Secunda conclusio. Conuenientissimus modus & aliquando necessarius ad restituendum honorem, est veniae petitio. Probatur ex doctrina Augustini in regula, melior est enim qui quanuis ira saepe tentetur, tamen impetrare festinat vt sibi dimittat cui se agnoscit fecisse iniuriam : quam qui tardius irasci tur & ad veniam petendam tardius inclinatur. Quibus verbis expresse satisfactionem pro conuitio & maledicto dicit esse veniae petitionem . Et statim subijcit. Qui autem nunquam vult petere veniam aut non ex animo petit sine causa est in monasterio, etiamsi inde non proijciatur. Et haec est communis sententia doctorum. Solus Caietanus infra quaest. 72. art. 3. videtur negare petitionem veniae esse necessariam ad restituendum honorem. At vero ipsemet in opusculo. 17. responsionum, responsione. 13. puncto. 5. explicans locum citatum, sentit omnino nobiscum in hac conclusione. Verum est tamen quod sunt duae exceptiones in hac nostra conclusione. Prima est quando praelatus fuit qui fecit iniuriam subdito in honore: iste enim non tenetur petere veniam iuxta doctrinam Diui Augustini, ne regendi frangatur autoritas: sed alia via potest honorare subditum. Idem dicimus de magistris respectu discipulorum, & de illustribus ciuitatis respectu vulgi proportionabiliter ad arbitrium boni viri. Secunda exceptio est, quando vsus patriae & prouintiae non admittit huiusmodi restitutionem honoris per petitionem veniae: sed potius talis petitio reputatur & iudicatur noua iniuria. Tunc enim alia via suauior quaerenda est, vt iniuriam passus recuperet honorem suum.