ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm sufficiat restituere simplum quod iniustè ablatum est. AD Tertium sic proceditur.{ Infra arti. 4. corp. Et 12. q. 105. artic. 8. ad 9. Et 4. di. 15. q. 1. artic. 5. q. 2. ad 5. } Videtur, quòd non sufficiat restituere simplũ quod iniustè ablatum est. Dicitur enim Exod. 22. S"i quis furatus fuerit bouem aut ouem: & occiderit vel vendiderit: quinque boues pro vno boue restituet: & quatuor oues pro vna oue." Sed quilibet tenetur mandatum diuinę legis obseruare. Ergo ille qui furatur, tenetur restituere quadruplũ , vel quintuplum. ¶ 2 Præterea. "Ea quę scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt": vt dicitur ad Rom. 15. Sed Lucæ 19. Zachæus dixit ad Dominũ : "Si quẽ defraudaui, reddo quadruplum." Ergo homo debet restituere multiplicatum id quod iniustè accepit. ¶ 3 Præterea. Nulli potest iustè auferri id quod dare nō debet. Sed iudex iustè aufert ab eo qui furatus est plus quàm furatus est pro emenda. Ergo homo debet illud soluere: & ita nō sufficit reddere simplum. SED contra est, quod restitutio reducit ad æqualitatem quod inæ qualiter ablatũ est. Sed aliquis reddendo quod accepit simplum, reducit ad æqualitatem. Ergo solum tenetur restituere tantum quātum accepit. RESPONDEO dicendum, quòd cùm aliquis iniustè accipit rẽ alienam, duo sunt ibi cōsideranda : quorum vnum est inæqualitas ex parte rei, quæ quandoque est sine iniustitia, vt patet in mutuis. Aliud autem est iniustitiæ culpa, quæ potest esse etiam cum æqualitate rei: puta cùm aliquis intendit inferre violentiam, sed non præualet. Quā tum ergo ad primum, adhibetur remedium per restitutionem: inquā tum per eam æqualitas reparatur: ad quod sufficit quòd restituat tantum quantum habuerit de alieno. Sed quantum ad culpam, adhibetur remedium per pœnam, cuius inflictio pertinet ad iudicẽ . Et ideo antequam sit condemnatus per iudicem, non tenetur restituere plus quàm accepit. Sed postquam condẽnatus est, tenetur pœnā soluere. Et per hoc patet responsio ad primum: quia lex illa determinatiua est pœnæ per iudicem infligendæ: & quamuis ad obseruantiam iudicialis præcepti nullus teneatur post Christi aduentum, vt suprà habitum † { 1. 2. quæ stio. 104. artic. 3. } est, potest tamen idem vel simile statui in lege humana: de qua erit eadem ratio. AD secundum dicendum, quòd Zachæus id dixit quasi supereroga re volens. Vnde & præmiserat: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus. AD tertium dicendum, quòd iudex condemnando, iustè potest accipere aliquid amplius loco emendæ: quod tamen antequam condemnaretur, non debebatur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Sufficit ex parte inæ qualitatis rei restituere simplum quod iniustè ablatum est, hoc est restituere tantũ quantum abstulit. Ratio huius est in argumento, sed contra. Secunda cōclusio . Ex parte iniustitiæ culpabilis quatenus scilicet iniustitia culpa est, non sufficit restituere simplum, sed oportet restituere pœnam infligendam à iudice. Tertia cōclusio . Ad huiusmodi pœnam soluendam nō tenetur quis ante iudicis sententiam, sed post illam tenetur soluere. COMMENTARIVS. DVbium primum in hoc articulo literale est, an sit vera doctrina harũ conclusionum. Arguitur primo. Pro parte negatiua ad restitutionẽ pertinet vniuersaliter reparare omnẽ inæqualitatẽ quæ iniustè facta est & omnem culpabilẽ iniuriam & iniustitiā in bonis cuiuscunque generis, vt dictum est, ergo frustra distinguit D. Tho. in hoc articulo, de inæqualitate ex parte rei reparāda per restitutionem & de iniustitiæ culpa reparanda per pœnam à iudice impositam. Arguitur secundo. Si quis attentet inferre vim alteri, & tamen re ipsa non inferat . v. g. Si quis euaginet gladium aduersus alterum neque tamen percutiat, conatus iste est iniurius alteri, & reparandus per restitutionẽ , ergo falsum est, ꝙ dixit D. Tho. quod tantũ inæqualitas ex parte rei reparatur per restitutionẽ & ꝙ iniustitiæ culpa reparatur per pœnam à iudice infligendam. Arguitur tertio. Leges & ministri legum qui sunt iudices duntaxat puniunt actus perfectos & consummatos, sed culpa solum inchoata etiam imperfecta obligat ad restitu tionem, vt in casu præcedentis argumenti, ergo huiusmodi inæqualitas non reparatur per pœnam infligendā à iudice. Maior patet, quoniam lex nō punit simoniacum qui tentauit vendere beneficium neque semper punit eum qui tentauit hominem occidere vel furari. ¶ Denique arguitur quarto, quoniam in qualibet acceptione iniusta rei alienæ interuenit præter inæqualitatem rei ablatæ etiam iniuria & culpa cōtra proximum: læditur enim in honore & in respectu sibi debito, ergo vtraq; inæqualitas reparāda est per restitutionẽ ante iudicis sententiā . Antecedens probatur inductiuè, in rapina quidẽ manifestũ est, ꝙ fit iniuria ei à quo aliquid rapitur corā oculis eius & à manibus eius. Præterea, in furto etiam videtur misceri minor respectus & despectus quidam eius à quo quis occultè accipit. Pro intelligentia literæ D. Tho. notandũ est ꝙ in omni acceptione iniusta & læditur pars contra quam exercetur iniustitia & lex contra quā peccatur violatur ac per consequens peccatur cō tra legislatorem & ministros eius qui sunt iudices . exemplum est in furto per quod læ ditur proximus & violatur præceptum: non furtum facies & fit contra legislatorem. Sit ergo prima conclusio D. Tho. in hoc articulo appellat inæqualitatẽ ex parte rei vniuersaliter omnem iniuriā quæ fit proximo in quibuslibet bonis. Vocat autem iniustitiæ culpam quatenus quis operatur cōtra legem & legislatorem: ratio huius loquutionis est quoniam si propriè & formaliter loquamur nulla inæqualitas etiā ex parte rei habet rationem culpæ & peccati nisi quatenus contra legem quis operatur . vt patet ex definitione peccati. Peccatum enim est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Vnde Dauid in Psal. 50. Cũ adulterium & homicidium commisisset agens pœnitentiā aiebat, "Tibi soli peccaui & malum coram te feci." quoniam adulterium & homicidium non haberet rationem culpæ nisi esset cōtra legem Dei, & idcirco Diuus Thom. voluit in hoc articulo loqui propriè & formaliter & intelligere per inæqualitatem ex parte rei omnem iniuriam contra proximum qua ratione est damnificatiua proximi. At vero omnem iniustitiæ cul pam vocat inæqualitatẽ non quidem ex parte rei, sed qua ratione est contra legem & legislatorem vnde reparanda est per pœnam à ministro legis infligendam. Secunda cōclusio . Omnis offensa contra ꝓximũ in quibuslibet bonis cōpensanda est per restitutionẽ simpli, hoc est vt tantũ reddat quantũ abstulit, vel quantũ dānificauit . Explicatur in furto quo quidem offenditur ꝓximus in bonis tẽporalibus . At vero in honore raro aut parũ offenditur ille à quo quis in occulto accipit. Quapropter abundè satisfacit fur si reddat simplum quod abstulit: si autẽ sciens & prudens ꝙ alter plus nimio affligendus erat & ꝙ incurrere poterat aliquā infirmitatem: tenebitur etiā restituere ipsa damna cōsequuta . Cæterum in rapina manifestũ est, ꝙ præter damnũ datũ in bonis tẽporalibus læditur proximus contumeliose in ipso honore. Vnde oportebit etiam restituere non solum rem ablatā , sed etiā honorẽ ipsum secundũ regulas supra positas. Tertia conclusio. Iniustitiæ culpa quatenus cōtra legem est, reparatur tantũ per pœ nam à iudice per sententiā infligendā . Probatur cōclusio . Ex differentia quæ est inter ipsam legem & iudicẽ . Etenim lex ipsa est quasi quidā magistratus mutus & mortuus. At vero iudex ipse dicitur esse lex animata, & iustũ animatũ loquens & habens manus ad executionem: ita prorsus vt ex lege & iudice cōpleatur integrũ ministeriũ legislatoris. Ergo ad iudicem pertinet vendicare offensas cōmissas contra legem & legislatorẽ . Cōfirmatur , quoniā iustitia vindicatiua potissimè residet in ipso iudice ad ciuium malefacta punienda. Deniq; ipse iudex ex officio & ex iustitia cōmutatiua tenetur seruare