# 1 [Quid sit dominium] Quaestio prima quidnam sit dominium? PRO cuius intelligentia ante omnia operaepretium est obseruare id quod attinet ad quid nominis dominij. Est enim vocabulum Latinum quod saepe inuenitur in Sacris literis & prophanis: quanuis non sit vocabulum Ciceronianum: sed pro dominio vtitur hoc vocabulo mancipium & hoc vocabulo nexus. Vt patet libro. 7. epistolarum ad Atticum, vbi ait: "Attice scribis te esse proprium mancipio & nexu: meum autem esse vsu & fructu." Ecce vbi Cicero statuit idem esse dominium quod nos dicimus mancipium & nexus. Item mancipa re apud Lucam idem est, quod transferre dominium, & mancipatio idem quod translatio dominij. Secundo notandum est dominij vocabulum dupliciter vsurpari. Vno modo in ampla quadam significatione, quatenus dicit ordinem & respectum ad rem quomodocunque possessam vel habitam siue superiorem siue inferiorem: siue res illa sit pars naturalis nobis, siue pars possessionis vel hae reditatis, siue sit aliquod bonum commune, siue priuatum, & in hac ampla significatione dicuntur Reges dominari rebus publicis, & ciues dicuntur dominari vijs publicis & fluminibus ac montibus. Patres etiam isto modo dicuntur dominari filijs, imo etiam seruus hac significatione habet quodam dominium erga herum suum, scilicet, ius vt sustentetur ab illo: & filij habent hoc ius erga parentes: & ciues habent ius incedendi per viam publicam. Secundo modo accipitur dominium magis stricte & proprie, prout dicit ordinem & rationem iuris ad rem inferiorem quae ordinatur ad commodum illius qui dicitur dominus. Hoc modo Arist. lib. 5. Ethicorum cap. 6. distinxit ius dominatiuum siue herile ab omnibus alijs speciebus iuris. Et dixit quod solum ius, quod habet herus respectu serui, est dominatiuum. In hac acceptione Reges non sunt domini regnorum: neque parentes filiorum. Reges enim gubernare debent rem publicam propter bonum ipsius reipublicae: & patres educare filios propter filiorum commodum. At herus habet ius ordinandi seruum ad proprium commodum ipsius heri. Quapropter Cicero eos qui dominantur rerum publicarum appellat Tyrannos. Et in hac doctrina principum magistri & paedagogi deberent eos educare. Iam vero dicendum est de diffinitione quid rei. Necesse est autem duplicem definitionem assignare iuxta duplicem acceptionem dominij praefatam. Prima sit domi nium est facultas propria vtendi re in omnes vsus lege permissos. Altera definitio addit supra dictam haec verba, referendo rem ipsam in proprium commodum. In istis definitionibus ponitur facultas tanquam genus: & est idem quod potestas legitima & iuridica quae secundum leges & iura habetur. Propria vero ponitur tanquam differentia quae distinguit dominium a possessione: quia aliquis potest habere possessionem & non proprietatem nec dominium vtendi re in omnes vsus: ponitur, vt distinguatur dominium ab vsufructu. Quia in eo qui solum habet vsumfructum , non est potestas ad vtendum substantia rei proprie loquendo: quia non potest alienari ab vsufructuario. Caeterum, lege permissos, non ponitur ad aliquid excludendum quod per priores particulas non sit exclusum. Nam vsus qui non est lege permissus, non est vsus, sed abusus: & facultas ad vsum non permissum lege, non dicitur proprie facultas, quae debet esse iuridica, imo nec est potestas moraliter loquendo. Nam moraliter loquendo, id possumus quod iure possumus. Ponitur ergo illa particula (lege permissos) explicationis gratia potius quam necessitatis. Caeterum quod in posteriori definitione additur (referendo rem in proprium commodum) necessarium fuit, vt distingueretur dominium stricte dictum a dominio in ampla significatione. Nam dominium stricte dictum, est ius tantum respectu rerum inferiorum ipsi domino , Verbi gratia, respectu serui, vineae, & domus: quae sunt propter dominum. Deinde aduertendum est quod iuxta prae dictam duplicem acceptionem & definitionem dominij, poterunt reconciliari doctores disserentes de dominio. Quidam enim considerantes dominium in priori acceptione: definiunt illud priori modo. Alij vero, inter quos est Magister Soto vbi supra, definiunt posteriori modo. Nobis tamen necessarium visum fuit, vtranque