Ad tertium argumentum & eius confirmationem negantur consequentiae. Et est instantia manifesta. Quoniam ars equestris & ars nauigatiua versantur circa fines artium fraenefactiuae & nauifactiuae: & tamen non pertinet ad illas artes architectonicas ars faciendi fraenum vel nauim: sed solum dirigere inferiores artes ad finem suum. Ad hunc modum potestas Christi regia se habet vt ars architectonica respectu aliorum principum terrae: dirigit enim eos ad finem beatitudinis praedicatione exemplo & redemptione, minatur etiam nisi obedierint, quod puniet in aeternum. Non autem pertinet ad potestatem Christi habere formaliter ius ad gubernationem secularem instar aliorum principum terrae: & temporaliter se huiusmodi se exercendi vel tale officium respicere tanquam effectum sibi proportionatum & proprium. Sed per eminentiam ad hoc potestatem habuit, vt cum opus fuisset illa vteretur.