rempublicā in pace & purgare illā à perniciosis hominibus: quemadmodũ custos vineæ tenetur seruare vineam à bestijs & latronibus. ¶ Ad argumẽta in principio dubij posita, respōdetur , ꝙ cōfirmant & probant nostras conclusiones. Sed pro maiori explicatione secundi & tertij argumenti, notandum est, quòd leges quandoq́ue puniũt crimina inchoata nōdum perfecta & consummata . v. g. Punitur crimen læsæ maiestatis attentatum & non consummatum. Punitur etiam propinatio veneni, etiam effectu non consequuto. Et non solum hæc grauissima crimina inchoata puniuntur, sed quædam alia minus grauia puniũtur inchoata. Vt habetur in. l. 1. ff. de extraordinarijs pœnis: quā uis leuiori pœna puniantur inchoata: & profecto potestatem habet respublica puniendi omnia peccata exteriora, quatenus sunt cōtra legem. At vero plurima impunita permittit fieri: quoniam non perturbāt pacem reipublicæ. Quin potius si illa punirentur, perturbaretur pax reipublicæ, & maiora dā na euenirent. Et idcirco permittit publicas meretrices, & alia similia peccata. Dictum ergo Diui Thomæ absolutè intelligitur, ꝙ lex punire potest & iudex omnem iniustitiæ culpam, quatenus est contra ipsam legẽ . Quòd si de facto non puniat omnem iniustitiæ culpam etiam delatam ad iudicium: hoc prudenter dissimulat propter maiorẽ tranquillitatem reipublicæ. Et idcirco permittit fraudem in emptionibus & venditionibus citra medietatẽ iusti pretij ad minuendas lites. Cæterum quanuis huiusmodi iniustitiæ culpa interim non reparetur per iudicium reipublicæ: nihilominus reparāda est omnino per iudicium supremi legislatoris Dei, vel in foro pœnitentiario misericorditer ad veniam per ministrum sacramẽti , vel in die iudicij in condemnationem, & tunc non solum iniustitia populi, sed etiam ipsorum iudicium reparabitur per vindictam. Iuxta illud Ecclesiastes capit. 3. "Vidi in loco iudicij iniquitatem, & dixi in corde meo, iustum & impium iudicabit dominus: & tũc tempus omnis rei erit." Hactenus de literæ intelligentia sufficienter dictum est. DVbitatur secundo. Circa secũdam & tertiam conclusionem. An leges pœ nales ante cōdemnationem per sententiam iudicis obligent reum ad subeundā pœnā legis: vel etiam post ipsam sentẽtiam latam teneatur ipse pœnam soluere? Et quoniā quæstio hæc propriam sedem habet in 1. 2. quæstione 96. artic. 4. & apud Magistrum Soto in lib. 5. de Iustitia & iure. quæstione. 6. artic. 6. habetur latius definita: operæ pretium est in summa huius difficultatis decisionem proferre. Notandum ergo primò, ꝙ leges pœ nales quandoq; cōtinent solas pœnas, nullā mentionem facientes præcepti affirmatiui vel negatiui: sed præsupponentes peccatum vel operationem aliquam, adijciũt pœnas. Exemplum est cum dicitur. Qui gladio occiderit gladio peribit. Qui ceciderit ligna de sylua, soluat certam pœnam. Aliæ vero leges sunt pœnales, quæ continent duas partes: in priore parte dirigunt homines præcepto affirmatiuo vel negatiuo, in altera parte adijciunt pœnam cōtra transgressores. Exẽ plum est in Pragmatica sanctione de venditione tritici: vbi præcipitur, ne quis vendat triticum, vltra quatuor decim argenteos: & adijcitur contra transgressores, vt qui oppositum fecerit, soluat certam pecuniæ quā titatem . Nos igitur in præsenti non disputabimus de priori parte huiusmodi legum, an obligent in foro conscientiæ. Est enim constitutissimum apud vniuersos Theologos, quòd prior pars obligat in conscientia ante iudicis sententiam: ita vt qui vendiderit triticum vltra taxationem Pragmaticæ, teneatur restituere emptori. Tota igitur difficultas est de lege quæ cōtinet tantum pœnam vel de posteriori parte legis: quæ continet pœnam. Notādum est secundo quòd reus qui cōmisit crimen quod lege punitur potest cōsiderari in triplici statu. Primus status est, quādo patratum est crimen: sed nondũ est delatum ad iudicium exterius, vel si delatum est: nondum interrogatur à iudice iustè secundum ordinem iuris. Secundus status est, quando iam accusatus est & interrogatus à iudice iuridicè. Tertius status est, quando iam contra reum est pronuntiata iuridica sententia, qua reus puniendus tali pœna decernitur. ¶ Notandum est tertio, leges pœnales quandoque continere sententiam ferendam à iudice: vt quando lex dicit, qui tale crimen commiserit, excommunicetur, suspendatur. Quandoq́ue vero lex ipsa pœnalis continet formam latæ sententiæ ab ipsa lege. Vt cum dicitur qui tale crimen commiserit, sit ipso facto excōicatus , sit ipso iure & facto expoliatus bonis suis. Sit prima conclusio. Lex pœnalis quæ continet sententiam tantum ferendā de aliqua pœna, non obligat ad soluendam pœ nam ante iudicis sententiam. Hæc communis sententia est Doctorum omnium: & ra tio est manifesta ex ipsa forma legum: quæ committit iudici, vt talem pœnam infligat. Iudex autem non nisi per sententiam, cognita causa condemnat quemquam. Secunda conclusio. Lex pœnalis Ecclesiastica quæ continet sententiā latā alicuius censuræ . v. g. Excōmunicationis vel suspensionis vel irregularitatis statim ante aliquā iudicis sententiam habet effectum quātùm ad ipsam pœnam censuræ. Hæc etiam est cōmunis omnium sententia: quanuis in ratione conclusionis non omnes conueniant, sed nos statim reddemus rationem cōmunem quatuor conclusionibus. Tertia conclusio. Nulla lex pœnalis etiā si contineat sententiam latam obligat reum, vt seipsum expoliet bonis suis. Hæc conclusio verior est & communior inter Iurisperitos & Theologos. Quarta conclusio. Verosimilis sententia est: quæ asserit, ꝙ reus qui commisit crimen contra legem quæ continet sententiā latam de priuatione bonorum, ipso facto sit priuatus statim dominio bonorũ suorũ , licet maneat cũ possessione & vsu illorum bonorũ . Hæc est Caietani sententia in pręsenti artic. Quinta cōclusio . Verosimilior sentẽtia est, ꝙ eiusmodi reus retinet adhuc dominiũ bonorũ suorũ , licet caducum & infirmũ ante sententiā iudicis. Hanc tenet Mag. Soto vbi supra citatus est, & latius ostendimus in nostris cōmẽtarijs supra 2. 2. q. 12. art. 2. dub. vnico, de pœnis Apostatarũ & hæreticorũ . Ponamus exemplũ quartæ & quintæ cōclusionis . Est lex quæ hæreticũ ipso facto decernit esse priuatum bonis suis, quæ bona applicat fisco. Dicit Caietanus & qui illā sententiā sequuntur: ꝙ hæreticus ante sententiā iudicis iam est priuatus dominio bonorũ suorũ , & manet cum possessione illorũ & vsufructu & non poterit illa vendere. At verò nos dicimus cũ probabiliori sententia, ꝙ ad huc hæreticus manet etiā cũ dominio bonorum suorũ , licet caduco & infirmo: & ꝙ poterit non solũ vti & frui bonis suis, sed etiā vendere, & alienare declarādo tamen vitiũ rei venditæ, scilicet dicendo, ꝙ illa bona poterunt confiscari. Neque in hac sententia aliquatenus derogatur iuri quod habet fiscus erga illa bona, quoniam post latam senten tiam omnia bona hæretici à die commissi criminis confiscantur vbicunque reperiantur. At vero ante latam sententiam, communior consensus est doctorum, quòd hæreticus non tenetur seipsum priuare bonis suis & tradere fisco. Ergo per quartam & quintam conclusionem nihil derogatur nec aufertur à fisco. Ratio autem communis præ dictarum conclusionum, & quæ mihi magis satisfacit, ea est: quòd leges pœnales non sunt extendendæ magis quam oporteat ad bonum cōmune & intentionem legislatoris, sed potiùs oportet eas suauiores facere. Et quia in re dubia semper fauendũ est magis reo quam actori, præsertim cum cōmune bonũ non periclitatur: idcirco nobis probabiliores sententiæ videntur, quæ declināt in fauorem ipsius rei: quoniam non inuenimus in illis conclusionibus, quòd aliqua ex parte derogetur bono communi. Imo vero prouidemus suauitati legis, quæ instar Dei debet omnia suauiter disponere. Cùm igitur esset durissimũ obligare hominem hæ reticum etiam occultum, vt spoliaret se statim bonis suis & traderet fisco, præsertim cũ nullus homo hoc facturus esset: & lex nihil aliud tunc efficeret, quàm scandalum hominis