# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum sufficiat restituere simplum quod iniuste ablatum est. AD Tertium sic proceditur.{ Infra arti. 4. corp. Et 12. q. 105. artic. 8. ad 9. Et 4. di. 15. q. 1. artic. 5. q. 2. ad 5. } Videtur, quod non sufficiat restituere simplum quod iniuste ablatum est. Dicitur enim Exod. 22. S"i quis furatus fuerit bouem aut ouem: & occiderit vel vendiderit: quinque boues pro vno boue restituet: & quatuor oues pro vna oue." Sed quilibet tenetur mandatum diuinae legis obseruare. Ergo ille qui furatur, tenetur restituere quadruplum , vel quintuplum. ¶ 2 Praeterea. "Ea quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt": vt dicitur ad Rom. 15. Sed Lucae 19. Zachaeus dixit ad Dominum : "Si quem defraudaui, reddo quadruplum." Ergo homo debet restituere multiplicatum id quod iniuste accepit. ¶ 3 Praeterea. Nulli potest iuste auferri id quod dare non debet. Sed iudex iuste aufert ab eo qui furatus est plus quam furatus est pro emenda. Ergo homo debet illud soluere: & ita non sufficit reddere simplum. SED contra est, quod restitutio reducit ad aequalitatem quod inae qualiter ablatum est. Sed aliquis reddendo quod accepit simplum, reducit ad aequalitatem. Ergo solum tenetur restituere tantum quantum accepit. RESPONDEO dicendum, quod cum aliquis iniuste accipit rem alienam, duo sunt ibi consideranda : quorum vnum est inaequalitas ex parte rei, quae quandoque est sine iniustitia, vt patet in mutuis. Aliud autem est iniustitiae culpa, quae potest esse etiam cum aequalitate rei: puta cum aliquis intendit inferre violentiam, sed non praeualet. Quantum ergo ad primum, adhibetur remedium per restitutionem: inquantum per eam aequalitas reparatur: ad quod sufficit quod restituat tantum quantum habuerit de alieno. Sed quantum ad culpam, adhibetur remedium per poenam, cuius inflictio pertinet ad iudicem . Et ideo antequam sit condemnatus per iudicem, non tenetur restituere plus quam accepit. Sed postquam condenatus est, tenetur poenam soluere. Et per hoc patet responsio ad primum: quia lex illa determinatiua est poenae per iudicem infligendae: & quamuis ad obseruantiam iudicialis praecepti nullus teneatur post Christi aduentum, vt supra habitum + { 1. 2. quae stio. 104. artic. 3. } est, potest tamen idem vel simile statui in lege humana: de qua erit eadem ratio. AD secundum dicendum, quod Zachaeus id dixit quasi supereroga re volens. Vnde & praemiserat: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus. AD tertium dicendum, quod iudex condemnando, iuste potest accipere aliquid amplius loco emendae: quod tamen antequam condemnaretur, non debebatur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Sufficit ex parte inae qualitatis rei restituere simplum quod iniuste ablatum est, hoc est restituere tantum quantum abstulit. Ratio huius est in argumento, sed contra. Secunda conclusio . Ex parte iniustitiae culpabilis quatenus scilicet iniustitia culpa est, non sufficit restituere simplum, sed oportet restituere poenam infligendam a iudice. Tertia conclusio . Ad huiusmodi poenam soluendam non tenetur quis ante iudicis sententiam, sed post illam tenetur soluere. COMMENTARIVS. DVbium primum in hoc articulo literale est, an sit vera doctrina harum conclusionum. Arguitur primo. Pro parte negatiua ad restitutionem pertinet vniuersaliter reparare omnem inoequalitatem quae iniuste facta est & omnem culpabilem iniuriam & iniustitiam in bonis cuiuscunque generis, vt dictum est, ergo frustra distinguit Diuus Thomas in hoc articulo, de inaequalitate ex parte rei reparanda per restitutionem & de iniustitiae culpa reparanda per poenam a iudice impositam. Arguitur secundo. Si quis attentet inferre vim alteri, & tamen re ipsa non inferat , verbi gratia, Si quis euaginet gladium aduersus alterum neque tamen percutiat, conatus iste est iniurius alteri, & reparandus per restitutionem , ergo falsum est, quod dixit Diuus Thomas quod tantum inaequalitas ex parte rei reparatur per restitutionem & quod iniustitiae culpa reparatur per poenam a iudice infligendam. Arguitur tertio. Leges & ministri legum qui sunt iudices duntaxat puniunt actus perfectos & consummatos, sed culpa solum inchoata etiam imperfecta obligat ad restitu tionem, vt in casu praecedentis argumenti, ergo huiusmodi inaequalitas non reparatur per poenam infligendam a iudice. Maior patet, quoniam lex non punit simoniacum qui tentauit vendere beneficium neque semper punit eum qui tentauit hominem occidere vel furari. ¶ Denique arguitur quarto, quoniam in qualibet acceptione iniusta rei alienae interuenit praeter inaequalitatem rei ablatae etiam iniuria & culpa contra proximum: laeditur enim in honore & in respectu sibi debito, ergo vtraque inaequalitas reparanda est per restitutionem ante iudicis sententiam . Antecedens probatur inductiue, in rapina quidem manifestum est, quod fit iniuria ei a quo aliquid rapitur coram oculis eius & a manibus eius. Praeterea, in furto etiam videtur misceri minor respectus & despectus quidam eius a quo quis occulte accipit. Pro intelligentia literae Diui Thomae notandum est quod in omni acceptione iniusta & laeditur pars contra quam exercetur iniustitia & lex contra quam peccatur violatur ac per consequens peccatur contra legislatorem & ministros eius qui sunt iudices , exemplum est in furto per quod lae ditur proximus & violatur praeceptum: non furtum facies & fit contra legislatorem. Sit ergo prima conclusio Diui Thomae in hoc articulo appellat inaequalitatem ex parte rei vniuersaliter omnem iniuriam quae fit proximo in quibuslibet bonis. Vocat autem iniustitiae culpam quatenus quis operatur contra legem & legislatorem: ratio huius loquutionis est quoniam si proprie & formaliter loquamur nulla inaequalitas etiam ex parte rei habet rationem culpae & peccati nisi quatenus contra legem quis operatur , vt patet ex definitione peccati. Peccatum enim est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Vnde Dauid in Psal. 50. Cum adulterium & homicidium commisisset agens poenitentiam aiebat, "Tibi soli peccaui & malum coram te feci." quoniam adulterium & homicidium non haberet rationem culpae nisi esset contra legem Dei, & idcirco Diuus Thomas voluit in hoc articulo loqui proprie & formaliter & intelligere per inaequalitatem ex parte rei omnem iniuriam contra proximum qua ratione est damnificatiua proximi. At vero omnem iniustitiae cul pam vocat inaequalitatem non quidem ex parte rei, sed qua ratione est contra legem & legislatorem vnde reparanda est per poenam a ministro legis infligendam. Secunda conclusio . Omnis offensa contra proximum in quibuslibet bonis compensanda est per restitutionem simpli, hoc est vt tantum reddat quantum abstulit, vel quantum dannificauit . Explicatur in furto quo quidem offenditur proximus in bonis temporalibus . At vero in honore raro aut parum offenditur ille a quo quis in occulto accipit. Quapropter abunde satisfacit fur si reddat simplum quod abstulit: si autem sciens & prudens quod alter plus nimio affligendus erat & quod incurrere poterat aliquam infirmitatem: tenebitur etiam restituere ipsa damna consequuta . Caeterum in rapina manifestum est, quod praeter damnum datum in bonis temporalibus laeditur proximus contumeliose in ipso honore. Vnde oportebit etiam restituere non solum rem ablatam , sed etiam honorem ipsum secundum regulas supra positas. Tertia conclusio. Iniustitiae culpa quatenus contra legem est, reparatur tantum per poe nam a iudice per sententiam infligendam . Probatur conclusio . Ex differentia quae est inter ipsam legem & iudicem . Etenim lex ipsa est quasi quidam magistratus mutus & mortuus. At vero iudex ipse dicitur esse lex animata, & iiustum animatum loquens & habens manus ad executionem: ita prorsus vt ex lege & iudice compleatur integrum ministerium legislatoris. Ergo ad iudicem pertinet vendicare offensas commissas contra legem & legislatorem . Confirmatur , quoniam iustitia vindicatiua potissime residet in ipso iudice ad ciuium malefacta punienda. Denique ipse iudex