Ad quintum argumentum respondetur, quod optimus modus gubernandi, non est per monarchiam vniuersalem totius mundi: neque id docet Aristoteles aut Diuus Thomas, sed eam gubernationem dicunt esse optimam quae fit per vnum circa vnam multitudinem, non quae fit per plures. Intelliguntur autem de ea multitudine quae potest commode per vnum gubernari. Vt enim dicebamus ad primum ex Aristotele respublica non eo melior, quo maior.