hæretici: idcirco optima ratione ducti declinamus absque iniuria legis in fauorem rei: non solum in tertia conclusione, sed etiā in quinta conclusione, eo vel maxime ꝙ si hæreticus nunquā deducitur in iudiciũ , vel quia crimen fuit occultum, vel quauis alia ratione, manebit ipse & hæredes illius in perpetua possessione bonorũ illorum. Frustra ergo aufertur ab illo dominium, & rationabilius dicimus, quòd manet cum dominio caduco & infirmo magis aut minus secundum maiorẽ & minorẽ probabilitatem, ꝙ crimen illius deferendum sit ad iudicium. Vnde si omnino fuerit crimen illius occultum, poterit vendere suam domũ tanti quā ti si non cōmisisset hæresis crimen. Hactenus de primo statu rei diximus in istis quinque conclusionibus. Sed est obiectio aduersus prædicta. Diximus enim legem pœnalem ecclesiasticā , quæ continebat latam sententiam de aliqua cẽsura ecclesiastica, statim ligare ipso facto ante iudicis sententiam: quanuis in ipsa lege non dicatur quòd obliget ante iudicis sentẽ tiam . Ergo aliæ leges pœnales, quæ cōtinẽt formam latæ sententiæ, per hoc quòd dicũt ipso facto & ipso iure aliquẽ priuari dominio bonorum suorum statim obligāt , ita vt qui commiserit tale crimen ante iudicis sententiam teneatur bona sua reddere fisco cui applicantur per legem. Et cōfirmatur , quia procul dubio legislator habet potestatem transferendi dominium bonorũ per legem latam ab ipso, cum expedierit bono cōmuni : sed nullis alijs verbis poterit commodius exprimere mentem suam, quàm dicendo, ipso facto sit priuatus dominio bonorũ suo rum. Ergo eadem est ratio de huiusmodi legibus atque de lege ecclesiastica: quæ continet censuram latæ sententiæ. Respondetur ad hanc obiectionem, quòd quanuis reuera ita sit, quòd legislator habeat potestatem transferendi dominia rerum per legem iustam, cùm expedierit bono communi: tamen nunquam præsumendus est id velle facere ante iudicis sententiam, qui cognoscat de crimine perpetrato, & applicet pœ nam legis spoliando hominem bonis suis. Et ratio est quoniā ad suauitatem legis pertinet, vt nō obliget criminosum hominem, quòd ipse sit executor suæ pœnæ & priuet se bonis quorum possessionem actu habet. Est enim hoc durissimum secundũ hominum ingenium & naturam, & vix reperiretur qui in hac parte obediret legi. Vnde lex non deseruiret nisi ad scandalum animarũ . Et idcirco merito probabiliores sententias existimamus, quæ requirunt cognitionem iuridicam facti & condemnationem à iudice legem applicāte . Cæterum in legibus ecclesiasticis continentibus censuram latæ sententiæ vel ipso facto, non est eadem ratio. Quoniam per illam pœnam non priuatur homo bonis quæ antea acquisierat actu, vt patet in sententia excōicationis , per quā priuatur homo suffragijs spiritualibus quæ sibi prouenire poterant ab ipsa ecclesia. At vero quæ antea acquisierat non amittit per illam sententiā : similiter dico in censura suspensionis & irregularitatis, ꝙ propter quas pœnas non tollitur potestas homini, quam antea habebat, sed tantũ impeditur ne exerceatur. Item pœnæ Ecclesiasticę quæ sunt censuræ merè priuatiuæ, non ligant hominem, vt ipse sit exequutor suæ pœnæ. At vero leges pœnales quæ priuant dominio & possessione bonorum suorum obligarẽt hominem, vt ipse esset exequutor suę pœnę , nisi fuisset necessaria iudicis sententia. Hinc sequitur vnum corollarium: quòd si in lege Ecclesiastica quæ cōtinet pœnam latæ sententiæ de aliqua censura, simul cōtineretur aliqua pœna pecuniaria, nō obligaret illa lex ad soluendam illam pœnam ante iudicis sententiam: quantum libet sub eadem forma legis dicatur, quòd ipso facto sit excommunicatus & soluat decem millia dipondiorum. De secundo vero statu, sit sexta conclusio. Suauior & clemẽtior sententia est & mihi verosimilior, quòd etiam si reus iuridice interrogatus, videlicet, quando tenetur respondere veritatem criminis, neget illam vt effugiat pœnam legis: nō tenebitur restituere bona sua fisco. Ratio est, non solùm suauitas legis (vt iam dictum est): sed etiam quia ille non tenebatur confiteri veritatem ex iustitia commutatiua, sed solum ex iustitia legali, cuius transgressio non obligat ad restitutionem: & ex alia parte fiscus nunquam acquirit dominium illorum bonorum ante iudicis sententiam. Ergo non est aliqua causa quare obligetur ille ad restitutionem suorum bonorum faciendam fisco. Et denique humano more non est factibile, quòd aliquis qui ita euaserit cōdemnationem suam: velit reddere bona sua fisco: ergo non est credendum, quòd lex velit illum obligare ante condemnationem iudicis. Et confirmatur, quoniam ille qui sic euasit iudicium condemnationis suæ, non tenetur iterum reuerti ad iudicium & confiteri veritatem quam negauerat: ergo neq; reddere bona sua fisco. Probatur consequentia, ex vulgari maxima, propter quod vnumquodq; tale & illud magis. Ergo si ille teneretur reddere bona sua fisco: magis teneretur confiteri veritatem in iudicio, propter quam cōdemnatur vt reddat sua bona fisco. Eo vel maximè, quia si redderet illa bona fisco, perinde esset atque si confiteretur crimen suum. De tertio statu sit septima & vltima con clusio. Qui post latam sententiam à iudice: per dolũ vel fraudem aut vim occultat bona sua, ne sententia executioni mandetur: tenetur ipsa bona restituere ante aliam iudicis sententiam fisco. Est hæc conclusio concors omnium doctorum sententia. Et ratio eorum est manifesta, quoniam omnis qui retinet alienum: tenetur illud restituere vero domino. Sed per sententiam iudicis aufertur dominiũ à criminoso, & transfertur in fiscũ : ergo ipse tenetur illa reddere fisco. Sed obseruandum est, non opus esse ꝙ ipsemet cōdemnatus proprijs manibus reddat bona illa fisco, nisi forte expressè iuberetur ita facere: sed sufficit quòd permittat illa à se auferri, nec occultet: sed manifestet veritatem interrogatus. Et ratio huius est, quoniam ipsamet sententia iudicis non obligat condemnatum, vt ipse sit exequutor illius, sed ea conditione transfert dominium in fiscum: vt fiscus sit executor sententiæ illius. Ex quo sequitur, quòd ille condemnatus, si fiscus fuerit negligens in exigendis illius bonis: poterit præscribere intra tempus à legibus designatum. Hoc dixerim, nisi forte sit aliqua lex ecclesiastica, quæ impediat huiusmodi præscriptionem in pœnam hæreticorum. Deinceps agendum nobis est de triplici genere legum pœnalium: de quibus frequẽ ter dubitari solet: an obligent ad solutionem pœnæ ante sententiam iudicis, & quomodo obligent in foro conscientiæ? Huiusmodi leges sunt. Primò quæ feruntur de tributis soluendis. Secundò leges quæ prohibent cæsionem lignorũ in syluis alienis, vel non proprijs. Tertiò leges quæ prohibent venationem, piscationem, & aucupium præsertim columbarum in alienis columbarijs. DVbitatur tertio. Vtrum leges latæ de tributis Regi soluendis, obligent in foro conscientiæ ad soluendum, non solũ tributum, sed etiam pœnam impositam non soluenti intra tempus definitum? Pro cuius rei intelligentia supponendum nobis est ante omnia: tributa deberi ex iustitia ipsis Regibus, quanuis aliquando Reges ipsi, iniusta tributa soleant imponere reipublicæ. Nos autem loquimur de iustis tributis quorum iustitia inde colligitur: quoniam Reges te nentur ex officio seruare rempublicam in pace & in bello. In pace quidem, componẽ do lites ciuiles & puniẽdo malefactores potenter, etiam ipsos magnates. In bello autẽ , defendendo rempublicam ab inuasoribus iniquis, & insuper vindicando iniurias factas reipublicæ: ad quæ omnia necessariæ sunt opes ingentes, & etiam ad splendorem regium tam in cibo quam in multitudine ministrantium. Ergo cum ipsa respublica transtulerit suam autoritatem totam in Regem ea conditione, vt talia exequatur officia difficillima: tenetur ei tributa cōuenientia exhibere, vt decenter & conuenienter possit gubernare. Igitur quemadmodũ mercenario debetur merces ex iustitia cōmutatiua : multò magis ipsi Principi debetur ingẽs tributũ ꝓ labore & officij sui dignitate. Confirmatur prædictum fundamẽtum . Quoniam decimæ ecclesiasticæ debentur, ex iustitia ecclesiasticis ministris pro stipendio officij sui: sed non sunt minus necessarij in republica seculari princeps & ministri eius. Ergo respublica tenetur illos conuenienter sustentare pro dignitate officij sui. Hoc etiam fundamentum constat ex sacra Scriptura, imo Christus Dominus Matth. 