Quæstio prima quidnam sit dominium? PRO cuius intelligentia ante omnia operæpretium est obseruare id quod attinet ad quid nominis dominij. Est enim vocabulum Latinum quod sæpè inuenitur in Sacris literis & prophanis: quanuis non sit vocabulum Ciceronianum: sed pro dominio vtitur hoc vocabulo mancipium & hoc vocabulo nexus. Vt patet libro. 7. epistolarum ad Atticum, vbi ait: "Attice scribis te esse proprium mancipio & nexu: meum autem esse vsu & fructu." Ecce vbi Cicero statuit idem esse dominium quod nos dicimus mancipium & nexus. Item mancipa re apud Lucam idem est, quòd transferre dominium, & mancipatio idem quod translatio dominij. Secundo notandum est dominij vocabulum dupliciter vsurpari. Vno modo in ampla quadam significatione, quatenus dicit ordinem & respectum ad rem quomodocunque possessam vel habitam siue superiorem siue inferiorem: siue res illa sit pars naturalis nobis, siue pars possessionis vel hæ reditatis, siue sit aliquod bonum commune, siue priuatum, & in hac ampla significatione dicuntur Reges dominari rebus publicis, & ciues dicuntur dominari vijs publicis & fluminibus ac montibus. Patres etiam isto modo dicuntur dominari filijs, imo etiam seruus hac significatione habet quodam dominium erga herum suum, scilicet, ius vt sustentetur ab illo: & filij habent hoc ius erga parentes: & ciues habent ius incedendi per viam publicam. Secundo modo accipitur dominiũ magis strictè & propriè, prout dicit ordinem & rationem iuris ad rem inferiorem quæ ordinatur ad commodum illius qui dicitur dominus. Hoc modo Arist. lib. 5. Ethicorum cap. 6. distinxit ius dominatiuum siue herile ab omnibus alijs speciebus iuris. Et dixit quod solũ ius, quod habet herus respectu serui, est dominatiuum. In hac acceptione Reges non sunt domini regnorum: neque parentes filiorum. Reges enim gubernare debent rem publicam propter bonũ ipsius reipublicæ: & patres educare filios propter filiorũ commodum. At herus habet ius ordinandi seruum ad proprium commodũ ipsius heri. Quapropter Cicero eos qui dominātur rerum publicarum appellat Tyrannos. Et in hac doctrina principum magistri & pædagogi deberent eos educare. Iam vero dicendum est de diffinitione quid rei. Necesse est autem duplicem definitionem assignare iuxta duplicem acceptionem dominij præfatam. Prima sit do miniũ est facultas propria vtendi re in omnes vsus lege permissos. Altera definitio addit supra dictam hæc verba, referendo rem ipsam in proprium commodum. In istis definitionibus ponitur facultas tanquā genus: & est idem quod potestas legitima & iuridica quæ secundum leges & iura habetur. Propria verò ponitur tanquam differentia quæ distinguit dominiũ à possessione: quia aliquis potest habere possessionem & non proprietatem nec dominium vtendi re in omnes vsus: ponitur, vt distinguatur dominium ab vsufructu. Quia in eo qui solũ habet vsumfructũ , non est potestas ad vtendũ substantia rei propriè loquendo: quia non potest alienari ab vsufructuario. Cæterùm, lege permissos, non ponitur ad aliquid excludendum quod per priores particulas nō sit exclusum. Nam vsus qui nō est lege permissus, non est vsus, sed abusus: & facultas ad vsum non permissum lege, non dicitur ꝓpriè facultas, quæ debet esse iuridica, imo nec est potestas moraliter loquendo. Nam moraliter loquendo, id possumus quod iure possumus. Ponitur ergo illa particula (lege permissos) explicationis gratia potius quàm necessitatis. Cæterùm quod in posteriori definitione additur (referendo rem in proprium commodum) necessarium fuit, vt distingueretur dominium strictè dictum à dominio in ampla significatione. Nā dominium strictè dictum, est ius tantum respectu rerum inferiorum ipsi domino . v. g. respectu serui, vineæ, & domus: quæ sunt propter dominum. Deinde aduertendũ est quod iuxta præ dictam duplicem acceptionem & definitionem dominij, poterunt reconciliari doctores disserentes de dominio. Quidam enim considerantes dominium in priori acceptione: definiunt illud priori modo. Alij verò, inter quos est Magister Soto vbi supra, definiunt posteriori modo. Nobis tamen necessarium visum fuit, vtranque acceptionem & definitionem