alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Commutatiua ve ro iustitia est directiua commutationum , quae attendi possunt inter duas personas: quarum quaedam sunt inuoluntariae, quaedam vero voluntariae. Inuoluntariae quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoque occulte per fraudem, quandoque etiam manifeste per violentiam. Vtrunque autem contingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidem , si occulte vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtum : si autem manifeste, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum ad ipsam consistentiam personae, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personae, sic laeditur aliquis occulte per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionem . Manifeste autem per manifestam occisionem , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem personae , laeditur aliquis occulte quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famam suam, & per alia huiusmodi. Manifeste autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam laeditur aliquis in vxore, vt in pluribus occulte per adulterium. In seruo autem cum aliquis seruum seducit, ita vt a domino discedat. Et haec etiam manifeste fieri possunt. Et eadem ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiam possunt omnibus modis iniuriae committi, sicut & in personam principalem. Sed adulterium & serui seductio sunt propriae iniuriae circa has personas: tamen quia seruus est possessio quae dam, hoc refertur ad furtum. Voluntariae autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiae, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquantum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem contingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterum pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis concedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quae aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quae non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si vero nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & conductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, non ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cum quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundum aequalitatem recompensationis. Et ideo omnes istae actiones ad vnam speciem iustitiae pertinent, scilicet ad commutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiae, videlicet, personae, res, opera. Diuersa vero est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In om nes distributiones & commutationes vniuntur personae, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo. Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariae siue voluntariae pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiae, scilicet, commutatiuam. Explicat Diuus Thomas probatque quoniam in omnibus commutationibus attenditur aequalitas, &c. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. AD Quartum sic proceditur.{ 5. Ethic. lect. 8. } Videtur, quod iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustum . Sed haec est forma diuini iudicij, vt secundum quod aliquis fecit, patiatur: secundum illud Matth. 7. "In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum. ¶ 2 Praeterea. In vtraque iustitiae specie datur aliquid alicui secundum quandam aequalitatem, in respectu quidem ad dignitatem personae, in iustitia distributiua, quae quidem personae dignitas, maxime videtur attendi secundum opera, quibus aliqui communitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia commutatiua . Secundum autem vtranque aequalitatem aliquis contrapatitur secundum quod fecit. Ergo videtur quod iustum simpliciter sit idem quod contrapassum. ¶ 3 Praeterea. Maxime videtur quod non oporteat aliquem contra pati, secundum quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntarie fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quae accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiae: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum. SED contra est, quod + { Li. 5. c. 5. tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum. RESPONDEO dicendum, quod hoc quod dicitur contrapassum, importat aequalem recompensationem passionis ad actionem praecedentem . Quod quidem proprijssime dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi laedit, puta si percutit, quod repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. "Reddet animam pro anima, oculum pro oculo," &c. & quia etiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundario etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustum damnum continetur in lege, Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue." Tertio vero transfertur nomen contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusque est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictum est + { q. 59. art. 3. & 1. 2. q. 6. ar. 5. &. q. 34. art. 3. }. In omnibus autem his debet fieri secundum rationem iustitiae commutatiuae recompensatio secundum aequalitatem , vt scilicet passio recompensata sit aequalis actioni: non autem semper esset aequalis, si idem specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primo quidem cum aliquis iniuriose laedit alterius personam maiorem, maior est actio, quam passio eiusdem speciei quam ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, non solum repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cum quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quam esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quod multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelae securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper aequalis passio, si quis daret rem suam, accipiens rem alterius: quia forte res alterius est multo maior quam sua. Et ideo oportet secundum quandam proportionatam commensurationem adaequare passionem actioni in commutationibus, ad quod inuenta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur aequalitas secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di citur contrapassum: sed secundum proportionalitatem rerum ad personas, vt supra dictum + { Art. 2. huius quaest. } est. AD primum ergo dicendum, quod illa forma diuini iudicij attenditur secundum rationem commutatiuae iustitiae, prout scilicet recompensat praemia meritis, & supplicia peccatis. AD secundum dicendum , quod si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuae iustitiae, sed commutatiuae. In distributiua enim iustitia non attenditur aequalitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundum modum vtriusque personae. AD tertium dicendum, quod quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem poenam ei recompensari, non secundum differentiam quo ad nos, sed secundum differentiam rei. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic. COMMENTARIVS. DVbium primum est circa praecedentes articulos, Vtrum iustitiae distributiuae & commutatiuae media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantum accidentaliter intra eandem speciem. Arguitur primo. Videtur enim quod tantum accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiae est eadem formaliter secundum speciem, scilicet, reddere priuatae personae quod suum est, ergo. Confirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantum materialiter non for maliter & specifice, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuae, & tribuere particularia quod est commutatiuae distinguuntur tantum materialiter. Secundo. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solum differunt accidentaliter: quoniam haec videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificae inter vtramque iustitiam: quod altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens praeterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quaest. 1. art. 3. quaest. 1. ad tertium . Probatur. Iustitia commutatiua praecipit maiorem compensationem iniuriae illatae faciendam esse personae digniori. Itaque quanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi facienda est. In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quaest. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidentalem distinctionem inter vtramque iustitiam, Sed opposita sententia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusque scholae Philosophicae & Theologicae. Probatur conclusio a priori. Primo, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiae & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in praesentia: sed de particulari. Secundus est reipublicae ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterum ciuem: qui est partis ad compartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specifice distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundo probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundum speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quod id quod est totius, videlicet reipublicae, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquam proprium. In commutatiua vero debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquam ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hae sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. a priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij. Probatur vltimo a posteriori duobus signis. Primum est. Violatio commutatiuae iustitiae secundum omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuae iustitiae violatio obliget ad restitutionem. Quam quaestionem nos reseruamus definiendam infra quaest. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quae opponitur iustitiae distributiuae. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiae sunt diuersa specie: distributiuae nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuae vero iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationes assignatas. Ad secundum primo respondetur quod distributiua iustitia primo, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua vero, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundo respondetur, quod distributiua iustitia formaliter & directe respicit dignitatem personarum , hoc est proportionem quam habet persona ad personam & ad bona communia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personae fuerint dignae: tanto minus obueniet vnicuique personae bonorum communium . Caeterum commutatiua tantum respicit aequalitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & praesuppositiue respicit, vt compenset ad aequalitatem iniuriae. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personae fuerint in republica aeque dignae, quam si vna tantum esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertium . DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrum sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiunctim . Et est dubium peculiare quod mouetur propter rationem iustitiae quae dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: non tamen distributiua nec commutatiua , ergo. Probatur quantum ad priorem partem . Vindicatiua iustitia compensat iniuriam factam secundum aequalitatem rei ad rem, infligit siquidem poenam iuxta delicti quantitatem . Quantum ad secundam partem probatur. Commutatiua iustitia residet non solum in Principe, verum in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solum residet in Principe, ergo non est commutatiua . In oppositum est quod vindicatiua iustitia continetur sub commutatiua , sicut species sub genere: sed species non condiuiditur contra genus, ergo neque vindicatiua contra commutatiuam . Maior est ex D. Tho. infra quaest. 108. artic. 2. ad primum . Vbi ait, punitio peccatorum secundum quod pertinet ad iustitiam publicam , est actus iustitiae commutatiuae . Et in 3. part. quaest. 85. arti. 3. ad tertium . inquit iustitia vindicatiua respicit personam iudicis & sub iustitia commutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expresse conclusionem illam, videlicet, quod sub iustitia commutatiua continetur tanquam eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quaest. 5. art. 1. ad tertium . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiam publicam pertinet & refertur ad bonum commune reipublicae: & sic est actus elicitus a commutatiua iustitia, imperatur vero a legali iustitia, quae est in Principe & illius ministris. Secundo consideratur respectu particularis personae, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti laesae : qua consideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitum est vindictam petere modo & ordine debitis, vt compensatio illi fiat. Et hac consideratione non est actus iustitiae, sed actus specialis virtutis: quae sumit sibi nomen iustitiae vindicatiuae & ad commutationem reducitur. Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem aequalem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori aequale. Caeterum persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori aequale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit aequale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, quod vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur a defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitime talem vltionem exequi, siue intendendo bonum reipublicae, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis laesi per iniuriam. Interdum vero sumitur vindicatio pro vltionis a iudice exercendae petitione. Et hac consideratione iste actus non solum est in iudice, sed etiam in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatem decidimus. Prima conclusio. Vindicatio secundum quod est in iudice est actus iustitiae commutatiuae , non tantum qua ratione ordinatur vindicatio ad bonum reipublicae. Verum etiam qua ratione ordinatur ad bonum particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruandam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia commutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & communi , verum etiam ad seruandos immunes singulos ciues, ergo non tantum in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum a republica verum etiam a singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium. Confirmatur. Iudex tenetur ex commutatiua iustitia seruare ciues immunes a furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorum . Ergo tenebitur ex iustitia commutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas. Secunda conclusio . Petitio vindictae exercendae per iudicem est actus iustitiae commutatiuae in persona quae habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare , Verbi gratia, in praelato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia commutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & non petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia commutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi a suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio. Tertia conclusio petitio vindictae exer cendae per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiae: quae dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quae est pars potentialis iustitiae cardinalis & reducitur ad illam, quae dicitur a philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quae, videlicet, non habet suam famam alijs obligatam, non potest lege compelli ad petendam vindictam : sed tamen poterit compelli ex debito honestatis & morali. Haec est sententia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic conciliatur Diuus Thomas cum alijs locis allegatis pro sententia Caietani imo ipse Diuus Thomas se se conciliat ad hunc modum in allegato arti. 2. ad primum . Hinc colligitur manifeste responsio ad argumentum factum in principio. Dicimus enim quod iustitia vindicatiua proprie loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quae diuiditur in hac diuisione. Ad argumentum vero quo Magister Soto probat suam sententiam , respondetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitae quale iniuriae illatae quantum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit a ratione iustitiae commutatiuae talis petitio vindictae, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quae dicitur gratitudo, quae quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiae commutatiuae: quia reddit aequale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quod in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atque adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriam , non tamen reddit per commutationem : quia non ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiam commutatiuam esse speciem specialissimam , quo loco melius sentit quam in 3. parte loco citato. Circa solutionem ad primum in arti. 4. solet disputari. Vtrum iustitia commutatiuam reperiatur in Deo: sed haec quaestio pertinet ad primam partem quaestion. 21. arti. 1. In praesentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.