17. Indicauit Reges terræ iustè tributa exigere dicens, "Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo." Et D. Hieronymus & Theophilactus aiunt, ꝙ Christus Dominus iussit ibi tributa dari Cæsari, & Apostolus ad Roman. 13. præcipit, "Reddite omnibus debita cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal." Et denique vniuersi Reges tam in populo Dei antiquo quam etiam inter gentes acceperunt sibi tributa semper à suis regnis. Ergo illa necessaria iudicata sunt ab omnibus gentibus vt respublica rectè gubernaretur. Obseruanda sunt tamen quatuor in iustificatione huiusmodi tributorũ . Primo quidem, quòd ipsi regno interest quòd Rex sit potentissimus & diues. Rursus regi etiam interest, quòd regnum sit locuples & abundet diuitijs, vt habeat vnde possit rex abũdā tia tributa recipere. Secundo quòd vtraq́ue pars nititur ad se trahere alterā in huiusmodi diuitijs. Et ideò regula cōponẽdi vtranq; partẽ desumitur ex fine officij Regis: quod quidem est considerare seipsum esse pro pter regnum, non autem regnum esse propter ipsum. Vnde ad sustentandam regiam magnitudinem seu magnificentiam, nō debet pati regnum, nisi tantum quantum satis est ad salutem regis. Quòd si circunstantiæ fuerint tales, quòd requirantur sumptus maiores solito: ita vt necessarium sit, quòd populus grauetur tributis, tunc tributa iusta erunt, si & ipse Rex in sua proportione similiter patiatur cum populo, & se se temperet à sumptibus superfluis: alioquin erunt tributa iniusta. Et ratio est, quia in tali euẽtu Rex non ordinaretur ad bonũ regni: sed potius ordinaret regnum ad seipsum tanquam ad finem, quod consueuit Turca tyrannissimus facere. Tertio obseruandum est, quòd postquā consiliarij Regis & procuratores regni conuenerunt in aliquo tributo & noua impositione iniusta: nihilo minus huiusmodi iniustitia toleranda est potiusquā admittatur rebellatio populi. Ratio est euidens: quoniam de duobus malis minus est eligendum. Est autem maximum malum regni diuisio & rebellatio ab ipsa vnitate, quæ est in vno Rege: sicut experientia compertum est. Tunc enim contingunt in populo maximi insultus latrocinia &c. Et quod peius est religio Chr̃iana patitur detrimẽtũ . Ergo Theologi prudentis & concionatoris officiũ erit, suadere populo, vt obediat mandatis Regis, nec exasperet populum manifestādo rationem iniustitiæ tributorũ , etiam si essent iniusta. Notandum est secundo, quòd in Hispania sunt duo genera tributorũ . Alterum est decima pars pretij eorum quæ venduntur, quod vulgo dicitur, Alcauala. Quod quidem impositũ est & originem habuit, quando Reges Catholici Ferdinandus & Isabela bellum moliebantur contra Regnũ Granatense, quod Sarraceni occupabant. Et in subsidium huius belli postulauerunt à regno necessarium tributum: & tunc Decretũ est, ꝙ daretur Regibus decima pars pretij eorum quę venderentur, quod vocatum est meritò Alcauala. Quia quidā de cōsultoribus adinueniẽs hũc modũ tributi, quod nō esset illustribus molestum, sicut illud quod vulgò dicitur, Pecho, dixit, Yo dire al que vala tanto y mas que pecho, y non sea pecho. Postea verò finito huiusmodi bello mansit huiusmodi tributum in corona Regia nō cũ tanto rigore, ita vt solueretur decima pars pretij, sed trigesima paulò plus minusve. Et huiusmodi pactum inter nos dicitur, Encabeçamientos de los pueblos y ciudades. Rex autem huiusmodi tributum aliquando transfert in alios vel donatione vel magnificentia Regia vel etiam venditione. ¶ Rursus est aliud genus tributi, quod soluitur propterea quòd merces aliquæ transuehuntur de regno in regnũ . Et quidem si per mare transferātur appellatur à nostris, diezmos del mar. Quæ autem per terram transferuntur dicuntur à nostris portazgo, & à Latinis vectigal. Tertiò notandũ est pro explicatione huius tributi, ꝙ sunt aliquæ leges quæ prohibent aliqua transferri de regno in regnum, sub certa pœna: & huiusmodi leges nō sunt propriæ de tributis, sed sunt leges pœnales, de quibus iudicandum est secundùm decisionem dubij præcedentis. Non enim obligant ad solutionem pœnæ ante sententiam iudicis, quantum libet aliquis per fraudem & dolum se se occultauerit ad transferẽdas merces vel pecunias de regno in regnum Aliæ verò sunt leges quæ nō prohibent, sed potiùs admittunt & præsupponunt aliqua transferri de regno in regnum: sed imponũt transferentibus aliquod tributum Regi soluendũ . Et istæ leges propriè sunt tributariæ. HIS ita constitutis arguitur primo pro parte affirmatiua. Id quod debetur ex iustitia cōmutatiua , soluendum est ante omnem iudicis sententiam: sed iusta tributa debentur Regi ex iustitia commutatiua, vt dictum est, ergo quilibet tenetur ea soluere antequam exigantur. Arguitur secundò. Quoniam publicani, quos vulgò dicimus alcaualeros, vel arrendadores, dato pretio Regi emunt huiusmodi tributa, ergo qui non soluunt tributa iniuriā faciunt istis hominibus, qui titulo emptionis habent ius ad ea percipiẽda . Et denique multi magnates in regno siue alias diuites emunt à Rege oppida multa cum iure percipiendi huiusmodi tributa, ergo illis etiam fiet iniuria nisi tributa soluātur ante iudicis sententiā vel ministri exequutionẽ . Ad hāc dubitationem Summa Angelica in verbo pedagium, quæst. 6. asserit vniuersaliter partem negatiuā . Sed opposita sentẽtia est communis doctoribus Theologis & Iurisperitis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio certa naturali ratione & secundùm fidem. Tributa de quibus cōstat esse iusta, soluẽda sunt ante iudicis sententiā cũ eis cōditionibus , quæ lege aut vsu admittuntur. De quibus dicemus sequentibus cō clusionibus . Ista conclusio non aliter probatur quam ex fundamento primo & rationibus eius. ¶ Secunda conclusio sit specialiter de tributo, quod dicitur alcauala. Qui merces suas vendit bona fide, idest, absq; dolo & fraude interueniente in illis occultandis, si fortè id faciat ignorante publicano, non tenetur huiusmodi tributũ ipsemet reddere. Si autem aliquis dolo & fraude vtatur in occultanda venditione rei, tenetur in foro conscientiæ reddere huiusmodi tributũ ante iudicis sententiam, & antequā exigatur ab ipso publicano ignorante. Probatur prima pars cōclusionis , quia huiusmodi tributum semper in Hispania visum est durum post bellum Granatense: & propterea mitigatũ est à Regibus, vt non exigatur decima pars sed tricesima plus minusvè & cum conditionibus, quæ tributum reddant suauius, videlicet, ꝙ venditor soluat illud tributum quando requisitus fuerit. Esset enim durissimum & intolerabile, ꝙ qui vendit rem suam necessitate coactus, teneatur ipsemet quærere publicanum & reddere illi decimam partẽ pretij, & hoc est receptissimũ iam in Hispania inter viros timoratę cōsciẽtiæ & doctissimos, ꝙ huiusmodi venditor non teneatur soluere huiusmodi tributũ , nisi fuerit requisitus. Ex quo sequitur, ꝙ lex quædam 120. quæ habetur en el quaderno de las alcaualas, quæ præcipit, ꝙ venditor intra quinq; dies notam faciat publicano venditionem, nunquam fuit vsu recepta: vtpote quæ reputata est acerbissima. Secunda vero pars conclusionis probatur. Quia hoc genus tributi cũ prædictis conditionibus & moderaminibus iustum est, & debetur ex iustitia cōmutatiua , ergo tenetur vẽditor qui vsus est fraude & dolo, in foro conscientiæ restituere. Tertia conclusio. Venditor etiā qui vsus est fraude & dolo, non tenetur ad restitutio nem transacto biennio. Probatur ex. l. 129. in citato quaternione. Vbi præfigitur ipsi publicano tempus biennij intra quod possit huiusmodi tributa