acceptionem & definitionem proponere. Et ratio est quia dominium vt pertinet ad prae sentem disputationem de restitutione, non solum accipitur stricte, sed etiam generali & ampla significatione secundum quam accipitur in definitione restitutionis. Quie nim laesit alterum in re cuius erat dominus secundum amplam significationem dominij: tenetur nihilominus illi restituere. Comparantur itaque istae duae definitiones inter se, sicut superius & inferius, quasi homo & animal. Sed contra vtramque definitionem arguitur. Primo de bonis primogeniturae, quae Hispane dicitur (mayorazgo) primogenitus est dominus illorum bonorum . Et tamen non habet facultatem expendendi in omnes vsus, ergo &c. Confirmatur . Pupillus quandiu sub tutoribus est: est verus dominus haereditatis, & non habet facultatem expendendi aliqua bona per seipsum: iuxta illud ad Galatas 4. "Nihil differt a seruo, cum sit dominus omnium." Secundo arguitur. Qui habent Ecclesiastica beneficia, quales sunt parochi & Episcopi, habent dominium beneficiorum, & non possunt vendere beneficia, neque super illis ponere pensionem aut censum, ergo. Ad primum argumentum, non desunt qui negent primogenitos esse veros dominos: sed solum esse aiunt vsufructuarios primogeniturae . Opposita tamen sententia tenenda est. Et ratio est manifesta, quia illa bona habent aliquem verum dominum, non enim sunt Regis vel communitatis, sed non est alius qui possit assignari nisi primogenitus, ergo. Confirmatur. Quia si quis illa bona retineat, tenetur restituere ipsi primogenito, ergo est vere dominus. Ad duo argumenta ergo respondetur . Ad primum, quod primogenitus & pupillus habent verum dominium, tamen impeditum lege iustissima & conuenientissima ad conseruationem Reipublicae in splendore & potentia. Ad secundum respondetur eodem modo pro nunc, etenim lege diuina impeditur emptio vel venditio beneficiorum ecclesiasticorum. Caeterum, An praeter vitium simoniae, quod committitur cum quis intendit vendere beneficium, sit etiam translatio beneficij impedita iure diuino & naturali, an solum Ecclesiastico: disputatio est inter Theologos, cuius definitio non est praesentis loci. Vtraque tamen pars est probabilis, vt in altero tractatu de partibus potentialibus iustitiae, vita comite ostendemus. Deinde explicanda a nobis consequenter sunt quaedam vocabula: quae magnam habent cum dominio coniunctionem & affinitatem. Verbi gratia, titulus, possessio, vsus, & vsusfructus. Titulus quidem est principium & veluti causa efficiens moralis dominij. Verbi gratia. Electio est titulus principatus vel episcopatus &c. Emptio vero est titulus dominij rei emptae: possessio est detentio voluntaria. Vel si vis definitionem formalem, est ius quod causatur ex detentione voluntaria per actum corporalem iuris adminiculo interueniente . Voluntaria, quoniam per liberum arbitrium homo possidet. Sed quia voluntas nisi manifestetur exterius, non sufficit ad possessionem, propterea additur, per actum corporalem explicatiuum voluntatis. Quemadmodum in possessione domus acquirenda solent homines claudere & recludere fores. Postrema particula distinguit possessionem ab iniquis detentionibus. Fur enim & latro non dicuntur possidere quae detinent. Quapropter a iuris peritis vocantur, Detentores. Deinde vsusfructus & vsus accipiuntur proprie. Et hoc modo dicuntur de illis rebus quae vnico actu & vsu consumuntur: cuiusmodi sunt omnia comestibilia & potabilia. Et sic diffinitur vsus quod sit ius alienis rebus vtendi salua earum substantia. Vsusfructus vero definitur quod sit ius alienis rebus fruendi, salua eorum substantia. Verbi gratia, si quis habet facultatem a vero domino vescendi vuis ex vinea eius, non potest vendere vuas: sed tantum frui. Si tamen accipiamus, vsum & vsumfructum generali acceptione indifferens est ad res illas siue vsu consumantur siue non. His praeiactis. Dubium est solenne non solum inter Scholasticos, sed etiam inter summos Pontifices , vtrum vsus distinguatur a dominio. Ita videlicet, vt vsus possit esse apud vnum, & dominium apud alterum. In qua re habemus decretum Nicolai. in capit. exit qui seminat. de verborum significatione. libro. 