ex officio & ex iustitia commutatiua tenetur seruare rempublicam in pace & purgare illam a perniciosis hominibus: quemadmodum custos vineae tenetur seruare vineam a bestijs & latronibus. ¶ Ad argumenta in principio dubij posita, respondetur , quod confirmant & probant nostras conclusiones. Sed pro maiori explicatione secundi & tertij argumenti, notandum est, quod leges quandoque puniunt crimina inchoata nodum perfecta & consummata , verbi gratia, Punitur crimen laesae maiestatis attentatum & non consummatum. Punitur etiam propinatio veneni, etiam effectu non consequuto. Et non solum haec grauissima crimina inchoata puniuntur, sed quaedam alia minus grauia puniuntur inchoata. Vt habetur in. l. 1. ff. de extraordinarijs poenis: quamuis leuiori poena puniantur inchoata: & profecto potestatem habet respublica puniendi omnia peccata exteriora, quatenus sunt contra legem. At vero plurima impunita permittit fieri: quoniam non perturbant pacem reipublicae. Quin potius si illa punirentur, perturbaretur pax reipublicae, & maiora damna euenirent. Et idcirco permittit publicas meretrices, & alia similia peccata. Dictum ergo Diui Thomae absolute intelligitur, quod lex punire potest & iudex omnem iniustitiae culpam, quatenus est contra ipsam legem . Quod si de facto non puniat omnem iniustitiae culpam etiam delatam ad iudicium: hoc prudenter dissimulat propter maiorem tranquillitatem reipublicae. Et idcirco permittit fraudem in emptionibus & venditionibus citra medietatem iusti pretij ad minuendas lites. Caeterum quanuis huiusmodi iniustitiae culpa interim non reparetur per iudicium reipublicae: nihilominus reparanda est omnino per iudicium supremi legislatoris Dei, vel in foro poenitentiario misericorditer ad veniam per ministrum sacramenti , vel in die iudicij in condemnationem, & tunc non solum iniustitia populi, sed etiam ipsorum iudicium reparabitur per vindictam. Iuxta illud Ecclesiastes capit. 3. "Vidi in loco iudicij iniquitatem, & dixi in corde meo, iustum & impium iudicabit dominus: & tunc tempus omnis rei erit." Hactenus de literae intelligentia sufficienter dictum est. DVbitatur secundo. Circa secundam & tertiam conclusionem. An leges poe nales ante condemnationem per sententiam iudicis obligent reum ad subeundam poenam legis: vel etiam post ipsam sententiam latam teneatur ipse poenam soluere? Et quoniam quaestio haec propriam sedem habet in 1. 2. quaestione 96. artic. 4. & apud Magistrum Soto in lib. 5. de Iustitia & iure. quaestione. 6. artic. 6. habetur latius definita: operae pretium est in summa huius difficultatis decisionem proferre. Notandum ergo primo, quod leges poe nales quandoque continent solas poenas, nullam mentionem facientes praecepti affirmatiui vel negatiui: sed praesupponentes peccatum vel operationem aliquam, adijciunt poenas. Exemplum est cum dicitur. Qui gladio occiderit gladio peribit. Qui ceciderit ligna de sylua, soluat certam poenam. Aliae vero leges sunt poenales, quae continent duas partes: in priore parte dirigunt homines praecepto affirmatiuo vel negatiuo, in altera parte adijciunt poenam contra transgressores. Exemplum est in Pragmatica sanctione de venditione tritici: vbi praecipitur, ne quis vendat triticum, vltra quatuor decim argenteos: & adijcitur contra transgressores, vt qui oppositum fecerit, soluat certam pecuniae quantitatem . Nos igitur in praesenti non disputabimus de priori parte huiusmodi legum, an obligent in foro conscientiae. Est enim constitutissimum apud vniuersos Theologos, quod prior pars obligat in conscientia ante iudicis sententiam: ita vt qui vendiderit triticum vltra taxationem Pragmaticae, teneatur restituere emptori. Tota igitur difficultas est de lege quae continet tantum poenam vel de posteriori parte legis: quae continet poenam. Notandum est secundo quod reus qui commisit crimen quod lege punitur potest considerari in triplici statu. Primus status est, quando patratum est crimen: sed nondum est delatum ad iudicium exterius, vel si delatum est: nondum interrogatur a iudice iuste secundum ordinem iuris. Secundus status est, quando iam accusatus est & interrogatus a iudice iuridice. Tertius status est, quando iam contra reum est pronuntiata iuridica sententia, qua reus puniendus tali poena decernitur. ¶ Notandum est tertio, leges poenales quandoque continere sententiam ferendam a iudice: vt quando lex dicit, qui tale crimen commiserit, excommunicetur, suspendatur. Quandoque vero lex ipsa poenalis continet formam latae sententiae ab ipsa lege. Vt cum dicitur qui tale crimen commiserit, sit ipso facto excommunicatus , sit ipso iure & facto expoliatus bonis suis. Sit prima conclusio. Lex poenalis quae continet sententiam tantum ferendam de aliqua poena, non obligat ad soluendam poe nam ante iudicis sententiam. Haec communis sententia est Doctorum omnium: & ra tio est manifesta ex ipsa forma legum: quae committit iudici, vt talem poenam infligat. Iudex autem non nisi per sententiam, cognita causa condemnat quemquam. Secunda conclusio. Lex poenalis Ecclesiastica quae continet sententiam latam alicuius censurae , verbi gratia, Excommunicationis vel suspensionis vel irregularitatis statim ante aliquam iudicis sententiam habet effectum quantum ad ipsam poenam censurae. Haec etiam est communis omnium sententia: quanuis in ratione conclusionis non omnes conueniant, sed nos statim reddemus rationem communem quatuor conclusionibus. Tertia conclusio. Nulla lex poenalis etiam si contineat sententiam latam obligat reum, vt seipsum expoliet bonis suis. Haec conclusio verior est & communior inter Iurisperitos & Theologos. Quarta conclusio. Verosimilis sententia est: quae asserit, quod reus qui commisit crimen contra legem quae continet sententiam latam de priuatione bonorum, ipso facto sit priuatus statim dominio bonorum suorum , licet maneat cum possessione & vsu illorum bonorum . Haec est Caietani sententia in praesenti articulo Quinta conclusio . Verosimilior sententia est, quod eiusmodi reus retinet adhuc dominium bonorum suorum , licet caducum & infirmum ante sententiam iudicis. Hanc tenet Magister Soto vbi supra citatus est, & latius ostendimus in nostris commentarijs supra 2. 2. q. 12. art. 2. dub. vnico, de poenis Apostatarum & haereticorum . Ponamus exemplum quartae & quintae conclusionis . Est lex quae haereticum ipso facto decernit esse priuatum bonis suis, quae bona applicat fisco. Dicit Caietanus & qui illam sententiam sequuntur: quod haereticus ante sententiam iudicis iam est priuatus dominio bonorum suorum , & manet cum possessione illorum & vsufructu & non poterit illa vendere. At vero nos dicimus cum probabiliori sententia, quod ad huc haereticus manet etiam cum dominio bonorum suorum , licet caduco & infirmo: & quod poterit non solum vti & frui bonis suis, sed etiam vendere, & alienare declarando tamen vitium rei venditae, scilicet dicendo, quod illa bona poterunt confiscari. Neque in hac sententia aliquatenus derogatur iuri quod habet fiscus erga illa bona, quoniam post latam senten tiam omnia bona haeretici a die commissi criminis confiscantur vbicunque reperiantur. At vero ante latam sententiam, communior consensus est doctorum, quod haereticus non tenetur seipsum priuare bonis suis & tradere fisco. Ergo per quartam & quintam conclusionem nihil derogatur nec aufertur a fisco. Ratio autem communis prae dictarum conclusionum, & quae mihi magis satisfacit, ea est: quod leges poenales non sunt extendendae magis quam oporteat ad bonum commune & intentionem legislatoris, sed potius oportet eas suauiores facere. Et quia in re dubia semper fauendum est magis reo quam actori, praesertim cum commune bonum non periclitatur: idcirco nobis probabiliores sententiae videntur, quae declinant in fauorem ipsius rei: quoniam non inuenimus in illis conclusionibus, quod aliqua ex parte derogetur bono communi. Imo vero prouidemus suauitati legis, quae instar Dei debet omnia suauiter disponere. Cum igitur esset durissimum obligare hominem hae reticum etiam occultum, vt spoliaret se