exigere. Imo in quibusdam mercibus quæ non venduntur corā tabellione, præfigitur illi spatium duorũ mensium, intra quod possit exigere tributa, ergo cum ista conditione obligantur venditores soluere tributum. Quarta conclusio. Vt in plurimum in oppidis particularium dominorũ , qui sunt vassalli Regis, etiam qui vtuntur fraude & dolo non tenentur ad restitutionem aliquā faciendam huiusmodi tributi. Imo propriè non est fraus aut dolus, sed cautela occultare venditionem mercium suarũ . Ratio est, quia vt in plurimum isti domini exigunt tributa cum maiori rigore quam ipse Rex: quod est iniquissimum, quia Rex ipse non dedit illis maiorem potestatem, quam ipse haberet in exigendis tributis. Diximus autem regulariter, quoniam aliqui sunt domini oppidorum, qui non exigunt tributum acerbius quàm ipse Rex, ergo istis soluendum est tributum iuxta conditiones secundæ conclusionis & tertiæ. Vltima conclusio. Qui bona fide merces vel res alias transferunt de regno in regnum, si portitor non adsit qui exigat portorium: non tenentur ipsi quidquam soluere. Si autem mala fide, scilicet, vtendo fraude & dolo occultant transitum mercium, tenentur ad restitutionem tributi sicut dictũ est del alcauala. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd quāuis ipsa respublica teneatur ex iustitia commutatiua sustentare Regem, tamen sufficiẽter hoc præstat per impositionem tributorum cum illis cōditionibus , quæ efficiunt suauior atributa: ac proinde qui soluit tributa cũ illis cō ditionibus , non tenetur ad aliquid amplius. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quòd tam publicani quam domini oppidorum recipiunt ius percipiendi illa tributa cum illis conditionibus. Vnde qui seruat illas conditiones non facit eis iniuriam. Hactenus de tributis. DVbitatur quartò, Vtrùm qui ligna cæ dunt in alienis syluis vel colligũt syl uestres glandes, castaneas, vel etiam qui pascunt in alienis pascuis sua pecora, teneantur ad restitutionem in foro conscientiæ ante omnem iudicis sententiam. ¶ Arguitur primò pro parte affirmatiua. Isti lædunt iustitiam commutatiuam, ergo tenentur restituere. Probatur antecedẽs . Quia damnum inferunt in alienis bonis. Arguitur secundò, & confirmatur. Quia isti sunt verè fures, & sic appellantur. ff. arborum furtim cæsarum, maximè in. l. 2. Et probatur, quia vsurpant rem alienam inuito domino. Sed dicet aliquis ꝙ hoc argumẽtum non procedit de vicino qui cædit ligna in sylua sui oppidi, quoniam illa sylua cōmunis est. Sed contra replicatur: quia non minus est fur, qui compilat publicum ærariũ , quàm qui surripit pecuniā à proximo, imo ille magis punitur: quia grauius peccat, ergo nō minuitur obligatio restituẽdi per hoc ꝙ quis cędat ligna in sylua cōmunitatis ipsius. In hac difficultate dissoluenda, quidā doctores graues sunt plus nimio scrupulosi. Nā Ioānes de Medina in. C. de restitutione. quæst. 12. asserit vniuersaliter partẽ affirmatiuam, nisi forte excusentur omnes isti ex aliquo statuto vel voluntate interpretatiua domini syluæ: qui videtur esse cōtentus ipsa pœna, quando capiuntur homines cædentes ligna. Sed Castro lib. 1. de potestate legis pœnalis. c. 10. corol. 1. asserit, omnino cōdẽ nādos esse lignatores, qui in alienis syluis ligna cędũt : & inuehitur vehemẽter in cōfessarios qui illos absoluunt absq; restitutione. PRO decisione veritatis notandũ est, ꝙ syluæ quædā sunt cōmunitatis : aliæ vero sunt adiudicatæ particularibus personis. Et istæ sunt in duplici differentia. Quædam enim adiudicatæ sunt particulari personæ ab ipso Rege vel à republica: aliæ vero possidentur à particulari persona, titulo plantationis in proprio fundo: quoniam ipse plantauit syluam vel antecessores eius à quibus illā hæreditauit vel emit, &c. ¶ Secundo notandum, quòd quando non constat de isto secundo titulo, præsumendum est ꝙ priori titulo possidetur sylua ab aliquo particulari. Et ratio est, quia is qui secũdo titulo possidet, semper curat diligenter huius rei testimonium habere vel proferre. Sit ergo prima conclusio. Frequens lignorũ cæsio in alienis syluis, quæ sunt communitatis, peccatum est contra iustitiam legalem. Ratio est, quia semper est lex vel statutum in ipsa communitate, vt non cædantur ligna de sylua communi: nisi certis temporibus & cum certa moderatione, ergo cũ iustitia legalis respiciat bonum commune, ipsi particulares tenentur secundùm legem non destruere syluam, sed conseruare, & peccatum erit contra iustitiam legalem frequenter ligna cædere extra tempora determinata. Non autem audeo semper cōdemnare eos peccati mortalis, nisi quando notabile detrimentum fit in ipsa sylua, attenta proportione quantitatis & magnitudinis ipsius syluæ. Tunc enim erit peccatum mortale. Secunda conclusio. Qui cædit ligna in syluis alienis etiam priuatæ personæ, quas tamen non constat esse consitas à particulari persona, non tenetur ad aliquam restitutionem: nisi fortè syluam deuastauerit, quòd vulgo dicitur, talar. Probatur prima pars conclusionis. Si ab initio syluæ essent adiudicatæ siue oppidis siue particularibus personis ea conditione, vt ipsis dominis liceret impunè materiam inde cædere: alijs tamen liceret, sed non sine aliqua pœna, tunc ipsi lignatores nō tenerentur ad restitutionem: sed tantum soluere pœnam dum caperentur. At vero ita se res habet quòd oppidis & huiusmodi priuatis personis hac lege & cō ditione , saltim interpretatiua, adiudicatæ sunt syluæ: quod etiam constat ex consuetudine, ergo non tenentur nunc ad restitutionem. Probatur minor. Quoniam arbores syluestres quas sua sponte terra producit, aut certè minima humana industria, sunt maximè necessariæ humanis vsibus, ergo non decebat, ita appropriari dominis sicut appropriantur arbores, quæ maiore indigẽt diligentia, ergo. Minor illa vera est. Confirmatur. Quoniam ad quietem conscientiarum hominum pertinebat, vt hoc modo adiudicarẽtur syluæ: quia moraliter loquendo necessitas frequens & communis earum vsus cogit homines ligna de syluis cædere. At vero ad quietem cōscientiæ quo ad fieri potuerit, reficienda sunt & reducen da omnia commoda temporalia reipublicæ, ergo meritò sic arbitramur: eo vel maximè quòd parùm incommodatur respublica, & particulares maximè accōmodantur : & sufficienter conseruatur sylua cum illa pœna, ergo absq; aliquo dubio hæc sententia potest teneri & practicari. Hoc ipsum probatur ex more & vsu non solum lignatorum quorum nemo existimat teneri se ad aliquam restitutionem: sed etiam ipsorum iudicum, qui capiunt huiusmodi lignatores ligna cædentes, non enim obligant ad restitutionem ipsorum lignorum: sed tātum ad statutam pœnam. Secunda vero pars probatur. Quoniam qui depopulatur syluam etiā proprij oppidi, peccat contra iustitiā commutatiuā , ergo. Probatur antecedens. Quoniam ille tollit & destruit à domino syluæ ius quod habet ex iustitia commutatiua ad ipsam syluā , & ad vtilitatem illius, tam pro communitate quàm pro particularibus, ergo qui isto modo deuastat syluam, tenetur ad restitutionem. Et hoc probat replica facta in secundo argumento. Tertia conclusio. Qui cædit ligna in aliena sylua, quam constat esse plantatam à domino in proprio fundo, tenetur ad restitutionem damni illati ante omnem sentẽtiam iudicis. Ratio est, quia plantatio syluæ in proprio fundo est perfectus titulus propter quem sylua appropriatur perfectè ipsi domino: ita vt ipsi soli liceat colligere fructus & ligna cædere, ergo qui inde aliquid accipit tenetur restituere, sicut qui accipit ex vinea vel ex messibus alienis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio huius dubij. Et probatur adhuc, quia ille qui plantauit syluam in proprio fundo, priuauit se alijs commoditatibus & fructibus terræ illius, ergo qui inde aliquid accipit, perinde atque si acciperet ab alijs fructibus quos ille dominus poterat habere ab illo fundo: tenebitur ad restitutionem. ¶ Nihilominus sit quarta conclusio, quæ præcedentem