6. Vbi contendit dominium & vsum res esse distinctas, ac proinde quod fratres Minores Diui Francisci (ait) habent verum vsum rerum, non tamen dominium: sed dominium illarum rerum, quibus vtuntur, residere apud summum Pontificem, etiam vsu con sumptibilium, vt potabilium. Ac proinde quotidie sunt conuiuae summi Pontificis apud quem est dominium. Huic decisioni subscribit Clemens V. in Clementina. exiui de paradiso. de verborum significatione. Contrarium videtur sentire Ioann. XXII. in extrauaganti. Ad conditorem. de verborum significatione. Et quod fratres Minores habent in communi dominium rerum quibus vtuntur. Item in extrauaganti. Quia quorundam. Eidem ait, Quod si quis contra id definire ausus fuerit, tanquam contumax Romanae Ecclesiae habeatur. Et propterea Diuus Thomas quaest. 78. articulo. 1. Idem videtur sentire, scilicet, quod vsus non distinguitur a dominio in ijs quae vsu consumuntur. Idem sentit Syluester in verbo, dominium §. tertio. Ratione vero arguitur: pro ista sententia vsus est ius vtendi rebus, salua earum substantia, sed impossibile est, quod aliquis vtatur rebus quae vnico actu consumuntur, salua illarum substantia, ergo saltim in huiusmodi non distinguitur vsus a dominio. Et confirmatur. Quoniam actus dominij in huiusmodi rebus est consumptio ipsarum, ergo vsus illarum non distinguitur a dominio. Pro huius difficultatis intelligentia notandum est, quod vsus rerum vsu consumptibilium potest dupliciter considerari . Vno modo per modum habitus, & est ius vtendi huiusmodi rebus: & ita diffinitur apud Iuris peritos. Altero modo, vt est actus vtendire. Et iste dicitur vsus facti: alter vero dicitur iuris vsus. Notandum est secundo, quod huiusmodi res vsu consumptibiles duplicem possunt habere vsum. Alterum proprium ipsarum rerum ex natura sua: sicut panis ex natura sua ordinatur vt comedatur, vinum vt bibatur. Alter vsus potest esse aduentitius & quasi extraneus: ad quem ordinantur istae res ex beneplacito hominum. Verbi gratia. Si quis vtatur pecunia ad ostentationem . Similiter etiam comestibilia, & alia huiusmodi possunt ad istum finem ordinari. His ita constitutis sit prima conclusio. Manifestum est, quod vsus rei quae non consumitur vsu distinguitur a dominio. Verbi gratia. Vsus domus locatae est apud Petrum , dominium vero est apud Paulum. Sic etiam vsus quo res consumptibilis non consumitur, distinguitur a dominio: quia ostentatio est vsus rei: & tamen ostentatione non consumitur panis nec vinum nec carnes. Et ideo huiusmodi vsus potest distingui a dominio. Atqui in hac conclusione non est difficultas. Secunda conclusio. Vsus rerum, quae vsu proprio consumptibiles sunt, at vero vsu extraneo non consumuntur: constat etiam, quod distinguitur a dominio haec etiam est manifesta. Tertia conclusio. Vsus proprius in habitu, qui dicitur vsus iuris, distinguitur a dominio. Verbi gratia. Si Petrus concedat Paulo, vt possit vesci cum voluerit, fructibus vineae suae, certe dominium manet apud Petrum etiam fructuum, ius autem vtendi illis manet apud Paulum. Probatur primo. Quoniam Deuteronomij capit. 23. Concedebatur vnicuique facultas ingrediendi vineam, & vescendi vuis: & tamen dominium vuarum erat apud dominum vineae. Similiter in Actibus Apostolorum legimus capit. 2. quod erant illis omnia communia & distribuebatur vnicuique prout cuique opus erat: & tamen dominium illarum rerum non erat penes singulos fideles. Item §. minus. Instituta. de vsu & habitatione. dicitur, quod potest quis habere vsum olerum & florum pomerij, non tamen habere dominium vt possit eas vendere & alienare. Deinde probatur eadem conclusio. Dominium est ius siue facultas propria vtendi re in omnem vsum: at vero vsus habitualis siue vsus iuris proprius istarum rerum non est facultas vtendi illis in omnem vsum, ergo distinguitur a dominio. Praeterea in extrema necessitate omnia sunt communia, etiam istae res vsu consumptibiles, imo istae maxime, & tamen non sunt communia quantum ad dominium: alias diues, qui non facit eleemosynam pauperi in extrema necessitate constituto, teneretur ad restitutionem. Quod est contra communem sententiam Theologorum supra quae stione 32. qui asserunt, quod solum tenetur