proponere. Et ratio est quia dominium vt pertinet ad præ sentem disputationem de restitutione, non solum accipitur strictè, sed etiam generali & ampla significatione secundùm quam accipitur in definitione restitutionis. Quie nim læsit alterum in re cuius erat dominus secundum amplam significationem dominij: tenetur nihilominus illi restituere. Cō parantur itaque istæ duæ definitiones inter se, sicut superius & inferius, quasi homo & animal. Sed contra vtramque definitionem arguitur. Primo de bonis primogenituræ, quæ Hispanè dicitur (mayorazgo) primogenitus est dominus illorum bonorũ . Et tamen non habet facultatem expendendi in omnes vsus, ergo &c. Cōfirmatur . Pupillus quandiu sub tutoribus est: est verus dominus hæreditatis, & non habet facultatem expendendi aliqua bona per seipsum: iuxta illud ad Galatas 4. "Nihil differt à seruo, cum sit dominus omnium." Secundò arguitur. Qui habent Ecclesiastica beneficia, quales sunt parochi & Episcopi, habent dominium beneficiorum, & non possunt vendere beneficia, neque super illis ponere pensionẽ aut censum, ergo. Ad primum argumentum, non desunt qui negent primogenitos esse veros dominos: sed solum esse aiunt vsufructuarios primogeniturę . Opposita tamen sententia tenenda est. Et ratio est manifesta, quia illa bona habent aliquem verum dominum, non enim sunt Regis vel communitatis, sed non est alius qui possit assignari nisi primogenitus, ergo. Confirmatur. Quia si quis illa bona retineat, tenetur restituere ipsi primogenito, ergo est verè dominus. Ad duo argumenta ergo respōdetur . Ad primum, quod primogenitus & pupillus habent verum dominium, tamen impeditum lege iustissima & conuenientissima ad conseruationem Reipublicæ in splendore & potentia. Ad secundum respondetur eodem modo pro nunc, etenim lege diuina impeditur emptio vel venditio beneficiorũ ecclesiasticorum. Cæterùm, An præter vitium simoniæ, quod committitur cum quis intendit vendere beneficium, sit etiam translatio beneficij impedita iure diuino & naturali, an solũ Ecclesiastico: disputatio est inter Theologos, cuius definitio nō est præsentis loci. Vtraq; tamen pars est probabilis, vt in altero tractatu de partibus potentialibus iustitiæ, vita comite ostendemus. Deinde explicanda à nobis consequenter sunt quædam vocabula: quæ magnam habent cum dominio coniunctionem & affinitatem. Verbi gratia, titulus, possessio, vsus, & vsusfructus. Titulus quidem est principium & veluti causa efficiens moralis dominij. Verbi gratia. Electio est titulus principatus vel episcopatus &c. Emptio verò est titulus dominij rei emptæ: possessio est detentio voluntaria. Vel si vis definitionem formalem, est ius quod causatur ex detentione voluntaria per actum corporalem iuris adminiculo interueniẽte . Voluntaria, quoniam per liberum arbitriũ homo possidet. Sed quia voluntas nisi manifestetur exterius, eon sufficit ad possessionem, propterea additur, per actum corporalem explicatiuum voluntatis. Quemadmodum in possessione domus acquirenda solent homines claudere & recludere fores. Postrema particula distinguit possessionem ab iniquis detentionibus. Fur enim & latro non dicũtur possidere quæ detinent. Quapropter à iuris peritis vocantur, Detentores. Deinde vsusfructus & vsus accipiuntur propriè. Et hoc modo dicũtur de illis rebus quæ vnico actu & vsu consumuntur: cuiusmodi sunt omnia comestibilia & potabilia. Et sic diffinitur vsus ꝙ sit ius alienis rebus vtendi salua earũ substantia. Vsusfructus verò definitur ꝙ sit ius alienis rebus fruendi, salua eorum substantia. V. g. si quis habet facultatem à vero domino vescendi vuis ex vinea eius, non potest vendere vuas: sed tantùm frui. Si tamen accipiamus, vsum & vsumfructum generali acceptione indifferens est ad res illas siue vsu consumantur siue non. His præiactis. Dubiũ est solenne non solũ inter Scholasticos, sed etiam inter summos Pōtifices , vtrũ vsus distinguatur à dominio. Ita videlicet, vt vsus possit esse apud vnum, & dominium apud alterum. In qua re habemus decretum Nicolai. in capit. exit qui seminat. de verborum significatione. libro. 