statim bonis suis & traderet fisco, praesertim cum nullus homo hoc facturus esset: & lex nihil aliud tunc efficeret, quam scandalum hominis haeretici: idcirco optima ratione ducti declinamus absque iniuria legis in fauorem rei: non solum in tertia conclusione, sed etiam in quinta conclusione, eo vel maxime quod si haereticus nunquam deducitur in iudicium , vel quia crimen fuit occultum, vel quauis alia ratione, manebit ipse & haeredes illius in perpetua possessione bonorum illorum. Frustra ergo aufertur ab illo dominium, & rationabilius dicimus, quod manet cum dominio caduco & infirmo magis aut minus secundum maiorem & minorem probabilitatem, quod crimen illius deferendum sit ad iudicium. Vnde si omnino fuerit crimen illius occultum, poterit vendere suam domum tanti quanti si non commisisset haeresis crimen. Hactenus de primo statu rei diximus in istis quinque conclusionibus. Sed est obiectio aduersus praedicta. Diximus enim legem poenalem ecclesiasticam , quae continebat latam sententiam de aliqua censura ecclesiastica, statim ligare ipso facto ante iudicis sententiam: quanuis in ipsa lege non dicatur quod obliget ante iudicis sententiam . Ergo aliae leges poenales, quae continent formam latae sententiae, per hoc quod dicunt ipso facto & ipso iure aliquem priuari dominio bonorum suorum statim obligant , ita vt qui commiserit tale crimen ante iudicis sententiam teneatur bona sua reddere fisco cui applicantur per legem. Et confirmatur , quia procul dubio legislator habet potestatem transferendi dominium bonorum per legem latam ab ipso, cum expedierit bono communi : sed nullis alijs verbis poterit commodius exprimere mentem suam, quam dicendo, ipso facto sit priuatus dominio bonorum suo rum. Ergo eadem est ratio de huiusmodi legibus atque de lege ecclesiastica: quae continet censuram latae sententiae. Respondetur ad hanc obiectionem, quod quanuis reuera ita sit, quod legislator habeat potestatem transferendi dominia rerum per legem iustam, cum expedierit bono communi: tamen nunquam praesumendus est id velle facere ante iudicis sententiam, qui cognoscat de crimine perpetrato, & applicet poe nam legis spoliando hominem bonis suis. Et ratio est quoniam ad suauitatem legis pertinet, vt non obliget criminosum hominem, quod ipse sit executor suae poenae & priuet se bonis quorum possessionem actu habet. Est enim hoc durissimum secundum hominum ingenium & naturam, & vix reperiretur qui in hac parte obediret legi. Vnde lex non deseruiret nisi ad scandalum animarum . Et idcirco merito probabiliores sententias existimamus, quae requirunt cognitionem iuridicam facti & condemnationem a iudice legem applicante . Caeterum in legibus ecclesiasticis continentibus censuram latae sententiae vel ipso facto, non est eadem ratio. Quoniam per illam poenam non priuatur homo bonis quae antea acquisierat actu, vt patet in sententia excommunicationis , per quam priuatur homo suffragijs spiritualibus quae sibi prouenire poterant ab ipsa ecclesia. At vero quae antea acquisierat non amittit per illam sententiam : similiter dico in censura suspensionis & irregularitatis, quod propter quas poenas non tollitur potestas homini, quam antea habebat, sed tantum impeditur ne exerceatur. Item poenae Ecclesiasticae quae sunt censurae mere priuatiuae, non ligant hominem, vt ipse sit exequutor suae poenae. At vero leges poenales quae priuant dominio & possessione bonorum suorum obligarent hominem, vt ipse esset exequutor suae poenae , nisi fuisset necessaria iudicis sententia. Hinc sequitur vnum corollarium: quod si in lege Ecclesiastica quae continet poenam latae sententiae de aliqua censura, simul continereur aliqua poena pecuniaria, non obligaret illa lex ad soluendam illam poenam ante iudicis sententiam: quantum libet sub eadem forma legis dicatur, quod ipso facto sit excommunicatus & soluat decem millia dipondiorum. De secundo vero statu, sit sexta conclusio. Suauior & clementior sententia est & mihi verosimilior, quod etiam si reus iuridice interrogatus, videlicet, quando tenetur respondere veritatem criminis, neget illam vt effugiat poenam legis: non tenebitur restituere bona sua fisco. Ratio est, non solum suauitas legis (vt iam dictum est): sed etiam quia ille non tenebatur confiteri veritatem ex iustitia commutatiua, sed solum ex iustitia legali, cuius transgressio non obligat ad restitutionem: & ex alia parte fiscus nunquam acquirit dominium illorum bonorum ante iudicis sententiam. Ergo non est aliqua causa quare obligetur ille ad restitutionem suorum bonorum faciendam fisco. Et denique humano more non est factibile, quod aliquis qui ita euaserit condemnationem suam: velit reddere bona sua fisco: ergo non est credendum, quod lex velit illum obligare ante condemnationem iudicis. Et confirmatur, quoniam ille qui sic euasit iudicium condemnationis suae, non tenetur iterum reuerti ad iudicium & confiteri veritatem quam negauerat: ergo neque reddere bona sua fisco. Probatur consequentia, ex vulgari maxima, propter quod vnumquodque tale & illud magis. Ergo si ille teneretur reddere bona sua fisco: magis teneretur confiteri veritatem in iudicio, propter quam condemnatur vt reddat sua bona fisco. Eo vel maxime, quia si redderet illa bona fisco, perinde esset atque si confiteretur crimen suum. De tertio statu sit septima & vltima con clusio. Qui post latam sententiam a iudice: per dolum vel fraudem aut vim occultat bona sua, ne sententia executioni mandetur: tenetur ipsa bona restituere ante aliam iudicis sententiam fisco. Est haec conclusio concors omnium doctorum sententia. Et ratio eorum est manifesta, quoniam omnis qui retinet alienum: tenetur illud restituere vero domino. Sed per sententiam iudicis aufertur dominium a criminoso, & transfertur in fiscum : ergo ipse tenetur illa reddere fisco. Sed obseruandum est, non opus esse quod ipsemet condemnatus proprijs manibus reddat bona illa fisco, nisi forte expresse iuberetur ita facere: sed sufficit quod permittat illa a se auferri, nec occultet: sed manifestet veritatem interrogatus. Et ratio huius est, quoniam ipsamet sententia iudicis non obligat condemnatum, vt ipse sit exequutor illius, sed ea conditione transfert dominium in fiscum: vt fiscus sit executor sententiae illius. Ex quo sequitur, quod ille condemnatus, si fiscus fuerit negligens in exigendis illius bonis: poterit praescribere intra tempus a legibus designatum. Hoc dixerim, nisi forte sit aliqua lex ecclesiastica, quae impediat huiusmodi praescriptionem in poenam haereticorum. Deinceps agendum nobis est de triplici genere legum poenalium: de quibus frequenter dubitari solet: an obligent ad solutionem poenae ante sententiam iudicis, & quomodo obligent in foro conscientiae? Huiusmodi leges sunt. Primo quae feruntur de tributis soluendis. Secundo leges quae prohibent caesionem lignorum in syluis alienis, vel non proprijs. Tertio leges quae prohibent venationem, piscationem, & aucupium praesertim columbarum in alienis columbarijs. DVbitatur tertio. Vtrum leges latae de tributis Regi soluendis, obligent in foro conscientiae ad soluendum, non solum tributum, sed etiam poenam impositam non soluenti intra tempus definitum? Pro cuius rei intelligentia supponendum nobis est ante omnia: tributa deberi ex iustitia ipsis Regibus, quanuis aliquando Reges ipsi, iniusta tributa soleant imponere reipublicae. Nos autem loquimur de iustis tributis quorum iustitia inde colligitur: quoniam Reges te nentur ex officio seruare rempublicam in pace & in bello. In pace quidem, componendoi lites ciuiles & puniendo malefactores potenter, etiam ipsos magnates. In bello autem , defendendo rempublicam ab inuasoribus iniquis, & insuper vindicando iniurias factas reipublicae: ad quae omnia necessariae sunt opes ingentes, & etiam ad splendorem regium tam in cibo quam in multitudine ministrantium. Ergo cum ipsa respublica transtulerit suam autoritatem totam in Regem ea conditione, vt talia exequatur officia difficillima: tenetur ei tributa conuenientia exhibere, vt decenter & conuenienter possit gubernare. Igitur quemadmodum mercenario debetur merces ex iustitia commutatiua : multo magis ipsi Principi debetur ingens tributum pro labore & officij sui dignitate. Confirmatur praedictum fundamentum . Quoniam decimae ecclesiasticae debentur, ex iustitia ecclesiasticis ministris pro stipendio officij sui: sed non sunt minus necessarij in republica seculari princeps & ministri eius. Ergo respublica tenetur illos conuenienter sustentare pro dignitate officij sui. Hoc etiam fundamentum constat ex sacra Scriptura, imo Christus Dominus Matth. 