moderatur. Graue damnum & insigne requiritur, vt qui ligna cædit in huiusmodi syluis, obligetur ad restitutionem sub peccato mortali. Explicatur ista cōclusio ex differentia, quæ inuenitur inter obligationẽ ad restituendũ damnum datũ in huiusmodi syluis & in alijs. Etenim in alijs sola populatio & deuastatio obligat ad restitutionem. Quæ vero dicatur depopulatio vel deuastatio relinquitur arbitrio boni viri iudicandum. At verò in sylua de qua loquimur in hac cō clusione , etiam citra depopulationem, obligamus ad restitutionem. Cæterum vt obligemus sub mortali peccato, requirimus graue damnum datum syluæ domino. Hoc autem graue damnum aliter iudicatur pro diuersitate qualitatis materiæ. Etenim ad grauem materiam in furto, minor requiritur quantitas in auro, quàm in argento. Similiter in rebus quas sponte terra ipsa producit, maior quantitas requiritur, vt materia sit grauis, quam in illis rebus quas frequens humana industria produci facit. Cum igitur syluestres arbores consitæ à domino syluæ requirunt minimam industriam: requiritur magna quantitas vt sub peccato mortali obliget restitutio. Et dixerim ego iudicio meo, esse peccatum mortale integram arborem detruncare. Et ratio est, quia quanuis in colendis huiusmodi arboribus non requiratur frequens industria: tamen multo tempore procreantur: & postquam procreatæ sunt huiusmodi arbores, multũ fructum afferunt, & vtilitatem annualem, ergo priuare dominum hac vtilitate ad multos annos, grauis materia est & mortale peccatum. Cæterum ramos ex huiusmodi arboribus cædere, vix erit peccatum mortale: nisi sit frequens cæsio. Quinta conclusio. Quod dictum est de arboribus syluestribus, dicendum est de illarum fructibus ita videlicet, ꝙ in syluis in quibus licet ligna cædere, licebit etiam colligere fructus arborum. In syluis autem in quibus non licet ligna cædere, non licebit neque fructus illorum accipere. Probatur conclusio. Quia fructus sequitur naturā & cōditionem arboris, & eodem modo applicatur suis dominis, qualiter & applicantur syluæ, ergo ita iudicandum est, Vtrũ liceat vel non liceat fructus colligere, & vtrũ accipientes teneantur restituere, sicut supra iudicauimus de cæsione lignorum. Et confirmatur. Quia fructus etiam arborum vtiles & necessarij sunt in varios vsus, videlicet, ad ignem, ad pastum pecorum & hominum, sicut & ipsæ arbores, ergo & idem iudiciũ erit de vtrisque. Sexta cōclusio . Qui pascit pecora in syluis alienis, si huiusmodi syluæ circumseptæ sunt, tenetur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam: si verò prata non circumdata sint, qui pascit herbam illorũ , non tenetur restituere: sed subiacebit pœnis taxatis à lege. Prima pars probatur. Quia sicut consertio & seminatio syluarum tribuit ius & dominium perfectum seminanti domino: ita similiter circundare prata, tribuit ius & dominium perfectum suis dominis, ergo qua ratione qui cædit ligna syluarum quæ appropriata sunt titulo plantationis, tenetur restituere ante iudicis sententiam: ita etiam qui pascit herbam prati circundati contra voluntatem sui domini, tenebitur restituere. Et confirmatur. Quia vt diximus de præcedentibus, herba prati peruia est, & indiget sua custodia, ergo si ipsa iam septa est & perfectè appropriata domino, tunc qui illam pascit tenetur restituere. Ex quo sequitur secunda pars conclusionis, quòd videlicet si prata non sint peculiari titulo adiudicata perfecto domino, non tenebitur restituere nisi fiat maxima deuastatio prati. Ad primum respondetur, quòd peccatũ cædentis ligna in sylua, non est contra iustitiam commutatiuam, nisi in syluis appropriatis titulo plantationis: & quando fuerit magna depopulatio. Et ita non semper tenentur lignatores ad restitutionem. Ad secundum respōdetur , quòd ille propriè loquendo nec furatur neque appellabitur fur, quia non accipit alienum simpliciter. Nam quando syluæ & nemora donā tur , aut sunt reipublicæ, nō perfectè subduntur dominio illorum: sed tantum quantùm ad hoc quòd ipsi vtantur & possideant talem syluam qualiter libuerit sine peccato & sine pœna. Alij verò cum pœna taxata & sententia ista à iudice poterunt eisdem syluis vti: & ita leges inductæ abusiuè & impropriè loquũtur appellantes fures eos qui sic cædunt ligna. Ad tertium respondetur, quòd quæ reponuntur in ærario ciuitatis, omnino sunt appropriata dominio reipublicæ in cōmo dum singulorum ciuium. Vnde qui compilat ærarium, tenetur restituere nō aliter atq; fur & latro. Verum tamen syluæ & ligna & herbæ camporum non ita sunt appropriatæ: sed vt diximus appropriatione imperfecta & dominio diminuto. Et hoc fit propter maximam necessitatem talium rerum, quas non decet omnino appropriari dominis, ita vt reliquis ciuibus non liceat aliqua via vti illis ad supplendam suam indigentiam. Ex quibus sequitur primo, quòd arbores hortenses & similiter fructus eorum qui accipit: tenetur restituere; quia similiter deputati sunt & circumsepti, & indigent peculiari industria & custodia. Secundò sequitur, quòd quando feruntur excommunicationes contra cæsores lignorum, solùm obligant illos de quibus diximus, quòd teneantur restituere etiamsi excommunicatio omnes videatur respicere: quia illi solum peccant mortaliter qui contra iustitiam commutatiuam cædunt ligna, & excommunicatio solum ligat, supposito peccato mortali. Tertiò sequitur, quòd episcopi imprudenter imo perperam concedunt huiusmodi excommunicationes: quia peccata ista etiamsi procedant contra iustitiam cōmutatiuam : tamen communia sunt & frequentia, quæ vix à lignatoribus & pastoribus euitantur. Vnde in Concil. Trident. Sessio. 25. de reformat. ca. 3. præcipitur ne excommunicationes ferantur pro delictis vulgaribus. DVbium aliud est, Vtrùm qui venatur in alienis montibus & nemoribus, & qui piscantur in alienis fluminibus, aut denique qui aucupantur in alienis locis, & maxime ex columbarijs, teneatur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam. De qua materia disputant Scholastici in. 4. Sententiarum quæst. 15. Summistæ verbo venatio, & verbo restitutio. Ioan. Medina in cap. de restitutione quæst. 12. Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 12. Soto lib. 4. de iustitia quæst. 6. art. 4. Nauar. in Manua. ca. 17. quæst. 120. Couar. in relect. supra regula peccatum. §. 8. PRO explicatione huius rei, tria animaduertenda sunt. Primum est, supposito quòd Princeps iustis de causis potest interdicere venationẽ , piscationem, & aucupiũ . Prima ratio est quæ desumitur ex tẽpore : quare iustè interdicātur huiusmodi. Vt ꝙ v. g. instet tẽpus , quādo animātia edunt suos partus: aut in tẽpore frigoris & niuiũ , quādo facile animātia capiũtur , & ita fit magna deuastatio illorum. Secunda causa est, propter modũ & instrumẽta quibus aliqui venatores vtuntur: qui cedunt in perniciem ipsorũ animantiũ & reipublicę . De quo vide. l. 40. tit. vlt. c. 8. in Regijs ordin. & etiā in Repertorio Pragmat. Caroli V. lib. 8. tit. de las ca ças. specialiter videantur duæ leges editæ à Carolo ipso V. apud Matritũ , anno 1552. Tertia causa quare venatio vel piscatio interdicitur est, ratione loci: quia, videlicet, locus aut feræ vel aues ibi existẽtes applicatæ sunt alicui dño in particulari à republica vel à principe. Et in præsenti non quęrimus de venatione aut piscatione quæ fit cōtra legẽ prohibentẽ ratione tẽporis aut instrumẽ torum ; manifestũ est enim, ꝙ isti venatores peccāt cōtra leges, & tenẽtur luere pœnas taxatas facta cōdemnatione , sed loquimur de venatiōe vel aucupio interdictu, ratione tertia. ¶ Secũdo nota ꝙ applicatio ista ferarum vel auiũ aut pisciũ potest fieri tripliciter. Primò, quia locus vbi existũt ferę vel pisces vel aues applicātur alicui domino: qualiter applicata sunt Regi Catholico Philippo II . nemora quę circũstant Matritũ . Quod potuit fieri rationabiliter dupliciter. Primò, quia hoc respublica gratuitò potuit donare. Secũ dò , quia ipse Princeps potuit sibi