6. Vbi contendit dominium & vsum res esse distinctas, ac proinde quòd fratres Minores Diui Francisci (ait) habent verum vsum rerum, non tamen dominium: sed dominium illarum rerum, quibus vtuntur, residere apud summum Pontificem, etiam vsu con sumptibilium, vt potabilium. Ac proinde quotidie sunt conuiuæ summi Pontificis apud quem est dominium. Huic decisioni subscribit Clemens V. in Clementina. exiui de paradiso. de verborum significatione. Contrarium videtur sentire Ioann. XXII. in extrauaganti. Ad conditorem. de verborum significatione. Et quòd fratres Minores habent in communi dominium rerum quibus vtuntur. Item in extrauaganti. Quia quorundam. Eidem ait, Quòd si quis contra id definire ausus fuerit, tanquam contumax Romanæ Ecclesiæ habeatur. Et propterea Diuus Thomas quæst. 78. articulo. 1. Idem videtur sentire, scilicet, quòd vsus nō distinguitur à dominio in ijs quæ vsu consumuntur. Idem sentit Syluester in verbo, dominium §. tertio. Ratione vero arguitur: pro ista sententia vsus est ius vtendi rebus, salua earum substantia, sed impossibile est, quòd aliquis vtatur rebus quæ vnico actu consumuntur, salua illarum substantia, ergo saltim in huiusmodi non distinguitur vsus à dominio. Et confirmatur. Quoniam actus dominij in huiusmodi rebus est consumptio ipsarum, ergo vsus illarum non distinguitur à dominio. Pro huius difficultatis intelligentia notandum est, quod vsus rerum vsu consumptibilium potest dupliciter cōsiderari . Vno modo per modum habitus, & est ius vtendi huiusmodi rebus: & ita diffinitur apud Iuris peritos. Altero modo, vt est actus vtendire. Et iste dicitur vsus facti: alter verò dicitur iuris vsus. Notandum est secundo, ꝙ huiusmodi res vsu consumptibiles duplicem possunt habere vsum. Alterum proprium ipsarum rerum ex natura sua: sicut panis ex natura sua ordinatur vt comedatur, vinum vt bibatur. Alter vsus potest esse aduentitius & quasi extraneus: ad quem ordinātur istæ res ex beneplacito hominum. Verbi gratia. Si quis vtatur pecunia ad ostẽ tationem . Similiter etiam comestibilia, & alia huiusmodi possunt ad istum finem ordinari. His ita cōstitutis sit prima conclusio. Manifestum est, quòd vsus rei quæ non consumitur vsu distinguitur à dominio. Verbi gratia. Vsus domus locatæ est apud Petrũ , dominium verò est apud Paulum. Sic etiā vsus quo res consumptibilis non consumitur, distinguitur à dominio: quia ostentatio est vsus rei: & tamen ostentatione non consumitur panis nec vinum nec carnes. Et ideo huiusmodi vsus potest distingui à dominio. Atqui in hac conclusione non est difficultas. Secunda conclusio. Vsus rerum, quæ vsu proprio consumptibiles sunt, at vero vsu extraneo non consumuntur: constat etiam, quòd distinguitur à dominio hęc etiam est manifesta. Tertia conclusio. Vsus proprius in habitu, qui dicitur vsus iuris, distinguitur à dominio. Verbi gratia. Si Petrus concedat Paulo, vt possit vesci cum voluerit, fructibus vineæ suæ, certè dominium manet apud Petrum etiam fructuum, ius autem vtendi illis manet apud Paulum. Probatur primò. Quoniam Deuteronomij capit. 23. Concedebatur vnicuique facultas ingrediendi vineam, & vescendi vuis: & tamen dominiũ vuarum erat apud dominum vineæ. Similiter in Actibus Apostolorum legimus capit. 2. quòd erant illis omnia communia & distribuebatur vnicuiq́ue prout cuiq́ue opus erat: & tamen dominium illarum rerum non erat penes singulos fideles. Item §. minus. Instituta. de vsu & habitatione. dicitur, quòd potest quis habere vsum olerum & florum pomerij, non tamen habere dominium vt possit eas vendere & alienare. Deinde probatur eadem conclusio. Dominiũ est ius siue facultas propria vtendi re in omnem vsum: at vero vsus habitualis siue vsus iuris proprius istarum rerum nō est facultas vtendi illis in omnem vsum, ergo distinguitur à dominio. Præterea in extrema necessitate omnia sunt communia, etiam istæ res vsu consumptibiles, imo istæ maximè, & tamen nō sunt communia quantum ad dominium: aliâs diues, qui non facit eleemosynam pauperi in extrema necessitate constituto, teneretur ad restitutionem. Quod est contra communem sententiam Theologorũ supra quæ stione 32. qui asserunt, quòd solùm tenetur ex charitate & misericordia dare illam eleemosynam. Denique singuli religiosi nō ha bent dominium rerum & habent vsum cibi & potus, ergo distinguitur à dominio. Deinde sit quarta cōclusio . Vsus facti siue vsus in actu in istis rebus vsu cōsumptibilibus multò magis distinguitur à dominio, quàm vsus in habitu siue vsus iuris: non tamen distinguitur à dominio impropriè dicto, quod alias dicitur dominium actuale. Pro cuius intelligentia est notandum, quòd quemadmodum distinximus vsum in habitualem & actualem: ita solet distingui dominium, in habituale & actuale taliter vt habituale sit facultas illa propria vtendi rebus, actuale vero dominiũ iudicatur ipsum exercitium dominij. Sed est maxima differentia: quoniam vsus propriè est in actu ipso: in habitu verò impropriè & secundum quid. Dominium autem vice versa, nam in actu non est propriè dominium: in habitu vero est propriè dominium, quoniam est ipsa facultas siue potestas essentialiter. At vero dominium in actu potius est effectus dominij, quàm ipsum dominium. Probatur igitur prima pars conclusionis, quoniam dominium per se loquendo est facultas. Vsus in habitu etiam est facultas: sed vsus in actu non est facultas, ergo multo magis distat à dominio propriè dicto. Secunda vero pars conclusionis probatur, quoniam dominium in actu nihil aliud est quàm effectus & vsus dominij siue exerceatur à proprio domino siue ab habente licentiam ab illo. Ergo vsus actualis istarum rerum non distinguitur à dominio impropriè dicto. Per hanc doctrinam possunt conciliari dicta Pontificum locis citatis. Ita vt Ioannes XXII. intelligatur iuxta secundam partem huius conclusionis. Alij vero Pontifices intelligantur iuxta priorem partem, & iuxta alias conclusiones. Ex dictis sequuntur tria corollaria. Primum est, quòd fratres Minoritæ etiam in communi non habent dominium rerum etiam illarum, quæ vsu consumuntur: sed habent vsum iuris & vsum facti omnium rerum quæ vsu illis conceduntur. Etsi quæ ras, vbi nam est dominium istarum rerum? Respondetur, quòd illarum dominium est, vel apud summum Pontificem, vel apud illos qui elargiuntur fratribus illas tales res in eleemosynam, vel dicatur, quòd est apud rempublicam donantem. Aliqui distinguunt dupliciter. Dicunt enim quòd fratres minores tantum habent vsum facti. Item aiunt, quòd dominium vsu consumptibilium rerum est apud summum Pontificem. Ita vt quotidie sint conuiuæ illius. At vero pecuniarum dominium, dicunt quòd est apud illos qui largiti sunt illas. Sed tamen istæ duæ differentiæ & distinctiones non bene à nobis intelliguntur. Primò quidem, quia vsus iuris non repugnat paupertati Euangelicę siue in particulari siue in communi. Probatur: nam singuli fratres aliarum religionum sunt verè & propriè Euangelici pauperes non minus quam fratres Minores, & tamen isti habent vsum rerum, non solum facti, sed etiam iuris. Ergo quòd communitas fratrum Minorum habeat vsum iuris etiam per modum habitus, non repugnat paupertati illorum. Similiter non bene intelligitur distinctio pecuniarum ab alijs rebus vsu consumptibilibus. Nam qua ratione cibi & potus dominium est apud Pontificem erit etiam & pecuniarum, & rursus qua ratione dominium pecuniarum dicitur manere apud eum qui elargitus est: erit etiam dominium cibi & potus, donec consumantur. Quapropter nos non admittimus istas distinctiones. Sed vniuersaliter dicimus ipsos habere vsum iuris & facti: dominium autem esse vel apud Pontificem, vel apud rempublicam vel apud largitorem: ita quod non est necessarium, ꝙ illa Minorũ cōmuuitas habet aliquod dominiũ propriè dictũ . Secundum corollarium est, quòd non ea ratione negandum est esse dominium in ordine Minorum, quia non possint vendere res quæ sibi conceduntur. Probatur, nam quilibet religiosi aliarum religionum de facultate Prælati possunt vendere & donare res sibi concessas ad quemlibet vsum, & tamen non propterea sunt domini, ergo neque cōmunitas fratrum Minorum erit domina illarum rerum, etiam si possit eas vendere vel donare de facultate vel summi Pontificis, vel dominorum qui res illas concesserunt. Et quanuis illi non dicant expressè quod fratres possint vendere: dicunt tamen