17. Indicauit Reges terrae iuste tributa exigere dicens, "Reddite quae sunt Caesaris Caesari, & quae Dei Deo." Et Diuus Hieronymus & Theophilactus aiunt, quod Christus Dominus iussit ibi tributa dari Caesari, & Apostolus ad Roman. 13. praecipit, "Reddite omnibus debita cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal." Et denique vniuersi Reges tam in populo Dei antiquo quam etiam inter gentes acceperunt sibi tributa semper a suis regnis. Ergo illa necessaria iudicata sunt ab omnibus gentibus vt respublica recte gubernaretur. Obseruanda sunt tamen quatuor in iustificatione huiusmodi tributorum . Primo quidem, quod ipsi regno interest quod Rex sit potentissimus & diues. Rursus regi etiam interest, quod regnum sit locuples & abundet diuitijs, vt habeat vnde possit rex abundantia tributa recipere. Secundo quod vtraque pars nititur ad se trahere alteram in huiusmodi diuitijs. Et ideo regula componendi vtranque partem desumitur ex fine officij Regis: quod quidem est considerare seipsum esse pro pter regnum, non autem regnum esse propter ipsum. Vnde ad sustentandam regiam magnitudinem seu magnificentiam, non debet pati regnum, nisi tantum quantum satis est ad salutem regis. Quod si circunstantiae fuerint tales, quod requirantur sumptus maiores solito: ita vt necessarium sit, quod populus grauetur tributis, tunc tributa iusta erunt, si & ipse Rex in sua proportione similiter patiatur cum populo, & se se temperet a sumptibus superfluis: alioquin erunt tributa iniusta. Et ratio est, quia in tali euentu Rex non ordinaretur ad bonum regni: sed potius ordinaret regnum ad seipsum tanquam ad finem, quod consueuit Turca tyrannissimus facere. Tertio obseruandum est, quod postquam consiliarij Regis & procuratores regni conuenerunt in aliquo tributo & noua impositione iniusta: nihilo minus huiusmodi iniustitia toleranda est potiusquam admittatur rebellatio populi. Ratio est euidens: quoniam de duobus malis minus est eligendum. Est autem maximum malum regni diuisio & rebellatio ab ipsa vnitate, quae est in vno Rege: sicut experientia compertum est. Tunc enim contingunt in populo maximi insultus latrocinia &c. Et quod peius est religio Christiana patitur detrimentum . Ergo Theologi prudentis & concionatoris officium erit, suadere populo, vt obediat mandatis Regis, nec exasperet populum manifestando rationem iniustitiae tributorum , etiam si essent iniusta. Notandum est secundo, quod in Hispania sunt duo genera tributorum . Alterum est decima pars pretij eorum quae venduntur, quod vulgo dicitur, Alcauala. Quod quidem impositum est & originem habuit, quando Reges Catholici Ferdinandus & Isabela bellum moliebantur contra Regnum Granatense, quod Sarraceni occupabant. Et in subsidium huius belli postulauerunt a regno necessarium tributum: & tunc Decretum est, quod daretur Regibus decima pars pretij eorum quae venderentur, quod vocatum est merito Alcauala. Quia quidam de consultoribus adinueniens hunc modum tributi, quod non esset illustribus molestum, sicut illud quod vulgo dicitur, Pecho, dixit, Yo dire al que vala tanto y mas que pecho, y non sea pecho. Postea vero finito huiusmodi bello mansit huiusmodi tributum in corona Regia non cum tanto rigore, ita vt solueretur decima pars pretij, sed trigesima paulo plus minusve. Et huiusmodi pactum inter nos dicitur, Encabecamientos de los pueblos y ciudades. Rex autem huiusmodi tributum aliquando transfert in alios vel donatione vel magnificentia Regia vel etiam venditione. ¶ Rursus est aliud genus tributi, quod soluitur propterea quod merces aliquae transuehuntur de regno in regnum . Et quidem si per mare transferantur appellatur a nostris, diezmos del mar. Quae autem per terram transferuntur dicuntur a nostris portazgo, & a Latinis vectigal. Tertio notandum est pro explicatione huius tributi, quod sunt aliquae leges quae prohibent aliqua transferri de regno in regnum, sub certa poena: & huiusmodi leges non sunt propriae de tributis, sed sunt leges poenales, de quibus iudicandum est secundum decisionem dubij praecedentis. Non enim obligant ad solutionem poenae ante sententiam iudicis, quantum libet aliquis per fraudem & dolum se se occultauerit ad transferendas merces vel pecunias de regno in regnum Aliae vero sunt leges quae non prohibent, sed potius admittunt & praesupponunt aliqua transferri de regno in regnum: sed imponunt transferentibus aliquod tributum Regi soluendum . Et istae leges proprie sunt tributariae. HIS ita constitutis arguitur primo pro parte affirmatiua. Id quod debetur ex iustitia commutatiua , soluendum est ante omnem iudicis sententiam: sed iusta tributa debentur Regi ex iustitia commutatiua, vt dictum est, ergo quilibet tenetur ea soluere antequam exigantur. Arguitur secundo. Quoniam publicani, quos vulgo dicimus alcaualeros, vel arrendadores, dato pretio Regi emunt huiusmodi tributa, ergo qui non soluunt tributa iniuriam faciunt istis hominibus, qui titulo emptionis habent ius ad ea percipienda . Et denique multi magnates in regno siue alias diuites emunt a Rege oppida multa cum iure percipiendi huiusmodi tributa, ergo illis etiam fiet iniuria nisi tributa soluantur ante iudicis sententiam vel ministri exequutionem . Ad hanc dubitationem Summa Angelica in verbo pedagium, quaest. 6. asserit vniuersaliter partem negatiuam . Sed opposita sententia est communis doctoribus Theologis & Iurisperitis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio certa naturali ratione & secundum fidem. Tributa de quibus constat esse iusta, soluenda sunt ante iudicis sententiam cum eis conditionibus , quae lege aut vsu admittuntur. De quibus dicemus sequentibus conclusionibus . Ista conclusio non aliter probatur quam ex fundamento primo & rationibus eius. ¶ Secunda conclusio sit specialiter de tributo, quod dicitur alcauala. Qui merces suas vendit bona fide, idest, absque dolo & fraude interueniente in illis occultandis, si forte id faciat ignorante publicano, non tenetur huiusmodi tributum ipsemet reddere. Si autem aliquis dolo & fraude vtatur in occultanda venditione rei, tenetur in foro conscientiae reddere huiusmodi tributum ante iudicis sententiam, & antequam exigatur ab ipso publicano ignorante. Probatur prima pars conclusionis , quia huiusmodi tributum semper in Hispania visum est durum post bellum Granatense: & propterea mitigatum est a Regibus, vt non exigatur decima pars sed tricesima plus minusve & cum conditionibus, quae tributum reddant suauius, videlicet, quod venditor soluat illud tributum quando requisitus fuerit. Esset enim durissimum & intolerabile, quod qui vendit rem suam necessitate coactus, teneatur ipsemet quaerere publicanum & reddere illi decimam partem pretij, & hoc est receptissimum iam in Hispania inter viros timoratae conscientiae & doctissimos, quod huiusmodi venditor non teneatur soluere huiusmodi tributum , nisi fuerit requisitus. Ex quo sequitur, quod lex quaedam 120. quae habetur en el quaderno de las alcaualas, quae praecipit, quod venditor intra quinque dies notam faciat publicano venditionem, nunquam fuit vsu recepta: vtpote quae reputata est acerbissima. Secunda vero pars conclusionis probatur. Quia hoc genus tributi cum praedictis conditionibus & moderaminibus iustum est, & debetur ex iustitia commutatiua , ergo tenetur venditor qui vsus est fraude & dolo, in foro conscientiae restituere. Tertia conclusio. Venditor etiam qui vsus est fraude & dolo, non tenetur ad restitutio nem transacto biennio. Probatur