ex charitate & misericordia dare illam eleemosynam. Denique singuli religiosi non ha bent dominium rerum & habent vsum cibi & potus, ergo distinguitur a dominio. Deinde sit quarta conclusio . Vsus facti siue vsus in actu in istis rebus vsu consumptibilibus multo magis distinguitur a dominio, quam vsus in habitu siue vsus iuris: non tamen distinguitur a dominio improprie dicto, quod alias dicitur dominium actuale. Pro cuius intelligentia est notandum, quod quemadmodum distinximus vsum in habitualem & actualem: ita solet distingui dominium, in habituale & actuale taliter vt habituale sit facultas illa propria vtendi rebus, actuale vero dominium iudicatur ipsum exercitium dominij. Sed est maxima differentia: quoniam vsus proprie est in actu ipso: in habitu vero improprie & secundum quid. Dominium autem vice versa, nam in actu non est proprie dominium: in habitu vero est proprie dominium, quoniam est ipsa facultas siue potestas essentialiter. At vero dominium in actu potius est effectus dominij, quam ipsum dominium. Probatur igitur prima pars conclusionis, quoniam dominium per se loquendo est facultas. Vsus in habitu etiam est facultas: sed vsus in actu non est facultas, ergo multo magis distat a dominio proprie dicto. Secunda vero pars conclusionis probatur, quoniam dominium in actu nihil aliud est quam effectus & vsus dominij siue exerceatur a proprio domino siue ab habente licentiam ab illo. Ergo vsus actualis istarum rerum non distinguitur a dominio improprie dicto. Per hanc doctrinam possunt conciliari dicta Pontificum locis citatis. Ita vt Ioannes XXII. intelligatur iuxta secundam partem huius conclusionis. Alij vero Pontifices intelligantur iuxta priorem partem, & iuxta alias conclusiones. Ex dictis sequuntur tria corollaria. Primum est, quod fratres Minoritae etiam in communi non habent dominium rerum etiam illarum, quae vsu consumuntur: sed habent vsum iuris & vsum facti omnium rerum quae vsu illis conceduntur. Etsi quae ras, vbi nam est dominium istarum rerum? Respondetur, quod illarum dominium est, vel apud summum Pontificem, vel apud illos qui elargiuntur fratribus illas tales res in eleemosynam, vel dicatur, quod est apud rempublicam donantem. Aliqui distinguunt dupliciter. Dicunt enim quod fratres minores tantum habent vsum facti. Item aiunt, quod dominium vsu consumptibilium rerum est apud summum Pontificem. Ita vt quotidie sint conuiuae illius. At vero pecuniarum dominium, dicunt quod est apud illos qui largiti sunt illas. Sed tamen istae duae differentiae & distinctiones non bene a nobis intelliguntur. Primo quidem, quia vsus iuris non repugnat paupertati Euangelicae siue in particulari siue in communi. Probatur: nam singuli fratres aliarum religionum sunt vere & proprie Euangelici pauperes non minus quam fratres Minores, & tamen isti habent vsum rerum, non solum facti, sed etiam iuris. Ergo quod communitas fratrum Minorum habeat vsum iuris etiam per modum habitus, non repugnat paupertati illorum. Similiter non bene intelligitur distinctio pecuniarum ab alijs rebus vsu consumptibilibus. Nam qua ratione cibi & potus dominium est apud Pontificem erit etiam & pecuniarum, & rursus qua ratione dominium pecuniarum dicitur manere apud eum qui elargitus est: erit etiam dominium cibi & potus, donec consumantur. Quapropter nos non admittimus istas distinctiones. Sed vniuersaliter dicimus ipsos habere vsum iuris & facti: dominium autem esse vel apud Pontificem, vel apud rempublicam vel apud largitorem: ita quod non est necessarium, quod illa Minorum communitas habet aliquod dominium proprie dictum . Secundum corollarium est, quod non ea ratione negandum est esse dominium in ordine Minorum, quia non possint vendere res quae sibi conceduntur. Probatur, nam quilibet religiosi aliarum religionum de facultate Praelati possunt vendere & donare res sibi concessas ad quemlibet vsum, & tamen non propterea sunt domini, ergo neque communitas fratrum Minorum erit domina illarum rerum, etiam si possit eas vendere vel donare de facultate vel summi Pontificis, vel dominorum qui res illas concesserunt. Et quanuis illi non dicant expresse quod fratres possint vendere: dicunt