# 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum restitutio sit actus iustitiae commutatiuae. AD Primum sic proceditur.{ Infr. ar. 2. & 5. corp. } Videtur, quod restitutio non sit actus iustitiae commutatiuae: iustitia enim respicit rationem debiti. Sed sicut donatio potest esse eius quod non debetur, ita etiam & restitutio. Ergo restitutio non est actus alicuius partis iustitiae. ¶ 2 Praeterea. Illud quod iam transijt, & non est, restitui non potest. Sed iustitia & iniustitia sunt circa quasdam actiones & passiones, quae non manent, sed transeunt. Ergo restitutio non videtur esse actus alicuius partis iustitiae. ¶ 3 Praeterea . Restitutio est quasi quaedam recompensatio eius, quod subtractum est. Sed aliquid potest homini subtrahi non solum in commutatione, sed etiam in distributione, puta cum aliquis distribuens , minus dat alicui quam debeat habere. Ergo restitutio non magis est actus commutatiuae iustitiae quam distributiuae. SED contra. Restitutio ablationi opponitur. Sed ablatio rei alienae est actus iniustitiae circa commutationes. Ergo restitutio eius est actus iustitiae, quae est in commutationibus directiua. RESPONDEO dicendum, quod restituere nihil aliud esse videtur, quam iterato aliquem statuere in possessionem, vel dominium rei suae. Et ita in restitutione attenditur aequalitas iustitiae secundum recompensationem rei ad rem: quod pertinet ad iustitiam commutatiuam. Et ideo restitutio est actus commutatiuae iustitiae, quando scilicet res vnius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo, vel deposito: vel contra voluntatem eius, sicut in rapina vel furto. AD primum ergo dicendum, quod illud quod alteri non debetur, non est, proprie loquendo, eius, etsi aliquando eius fuerit. Et ideo magis videtur esse noua donatio, quam restitutio, cum quis alteri reddit quod ei non debetur. Habet tamen aliquam similitudinem restitutionis: quia res materialiter eadem est: non tamen est eadem secundum formalem rationem, quam respicit iustitia, quod est esse suum alicuius. Vnde nec proprie restitutio dicitur. AD secundum dicendum , quod nomen restitutionis, inquantum importat iterationem quandam , supponit rei identitatem. Et ideo secundum primam impositionem nominis, restitutio videtur locum habere praecipue in rebus exterioribus, quae manentes eaedem, & secundum substantiam, & secundum ius dominij ab vno possunt ad alium deuenire. Sed sicut ab huiusmodi rebus nomen commutationis translatum est ad actiones vel passiones, quae pertinent ad reuerentiam vel iniuriam alicuius personae, seu nocumentum vel profectum: ita etiam nomen restitutionis ad hoc deriuatur: quae licet realiter non maneat, tamen manet in effectu vel corporali, puta cum ex percussione laeditur corpus: Vel qui est in opinione hominum: sicut cum aliquis verbo opprobrioso remanet infamatus, vel etiam minoratus in suo honore. AD tertium dicendum , quod recompensatio, quam facit distribuens ei, cui dedit minus, quam debuit, fit per comparationem rei ad rem: vt si quanto minus habuit quam debuit, tanto plus ei detur. Et ideo iam pertinet ad iustitiam commutatiuam. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima est affirmatiua. Ratio breuiter est, quia restitutio impor tat recompensationem rei ad rem secundum aequalitatem. ¶ Secunda conclusio . Notetur in solutione ad primum. Restitutio proprie loquendo importat rationem debiti. ¶ Tertia conclusio. Notetur in solutione ad secundum. Restitutio etiamsi secundum primae uam significationem habeat locum praecipuum in rebus exterioribus, tamen transfertur ad actiones vel passiones, quae pertinent ad iniuriam vel reuerentiam personae. ¶ Quarta conclusio. Recompensatio quam facit distribuens ei cui dedit minus quam debet, fit per recompensationem rei ad rem, & pertinet ad iustitiam commutatiuam. COMMENTARIVS. MAteria haec de restitutione grauissima est, & Theologo valde necessaria ad decidendas difficultates quae quotidie in humano conuictu se se offerunt. Disserunt Theologi de restitutione in. 4. Sententiarum dist. 15. vbi Magister agit de tertia parte poenitentiae, quae dicitur operis satisfactio. Summistae vero in verbo restitutio. inter quos specialiter videatur Caietan. Adrian. in 4. in materia de restitutione. & & Ioan. de Medina in codice de restitutione. Magist. Soto li. 4. de iust. & iur. q. 6. & 7. Nos autem in hoc tractatu stylo quidem breui sed compendioso curabimus vniuersalium & particularium difficultatum confusionem distinguere & decidere, ita vt nihil necessarium praetermittamus. ANte omnia de vocabulo, restitutio, sciendum est, esse Ciceronianum sed in significatione vniuersaliore, ita vt idem sit restituere atque reddere siue ex iustitia hoc fiat, siue ex liberalitate, siue alio modo. Et hoc modo dicitur quis restitutus in pristinam salutem beneficio medicinae, & in pristinam dignitatem opera amici. At vero Theologi de iustitia disputantes strictius vtuntur hac voce: vt significet actum iustitiae commutatiuae, quo reparatur iniuria, siue in bonis honoris, siue in bonis corporis, siue in bonis spiritualibus. Quibusdam tamen Theologis placet distinguere, vt restitutio proprie sit bonorum fortunae, satisfactio vero sit recompensatio facta pro iniuria circa personam. Nihilominus frequentissime vtrunque vocabulum pro altero vsurpatur. Verum est tamen, quod satisfactio specialiter dicitur, quando quis per actum poenitentiae Deo satisfacit, non tamen ita proprie dicetur restitutio: quia reuera Deus non patitur aliquod detrimentum nostris offensis, & ideo restitutio quae est actus iustitiae commutatiuae non potest dici proprie in ordine ad Deum. Et tamen inter Deum & hominem solum ponitur ex parte Dei iustitia distributiua: ex parte vero nostra ponitur poenitentia quae est specialis virtus & pars potentialis iustitiae, quatenus homo per contritionem nititur satisfacere Deo pro offensa commissa contra eum. Dicitur etiam satisfactio tertia pars poe nitentiae, secundum quod homo facit aliqua opera, per quae satisfacit pro poenis debitis in purgatorio. Hactenus de nomine, restitutio. Definitio vero quid rei talis colligitur a Diuo Thoma. Restituere est iterato aliquem statuere in dominium vel possessionem rei suae. Intelligitur autem nomine rei, omne illud ad quod homo habet ius. Haec definitio non indiget noua explicatione, suppositis quae diximus de dominio & possessione. Ex hac definitione colligit Diuus Thomas principalem conclusionem huius articuli. Quae quidem ab omnibus recipitur: & quanuis sit controuersia inter Doctores, an violatio iustitiae distributiuae obliget ad restitutionem: tamen omnes conueniunt in hoc quod si illa violatio obligat ad restitutionem , talis restitutio pertinet ad iustitiam commutatiuam. Vtrum autem talis violatio obliget ad restitutionem, disputat Caietanus late in hoc loco circa solutionem ad tertium. Sed nos opportunius hanc difficultatem definiemus quaest. seq. 63.