ex. l. 129. in citato quaternione. Vbi praefigitur ipsi publicano tempus biennij intra quod possit huiusmodi tributa exigere. Imo in quibusdam mercibus quae non venduntur coram tabellione, praefigitur illi spatium duorum mensium, intra quod possit exigere tributa, ergo cum ista conditione obligantur venditores soluere tributum. Quarta conclusio. Vt in plurimum in oppidis particularium dominorum , qui sunt vassalli Regis, etiam qui vtuntur fraude & dolo non tenentur ad restitutionem aliquam faciendam huiusmodi tributi. Imo proprie non est fraus aut dolus, sed cautela occultare venditionem mercium suarum . Ratio est, quia vt in plurimum isti domini exigunt tributa cum maiori rigore quam ipse Rex: quod est iniquissimum, quia Rex ipse non dedit illis maiorem potestatem, quam ipse haberet in exigendis tributis. Diximus autem regulariter, quoniam aliqui sunt domini oppidorum, qui non exigunt tributum acerbius quam ipse Rex, ergo istis soluendum est tributum iuxta conditiones secundae conclusionis & tertiae. Vltima conclusio. Qui bona fide merces vel res alias transferunt de regno in regnum, si portitor non adsit qui exigat portorium: non tenentur ipsi quidquam soluere. Si autem mala fide, scilicet, vtendo fraude & dolo occultant transitum mercium, tenentur ad restitutionem tributi sicut dictum est del alcauala. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod quamuis ipsa respublica teneatur ex iustitia commutatiua sustentare Regem, tamen sufficienter hoc praestat per impositionem tributorum cum illis conditionibus , quae efficiunt suauior atributa: ac proinde qui soluit tributa cum illis conditionibus , non tenetur ad aliquid amplius. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quod tam publicani quam domini oppidorum recipiunt ius percipiendi illa tributa cum illis conditionibus. Vnde qui seruat illas conditiones non facit eis iniuriam. Hactenus de tributis. DVbitatur quarto, Vtrum qui ligna cae dunt in alienis syluis vel colligunt syl uestres glandes, castaneas, vel etiam qui pascunt in alienis pascuis sua pecora, teneantur ad restitutionem in foro conscientiae ante omnem iudicis sententiam. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Isti laedunt iustitiam commutatiuam, ergo tenentur restituere. Probatur antecedens . Quia damnum inferunt in alienis bonis. Arguitur secundo, & confirmatur. Quia isti sunt vere fures, & sic appellantur. ff. arborum furtim caesarum, maxime in. l. 2. Et probatur, quia vsurpant rem alienam inuito domino. Sed dicet aliquis quod hoc argumentum non procedit de vicino qui caedit ligna in sylua sui oppidi, quoniam illa sylua communis est. Sed contra replicatur: quia non minus est fur, qui compilat publicum aerarium , quam qui surripit pecuniam a proximo, imo ille magis punitur: quia grauius peccat, ergo non minuitur obligatio restituendi per hoc quod quis caedat ligna in sylua communitatis ipsius. In hac difficultate dissoluenda, quidam doctores graues sunt plus nimio scrupulosi. Nam Ioannes de Medina in. C. de restitutione. quaest. 12. asserit vniuersaliter partem affirmatiuam, nisi forte excusentur omnes isti ex aliquo statuto vel voluntate interpretatiua domini syluae: qui videtur esse contentus ipsa poena, quando capiuntur homines caedentes ligna. Sed Castro lib. 1. de potestate legis poenalis. c. 10. corol. 1. asserit, omnino condemnandos esse lignatores, qui in alienis syluis ligna caedunt : & inuehitur vehementer in confessarios qui illos absoluunt absque restitutione. PRO decisione veritatis notandum est, quod syluae quaedam sunt communitatis : aliae vero sunt adiudicatae particularibus personis. Et istae sunt in duplici differentia. Quaedam enim adiudicatae sunt particulari personae ab ipso Rege vel a republica: aliae vero possidentur a particulari persona, titulo plantationis in proprio fundo: quoniam ipse plantauit syluam vel antecessores eius a quibus illam haereditauit vel emit, &c. ¶ Secundo notandum, quod quando non constat de isto secundo titulo, praesumendum est quod priori titulo possidetur sylua ab aliquo particulari. Et ratio est, quia is qui secundo titulo possidet, semper curat diligenter huius rei testimonium habere vel proferre. Sit ergo prima conclusio. Frequens lignorum caesio in alienis syluis, quae sunt communitatis, peccatum est contra iustitiam legalem. Ratio est, quia semper est lex vel statutum in ipsa communitate, vt non caedantur ligna de sylua communi: nisi certis temporibus & cum certa moderatione, ergo cum iustitia legalis respiciat bonum commune, ipsi particulares tenentur secundum legem non destruere syluam, sed conseruare, & peccatum erit contra iustitiam legalem frequenter ligna caedere extra tempora determinata. Non autem audeo semper condemnare eos peccati mortalis, nisi quando notabile detrimentum fit in ipsa sylua, attenta proportione quantitatis & magnitudinis ipsius syluae. Tunc enim erit peccatum mortale. Secunda conclusio. Qui caedit ligna in syluis alienis etiam priuatae personae, quas tamen non constat esse consitas a particulari persona, non tenetur ad aliquam restitutionem: nisi forte syluam deuastauerit, quod vulgo dicitur, talar. Probatur prima pars conclusionis. Si ab initio syluae essent adiudicatae siue oppidis siue particularibus personis ea conditione, vt ipsis dominis liceret impune materiam inde caedere: alijs tamen liceret, sed non sine aliqua poena, tunc ipsi lignatores non tenerentur ad restitutionem: sed tantum soluere poenam dum caperentur. At vero ita se res habet quod oppidis & huiusmodi priuatis personis hac lege & conditione , saltim interpretatiua, adiudicatae sunt syluae: quod etiam constat ex consuetudine, ergo non tenentur nunc ad restitutionem. Probatur minor. Quoniam arbores syluestres quas sua sponte terra producit, aut certe minima humana industria, sunt maxime necessariae humanis vsibus, ergo non decebat, ita appropriari dominis sicut appropriantur arbores, quae maiore indigent diligentia, ergo. Minor illa vera est. Confirmatur. Quoniam ad quietem conscientiarum hominum pertinebat, vt hoc modo adiudicarentur syluae: quia moraliter loquendo necessitas frequens & communis earum vsus cogit homines ligna de syluis caedere. At vero ad quietem conscientiae quo ad fieri potuerit, reficienda sunt & reducen da omnia commoda temporalia reipublicae, ergo merito sic arbitramur: eo vel maxime quod parum incommodatur respublica, & particulares maxime accommodantur : & sufficienter conseruatur sylua cum illa poena, ergo absque aliquo dubio haec sententia potest teneri & practicari. Hoc ipsum probatur ex more & vsu non solum lignatorum quorum nemo existimat teneri se ad aliquam restitutionem: sed etiam ipsorum iudicum, qui capiunt huiusmodi lignatores ligna caedentes, non enim obligant ad restitutionem ipsorum lignorum: sed tantum ad statutam poenam. Secunda vero pars probatur. Quoniam qui depopulatur syluam etiam proprij oppidi, peccat contra iustitiam commutatiuam , ergo. Probatur antecedens. Quoniam ille tollit & destruit a domino syluae ius quod habet ex iustitia commutatiua ad ipsam sylvam , & ad vtilitatem illius, tam pro communitate quam pro particularibus, ergo qui isto modo deuastat syluam, tenetur ad restitutionem. Et hoc probat replica facta in secundo argumento. Tertia conclusio. Qui caedit ligna in aliena sylua, quam constat esse plantatam a domino in proprio fundo, tenetur ad restitutionem damni illati ante omnem sententiam iudicis. Ratio est, quia plantatio syluae in proprio fundo est perfectus titulus propter quem sylua appropriatur perfecte ipsi domino: ita vt ipsi soli liceat colligere fructus & ligna caedere, ergo qui inde aliquid accipit tenetur restituere, sicut qui accipit ex vinea vel ex messibus alienis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio huius dubij. Et probatur adhuc, quia ille qui plantauit syluam in proprio fundo, priuauit se alijs commoditatibus & fructibus terrae illius, ergo qui inde aliquid accipit, perinde atque si acciperet ab alijs fructibus quos ille dominus poterat