deputare ista loca, etiā nō cōsentiente republica, quia in hoc Rex vtitur iure suo. Decet enim maiestatẽ Regiā , quædā loca in Regno sibi designare recreandi animi gratia, etiā renuẽte cōmunitate . Verũtamen hoc moderatè debet fieri: ita nempe vt nec plura loca, nec magna sibi vsurpet contra vsum & cōmoditatẽ populorũ . Vtrũ verò Reguli idipsum possint facere? Respondetur negatiuè, sed suis facultatibus possunt emere agros, vel petere à republica vt nemora sibi constituant. Poterunt tamen interdicere venationẽ suis oppidanis certis temporibus & locis ex causis congruentibus: hoc enim expedit ipsi communitati. Secundo modo potest fieri hæc applicatio à Principe, qui inter dicit venationem aut piscationem talis loci existẽtis sub dominio alicuius priuatę personæ: quod potest fieri iustè, licet non debeat frequenter, quia venatio & piscatio vidẽtur esse de iure gentium. Vnde non debent totaliter vel quasi totaliter impediri. Tertia applicatio fit quādo dominus priuatus vallat & circundat locum suum, syluam aut stagnum vbi existunt feræ & pisces, quod pro suo libito potest facere. Tertiò nota, ꝙ damna quæ sequuntur ex huiusmodi venationibus vel piscationibus interdictis, debẽt restitui in integrum dominis locorum in quibus fiunt damna. Et confessarij non possunt absoluere damnificantes, nisi restituant: & cauti debent esse in prospiciendo lucro cessante & damno emergente. Vt si v. g. seminentur agri & plantentur vineæ, si fructus in spe recipiendi pereant propter feras, si etiam incumbant custodiæ ipsi agricolæ taliter quòd desistāt ab alijs laboribus sibi proficuis. Si etiam infestentur occasione nemorum custodibus & ministris ipsius Principis. Hæc enim omnia & similia expendenda sunt à confessario: alias sibi imputabuntur ad peccatum huiusmodi damna. HIS suppositis, quæ sunt fundamenta huius materiæ, & quæ communiter recipiuntur, est modo difficultas proposita de obligatione ad restitutionem. Et pro parte affirmatiua arguitur primò ex. l. 16. titul. 18. Part. 3. Et. §. feræ. Instit. de rerum diuisione. vbi habetur, quòd qui in alienis syluis venatur aliquam feram non manet dominus illius, ergo tenetur restituere. Probatur consequentia, quia retinet alienum. Secundò arguitur. Recte applicantur loca ista & feræ aut pisces priuatis dominis, ergo iustè possident ac subinde iniustè accipit piscator & venator: & tenebitur restitue re. Confirmatur. Quia facta applicatione loci, si quis vsurparet illum aut partem illius, esset iniustus & teneretur restituere: vt manifestum est, ergo etiam ille qui accipit feram aut pisces, ita enim applicantur huiusmodi feræ prædictis dominis, sicut & loca in quibus existunt. Tertiò. Venator aut piscator accipit alienum, inuito domino, ergo iniustus est & tenetur restituere. Antecedens patet, quia do mini syluarum & fluminum maxime resistunt huiusmodi venationibus. Quartò. Si isti venatores non tenentur restituere, ergo manent cum dominio venationis & piscationis. Consequens est falsum, ergo. Minor probatur, quia non habẽt aliquem titulũ in quo fundetur tale dominium. Non enim iniqua acceptio & clancula , & furtiua venatio præstantius, sicut in iure habetur, quòd fraus & dolus nemini patrocinantur. IN huius dubij solutione sunt tres sententiæ. Prima quæ asserit, quòd istæ applicationes & reseruationes venationum & piscationum sunt iniustæ omnino: ac subinde venatores non peccant contra iustitiā , nec tenentur restituere. Ita multi ex Iurisperitis, quos refert Couar. vbi supra, sentiunt. Secunda sententia est ipsius Episcopi Couar. vbi supra, ꝙ nō teneantur isti venatores restituere omnem prædam: verũtamen tenentur restituere damnum illatum domino illius fundi . v. g. si dominus voluit exercere venationem aut piscationem, & tantũ accepit paucas feras, duas vel tres, vel pisces paucos: quia præuentus est ab alio iniquo venatore vel piscatore deuastante magnam partem prædæ: ait quòd iste venator tenetur restituere eam quantitatem ferarum aut piscium, quam probabiliter caperet verus dominus, si non præueniretur ab illo. Tertia sententia eorum qui dicũt , quòd venatores non tenentur restituere quæ ceperunt, nec damnũ illatum: nisi fiat magna deuastatio aut strages ferarum aut piscium. PRO decisione huius difficultatis iuxta doctrinam præcedentis dubij decisiuā , cui proportionatur præsens difficultas; Respondetur & sit prima conclusio. Qui venatur in montibus patentibus & non circumseptis cuiuscunque sint huiusmodi mō tes , non tenetur restituere, nisi faciat magnam deuastationem ferarum. Et hoc ipsum dico de piscatione in fluminibus patentibus & cōmunibus . Probatur primò, quia venatio & piscatio: similiter feræ & pisces sunt cōmunes de se, & illis gaudent rationabiliter oppidani, & quicunq; etiā plebani, ergo quādo montes aut flumina donantur & applicātur alicui in particulari, existimādũ est rationabiliter quòd non est illi translatũ dominium ita exactum & perfectũ , vt nullus possit venationem & piscationem exercere, se subijciendo pœnis statutis pro conseruatione piscium & ferarum. Quod patet, maxime si aduertamus quæ de cæsione lignorum dicta sunt. Qualiter, videlicet, dominium sit imperfectum. Ex quo prudenter collegimus lignatores non teneri ad restitutionem. Ita ergo in proposito dicẽdum est de piscationibus & venationibus, quas omnino auferre à vulgo, iniquum esset & durum nimis. ¶ Secunda pars conclusionis probatur. Quia talis venator tollit ius quod habet verus dominus super animantia aut pisces, ergo. Antecedẽs patet, quia tollit materiam venationis & piscationis, quā dominus loci illius poterat exercere. Et confirmatur. Quia grauiter lædit rem alienam, qui facit huiusmodi stragem, ergo contra aliquā virtutem peccat, & non nisi cōtra iustitiam commutatiuam, ergo tenebitur restituere. Secunda cōclusio . Venator qui capit animalia existentia intra nemora circumuallata, tenetur restituere damnum illatũ , & etiā animalia & aues. Et idem dico de piscibus reseruatis in stagno. Et quidem de damno dato communis sententia ita tenet. De restitutione verò animaliũ , probatur. Quia per inclusionem illam, quæ fit medio vallo, manet dominus perfectus & perfectum habet dominium omnium eorum: quæ reseruantur in talibus nemoribus, ergo iniustitiam committit, qui animalia extrahit aut aues. Et quidem certum est, quòd qui iustè potuit circumuallare montem aut stagnum, iuste etiā possidet: quæ ibi reseruantur? Hęc conclusio certa est, si loquatur de animalibus & auibus mansuefactis, vel quæ non possunt extra exire, vt sunt cuniculi & lepores inclusi. Si autem loquatur de feris & auibus quæ possunt vltrò exire, non ita certum est. Nihilominus tamen est satis probabile quòd de ijs etiā verificetur conclusio: quia etiam huiusmodi peculiariter deputata sunt & pertinent ad tale nemus. Sed cōtra . Nam possessor talis mōtis non habet dominium supra huiusmodi feras liberè exeuntes, ergo venator non tenetur restituere, licet intra montem capiat illas. Et confirmatur de aui bus quæ liberè volant, & ita vagantur, ac si non haberent habitudinem aliquam ad fundum illud. Respōdetur tamen ad argumentum, primo negando consequentiam, quia licet possessor talis loci non haberet dominium supra animantia: habet tamen ius, vt quando libuerit possit ea occidere in propriam commoditatem: & hoc iure priuatur à venatore, quod non potest restitui cō mode , nisi restituatur animal occisum. Secundo respondetur negando antecedens, & ad probationem dico, quòd eodem argumento probares, quod aqua quę intrat & labitur hortum meum, non sit mea: quia statim postquam egreditur à mea hæredita te, aliena efficitur. Ita etiam in proposito dicendum est. Ad cōfirmationem , fateor mihi videri nimis durum, quòd qui aucupantur aues feraces seu liberas, vt sunt perdices intra nemus alienum, obligentur ad restitutionem: quia nullus videtur titulus præstans efficaciter dominium illarum possessori illius montis. Non