AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd pater quidem, vinculo charitatis & pietatis, quod est maius & fortius quàm iustitiæ commutatiuæ, tenetur alere filios, & ipsi filij habent ius naturale, vt sustententur à parentibus: & idcirco qui patrem occidit iniquè, impedit per iniquitatem ius filiorum, vt sustentarentur à parente: quapropter tenetur filijs restituere. Neque valet consequentia ista, quòd si pater non tenebatur ex iustitia commutatiua alere filios quòd neque etiam teneatur qui impediuit per iniquitatem ius filiorum ad huiusmodi alimenta. Quemadmodum enim licet Petrus non teneatur, nisi ex misericordia, dare eleemosynam, tamen qui impediuit per mendacium & iniquitatem pauperem ne recipiat illam eleemosynam, tenetur restituere ex iustitia cōmutatiua totam eleemosynam illam pauperi, sic etiam in illo casu, qui occidit patrem tenetur restituere filio.