habere ab illo fundo: tenebitur ad restitutionem. ¶ Nihilominus sit quarta conclusio, quae praecedentem moderatur. Graue damnum & insigne requiritur, vt qui ligna caedit in huiusmodi syluis, obligetur ad restitutionem sub peccato mortali. Explicatur ista conclusio ex differentia, quae inuenitur inter obligationem ad restituendum damnum datum in huiusmodi syluis & in alijs. Etenim in alijs sola populatio & deuastatio obligat ad restitutionem. Quae vero dicatur depopulatio vel deuastatio relinquitur arbitrio boni viri iudicandum. At vero in sylua de qua loquimur in hac conclusione , etiam citra depopulationem, obligamus ad restitutionem. Caeterum vt obligemus sub mortali peccato, requirimus graue damnum datum syluae domino. Hoc autem graue damnum aliter iudicatur pro diuersitate qualitatis materiae. Etenim ad grauem materiam in furto, minor requiritur quantitas in auro, quam in argento. Similiter in rebus quas sponte terra ipsa producit, maior quantitas requiritur, vt materia sit grauis, quam in illis rebus quas frequens humana industria produci facit. Cum igitur syluestres arbores consitae a domino syluae requirunt minimam industriam: requiritur magna quantitas vt sub peccato mortali obliget restitutio. Et dixerim ego iudicio meo, esse peccatum mortale integram arborem detruncare. Et ratio est, quia quanuis in colendis huiusmodi arboribus non requiratur frequens industria: tamen multo tempore procreantur: & postquam procreatae sunt huiusmodi arbores, multum fructum afferunt, & vtilitatem annualem, ergo priuare dominum hac vtilitate ad multos annos, grauis materia est & mortale peccatum. Caeterum ramos ex huiusmodi arboribus caedere, vix erit peccatum mortale: nisi sit frequens caesio. Quinta conclusio. Quod dictum est de arboribus syluestribus, dicendum est de illarum fructibus ita videlicet, quod in syluis in quibus licet ligna caedere, licebit etiam colligere fructus arborum. In syluis autem in quibus non licet ligna caedere, non licebit neque fructus illorum accipere. Probatur conclusio. Quia fructus sequitur naturam & conditionem arboris, & eodem modo applicatur suis dominis, qualiter & applicantur syluae, ergo ita iudicandum est, Vtrum liceat vel non liceat fructus colligere, & vtrum accipientes teneantur restituere, sicut supra iudicauimus de caesione lignorum. Et confirmatur. Quia fructus etiam arborum vtiles & necessarij sunt in varios vsus, videlicet, ad ignem, ad pastum pecorum & hominum, sicut & ipsae arbores, ergo & idem iudicium erit de vtrisque. Sexta conclusio . Qui pascit pecora in syluis alienis, si huiusmodi syluae circumseptae sunt, tenetur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam: si vero prata non circumdata sint, qui pascit herbam illorum , non tenetur restituere: sed subiacebit poenis taxatis a lege. Prima pars probatur. Quia sicut consertio & seminatio syluarum tribuit ius & dominium perfectum seminanti domino: ita similiter circundare prata, tribuit ius & dominium perfectum suis dominis, ergo qua ratione qui caedit ligna syluarum quae appropriata sunt titulo plantationis, tenetur restituere ante iudicis sententiam: ita etiam qui pascit herbam prati circundati contra voluntatem sui domini, tenebitur restituere. Et confirmatur. Quia vt diximus de praecedentibus, herba prati peruia est, & indiget sua custodia, ergo si ipsa iam septa est & perfecte appropriata domino, tunc qui illam pascit tenetur restituere. Ex quo sequitur secunda pars conclusionis, quod videlicet si prata non sint peculiari titulo adiudicata perfecto domino, non tenebitur restituere nisi fiat maxima deuastatio prati. Ad primum respondetur, quod peccatum caedentis ligna in sylua, non est contra iustitiam commutatiuam, nisi in syluis appropriatis titulo plantationis: & quando fuerit magna depopulatio. Et ita non semper tenentur lignatores ad restitutionem. Ad secundum respondetur , quod ille proprie loquendo nec furatur neque appellabitur fur, quia non accipit alienum simpliciter. Nam quando syluae & nemora donantur , aut sunt reipublicae, non perfecte subduntur dominio illorum: sed tantum quantum ad hoc quod ipsi vtantur & possideant talem syluam qualiter libuerit sine peccato & sine poena. Alij vero cum poena taxata & sententia ista a iudice poterunt eisdem syluis vti: & ita leges inductae abusiue & improprie loquuntur appellantes fures eos qui sic caedunt ligna. Ad tertium respondetur, quod quae reponuntur in aerario ciuitatis, omnino sunt appropriata dominio reipublicae in comm odum singulorum ciuium. Vnde qui compilat aerarium, tenetur restituere non aliter atque fur & latro. Verum tamen syluae & ligna & herbae camporum non ita sunt appropriatae: sed vt diximus appropriatione imperfecta & dominio diminuto. Et hoc fit propter maximam necessitatem talium rerum, quas non decet omnino appropriari dominis, ita vt reliquis ciuibus non liceat aliqua via vti illis ad supplendam suam indigentiam. Ex quibus sequitur primo, quod arbores hortenses & similiter fructus eorum qui accipit: tenetur restituere; quia similiter deputati sunt & circumsepti, & indigent peculiari industria & custodia. Secundo sequitur, quod quando feruntur excommunicationes contra caesores lignorum, solum obligant illos de quibus diximus, quod teneantur restituere etiamsi excommunicatio omnes videatur respicere: quia illi solum peccant mortaliter qui contra iustitiam commutatiuam caedunt ligna, & excommunicatio solum ligat, supposito peccato mortali. Tertio sequitur, quod episcopi imprudenter imo perperam concedunt huiusmodi excommunicationes: quia peccata ista etiamsi procedant contra iustitiam commutatiuam : tamen communia sunt & frequentia, quae vix a lignatoribus & pastoribus euitantur. Vnde in Concil. Trident. Sessio. 25. de reformat. ca. 3. praecipitur ne excommunicationes ferantur pro delictis vulgaribus. DVbium aliud est, Vtrum qui venatur in alienis montibus & nemoribus, & qui piscantur in alienis fluminibus, aut denique qui aucupantur in alienis locis, & maxime ex columbarijs, teneatur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam. De qua materia disputant Scholastici in. 4. Sententiarum quaest. 15. Summistae verbo venatio, & verbo restitutio. Ioan. Medina in cap. de restitutione quaest. 12. Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 12. Soto lib. 4. de iustitia quaest. 6. art. 4. Nauar. in Manua. ca. 17. quaest. 120. Couar. in relect. supra regula peccatum. §. 8. PRO explicatione huius rei, tria animaduertenda sunt. Primum est, supposito quod Princeps iustis de causis potest interdicere venationem , piscationem, & aucupium . Prima ratio est quae desumitur ex tempore : quare iuste interdicantur huiusmodi. Vt quod verbi gratia instet tempus , quando animantia edunt suos partus: aut in tempore frigoris & niuium , quando facile animantia capiuntur , & ita fit magna deuastatio illorum. Secunda causa est, propter modum & instrumenta quibus aliqui venatores vtuntur: qui cedunt in perniciem ipsorum animantium & reipublicae . De quo vide. l. 40. tit. vlt. c. 8. in Regijs ordin. & etiam in Repertorio Pragmat. Caroli V. lib. 8. tit. de las ca cas. specialiter videantur duae leges editae a Carolo ipso V. apud Matritum , anno 1552. Tertia causa quare venatio vel piscatio interdicitur est, ratione loci: quia, videlicet, locus aut ferae vel aues ibi existentes applicatae sunt alicui domino in particulari a republica vel a principe. Et in praesenti non quaerimus de venatione aut piscatione quae fit contra legem prohibentem ratione temporis aut instrumentorum ; manifestum est enim, quod isti venatores peccant contra leges, & tenetur luere poenas taxatas facta condemnatione , sed loquimur de venatione vel aucupio interdictu, ratione tertia. ¶ Secundo nota quod applicatio ista ferarum vel auium aut piscium potest fieri tripliciter. Primo, quia locus vbi existunt ferae vel pisces vel aues applicantur alicui domino: qualiter applicata sunt Regi Catholico Philippo II , nemora quae circunstant Matritum . Quod potuit fieri rationabiliter dupliciter. Primo, quia