interpretatiuè. Deinde probatur, quia pauper qui est in extrema necessitate habet vsum omnium rerum ad supplendam illam: ita vt possit vendere & donare, & tamen non est dominus ipsarum rerum, ergo similiter potest esse eadem facultas in fratribus Minoribus. Ratio huius veritatis est, quia tam Prælati ipsius religionis, quàm tota communitas censentur merè dispensatores de voluntate dominorum, qui res illas concesserunt. Et quia facultas expendendi illa bona non est propria ipsius religionis: propterea non censetur esse ibi dominium, magis quàm in dispensatore famulo alicuius domini: qui liberam habet facultatem expendendi bona illius. Tertium corollarium. Nullus religiosus cuiusuis religionis potest vendere vel alienare, quæ sibi cōceduntur ad vsum, etiā comestibilia absq; licentia Prælati expressa vel interpretatia ad iudicium boni viri. Ad argumenta posita in principio patet ex doctrina conclusionum. Ad autoritatem Diui Thomæ, respondetur quòd loquitur de distinctione dominij & vsus quantum ad hoc quòd seorsum non est pretio æstimabile dominium rerum quæ vnico actu & vsu consumuntur. DVbitatur iam cōsequenter in hac quę stione de subiecto dominij, quod nā sit proprium subiectum dominij. Gerson & alij iuniores, vt refert Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quæst. 1. artic. 2. tenent quòd bruta inter se inuicem dominantur. Et probant argumento ducto à gruibus, & à leone, quæ quidem animalia videntur exercere dominatum erga alia: leo siquidem fortissimus bestiarum, qui communiter dicitur; Rex animantium. Idipsum probatur ex Genes. cap. 1. vbi herbæ signantur in pabulum bestiarum, ac subinde illarum habent dominium. Alij vero distinguunt de dominio, quòd aliud sit naturale puta à natura inductũ . Aliud vero regale. Et primum dominium constituunt in animalibus. Secundum vero in sola creatura rationali. Potest probari hæc opinio. Nam vt patet ex præcedentibus bruta habent suas leges naturæ, ergo habẽt facultatem vtendi aliquibus rebus in vsus permissos à tali lege. Nihilominus pro huius intelligentia supponendum est, quòd subiectum est duplex, aliud inhæsionis aliud vero denominationis. Verbi gratia. Crispitudo solis capillis inhæret: at vero denominat totum hominem. Similiter solet distingui subiectum duplex: aliud totale vt compositum corporeum, aliud verò subiectum, vt quo, qualiter à Metaphysicis quantitas appellatur subiectum accidentium corporalium. Secundò, nota ex Diuo Thoma de potentia quæstione. 7. artic. 1. ad quartum. quòd dominium importat tria. Primo potentiā coerciuam subditorum. Secundò ordinem ipsius dominij ad sibi subditos: qui ordo cō sequitur ad potentiam prædictam. Tertiò connotat rationem termini ipsorum subditorum ad dominum, quatenus relatiuè consistunt in respiciendo se inuicem. Sit prima conclusio. Solus Deus est propriè perfectissimus Dominus earum quibus vtitur rerum. Probatur, quia solus ipse est creator & gubernator omniũ , ergo &c. Etenim quatenus creator est dominus totius entitatis & cuiusuis actionis: & quatenus gubernator habet dirigere omnia ad finem. Vnde qua ratione creator est, omnia sibi subijcit: & qua ratione gubernator subijcit illa sibi tanquam vltimo fini. Vnde constituitur hoc discrimen inter dominium Dei & hominum: quòd homo non est dominus naturæ, sed dũtaxat vsus. Deus autem & naturæ & vsus. Hinc est, ꝙ Deus dicitur solus Dominus, non tantum quia Antonomaticè dominus est, sed quia solus ipse dominus est naturæ rerum. Qua ratione in scriptura solet dici non solum dominus, sed dominator Isaiæ 3. & 10. Secunda conclusio. Angelus etiam est subiectum dominij. Probatur, quia angelus intellectualis est & liber, ergo dominus earum actionum quæ subduntur propriè eius libertati. Vnde maximè dicitur sui compos. Quòd si quæras, vtrũ angelus habeat dominium aliquarum rerum corporalium? Respondetur negatiuè, quia nullibi legimus dominium istud esse traditum angelis, & ratio congruit, quia angelus caret corpore, ergo incongruenter dominaretur creaturæ corporali. Quod si aliquan do legimus in scriptura angelis fuisse traditam potestatẽ vtendi rebus corporeis. Apocalyp. 