enim est titulus proprietatis & possessionis iustæ, qualiter locus ipse est possidentis. Neque etiam est titulus generationis & procreationis prouenientis ex tali fundo: qua ratione arbores & herbæ possidentur à domino illo, neque etiam est titulus custodiæ aut reclusionis: quia aues illę liberè volantes nō reputantur nec astringuntur custodiæ aut reclusioni. Quocirca ego non obligarem istum captorem ad restituenda ista volatilia. Licet oppositum sit probabile propter autoritatem asserẽtium . Tertia conclusio. Qui venantur animalia exeuntia extra septa nemoris, non tenentur illa restituere: etiamsi talia animalia consuetudinem habeant eundi & redeundi ad nemora. Probatur primò. Quia ista animalia postquam vagantur communia sunt iure naturæ, ergo non manent sub dominio possessoris illius montis. Antecedens patet, quia postquam exeunt, iure naturæ omnino liberè vagantur, ergo. Secundò. Si Petrus v. g. manucapiat feram aut auem & illa effugiat, quam postmodum Paulus accepit, profecto eo ipso quòd effugit manus Petri, etiam effugit eius dominium, & subijcitur dominio Pauli capientis, ergo à simili postquam animal effugit syluam, & auis egrediatur, potest possideri à quolibet capiente, & non manet sub dominio antiqui possessoris. Antecedens ab omnibus conceditur: & probatur cōsequentia . Quia animal captum à Petro magis subijcitur dominio Petri quam animal existens in sylua subijciatur domino illius syluę . Tertiò, quia columbæ vt statim patebit, postquam egrediuntur vltra leucam à columbario, possunt occidi & efficiuntur occisoris, etiamsi consuetudinem habeant eundi & redeundi ad propria columbaria, ergo à simili dicẽdum est de animalibus & auibus egredientibus à locis circumseptis. Sed contra est argumentum, quo conuincũtur aliqui doctores ex. l. naturali. §. seruos. ff. de acquirendo rerum dominio. &. §. ijs igitur animalibus. Instit. de rerum diuisione. & in. l. Regia tit. 28. l. 22. Part. 3. vbi approbatur regula quæ dicit, quòd animalia quæ habent consuetudinem eundi & redeundi ad sua loca, tandiu censentur esse domini illius loci, quandiu seruant consuetudinẽ eundi & redeundi, ergo qui capit ista animalia quæ reuertuntur ad propria loca, iniustitiam facit & contra voluntatem veri domini. Respondetur nihilominus quòd regula ista interpretanda est de animalibus quæ mansuefacta sunt & discedunt & redeunt. Ita gloss. in dict. §. ijs igitur. & colligitur exemplis ipsis adductis à legibus in argumento memoratis. Nam prima lex ponit exemplũ in ceruis mansuefactis. Et lex Regia ponit exemplum in anseribus & faisanis, accipitribus, & cignis, quæ mansuescunt. Idem dico de piscibus qui forte irrepserint per rimulas stagni, aut ex paludibus circumuallatis, fiunt enim capientis. Ex quibus sequitur primò, quòd postquā animal egrediens à nemore obsito, occiditur & capitur, ita efficitur illius capientis, vt etiam si dominus nemoris assistat & velit tale animal repetere, non habetius, quia per egressum animalis & captionem alterius, illud amisit. Sed quid si venator occiderit feram, & antequam illam manucapiat adueniat dominus nemoris volens illam accipere? Respondetur, quòd habet ius ad illam sibi assumendam, quia vsque dum capiatur à venatore non est illius. Et ita dominus nemo ris babet ius, vt si feram inuenerit nondum captam eam sibi arripiat. Colligitur ex. l. naturalem. §. illud. ff. de acquirendo rerum dominio. vbi dicitur, quòd venatores per captionem comparant sibi dominium. Sed contra. Nam si postquam venator occiderit feram, aut lethali vulnere percussam insequitur, habet ius vt ipsam capiat, sic adeò quòd si qui occurrerint, non possunt illam feram sibi assumere aut occultare, ergo occisio aut percussio ante manucaptionem præstat ius venatoribus. Respōdetur , quòd absque dubio occisio aut percussio tribuunt ius quasi in via & in spe: si tamen venator persequatur animal, & sua industria facile possit illud comparare, nō iustè impeditur à pastoribus vel occurrentibus. Secus est de possessore nemoris, qui quousque capiatur animal in re, habet ius ad ipsum non obstante percussione venatoris. Hoc dixerim nisi propter rationabilẽ causam leges quandoque decernant oppositũ : quod factum est in aliquibus partibus, vt refert Couar. vbi supra. Idem etiam intelligo de feris vltro egredientibus. Cæterum si venator arte aut violenter alliciat & extrahat feras aut pisces à locis in quibus reseruātur , non potest illas capere: & tenetur restituere perinde ac si intra nemus illas acciperet. Secundò sequitur, quòd animalia mansueta & etiam mansuefacta, etiamsi egrediantur à montibus circumseptis, nō potest venator illa sibi accipere, quia māsueta sunt & vbique pertinent ad possessorem nemoris. At vero quia mansuefacta consuetudinẽ amittunt aliquando eundi & redeundi, & multo tempore extra syluam commorantur vt non censeantur iam pertinere ad talem syluam, tunc prudenter censendũ est idem de illis sicut de feris. Quarta conclusio. Qui aucupatur columbas intra alienum columbarium, aut vero prope ipsum, tenetur restituere & damnum & columbas. Probatur. Quia columbæ istæ sunt sub dominio possessoris columbarij duplici titulo. Primò, quia ibi recluduntur & quasi domi reseruantur. Secundò, quia peculiari custodia & cura sustentantur, ergo qui columbas aucupatur intra vel prope columbarium, tenetur restituere. Et suppono ꝙ columbaria ista iustè construantur & etiam iustè conseruentur absq; iniuria vicinorum & conformitur ad leges positiuas regni. Nam si secus res habeat, nullum acquirit ius constructor talis columbarij super columbas ibi iniquè reseruatas. Quinta conclusio. Qui aucupatur columbas intra leucam à columbario peccat, non tamen tenetur restituere illas. Prima pars probatur, ex l. Henrici Tertij Regis Hispaniæ qui præcepit, quòd nullus intra leucam aucupetur colũbas alienas, ergo cum lex ista iusta sit, obligat in conscientia ex iustitia legali. Eademq́ue confirmata est à Carolo Quinto apud Matritum, Anno 1552. Secunda pars conclusionis quæ videtur contra Sotum & Couarruuiam. Probatur, quia lex huiusmodi, non aufert nec confert dominium columbarum exeuntium à columbario alicui: nec de dominio verbum loquitur. Ergo qui aucupatur intra leucam non tenetur restituere. Probatur cōsequẽtia , quia istæ columbæ postquam exeunt & vagantur non sunt possessoris columbarij, nec à lege illud habent, ergo erunt capientis. Quod cōfirmatur , quia columbæ istæ feraces sunt, ergo qui extra locum eas ceperit efficitur iustè dominus illarum: sicut diximus de feris egredientibus à vallatis locis. Et hæc omnia intelligenda sunt, si non inferatur graue damnum aut magna strages in columbario quod prudenter iudicandum est. Ad primum argumentum respondetur, quòd leges illæ loquuntur de animalibus mansuetis & quandiu consuetudinem retinent eundi & redeundi ad proprium locũ . De animalibus autem feracibus sequendæ sunt regulæ prædictæ. Ad secundum argumentum respondetur, concedo quòd applicatio nemoris lignorum & animaliũ iustè fit & iustè possidetur. Vnde argumentum conuincit, quòd qui tollit hoc ius iniustitiam committit. Cæ terum qui venatur in montibus patentibus, non tollit propriè ius: sed vtitur iure suo, ꝙ luendo pœnas venetur animantia intra mō tem . Similiter qui feras exeuntes à montibus circumuallatis ceperit, vtitur iure suo: quia animantia ista sicut iure vagantur, iure etiam capiũtur à quolibet indiscriminatim ¶ Ad confirmationem respondetur, quòd diuersimodè applicatur locus & arbores: quam animātia . Nam locus & ligna ibi perseuerāt vinculo naturæ. Feræ autem & aues iure naturæ possunt vagari. Ad tertium respondetur, quòd venator ille non accipit alienum perfectum: sed ꝙ habet aliquam dependentiam à casibus supra commemoratis. Ad quartum respondetur, quòd habet titulum venator iure naturæ, & similiter iure positiuo legibus concedentibus, quòd per manutentionem comparetur dominium feræ aut piscium aut auium.