hoc respublica gratuito potuit donare. Secundo , quia ipse Princeps potuit sibi deputare ista loca, etiam non consentiente republica, quia in hoc Rex vtitur iure suo. Decet enim maiestatem Regiam , quaedam loca in Regno sibi designare recreandi animi gratia, etiam renuente communitate . Verumtamen hoc moderate debet fieri: ita nempe vt nec plura loca, nec magna sibi vsurpet contra vsum & commoditatem populorum . Vtrum vero Reguli idipsum possint facere? Respondetur negatiue, sed suis facultatibus possunt emere agros, vel petere a republica vt nemora sibi constituant. Poterunt tamen interdicere venationem suis oppidanis certis temporibus & locis ex causis congruentibus: hoc enim expedit ipsi communitati. Secundo modo potest fieri haec applicatio a Principe, qui inter dicit venationem aut piscationem talis loci existentis sub dominio alicuius priuatae personae: quod potest fieri iuste, licet non debeat frequenter, quia venatio & piscatio videntur esse de iure gentium. Vnde non debent totaliter vel quasi totaliter impediri. Tertia applicatio fit quando dominus priuatus vallat & circundat locum suum, syluam aut stagnum vbi existunt ferae & pisces, quod pro suo libito potest facere. Tertio nota, quod damna quae sequuntur ex huiusmodi venationibus vel piscationibus interdictis, debent restitui in integrum dominis locorum in quibus fiunt damna. Et confessarij non possunt absoluere damnificantes, nisi restituant: & cauti debent esse in prospiciendo lucro cessante & damno emergente. Vt si verbi gratia seminentur agri & plantentur vineae, si fructus in spe recipiendi pereant propter feras, si etiam incumbant custodiae ipsi agricolae taliter quod desistant ab alijs laboribus sibi proficuis. Si etiam infestentur occasione nemorum custodibus & ministris ipsius Principis. Haec enim omnia & similia expendenda sunt a confessario: alias sibi imputabuntur ad peccatum huiusmodi damna. HIS suppositis, quae sunt fundamenta huius materiae, & quae communiter recipiuntur, est modo difficultas proposita de obligatione ad restitutionem. Et pro parte affirmatiua arguitur primo ex. l. 16. titul. 18. Part. 3. Et. §. ferae. Instit. de rerum diuisione. vbi habetur, quod qui in alienis syluis venatur aliquam feram non manet dominus illius, ergo tenetur restituere. Probatur consequentia, quia retinet alienum. Secundo arguitur. Recte applicantur loca ista & ferae aut pisces priuatis dominis, ergo iuste possident ac subinde iniuste accipit piscator & venator: & tenebitur restitue re. Confirmatur. Quia facta applicatione loci, si quis vsurparet illum aut partem illius, esset iniustus & teneretur restituere: vt manifestum est, ergo etiam ille qui accipit feram aut pisces, ita enim applicantur huiusmodi ferae praedictis dominis, sicut & loca in quibus existunt. Tertio. Venator aut piscator accipit alienum, inuito domino, ergo iniustus est & tenetur restituere. Antecedens patet, quia do mini syluarum & fluminum maxime resistunt huiusmodi venationibus. Quarto. Si isti venatores non tenentur restituere, ergo manent cum dominio venationis & piscationis. Consequens est falsum, ergo. Minor probatur, quia non habent aliquem titulum in quo fundetur tale dominium. Non enim iniqua acceptio & clausula , & furtiua venatio praestantius, sicut in iure habetur, quod fraus & dolus nemini patrocinantur. IN huius dubij solutione sunt tres sententiae. Prima quae asserit, quod istae applicationes & reseruationes venationum & piscationum sunt iniustae omnino: ac subinde venatores non peccant contra iustitiam , nec tenentur restituere. Ita multi ex Iurisperitis, quos refert Couar. vbi supra, sentiunt. Secunda sententia est ipsius Episcopi Couar. vbi supra, quod non teneantur isti venatores restituere omnem praedam: verumtamen tenentur restituere damnum illatum domino illius fundi , verbi gratia, si dominus voluit exercere venationem aut piscationem, & tantum accepit paucas feras, duas vel tres, vel pisces paucos: quia praeuentus est ab alio iniquo venatore vel piscatore deuastante magnam partem praedae: ait quod iste venator tenetur restituere eam quantitatem ferarum aut piscium, quam probabiliter caperet verus dominus, si non praeueniretur ab illo. Tertia sententia eorum qui dicunt , quod venatores non tenentur restituere quae ceperunt, nec damnum illatum: nisi fiat magna deuastatio aut strages ferarum aut piscium. PRO decisione huius difficultatis iuxta doctrinam praecedentis dubij decisiuam , cui proportionatur praesens difficultas; Respondetur & sit prima conclusio. Qui venatur in montibus patentibus & non circumseptis cuiuscunque sint huiusmodi montes , non tenetur restituere, nisi faciat magnam deuastationem ferarum. Et hoc ipsum dico de piscatione in fluminibus patentibus & communibus . Probatur primo, quia venatio & piscatio: similiter ferae & pisces sunt communes de se, & illis gaudent rationabiliter oppidani, & quicunque etiam plebani, ergo quando montes aut flumina donantur & applicantur alicui in particulari, existimandum est rationabiliter quod non est illi translatum dominium ita exactum & perfectum , vt nullus possit venationem & piscationem exercere, se subijciendo poenis statutis pro conseruatione piscium & ferarum. Quod patet, maxime si aduertamus quae de caesione lignorum dicta sunt. Qualiter, videlicet, dominium sit imperfectum. Ex quo prudenter collegimus lignatores non teneri ad restitutionem. Ita ergo in proposito dicendum est de piscationibus & venationibus, quas omnino auferre a vulgo, iniquum esset & durum nimis. ¶ Secunda pars conclusionis probatur. Quia talis venator tollit ius quod habet verus dominus super animantia aut pisces, ergo. Antecedens patet, quia tollit materiam venationis & piscationis, quam dominus loci illius poterat exercere. Et confirmatur. Quia grauiter laedit rem alienam, qui facit huiusmodi stragem, ergo contra aliquam virtutem peccat, & non nisi contra iustitiam commutatiuam, ergo tenebitur restituere. Secunda conclusio . Venator qui capit animalia existentia intra nemora circumuallata, tenetur restituere damnum illatum , & etiam animalia & aues. Et idem dico de piscibus reseruatis in stagno. Et quidem de damno dato communis sententia ita tenet. De restitutione vero animalium , probatur. Quia per inclusionem illam, quae fit medio vallo, manet dominus perfectus & perfectum habet dominium omnium eorum: quae reseruantur in talibus nemoribus, ergo iniustitiam committit, qui animalia extrahit aut aues. Et quidem certum est, quod qui iuste potuit circumuallare montem aut stagnum, iuste etiam possidet: quae ibi reseruantur? Haec conclusio certa est, si loquatur de animalibus & auibus mansuefactis, vel quae non possunt extra exire, vt sunt cuniculi & lepores inclusi. Si autem loquatur de feris & auibus quae possunt vltro exire, non ita certum est. Nihilominus tamen est satis probabile quod de ijs etiam verificetur conclusio: quia etiam huiusmodi peculiariter deputata sunt & pertinent ad tale nemus. Sed contra . Nam possessor talis montis non habet dominium supra huiusmodi feras libere exeuntes, ergo venator non tenetur restituere, licet intra montem capiat illas. Et confirmatur de aui bus quae libere volant, & ita vagantur, ac si non haberent habitudinem aliquam ad fundum illud. Respondetur tamen ad argumentum, primo negando consequentiam, quia licet possessor talis loci non haberet dominium supra animantia: habet tamen ius, vt quando libuerit possit ea occidere in propriam commoditatem: & hoc iure priuatur a venatore, quod non potest restitui commode , nisi restituatur animal occisum. Secundo respondetur negando antecedens, & ad probationem dico, quod eodem argumento probares, quod aqua quae intrat & labitur hortum meum, non sit mea: quia statim postquam egreditur a mea haeredita te, aliena efficitur. Ita etiam in proposito dicendum est. Ad confirmationem , fateor mihi videri nimis durum, quod qui aucupantur aues feraces seu liberas, vt sunt perdices intra nemus alienum, obligentur ad restitutionem: quia nullus videtur titulus praestans