7. "Quibus datum est nocere terræ, & mari," intelligendum est de vsu ministeriali & tanquā exequentes mandatum domini, Quod innuitur ibi, "Nolite", &c. Sic etiā mouent cælestia corpora. Sed contra hanc conclusionem arguitur. Nam angelus per naturam habet potestatem vtendi his rebus corporeis in quoscunque vsus lege permissos, ergo verè est dominus. Antecedens patet, quia habet virtutem naturalem transmutandi res istas, ergo multo magis illis conceditur vsus. Secundo, homo est dominus istarum rerum corporalium: quia conditus est ad imaginem & similitudinem Dei, vt cō muniter docent sancti, sed angelus potiori iure conditus est ad similitudinem Dei, ergo erit dominus sicut homo. Minor probatur. Quia angelus non solum imago dicitur, sed signaculum similitudinis Dei. Ad primum argumentum respondetur, quòd angelus solum habet vsum istarum rerum corporalium applicando actiua passiuis, non autem immediatè transmutando res istas inferiores. Vnde D. Tho. 1. par. quę stione . 110. artic. 2. contra Platonem & Auicennam concludit ꝙ solum composita corporalia sunt immediata causa transmutationis formalis istarum rerum, aut etiam Deus qui est eminenter omnia etiam corporalia, nec sufficit ꝙ angelus operetur vt potestas superior gubernatiua potestatis inferioris. Nam vt respondet D. Tho. ibi arti. 1. est solum potestas ministerialis. Ad secundum respondetur. Primo ꝙ potius inde sequitur oppositum, quia illo loco Deus volũtariè tradidit dominium rerum corporalium homini. Quare si angelus futurus esset dominus earundem rerum dispensatione diuina illud fieret. Secundo respondetur, ꝙ non solum tribuitur dominiũ homini quia imago Dei, sed etiam quia cō ditus ad similitudinem eius. Quod importat nomen ipsum, scilicet, ad imaginem & similitudinem: per imaginem enim anima designatur. Et in eo quod ait, ad similitudinem, significatur ipsum corpus. Vt intelligit Diuus Ambrosius de fide Orthodoxa cap. 8. Diuus Basilius aduersus Eunomium lib. 2. Gregor. Nazianz. serm. de Epiphania. Tertia conclusio. Solus homo est subiectũ dominij propriè inter creaturas corporales. Hanc conclusionem probat Soto vbi supra quinque rationibus quibus alias duas superaddimus. Prima est, quia ius & iustum solum reperiuntur in brutis metaphoricè & non propriè, ergo dominium verum & proprium non erit in illis. Consequentia patet, quia dominium idem est quod ius aut facultas vtendi re. Secundò. Nam si alia animantia iure naturæ haberent dominiũ proprium istarum rerum, iniustè subijceretur dominio hominis: quod est contra illud Psalm. 8. "Omnia subiecisti sub pedibus", &c. & Genes. 1. "Dominamini piscibus maris & bestijs terræ." Nihil tamen inconuenit concedere dominium improprium in brutis sicut cōcedimus ius aut iustũ secundũ quid. Quarta conclusio. Inter homines nullus est qui non sit subiectum capax dominij propriè in quacunque sit ætate seu statu & conditione. Probatur. Quia dominiũ competit homini eo quòd rationalis est, hoc autem omni homini conuenit, ergo quòd sit subiectum capax dominij. Maior ab omnibus admittitur. Ex quo sequitur primò, ꝙ pueri nondum vtentes ratione possunt habere verum dominium: quod non solum constat ex legibus ciuilibus, sed etiam ex D. Paul. ad Galat. 4. " Quāto tempore hæres paruulus est nihil differt à seruo cũ sit dominus omnium." Secundò sequitur ꝙ amentes etiam possunt verum dominium habere proprium. Quod patet, quia iure hæreditario succedunt parentibus. Verum est tamẽ quòd amentes quibusdam dominijs iustè priuantur: quia illa instituta sunt in bonum Reipublicæ, cui non pussunt consulere carentes ratione. Tertiò sequitur, quòd amentia superueniens iuri in re & dominio acquisito non priuat ipso facto tali dominio, amentem, etiam si amentia fuerit perpetua. v. g. si quis electus Rex, aut institutus Episcopus postmodum incidat in amentiam: Rex & Episcopus manet. Verum est tamẽ , quòd illa dementia est sufficiens ratio vt deponatur amens. Quare Caietanus opusculo de potestate Papæ cap. vltimo. inter causas depositionis Pontificis, vltimam refert, si incidat in amentiam. Tunc inquit deponendus est. Quartò sequitur ex his quòd dominium non consistit