tamen interpretatiue. Deinde probatur, quia pauper qui est in extrema necessitate habet vsum omnium rerum ad supplendam illam: ita vt possit vendere & donare, & tamen non est dominus ipsarum rerum, ergo similiter potest esse eadem facultas in fratribus Minoribus. Ratio huius veritatis est, quia tam Praelati ipsius religionis, quam tota communitas censentur mere dispensatores de voluntate dominorum, qui res illas concesserunt. Et quia facultas expendendi illa bona non est propria ipsius religionis: propterea non censetur esse ibi dominium, magis quam in dispensatore famulo alicuius domini: qui liberam habet facultatem expendendi bona illius. Tertium corollarium. Nullus religiosus cuiusuis religionis potest vendere vel alienare, quae sibi conceduntur ad vsum, etiam comestibilia absque licentia Praelati expressa vel interpretatia ad iudicium boni viri. Ad argumenta posita in principio patet ex doctrina conclusionum. Ad autoritatem Diui Thomae, respondetur quod loquitur de distinctione dominij & vsus quantum ad hoc quod seorsum non est pretio aestimabile dominium rerum quae vnico actu & vsu consumuntur. DVbitatur iam consequenter in hac quaestione de subiecto dominij, quod nam sit proprium subiectum dominij. Gerson & alij iuniores, vt refert Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quaest. 1. artic. 2. tenent quod bruta inter se inuicem dominantur. Et probant argumento ducto a gruibus, & a leone, quae quidem animalia videntur exercere dominatum erga alia: leo siquidem fortissimus bestiarum, qui communiter dicitur; Rex animantium. Idipsum probatur ex Genes. cap. 1. vbi herbae signantur in pabulum bestiarum, ac subinde illarum habent dominium. Alij vero distinguunt de dominio, quod aliud sit naturale puta a natura inductum . Aliud vero regale. Et primum dominium constituunt in animalibus. Secundum vero in sola creatura rationali. Potest probari haec opinio. Nam vt patet ex praecedentibus bruta habent suas leges naturae, ergo habent facultatem vtendi aliquibus rebus in vsus permissos a tali lege. Nihilominus pro huius intelligentia supponendum est, quod subiectum est duplex, aliud inhaesionis aliud vero denominationis. Verbi gratia. Crispitudo solis capillis inhaeret: at vero denominat totum hominem. Similiter solet distingui subiectum duplex: aliud totale vt compositum corporeum, aliud vero subiectum, vt quo, qualiter a Metaphysicis quantitas appellatur subiectum accidentium corporalium. Secundo, nota ex Diuo Thoma de potentia quaestione. 7. artic. 1. ad quartum. quod dominium importat tria. Primo potentiam coerciuam subditorum. Secundo ordinem ipsius dominij ad sibi subditos: qui ordo consequitur ad potentiam praedictam. Tertio connotat rationem termini ipsorum subditorum ad dominum, quatenus relatiue consistunt in respiciendo se inuicem. Sit prima conclusio. Solus Deus est proprie perfectissimus Dominus earum quibus vtitur rerum. Probatur, quia solus ipse est creator & gubernator omnium , ergo &c. Etenim quatenus creator est dominus totius entitatis & cuiusuis actionis: & quatenus gubernator habet dirigere omnia ad finem. Vnde qua ratione creator est, omnia sibi subijcit: & qua ratione gubernator subijcit illa sibi tanquam vltimo fini. Vnde constituitur hoc discrimen inter dominium Dei & hominum: quod homo non est dominus naturae, sed dumtaxat vsus. Deus autem & naturae & vsus. Hinc est, quod Deus dicitur solus Dominus, non tantum quia Antonomatice dominus est, sed quia solus ipse dominus est naturae rerum. Qua ratione in scriptura solet dici non solum dominus, sed dominator Isaiae 3. & 10. Secunda conclusio. Angelus etiam est subiectum dominij. Probatur, quia angelus intellectualis est & liber, ergo dominus earum actionum quae subduntur proprie eius libertati. Vnde maxime dicitur sui compos. Quod si quaeras, vtrum angelus habeat dominium aliquarum rerum corporalium? Respondetur negatiue, quia nullibi legimus dominium istud esse traditum angelis, & ratio congruit, quia angelus caret corpore, ergo incongruenter dominaretur creaturae corporali. Quod si aliquan do legimus in scriptura angelis fuisse traditam potestatem vtendi rebus corporeis. Apocalyp. 