efficaciter dominium illarum possessori illius montis. Non enim est titulus proprietatis & possessionis iustae, qualiter locus ipse est possidentis. Neque etiam est titulus generationis & procreationis prouenientis ex tali fundo: qua ratione arbores & herbae possidentur a domino illo, neque etiam est titulus custodiae aut reclusionis: quia aues illae libere volantes non reputantur nec astringuntur custodiae aut reclusioni. Quocirca ego non obligarem istum captorem ad restituenda ista volatilia. Licet oppositum sit probabile propter autoritatem asserentium . Tertia conclusio. Qui venantur animalia exeuntia extra septa nemoris, non tenentur illa restituere: etiamsi talia animalia consuetudinem habeant eundi & redeundi ad nemora. Probatur primo. Quia ista animalia postquam vagantur communia sunt iure naturae, ergo non manent sub dominio possessoris illius montis. Antecedens patet, quia postquam exeunt, iure naturae omnino libere vagantur, ergo. Secundo. Si Petrus , verbi gratia, manucapiat feram aut auem & illa effugiat, quam postmodum Paulus accepit, profecto eo ipso quod effugit manus Petri, etiam effugit eius dominium, & subijcitur dominio Pauli capientis, ergo a simili postquam animal effugit syluam, & auis egrediatur, potest possideri a quolibet capiente, & non manet sub dominio antiqui possessoris. Antecedens ab omnibus conceditur: & probatur consequentia . Quia animal captum a Petro magis subijcitur dominio Petri quam animal existens in sylua subijciatur domino illius syluae . Tertio, quia columbae vt statim patebit, postquam egrediuntur vltra leucam a columbario, possunt occidi & efficiuntur occisoris, etiamsi consuetudinem habeant eundi & redeundi ad propria columbaria, ergo a simili dicendum est de animalibus & auibus egredientibus a locis circumseptis. Sed contra est argumentum, quo conuincuntur aliqui doctores ex. l. naturali. §. seruos. ff. de acquirendo rerum dominio. &. §. ijs igitur animalibus. Instit. de rerum diuisione. & in. l. Regia tit. 28. l. 22. Part. 3. vbi approbatur regula quae dicit, quod animalia quae habent consuetudinem eundi & redeundi ad sua loca, tandiu censentur esse domini illius loci, quandiu seruant consuetudinem eundi & redeundi, ergo qui capit ista animalia quae reuertuntur ad propria loca, iniustitiam facit & contra voluntatem veri domini. Respondetur nihilominus quod regula ista interpretanda est de animalibus quae mansuefacta sunt & discedunt & redeunt. Ita gloss. in dict. §. ijs igitur. & colligitur exemplis ipsis adductis a legibus in argumento memoratis. Nam prima lex ponit exemplum in ceruis mansuefactis. Et lex Regia ponit exemplum in anseribus & faisanis, accipitribus, & cignis, quae mansuescunt. Idem dico de piscibus qui forte irrepserint per rimulas stagni, aut ex paludibus circumuallatis, fiunt enim capientis. Ex quibus sequitur primo, quod postquam animal egrediens a nemore obsito, occiditur & capitur, ita efficitur illius capientis, vt etiam si dominus nemoris assistat & velit tale animal repetere, non habetius, quia per egressum animalis & captionem alterius, illud amisit. Sed quid si venator occiderit feram, & antequam illam manucapiat adueniat dominus nemoris volens illam accipere? Respondetur, quod habet ius ad illam sibi assumendam, quia vsque dum capiatur a venatore non est illius. Et ita dominus nemo ris babet ius, vt si feram inuenerit nondum captam eam sibi arripiat. Colligitur ex. l. naturalem. §. illud. ff. de acquirendo rerum dominio. vbi dicitur, quod venatores per captionem comparant sibi dominium. Sed contra. Nam si postquam venator occiderit feram, aut lethali vulnere percussam insequitur, habet ius vt ipsam capiat, sic adeo quod si qui occurrerint, non possunt illam feram sibi assumere aut occultare, ergo occisio aut percussio ante manucaptionem praestat ius venatoribus. Respondetur , quod absque dubio occisio aut percussio tribuunt ius quasi in via & in spe: si tamen venator persequatur animal, & sua industria facile possit illud comparare, non iuste impeditur a pastoribus vel occurrentibus. Secus est de possessore nemoris, qui quousque capiatur animal in re, habet ius ad ipsum non obstante percussione venatoris. Hoc dixerim nisi propter rationabilem causam leges quandoque decernant oppositum : quod factum est in aliquibus partibus, vt refert Couar. vbi supra. Idem etiam intelligo de feris vltro egredientibus. Caeterum si venator arte aut violenter alliciat & extrahat feras aut pisces a locis in quibus reseruantur , non potest illas capere: & tenetur restituere perinde ac si intra nemus illas acciperet. Secundo sequitur, quod animalia mansueta & etiam mansuefacta, etiamsi egrediantur a montibus circumseptis, non potest venator illa sibi accipere, quia mansueta sunt & vbique pertinent ad possessorem nemoris. At vero quia mansuefacta consuetudinem amittunt aliquando eundi & redeundi, & multo tempore extra syluam commorantur vt non censeantur iam pertinere ad talem syluam, tunc prudenter censendum est idem de illis sicut de feris. Quarta conclusio. Qui aucupatur columbas intra alienum columbarium, aut vero prope ipsum, tenetur restituere & damnum & columbas. Probatur. Quia columbae istae sunt sub dominio possessoris columbarij duplici titulo. Primo, quia ibi recluduntur & quasi domi reseruantur. Secundo, quia peculiari custodia & cura sustentantur, ergo qui columbas aucupatur intra vel prope columbarium, tenetur restituere. Et suppono quod columbaria ista iuste construantur & etiam iuste conseruentur absque iniuria vicinorum & conformitur ad leges positiuas regni. Nam si secus res habeat, nullum acquirit ius constructor talis columbarij super columbas ibi inique reseruatas. Quinta conclusio. Qui aucupatur columbas intra leucam a columbario peccat, non tamen tenetur restituere illas. Prima pars probatur, ex l. Henrici Tertij Regis Hispaniae qui praecepit, quod nullus intra leucam aucupetur columbas alienas, ergo cum lex ista iusta sit, obligat in conscientia ex iustitia legali. Eademque confirmata est a Carolo Quinto apud Matritum, Anno 1552. Secunda pars conclusionis quae videtur contra Sotum & Couarruuiam. Probatur, quia lex huiusmodi, non aufert nec confert dominium columbarum exeuntium a columbario alicui: nec de dominio verbum loquitur. Ergo qui aucupatur intra leucam non tenetur restituere. Probatur consequentia , quia istae columbae postquam exeunt & vagantur non sunt possessoris columbarij, nec a lege illud habent, ergo erunt capientis. Quod confirmatur , quia columbae istae feraces sunt, ergo qui extra locum eas ceperit efficitur iuste dominus illarum: sicut diximus de feris egredientibus a vallatis locis. Et haec omnia intelligenda sunt, si non inferatur graue damnum aut magna strages in columbario quod prudenter iudicandum est. Ad primum argumentum respondetur, quod leges illae loquuntur de animalibus mansuetis & quandiu consuetudinem retinent eundi & redeundi ad proprium locum . De animalibus autem feracibus sequendae sunt regulae praedictae. Ad secundum argumentum respondetur, concedo quod applicatio nemoris lignorum & animalium iuste fit & iuste possidetur. Vnde argumentum conuincit, quod qui tollit hoc ius iniustitiam committit. Cae terum qui venatur in montibus patentibus, non tollit proprie ius: sed vtitur iure suo, quod luendo poenas venetur animantia intra montem . Similiter qui feras exeuntes a montibus circumuallatis ceperit, vtitur iure suo: quia animantia ista sicut iure vagantur, iure etiam capiuntur a quolibet indiscriminatim . ¶ Ad confirmationem respondetur, quod diuersimode applicatur locus & arbores: quam animantia . Nam locus & ligna ibi perseuerant vinculo naturae. Ferae autem & aues iure naturae possunt vagari. Ad tertium respondetur, quod venator ille non accipit alienum perfectum: sed quod habet aliquam dependentiam a casibus supra commemoratis. Ad quartum respondetur, quod habet titulum venator iure naturae, & similiter iure positiuo legibus concedentibus, quod per manutentionem comparetur dominium ferae aut piscium aut auium.