in vsu rationis aut libertatis actuali vel habituali: sed in natura rationali cui tribuitur. Ex quo etiam sequitur, quòd in definitione dominij facultas vtendi quæ ibi ponitur non importat habilitatem aut potentiam vsus proximam, sed potentiam radicalem. Quòd si obijcias cō tra , quia religiosi non sunt capaces dominij: & tamen habent rationalem naturam; Respōdetur , ꝙ ipsi abdicauerunt volũtariè potestatẽ : & ius dominij: habẽt tamẽ radicalem potestatẽ : vt si mutẽt statũ sint domini. v. g. si fiant episcopi: erunt domini, vt quidā opinantur. Hactenus de subiecto totali. De subiecto vero formali sit quinta conclusio. Subiectum quo aut ratio subiecti ipsius dominij, est intellectus simul & voluntas libera. Probatur. Nam facultas vtendi re in quoscunque vsus lege permissos radicatur simul in intellectu & voluntate libera, ergo. Antecedens patet, quia homo non dicitur sui compos neque vtens aliqua re, nisi quatenus est intelligens & liberè volens. Quod colligitur ex D. Tho. 1. 2. q. 1. art. 1. & 2. & quæst. 16. per totam. Quod si quæras in qua istarum potentiarum potissimũ radicetur dominium? probabile est ꝙ in intellectu: quia illa est potentia præstantior & dirigens voluntatem. Mea tamen sententia, potissimùm radicatur dominium in libertate voluntatis: quia in ipsa completur facultas vtendi rebus nobis subiectis. Vnde D. Tho. sequutus Damascenum. 1. 2. quæst. 1. artic. 1. potissimum reducit dominium hominis in liberum arbitrium. Vbi acutè Caietanus notat, quòd actiones intellectus præuenientes voluntatem, licet sint hominis secundùm quòd homo, nō tamen sunt hominis secundùm quod dominus suarum actionum. Sexta conclusio. Subiectum inhæsionis dominij totale in nobis, mihi verosimile est, quòd sit anima rationalis vt coniuncta corpori: subiectum autem totale denominationis erit ipsum cōpositum . Prima pars huius conclusionis probatur primò, quia dominium est ius & facultas operatiua secũdũ rationem & volũtatem , ergo ibi subiectatur. Probatur consequentia, quia facultas intellectus & voluntatis inhæret vel voluntati vel intellectui, aut animæ. Vt patet in habitibus qui dicuntur animæ facultates. Et confirmatur. Dominium quod habet homo suarum actionum, subiectatur in anima, ergo quodlibet dominium. Cōsequentia patet à paritate rationis. Antecedens verò probatur. Nam tale dominium non potest esse accidens corporale: alias actiones spirituales animæ, quarum dominatur homo, subderentur accidenti corporis sibi inferioris. Secundò. Dominium est accidens conueniens homini secundùm propriam dignitatem qua distinguitur ab alijs animantibus, ergo illud est perfectio animæ: ac subinde animæ inhæret. Sed contra. Nā sequeretur quòd anima separata retineret dominium, quod habebat in corpore, quod est absurdum. Respondetur negando sequelam: quia ea facultas, vt dixi in conclusione, solum competit animæ vt coniuncta corpori. Quod si huius rationem exigas: ea est, quia dominium importat facultatem vsus rei in propriam vtilitatem. Hanc autem non potest habere anima separata ab istis rebus corporalibus. Et secundò, quia vsus dominij est secundùm leges, & qui exercetur medijs contractibus externis, vt venditione, emptione, aut alienatione: quæ nullatenus possunt conuenire animæ separatæ. Et tertiò, quia anima separata non habet proportionem cum his rebus externis, vt de angelo diximus. Vltima conclusio. Dominium hoc non est relatio inhærens animæ: sed quædam perfectio absoluta. Hoc dico contra quosdam tenentes dominium formaliter consistere in relatione. Imo quòd sit respectus rationis. Cōtra quos arguitur primò. Quia facultas vtendi re in quoscunque vsus, &c. non est relatio formaliter: sed potestas absoluta ordinata ad actus reales. In hoc autem consistit ratio formalis dominij: siquidem est eius definitio, ergo non in relatione consistit. Secundò, dominium est ius: ius autem non est formaliter relatio, quia est obiectum iustitiæ: & insuper, quia est virtus executiua agentis. Tertiò, quia dominium est perfectio animæ, & hominis dignitas, ergo non est relatio formaliter. Sed est argumentum. Nam Aristot. constituit dominium in prædicamento relationis, dicens, quòd totum esse domini est ad seruum. Similiter Diuus Thomas de potentia, quæstione. 