Secundo arguitur. Post editas has leges Pontificias Carolus Quintus Catholicus Rex Hispaniae in conuentu Madritio Anno quod Domini 1528. Petitione 157. edidit legem, mercedes a famulis & seruientibus exigi non valeant post triennium ab eo die, quo a famulitio cessarunt, nisi intra id triennium stipendium illud petijsse probauerint. Ecce Rex Catholicus approbat praescriptionem solo triennio, quae absque mala fide rarissime constitui potest. Similia sunt multa statuta in alijs Regnis & plerisque ciuitatibus. Quinimo vt ius Pontificium iuri Pontificio opponamus, in cap. 1. de praescriptionibus. conceditur Episcopo, vt triennio, partem alienae dioecesis quam scit esse alienam, praescribat. Simile quid habetur in Concilio Mileuitano. cap. 24. & refertur 16. quaest. 3. in cap. placuit. Confirmatur. Respublica ciuilis per se perfecta est, ergo leges illius non possunt antiquari per aliam potestatem. In oppositum est quod fundamentum praescriptionis bona fides est, vt allegato. capit. habetur, ergo si possessor etiam post transactum tempus legibus definitum habeat malam fidem & conscientiam rei alienae, corruit ipsa prae scriptio, & non confert ius. ΒΆ Secundo arguitur: triplex finis potest esse legum, quae de praescriptione seu vsucapione latae sunt. Primus ne dominia rerum sint incerta. Secundus vt exterminentur lites. Tertius denique vt puniatur negligentia & socordia proprij domini in procurandis bonis suis & repetendis: sed propter nullum horum finium potest conferri dominium in foro conscientiae, ergo tales leges non conferunt dominium . Probatur minor. Primus & secundus finis tantum procedunt in exteriori foro. Etenim in foro interiori facile est vt quisque non possideat quod non est suum. Item dominia sunt certa in foro interiori. Tertius vero finis non est sufficiens causa, vt priuetur quis re sua , quoniam talis negligentia in repetendis proprijs bonis non est digna tanta poena. Et rursus quando digna esset tanta poena, saltem se queretur, quod praescriptio seu vsucapio non conferret ius in conscientia, quando verus dominus non fuisset negligens in inquirendis bonis suis, ergo.