QVÆSTIO LXI. De diuisione Iustitiæ in commutatiuam & distributiuam. DEINDE considerandum est de partibus iustitiæ. Et primò, de partibus subiectiuis, quæ sunt species iustitiæ, scilicet distributiua & commutatiua. Secundo, de partibus quasi integralibus. Tertiò, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis. ¶ Circa primum occurrit duplex consideratio. Prima, de ipsis iustitiæ partibus. Secunda, de vitijs oppositis. Et quia restitutio videtur esse actus cōmutatiuæ iustitiæ, primò considerandũ est de distinctione iustitiæ commutatiuæ & distributiuæ. Secundò de restitutione. ¶ Circa primũ quæruntur quatuor. ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm conuenienter ponantur duæ species iustitiæ, scilicet commutatiua & distributiua. AD Primũ sic proceditur.{ 1. q. 21. art. 1. cor. 2. 3. d. 33. q. 3. ar. 4. q. 5. & 4. d. 46. q. 1. art. 1. q. 1. } Videtur ꝙ inconuenienter ponantur duę species iustitiæ, iustitia distributiua & commutatiua. Non enim potest esse iustitiæ species, quòd multitudini nocet, cùm iustitia ad bonum cōmune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos, nocet bono communi multitudinis: tum quia exhauriuntur opes cōmunes , tum etiam quia mores hominum corrumpuntur. Dicit enim Tullius in lib. { Li. 2. paulò â medio illius: in. c. duplex liber alitatis genus: & cap. quatenus ad conciliādum , &c. } de Offic. Fit deterior qui acci pit, & ad idẽ semper expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiæ speciem. ¶ 2 Præterea. Iustitiæ actus est reddere vnicuique quod suum est: vt suprà habitum † { qō. 58. art. 11. } est. Sed in distributione non redditur alicui quod suum erat, sed de nouo appropriatur sibi id quod erat cōmune . Ergo hoc ad iustitiam non pertinet. ¶ 3 Præterea. Iustitia non solum est in principe, sed etiam in subditis: vt suprà habitum † { 1. 2. q. 58. ar. 6. & arti. 1. & 5. } est. Sed distribuere semper ad principem pertinet. Ergo distributiua non pertinet semper ad iustitiam. ¶ 4 Præterea. Distributiuum iustum est bonorum communium, vt dicitur in † { Li. 5. c. 2. circa finẽ & cap. 3 } 5. Ethic. Sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiua non est species iustitiæ particularis, sed iustitiæ legalis. ¶ 5 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia commutatiua consistit in hoc, quòd aliquid redditur vni: iustitia verò distributiua in hoc ꝙ aliquid datur multis. Ergo nō sunt diuersæ species iustitiæ. SED contra est, quod Philosophus † { Li. 5. c. 2. circa finẽ , tom. 5. } in 5. Ethic. ponit duas partes iustitiæ, & dicit quòd vna est directiua in distributionibus, & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum † { q. 58. artic. 8. } est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam priuatā personam, quæ cōparatur ad cōmunitatem , sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem duplex ordo attẽdi . Vnus quidem partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatæ personæ ad aliā . Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quæ consistit in his quæ mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini assimilatur ordo eius, quod est cō mune ad singulas personas, quem quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quæ est distributiua communium secundùm proportionalitatem. Et ideo duæ sunt iustitiæ species, scilicet commutatiua & distributiua. AD primum ergo dicendum, ꝙ sicut in largitionibus priuatarum personarum commendatur moderatio, effusio verò culpatur: ita etiā in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in quo dirigit iustitia distributiua. AD secundum dicẽdum , quòd sicut pars & totum quodammodo sunt idem: ita id quod est totius, quodammodo est partis. Et ita cũ ex bonis communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est. AD tertium dicendum, ꝙ actus distributionis, qui est communium bonorum, pertinet solum ad præ sidentem communibus bonis. Sed tamẽ iustitia distributiua est etiam in subditis, quibus distribuitur: inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quanuis etiam distributio quandoque fiat bonorum communium, non quidem ciuitati, sed vni familiæ: quorum distri butio fieri potest autoritate alicuius priuatæ personæ. AD quartum dicendum, quòd motus accipit speciem à termino ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea, quæ sunt priuatarum personarum in bonum commune. Sed ordinare ècontrario bonum commune ad personas particulares per distributionem, est iustitiæ particularis. AD quintum dicendum, quòd iustitia distributiua & commutatiua non solum distinguuntur secundùm vnum & multa, sed secũdùm diuersam debiti rationẽ . Alio enim modo debetur alicui id quod est commune, & alio modo id quod est proprium. SVMMA ARTICVLI. COnclusio. Conuenienter ponuntur duæ species iustitiæ particulares, &c. ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm mediũ eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. AD Secundum sic proceditur.{ Infr. ar. 4. cor. fin. & 2. dist. 27. art. 3. cor. & 3. dist. 33. q. 1. ar. 3. q. 2. cor. Et vir. q. 1. art. 13. ad 7. } Videtur, quòd medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua. Vtraque enim sub iustitia particulari continetur, vt dictum † { Art. præ ceden. } est. Sed in omnibus temperantiæ vel fortitudinis partibus accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo mediũ est accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua. ¶ 2 Pręterea . Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundùm rationem determinatur. Cùm ergo vnius virtutis sit vna forma, videtur quòd in vtraque sit eodem modo medium accipiendum. ¶ 3 Præterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendẽdo diuersam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia, sicut in punitionibus. Plus enim punitur qui percutit principem, quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur medium in vtraque iustitia. SED contra est, quod Philosophus dicit in † { Li. 5. c. 3. tom. 5. } 5. Ethic. quòd in iustitia distributiua accipitur mediũ secundùm Geometricam proportionalitatem, in commutatiua autem secundùm Arithmeticam. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum † { Art. præc. } est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatæ personæ, inquantum id, quod est totius, est debitum parti. Quod quidem tanto maius est, quāto ipsa pars maiorem principalitatẽ habet in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis cōmunibus datur, quanto illa persona maiorem habet principalitatem in communitate. Quæ quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundũ virtutẽ , in olicratia secundùm diuitias: in democratia secundùm libertatem, & in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium secũdùm æqualitatem rei ad rem, sed secundùm proportionem rerũ ad personas, vt scilicet sicut vna persona excedit aliam, ita etiā res, quæ datur vni personæ, excedit rẽ quæ datur alij. Et ideo dicit † { Li. 5. Eth. ca. 3. à medio, to. 5. } Philosophus, quòd tale medium est secundùm geometricam proportionalitatem, in qua attenditur æquale non secundùm quantitatem, sed secundùm proportionem. Sicut si dicamus quòd sicut se habent sex ad quatuor, ita se habẽt tria ad duo, quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum minus, & mediam partem eius. Nō autem est æqualitas excessus secundùm quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personæ propter rem eius, quæ accepta est, vt maximè patet in emptione & vẽditione , in quibus primò inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adæ quare rem rei: vt quanto iste plus habet, quàm suum sit de eo quod est alterius, tantundem restituat ei, cuius est. Et sic fit æqualitas secundùm arithmeticam medietatẽ , quę attenditur secundùm parem quā titatis excessum: sicut quinque est mediũ inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si ergo à principio vterque habebat quinque, & vnus eorum accepit vnum de eo quod est alterius, vnus scilicet accipiens habebit sex, & alij relinquẽtur quatuor. Erit ergo iustitia si vterq; reducatur ad mediũ vt accipiatur vnũ ab eo qui habet sex, & detur ei qui habet quatuor. Sic enim vterq; habebit quinque, quod est medium. AD primum ergo dicendum, ꝙ in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundùm rationem: & non secundùm rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se cundùm diuersitatem rerum, diuersimodè medium accipitur. AD secundum dicẽdum , quòd generalis forma iustitiæ est æqualitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna tamen inuenitur æqualitas secundùm proportionalitatem geometricā , in alia secũdùm arithmeticam. AD tertium dicendum, quòd in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatẽ rei: Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur priuata persona. Et ideo conditio personæ in distributiua iustitia attẽ ditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc diuersificatur res. SVMMA ARTICVLI. COnclusio. Mediũ in distributiua accipitur secundùm proportionem rerũ ad personas: in commutatiua vero, secundùm æqualitatem rei ad rem. Et probatur prima pars. In distributiua iustitia debetur vnicuique tantò plus quantò talis persona habet in republica dignitatum: sed hoc est attendere proportionem rerum ad personā in illius medio determinando, ergo. Confirmatur testimonio Aristot. 5. Ethic. Secunda pars probatur. In commutatiua iustitia tantum debetur alicui quantum acceptum est ab illo, sed hoc ipsum est attẽdere æqualitatem rei ad rem, ergo. Cōfirmatur eodẽ testimonio Arist. 5. Ethicorum. ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm materia vtriusque iustitiæ sit diuersa. AD Tertium sic proceditur. Videtur quòd materia vtriusque iustitiæ non sit diuersa. Diuersitas enim materiæ facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperātia & fortitudine. Si ergo distributiuæ iustitiæ & commutatiuæ sit diuersa materia, videtur quòd non cōtineantur sub vna virtute, scilicet sub iustitia. ¶ 2 Præterea. Distributio, quæ pertinet ad iustitiam distributiuā , est pecuniæ vel honoris, vel aliorũ quęcunque dispartiri possunt inter eos, qui communitate communicant: vt dicitur in † { Li. 5. c. 2. circa finẽ , tom. 5. } 5. Ethic. quorũ etiam est commutatio inter personas adinuicẽ , quę pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est diuersa materia distributiuæ & cō mutatiuæ iustitiæ. ¶ 3 Præterea. Si sit alia materia distributiuæ iustitiæ & alia materia commutatiuæ propter hoc, ꝙ differunt specie, vbi non erit differẽtia speciei, non debebit esse materiæ diuersitas. Sed Philosophus † { Li. 5. Eth. ca. 2. ante med. to. 5. } ponit vnam speciem commutatiuæ iustitiæ, quæ tamen habet multiplicem materiā . Nō ergo videtur esse multiplex materia harum specierum. IN contrarium est quod dicitur in † { Li. 5. c. 2. circa finẽ , tom. 5. } 5. Ethic. quòd vna species iustitiæ est directiua in distributionibus & alia in commutationibus. RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum † { Ar. 1. huius quæst. & q. 58. ar. 9. ad 2. & ar. 10. } est, iusti tia est circa quasdam operationes exteriores, scilicet distributionẽ & commutationem: quæ quidẽ sunt vsus quorũdam exteriorum vel rerum, vel personarũ , vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cùm aliquis vel aufert, vel restituit alteri suam rem. Personarum autẽ , sicut cùm aliquis in ipsam personam hominis iniuriā facit, putà percutiendo, vel cōuitiando , aut etiam cùm irreuerẽtiam exhibet. Operum autem, sicut cũ aliquis iustè ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus. Si ergo accipiamus, vt materiam vtriusque iustitiæ ea, quorũ operationes sunt vsus, eadem est materia distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ. Nam & res distribui possunt à cōmuni in singulos, & commutari de vno in alium. Et etiam est quæ dam distributio laboriosorũ operũ & recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusq; iustitiæ actiones ipsas principales, quibus vtimur personis, rebus, & operibꝰ : sic inuenitur vtrobiq; alia materia. Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Cōmutatiua ve rò iustitia est directiua cōmutationũ , quæ attendi possunt inter duas personas: quarum quædam sunt inuoluntariæ, quædam verò voluntariæ. Inuoluntariæ quidem quando aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoq; occultè per fraudem, quādoque etiam manifestè per violentiam. Vtrunq; autem cōtingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidẽ , si occultè vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtũ : si autem manifestè, vocatur rapina. In personā autem propriam, vel quantũ ad ipsam consistentiam personæ, vel quantum ad dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personæ, sic lęditur aliquis occultè per dolosam occisionem, seu percussionem, & per veneni exhibitionẽ . Manifestè autem per manifestam occisionẽ , aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantũ autem ad dignitatẽ personę , læditur aliquis occultè quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famā suam, & per alia huiusmodi. Manifestè autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem. Quantum autem ad personam coniunctam læditur aliquis in vxore, vt in pluribus occultè per adulterium. In seruo autem cũ aliquis seruum seducit, ita vt à domino discedat. Et hæc etiā manifestè fieri possunt. Et eadẽ ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiā possunt omnibus modis iniuriæ committi, sicut & in personam principalem. Sed adulteriũ & serui seductio sunt propriæ iniuriæ circa has personas: tamẽ quia seruus est possessio quæ dam, hoc refertur ad furtum. Voluntariæ autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntariè transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito, sicut in donatione, non est actus iustitiæ, sed liberalitatis. In tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquātum est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem cōtingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterũ pro recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis tradit rem suam alteri, concedens ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis cōcedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quæ aliquid fructificant: vel simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quæ non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si verò nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio & cōductio . Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, nō ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cùm quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus autem huiusmodi actionibus siue voluntatijs, siue inuoluntarijs, est eadem ratio accipiendi medium, secundùm æqualitatem recompensationis. Et ideo omnes istæ actiones ad vnam speciem iustitiæ pertinent, scilicet ad cōmutatiuam . Et per hoc patet responsio ad obiecta. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiæ, videlicet, personæ, res, opera. Diuersa verò est materia proxima, videlicet, actiones quibus vtimur, rebus personis operibus. Probatur. In om nes distributiones & cōmutationes vniuntur personæ, res, opera: sed commutationes sunt inter eosdem ciues, ergo. Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariæ siue voluntariæ pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiæ, scilicet, commutatiuam. Explicat D. Tho. probatq́; quoniam in omnibus commutationibus attenditur æqualitas, &c. ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm iustũ sit simpliciter idẽ quod contrapassum. AD Quartum sic proceditur.{ 5. Ethic. lect. 8. } Videtur, quòd iustum sit simpliciter idem quod contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustũ . Sed hæc est forma diuini iudicij, vt secundũ quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. "In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis." Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum. ¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ quidem personæ dignitas, maximè videtur attendi secundùm opera, quibus aliqui cōmunitati seruiunt: in respectu autem ad rem, in qua quis damnificatus est, in iustitia cō mutatiua . Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit idem quod contrapassum. ¶ 3 Præterea. Maximè videtur quòd non oporteat aliquem cōtra pati, secundùm quod fecit, propter differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntariè fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quæ accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiæ: quod est medium rei, & non quoad nos. Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum. SED contra est, quod † { Li. 5. c. 5. tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. probat non quodlibet iustum esse contrapassum. RESPONDEO dicendum, quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat ęqualem recompensationem passionis ad actionẽ præ cedẽtem . Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege, Exod. 21. "Reddet animam pro anima, oculum pro oculo," &c. & quia etiā auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiā ipse damnificatur. Et hoc etiam iustũ damnum continetur in lege, Exod. 22. "Si quis furatus fuerit bouem, aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue." Tertiò verò transfertur nomen cō trapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusq; est actio & passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictũ est † { q. 59. art. 3. & 1. 2. q. 6. ar. 5. &. q. 34. art. 3. }. In omnibus autem his debet fieri secundùm rationem iustitiæ commutatiuæ recompensatio secundùm æqualitatẽ , vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni: nō autem semper esset æqualis, si idẽ specie aliquis pateretur, quod fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio, quā passio eiusdem speciei quàm ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem, nō solùm repercutitur, sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi sola res illa auferretur. Quia ipse qui damnificauit alium in re sua, nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si quis daret rem suam, accipiẽs rem alterius: quia fortè res alterius est multo maior quàm sua. Et ideo oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem adæquare passionẽ actioni in commutationibus, ad quod inuẽta sunt numismata. Et sic contrapassum est commutatiuum iustum. Quod in distributiua iustitia locum non habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel passionis ad actionem, vnde di citur contrapassum: sed secundùm proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum † { Art. 2. huius quæst. } est. AD primum ergo dicendum, ꝙ illa forma diuini iudicij attenditur secundùm rationem commutatiuæ iustitiæ, prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia peccatis. AD secundum dicẽdum , quòd si alicui qui communitati seruisset, retribueretur aliquid pro seruitio impenso, non esset hoc distributiuæ iustitiæ, sed commutatiuæ. In distributiua enim iustitia nō attenditur æqualitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed ad id quod alius accipit, secundùm modum vtriusque personæ. AD tertium dicendum, quòd quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur vt maior res. Vnde oportet maiorem pœnam ei recompensari, non secundùm differentiā quo ad nos, sed secundùm differentiam rei. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Vide Arist. lib. 5. Ethicor. cap. 5. & Caiet. hic. COMMENTARIVS. DVbium primum est circa præcedentes articulos, Vtrùm iustitiæ distributiuæ & cōmutatiuæ media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantùm accidentaliter intra eandem speciem. Arguitur primò. Videtur enim quòd tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ personæ quod suum est, ergo. Cōfirmatur . Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non for maliter & specificè, ergo similiter tribuere bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter. Secundò. Iustitia commutatiua respicit quandoque dignitatem personarum sicuti & iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramq́; iustitiam: quòd altera respiciat dignitatem, alia non. Antecedens præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3. quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertiũ . Probatur. Iustitia cōmutatiua præcipit maiorem compensationẽ iniuriæ illatæ faciendā esse personæ digniori. Itaque quāto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi faciẽda est. In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum, quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidẽtalem distinctionẽ inter vtramq́; iustitiam, Sed opposita sentẽtia est expresse Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusq; scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo ordine moderatur iustitia legalis, de quo non agimus in præsentia: sed de particulari. Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterũ ciuem: qui est partis ad cōpartem . Sed duo postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo. Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua & commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio debiti eo quòd id quod est totius, videlicet reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi applicatum: sed applicandum tanquā proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquā ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero, in solutionibus argumentorum, videlicet, ad secundum & vltimum eiusdem articuli. Confirmatur ex decisionibus articulorum secundi & tertij. Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio cōmutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionẽ nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ sunt diuersa specie: distributiuę nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad cōfirmationẽ negatur cōsequentia propter rationes assignatas. Ad secundum primo respondetur quòd distributiua iustitia primò, & per se respicit dignitatem personarum: commutatiua verò, licet aliquando respiciat illam, videlicet, in actionibus iniuriosis: non tamen semper. Secundò respondetur, quòd distributiua iustitia formaliter & directè respicit dignitatem personarũ , hoc est proportionem quā habet persona ad personam & ad bona cō munia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personæ fuerint dignæ: tanto minus obueniet vnicuiq; personæ bonorum cōmunium . Cæterùm cō mutatiua tantum respicit æqualitatem. Si quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & præsuppositiuè respicit, vt cō penset ad æqualitatem iniuriæ. Et ita non minorem satisfactionem tenetur facere si plures personæ fuerint in republica æquè dignæ, quàm si vna tantùm esset cui iniuriam intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertiũ . DVbium secundum est circa eandem distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiũctim . Et est dubiũ peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: nō tamẽ distributiua nec cōmutatiua , ergo. Probat̃ quantũ ad priorẽ partẽ . Vindicatiua iustitia cōpẽsat iniuriā factā secundũ æqualitatẽ rei ad rem, infligit siquidem pœnā iuxta delicti quātitatẽ . Quātũ ad secũdā partẽ probatur. Cōmutatiua iustitia residet nō solũ in Principe, verũ in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo nō est cōmutatiua . In oppositũ est ꝙ vindicatiua iustitia cōtinetur sub cōmutatiua , sicut species sub genere: sed species non cōdiuiditur contra genus, ergo neq; vindicatiua contra cōmutatiuā . Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primũ . Vbi ait, punitio peccatorũ secundũ quod pertinet ad iustitiam publicā , est actus iustitiæ cōmutatiuæ . Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertiũ . inquit iustitia vindicatiua respicit personā iudicis & sub iustitia cōmutatiua continetur, quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, ꝙ sub iustitia cōmutatiua continetur tanquā eius species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertiũ . inquit, quod iustitia vindicatiua potest considerari duobus modis, primo quatenus ad iustitiā publicam pertinet & refertur ad bonũ commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à cōmutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò cōsideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod factum est parti læsę : qua cōsideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe, sed etiam in ciue qui affectus est iniuria: cui licitũ est vindictā petere modo & ordine debitis, vt cōpensatio illi fiat. Et hac cōsideratione nō est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quę sumit sibi nomen iustitiæ vindicatiuæ & ad cōmutationẽ reducitur. Probat hanc sententiam. Respublica per vltionem ęqualem crimini recuperat suum honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. Cæterũ persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed ipse malefactor est qui recipit & patitur: & iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed pro huius rei intelligentia notandum est, ꝙ vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di stinguitur à defensione, sumitur interdum pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionẽ exequi, siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. Interdũ verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac cōsideratione iste actus nō solum est in iudice, sed etiā in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatẽ decidimus. Prima conclusio. Vindicatio secundùm quod est in iudice est actus iustitiæ cōmutatiuæ , non tantũ qua ratione ordinatur vindicatio ad bonũ reipublicæ. Verũ etiam qua ratione ordinatur ad bonũ particulare ciuis, cui illata est iniuria, ad seruādam , scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex ex iustitia cōmutatiua , & ex officio tenetur non solum prospicere bono publico & cō muni , verũ etiam ad seruādos immunes singulos ciues, ergo nō tantũ in ordine ad rem publicam, sed etiam in ordine ad singulos vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verũ etiā à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium. Confirmatur. Iudex tenetur ex cōmutatiua iustitia seruare ciues immunes à furtis: ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorũ . Ergo tenebitur ex iustitia cōmutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas. Secunda cōclusio . Petitio vindictæ exercendæ per iudicem est actus iustitiæ cōmutatiuæ in persona quæ habet famam suam alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare . v. g. in pręlato . Probatur. Talis persona tenetur ex iustitia cōmutatiua exequi officium suum, sed non potest id exequi si infamis sit, & nō petat vindictam. Ergo tenetur ex iustitia cōmutatiua petere. Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi à suis subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio. Tertia conclusio petitio vindictæ exer cendæ per iudicem, in alijs priuatis personis non est actus iustitiæ: quæ dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam virtutis, quæ est pars potentialis iustitiæ cardinalis & reducitur ad illam, quæ dicitur à philosophis moralibus vindicatiua iustitia. Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quæ, videlicet, non habet suam famā alijs obligatam, nō potest lege compelli ad petendā vindictā : sed tamen poterit cōpelli ex debito honestatis & morali. Hæc est sentẽtia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic cōciliatur D. Tho. cũ alijs locis allegatis pro sentẽtia Caietan. imò ipse D. Tho. se se cōciliat ad hunc modũ in allegato arti. 2. ad primũ . Hinc colligitur manifestè responsio ad argumentũ factum in principio. Dicimus enim quòd iustitia vindicatiua propriè loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quæ diuiditur in hac diuisione. Ad argumentũ vero quo Magister Soto probat suā sententiā , respōdetur , deficere in multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quātum licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ cō mutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit æquale non ex debito legali sed morali. Vt autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atq; adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei qui intulit iniuriā , non tamen reddit per cō mutationẽ : quia nō ex debito legali. Caiet. in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiā cō mutatiuā esse speciem specialissimā , quo loco melius sentit quā in 3. parte loco citato. Circa solutionem ad primũ in arti. 4. solet disputari. Vtrũ iustitia cōmutatiua reperiatur in Deo: sed hæc quæstio pertinet ad primā partẽ quæstion. 21. arti. 1. In præsentia siquidem solum disputamus de iustitia hominum ad alios homines.