10. vbi supra dicit, quòd dominium formaliter importat præter potentiā , relationem quandā ad subditos. Quod confirmatur, quia dominium in Deo secundùm sententiam Theologorum formaliter est relatio, imo respectus rationis. Respondetur nihilominus, quòd Aristoteles ibi solùm apponit exempla, vt explicet naturam relatiuorum, non verô determinat illa exempla in relatione formaliter contineri: alioquin scientia & scibile & caput in relatione consisterent. Et ad Diuum Thomam respondetur, quòd se explicat, cùm dicit quòd dominium importat potẽtiam , & ad ipsam consequitur relatio. Ad confirmationem respondetur, quòd licet dominium in Deo dicat respectum rationis: in nobis tamen est perfectio realis. Quemadmodum creator & gubernator in Deo de formali dicunt respectum rationis: in nobis autem gubernator & productor, formaliter important aliquid absolutum & reale. Ad argumenta Gersonis in principio dubij facile patet solutio. DVbium est aliud circa hoc ipsum; Vtrùm solus intellectus & voluntas sint radix totalis dominij, an vero requiratur aliquid superadditum talibus potentijs, vt scientia fides aut charitas? Pars affirmatiua probatur. Nam Genesis 1. quando Deus concessit dominium omnium rerum primo parenti. Antea benedictionem illi contulit, quæ designabat aliquid superadditum pertinens ad ordinem gratiæ, ergo iste est titulus dominij, quod statim illi contulit. Circa hoc dubium fuit error Vualdensium, qui dicebantur pauperes de Lugduno. Dicebant enim quòd charitas & gratia sunt quæ constituunt hominem dominum rerum omnium. Hos sequitur Vvitcleph: & eam sententiam tenuit Armachanus libro. 10. de quæstionibus Armenorum capit. 2. & 4. Fuit secundus error & Hostiensis in cap. super his. de voto & voti redemptione qui dicit, quòd titulus dominij est fides supernaturalis. Ter tia sententia est Gersonis cōsideratione 13. & Conradi lib. 1. de contractibus cap. 2. Isti tenent, gratiam & charitatem conferre homini dominium, qua sublata, homo non habet dominium rerum externarum. Et vocant hoc dominium gratificatiuum. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Error est manifestus ponere charitatem & gratiam conferre dominium ciuile rerum externarum. Definitur hæc conclusio contra Vvitcleph Concilio Constantiensi Sessione. 8. articulo. 8. & 15. de qua vide Doctores quos adducit Vvaldensis in suo doctrinali antiquæ fidei, capit. 81. Quod autem non sit dominium gratificatiuum, vt ponebant Gerson & Cō radus , licet nō sit certum secundùm fidem, mihi tamen videtur sententia affinis sententiæ Vvitcleph: siquidem dominium aliquando constituunt propter charitatem. Præterea. Nam sequeretur, quòd si homo non sciret se habere charitatem, non posset vti isto dominio: ac subinde sicut impossibile est cognoscere se esse in gratia, ita impossibile est cognoscere huiusmodi dominium, & per consequens homo non posset habere iustum & liberum vsum rerum: cum non sit certus an sint propriæ. Secunda conclusio. Multò minus fides confert dominium rerum corporalium. Hæc sententia est omnium doctorũ Theologorum & Iurisperitorum, excepto Hostiensi. Probatur. Nam tunc omnes Christiani & singuli haberent dominium omnium rerum externarum. Siquidem omnes habent fidem: & ita indiscriminatim quilibet posset vti rebus possessis ab alio domino. Secundo sequeretur, quòd nullus infidelis haberet verum dominium: quandoquidem non habet titulum fidei veræ: & sic non essent Regna ante fidei susceptionem, contra illud Matth. 22. "Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo." Ad argumentum quod erat Armachani respondetur, quòd illa benedictio non erat collatio alicuius doni supernaturalis: quia etiam reliqua animātia benedicta sunt à domino: & præterea, sequeretur quòd si conferretur homini dominium ex tali benedictione, quòd etiam post peccatum ha beret totum illud dominium. Nam peccatum non tollit dominium, vide Magistrum Victoriam in relect. 1. de Indis. p. 1. & Caietan. infra quæstione. 66. Hæc de subiecto dominij, & de prima parte tractatus dicta sufficiant.