Tertiò. Si quis occidat vel mutilet hominem etiam volentem occidi vel mutilari, peccat contra iustitiam, eo quòd solus Deus est Dominus vitæ corporalis. Ergo si quis inducat hominem ad peccandum, peccabit ipse contra iustitiam: & tenebitur ad restitutionem, etiam si alter voluntariè peccet. Probatur consequentia. Quia etiam solus Deus est Dominus gratiæ & virtutum infusarum. Scotus in quarto Sententiarum distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 1. & Ricardus articulo. 4. quæstione. 21. & Paluludanus ibidem, & Adrianus in materia de restitutione vbi supra: ait, quòd tenetur homo qui fuit alteri causa peccati restituere illi commodiori via qua poterit. v. g. Suadendo illi contrarium & orando pro illo.