7. "Quibus datum est nocere terrae, & mari," intelligendum est de vsu ministeriali & tanquam exequentes mandatum domini, Quod innuitur ibi, "Nolite", &c. Sic etiam mouent caelestia corpora. Sed contra hanc conclusionem arguitur. Nam angelus per naturam habet potestatem vtendi his rebus corporeis in quoscunque vsus lege permissos, ergo vere est dominus. Antecedens patet, quia habet virtutem naturalem transmutandi res istas, ergo multo magis illis conceditur vsus. Secundo, homo est dominus istarum rerum corporalium: quia conditus est ad imaginem & similitudinem Dei, vt communiter docent sancti, sed angelus potiori iure conditus est ad similitudinem Dei, ergo erit dominus sicut homo. Minor probatur. Quia angelus non solum imago dicitur, sed signaculum similitudinis Dei. Ad primum argumentum respondetur, quod angelus solum habet vsum istarum rerum corporalium applicando actiua passiuis, non autem immediate transmutando res istas inferiores. Vnde D. Tho. 1. par. quaestione . 110. artic. 2. contra Platonem & Auicennam concludit quod solum composita corporalia sunt immediata causa transmutationis formalis istarum rerum, aut etiam Deus qui est eminenter omnia etiam corporalia, nec sufficit quod angelus operetur vt potestas superior gubernatiua potestatis inferioris. Nam vt respondet D. Tho. ibi arti. 1. est solum potestas ministerialis. Ad secundum respondetur. Primo quod potius inde sequitur oppositum, quia illo loco Deus voluntarie tradidit dominium rerum corporalium homini. Quare si angelus futurus esset dominus earundem rerum dispensatione diuina illud fieret. Secundo respondetur, quod non solum tribuitur dominium homini quia imago Dei, sed etiam quia conditus ad similitudinem eius. Quod importat nomen ipsum, scilicet, ad imaginem & similitudinem: per imaginem enim anima designatur. Et in eo quod ait, ad similitudinem, significatur ipsum corpus. Vt intelligit Diuus Ambrosius de fide Orthodoxa cap. 8. Diuus Basilius aduersus Eunomium lib. 2. Gregor. Nazianz. serm. de Epiphania. Tertia conclusio. Solus homo est subiectum dominij proprie inter creaturas corporales. Hanc conclusionem probat Soto vbi supra quinque rationibus quibus alias duas superaddimus. Prima est, quia ius & iustum solum reperiuntur in brutis metaphorice & non proprie, ergo dominium verum & proprium non erit in illis. Consequentia patet, quia dominium idem est quod ius aut facultas vtendi re. Secundo. Nam si alia animantia iure naturae haberent dominium proprium istarum rerum, iniuste subijceretur dominio hominis: quod est contra illud Psalm. 8. "Omnia subiecisti sub pedibus", &c. & Genes. 1. "Dominamini piscibus maris & bestijs terrae." Nihil tamen inconuenit concedere dominium improprium in brutis sicut concedimus ius aut iustum secundum quid. Quarta conclusio. Inter homines nullus est qui non sit subiectum capax dominij proprie in quacunque sit aetate seu statu & conditione. Probatur. Quia dominium competit homini eo quod rationalis est, hoc autem omni homini conuenit, ergo quod sit subiectum capax dominij. Maior ab omnibus admittitur. Ex quo sequitur primo, quod pueri nondum vtentes ratione possunt habere verum dominium: quod non solum constat ex legibus ciuilibus, sed etiam ex D. Paul. ad Galat. 4. " Quanto tempore haeres paruulus est nihil differt a seruo cum sit dominus omnium." Secundo sequitur quod amentes etiam possunt verum dominium habere proprium. Quod patet, quia iure haereditario succedunt parentibus. Verum est tamen quod amentes quibusdam dominijs iuste priuantur: quia illa instituta sunt in bonum Reipublicae, cui non pussunt consulere carentes ratione. Tertio sequitur, quod amentia superueniens iuri in re & dominio acquisito non priuat ipso facto tali dominio, amentem, etiam si amentia fuerit perpetua. Verbi gratia, si quis electus Rex, aut institutus Episcopus postmodum incidat in amentiam: Rex & Episcopus manet. Verum est tamen , quod illa dementia est sufficiens ratio vt deponatur amens. Quare Caietanus opusculo de potestate Papae cap. vltimo. inter causas depositionis Pontificis, vltimam refert, si incidat in amentiam. Tunc inquit deponendus est. Quarto sequitur ex his quod dominium non