ΒΆ 2 Praeterea. Illud quod iam transijt, & non est, restitui non potest. Sed iustitia & iniustitia sunt circa quasdam actiones & passiones, quae non manent, sed transeunt. Ergo restitutio non videtur esse actus alicuius partis iustitiae.