Vltimo arguitur. Ipsemet distributor si inique distribuat praetermittens digniorem, conferens beneficium digno: imo etiam indigno: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam digniori vel digno, ergo multo minus tenebitur, qui induxit illum solis precibus vt ita distribueret. Antecedens fere ab omnibus doctoribus nostri temporis conceditur: qui solum aiunt, quod si qua restitutio facienda est quando elegit indignum: illa facienda erit ecclesiae vel communitati, cui accidit incommodum & malum ex electione indigni. Consequentia probatur. Quia quando causa principalis alicuius actionis non tenetur ad restitutionem: minus videtur obligari causa minus principalis. Et confirmatur. Quia si impediens teneretur in praedicto casu ad restitutionem faciendam: teneretur ad restitutionem faciendam totius damni illati. Hoc autem est falsum, vt docet Diuus Thomas ad tertium, vbi ait, quod non tenetur in totum restituere, sed ad arbitrium boni viri. Sequela probatur. Distributor ipse, si teneretur ad restitutionem, teneretur ad restitutionem totius damni illati, ergo etiam ille qui induxit eum ad praedictam restitutionem: sicut qui induxit alterum vt occidat hominem.