consistit in vsu rationis aut libertatis actuali vel habituali: sed in natura rationali cui tribuitur. Ex quo etiam sequitur, quod in definitione dominij facultas vtendi quae ibi ponitur non importat habilitatem aut potentiam vsus proximam, sed potentiam radicalem. Quod si obijcias contra , quia religiosi non sunt capaces dominij: & tamen habent rationalem naturam; Respondetur , quod ipsi abdicauerunt voluntarie potestatem : & ius dominij: habent tamen radicalem potestatem : vt si mutent statum sint domini. Verbi gratia, si fiant episcopi: erunt domini, vt quidam opinantur. Hactenus de subiecto totali. De subiecto vero formali sit quinta conclusio. Subiectum quo aut ratio subiecti ipsius dominij, est intellectus simul & voluntas libera. Probatur. Nam facultas vtendi re in quoscunque vsus lege permissos radicatur simul in intellectu & voluntate libera, ergo. Antecedens patet, quia homo non dicitur sui compos neque vtens aliqua re, nisi quatenus est intelligens & libere volens. Quod colligitur ex D. Tho. 1. 2. q. 1. art. 1. & 2. & quaest. 16. per totam. Quod si quaeras in qua istarum potentiarum potissimum radicetur dominium? probabile est quod in intellectu: quia illa est potentia praestantior & dirigens voluntatem. Mea tamen sententia, potissimum radicatur dominium in libertate voluntatis: quia in ipsa completur facultas vtendi rebus nobis subiectis. Vnde D. Tho. sequutus Damascenum. 1. 2. quaest. 1. artic. 1. potissimum reducit dominium hominis in liberum arbitrium. Vbi acute Caietanus notat, quod actiones intellectus praeuenientes voluntatem, licet sint hominis secundum quod homo, non tamen sunt hominis secundum quod dominus suarum actionum. Sexta conclusio. Subiectum inhaesionis dominij totale in nobis, mihi verosimile est, quod sit anima rationalis vt coniuncta corpori: subiectum autem totale denominationis erit ipsum compositum . Prima pars huius conclusionis probatur primo, quia dominium est ius & facultas operatiua secundum rationem & voluntatem , ergo ibi subiectatur. Probatur consequentia, quia facultas intellectus & voluntatis inhaeret vel voluntati vel intellectui, aut animae. Vt patet in habitibus qui dicuntur animae facultates. Et confirmatur. Dominium quod habet homo suarum actionum, subiectatur in anima, ergo quodlibet dominium. Consequentia patet a paritate rationis. Antecedens vero probatur. Nam tale dominium non potest esse accidens corporale: alias actiones spirituales animae, quarum dominatur homo, subderentur accidenti corporis sibi inferioris. Secundo. Dominium est accidens conueniens homini secundum propriam dignitatem qua distinguitur ab alijs animantibus, ergo illud est perfectio animae: ac subinde animae inhaeret. Sed contra. Nam sequeretur quod anima separata retineret dominium, quod habebat in corpore, quod est absurdum. Respondetur negando sequelam: quia ea facultas, vt dixi in conclusione, solum competit animae vt coniuncta corpori. Quod si huius rationem exigas: ea est, quia dominium importat facultatem vsus rei in propriam vtilitatem. Hanc autem non potest habere anima separata ab istis rebus corporalibus. Et secundo, quia vsus dominij est secundum leges, & qui exercetur medijs contractibus externis, vt venditione, emptione, aut alienatione: quae nullatenus possunt conuenire animae separatae. Et tertio, quia anima separata non habet proportionem cum his rebus externis, vt de angelo diximus. Vltima conclusio. Dominium hoc non est relatio inhaerens animae: sed quaedam perfectio absoluta. Hoc dico contra quosdam tenentes dominium formaliter consistere in relatione. Imo quod sit respectus rationis. Contra quos arguitur primo. Quia facultas vtendi re in quoscunque vsus, &c. non est relatio formaliter: sed potestas absoluta ordinata ad actus reales. In hoc autem consistit ratio formalis dominij: siquidem est eius definitio, ergo non in relatione consistit. Secundo, dominium est ius: ius autem non est formaliter relatio, quia est obiectum iustitiae: & insuper, quia est virtus executiua agentis. Tertio, quia dominium est perfectio animae, & hominis dignitas, ergo non est relatio formaliter. Sed est argumentum. Nam Aristoteles constituit dominium in praedicamento relationis, dicens, quod totum esse domini est ad seruum. Similiter Diuus Thomas de potentia, quaestione. 