AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod quamuis ipsa respublica teneatur ex iustitia commutatiua sustentare Regem, tamen sufficienter hoc praestat per impositionem tributorum cum illis conditionibus , quae efficiunt suauior atributa: ac proinde qui soluit tributa cum illis conditionibus , non tenetur ad aliquid amplius.