Sexta conclusio. Homo est dominus bonorum spiritualium. Pro cuius intelligentia notandum est spiritualia bona esse in duplici differentia. Quædam externa, quæ non faciunt ipsum habentem bonum. Cuiusmodi sunt iurisdictiones ecclesiasticæ ad determinandas causas spirituales: & similiter beneficia spiritualia, iura scilicet ad percipiendas decimas, pro officijs ecclesiasticis. Vt parochia, Episcopatus, Decanatus, &c. Alia vero bona sunt interna: quæ faciunt subiectum bonum. Vt gratia & virtutes infusæ. De bonis primi generis probatur conclusio. Episcopus & parochus potest abalienare à se iurisdictionem ecclesiasticam omnem, quam habet & iura ad percipiendas decimas, si nō vendendo, certè resignando in fauorem alicuius, & donando, ergo est dominus, &c. Cæterum aduertendum est, quòd cum dicitur Episcopus dominus beneficij spiritualis: dicitur dominus illius beneficij, quod sibi secundùm iura retinet & possidet vt epi scopatus. Similiter Pontifex summus sui Pontificatus, Decanus decanati. Non tamen est censendus dominus eorum beneficiorum, quæ secundùm iura tenetur distribuere: sic summus Pontifex nō est dominus Episcopatus Salmantini, Episcopus autem Salmantinus est dominus sui episcopatus, non autem decanatus, aut parochiæ, quam distribuit. De secundi generis bonis probatur cōclusio . Primo, homo per facultatem liberi arbitrij (Deo auxiliante) per peculiare quoddam auxilium comparat sibi à Deo gratiam & reliquas virtutes infusas, ergo est dominus illarum.