Sequitur secundum corollarium. Perperam & sine arte Gerson, Conradus & alij iuniores, quos reprehendit Magister Soto libro. 4. de iustitia, quæstione. 2. artic. 1. multiplicant innumeras species dominij sine arte. Nam multiplicatio specierum desumenda est à ratione formali, sed isti autores multiplicant species dominij per obiecta materialia ipsius dominij, ergo perperam & sine arte multiplicant. Secundum corollarium multò commodior & aptior est hęc diuisio à nobis assignata, quàm diuisio assignata à Magistro Soto loco citato. Diuisio enim illius est: dominium est quadruplex, scilicet, naturale, diuinum, humanum, quod oritur ex iure gentium, & humanum quod oritur ex iure ciuili. Probatur modo nostrum corollarium ostendendo commoditatem quæ est in nostra diuisione, & incommoda quę sequuntur ex diuisione illius. Prima est. Nam ipse distinguit ius diuinum à iure naturali, cùm tamen omne dominium naturale sit diuinum, scilicet, à Deo, vt autor est naturæ. Sed videtur Magister Soto excusari ab hac incommoditate: quoniam inquit, quòd omne dominium diuinum est positiuum dominium, quod non conuenit homini ex debito suæ naturæ, sed est ei superadditum diuinitus, & hoc distinguit contra naturale. Sed contra hanc excusationem est argumentum. Tota illa ratio, quam Magister tribuit dominio diuino positiuo, est communis dominio diuino spirituali, & connaturali gratiæ: cuiusmodi est dominium quod habemus per fidei & charitatis præcepta: sed tale dominium citra dubium distinguendum est à dominio quod habetur per institutionem diuinam superadditam, non solum naturæ, verùm & gratiæ: quod proprie loquendo dicendum est positiuum, ergo non excusatur ab incommoditate maxima. ¶ Secunda commoditas in nostra diuisione & incōmoditas in diuisione Magistri est. Nos etenim sequẽdo nostram diuisionem faciliùs & commodiùs reducemus ad artem diuidendi illas innumeras species: quas multiplicant memorati autores, ergo nostra diuisio est melior. Probatur antecedens. Nam Magister Soto reducit dominium quod habuit Adā ad vescendum pomis ligni vitæ, quod illi autores vocabant originale, ad dominium diuinum positiuum. Item dominium beatificum, vt est dominium absoluendi, imo dominium quod habuit Dauid in Regnũ Israeliticum, reducit ad dominium diuinum positiuum: cùm tamen reuera dominium illud Adæ pertineat ad ordinem naturæ: quemadmodum dominium quod habet homo in nostro statu præsenti ad vescendum pomis arborum quarumcunque. Rursus dominium beatificum per præcepta fidei alterius rationis est, vt iam nos aduertimus, à dominio quod habemus ad beatitudinem per præcepta sacramentorum. Ac demum dominium Regium quod habuit Dauid, per se loquendo non pertinet ad ordinem supernaturalem: sed ad naturæ ordinem, sicut potentia visiua restituta cæco per miraculum per se loquendo naturalis potentia est: quanuis per accidens habeat modum supernaturalem. Esset lōgum alias multiplicare commoditates.