10. vbi supra dicit, quod dominium formaliter importat praeter potentiam , relationem quandam ad subditos. Quod confirmatur, quia dominium in Deo secundum sententiam Theologorum formaliter est relatio, imo respectus rationis. Respondetur nihilominus, quod Aristoteles ibi solum apponit exempla, vt explicet naturam relatiuorum, non vero determinat illa exempla in relatione formaliter contineri: alioquin scientia & scibile & caput in relatione consisterent. Et ad Diuum Thomam respondetur, quod se explicat, cum dicit quod dominium importat potentiam , & ad ipsam consequitur relatio. Ad confirmationem respondetur, quod licet dominium in Deo dicat respectum rationis: in nobis tamen est perfectio realis. Quemadmodum creator & gubernator in Deo de formali dicunt respectum rationis: in nobis autem gubernator & productor, formaliter important aliquid absolutum & reale. Ad argumenta Gersonis in principio dubij facile patet solutio. DVbium est aliud circa hoc ipsum; Vtrum solus intellectus & voluntas sint radix totalis dominij, an vero requiratur aliquid superadditum talibus potentijs, vt scientia fides aut charitas? Pars affirmatiua probatur. Nam Genesis 1. quando Deus concessit dominium omnium rerum primo parenti. Antea benedictionem illi contulit, quae designabat aliquid superadditum pertinens ad ordinem gratiae, ergo iste est titulus dominij, quod statim illi contulit. Circa hoc dubium fuit error Vualdensium, qui dicebantur pauperes de Lugduno. Dicebant enim quod charitas & gratia sunt quae constituunt hominem dominum rerum omnium. Hos sequitur Vvitcleph: & eam sententiam tenuit Armachanus libro. 10. de quaestionibus Armenorum capit. 2. & 4. Fuit secundus error & Hostiensis in cap. super his. de voto & voti redemptione qui dicit, quod titulus dominij est fides supernaturalis. Ter tia sententia est Gersonis consdieratione 13. & Conradi lib. 1. de contractibus cap. 2. Isti tenent, gratiam & charitatem conferre homini dominium, qua sublata, homo non habet dominium rerum externarum. Et vocant hoc dominium gratificatiuum. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Error est manifestus ponere charitatem & gratiam conferre dominium ciuile rerum externarum. Definitur haec conclusio contra Vvitcleph Concilio Constantiensi Sessione. 8. articulo. 8. & 15. de qua vide Doctores quos adducit Vvaldensis in suo doctrinali antiquae fidei, capit. 81. Quod autem non sit dominium gratificatiuum, vt ponebant Gerson & Conradus , licet non sit certum secundum fidem, mihi tamen videtur sententia affinis sententiae Vvitcleph: siquidem dominium aliquando constituunt propter charitatem. Praeterea. Nam sequeretur, quod si homo non sciret se habere charitatem, non posset vti isto dominio: ac subinde sicut impossibile est cognoscere se esse in gratia, ita impossibile est cognoscere huiusmodi dominium, & per consequens homo non posset habere iustum & liberum vsum rerum: cum non sit certus an sint propriae. Secunda conclusio. Multo minus fides confert dominium rerum corporalium. Haec sententia est omnium doctorum Theologorum & Iurisperitorum, excepto Hostiensi. Probatur. Nam tunc omnes Christiani & singuli haberent dominium omnium rerum externarum. Siquidem omnes habent fidem: & ita indiscriminatim quilibet posset vti rebus possessis ab alio domino. Secundo sequeretur, quod nullus infidelis haberet verum dominium: quandoquidem non habet titulum fidei verae: & sic non essent Regna ante fidei susceptionem, contra illud Matth. 22. "Reddite quae sunt Caesaris Caesari, & quae Dei Deo." Ad argumentum quod erat Armachani respondetur, quod illa benedictio non erat collatio alicuius doni supernaturalis: quia etiam reliqua animantia benedicta sunt a domino: & praeterea, sequeretur quod si conferretur homini dominium ex tali benedictione, quod etiam post peccatum ha beret totum illud dominium. Nam peccatum non tollit dominium, vide Magistrum Victoriam in relect. 1. de Indis. p. 1. & Caietan. infra quaestione. 66. Haec de subiecto dominij, & de prima parte tractatus dicta sufficiant.