Ad secundum respondetur. Primo ꝙ potius inde sequitur oppositum, quia illo loco Deus volũtariè tradidit dominium rerum corporalium homini. Quare si angelus futurus esset dominus earundem rerum dispensatione diuina illud fieret. Secundo respondetur, ꝙ non solum tribuitur dominiũ homini quia imago Dei, sed etiam quia cō ditus ad similitudinem eius. Quod importat nomen ipsum, scilicet, ad imaginem & similitudinem: per imaginem enim anima designatur. Et in eo quod ait, ad similitudinem, significatur ipsum corpus. Vt intelligit Diuus Ambrosius de fide Orthodoxa cap. 8. Diuus Basilius aduersus Eunomium lib. 2. Gregor. Nazianz. serm. de Epiphania.