# 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum aliquis debeat restituere quod non abstulit? AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod aliquis debeat restituere quod non abstulit. Ille enim qui damnum infert alicui, tenetur damnum remouere. Sed quandoque aliquis damnificat aliquem vltra id quod accepit: puta cum aliquis effodit semina: damnificat eum qui seminauit in tota messe futura. Et sic videtur quod teneatur ad eius restitutionem . Ergo aliquis tenetur ad restitutionem eius quod non abstulit. ¶ 2 Praeterea. Ille qui detinet pecuniam creditoris vltra terminum praefixum: videtur eum damnificare in toto eo quod lucrari de pecunia posset: quod tamen ipse non aufert. Ergo videtur quod aliquis teneatur restituere, quod non abstulit. ¶ 3 Praeterea. Iustitia humana deriuatur a iustitia diuina. Sed Deo debet aliquis restituere plus quam accepit ab eo: secundum illud Matthaei 25. "Sciebas quod meto vbi non semino: & congrego vbi non sparsi." Ergo iustum est vt etiam restituat homini aliquid quod non accepit. SED contra est, quod recompensatio ad iustitiam pertinet inquantum aequalitatem facit. Sed si aliquis restitueret quod non accepit, hoc non esset aequale. Ergo talis restitutio non est iustum quod fiat. RESPONDEO dicendum, quod quicunque damnificat aliquem , videtur ei auferre id in quo ipsum damnificat. Damnum enim dicitur ex eo quod aliquis minus habet quam debet habere, secundum Philosophum in quinto + { Lib. 5. ca. 4. to. 5. } Ethicor. Et ideo homo tenetur ad restitutionem eius in quo aliquem damnificauit. Sed aliquis damnificatur dupliciter. Vno modo, quia aufertur ei id quod actu habebat: & tale damnum est semper restituendum secundum recompensationem aequalis, puta si aliquis damnificet aliquem diruens domum eius, tenetur ad tantum quantum valet domus. Alio modo, si damnificet aliquem impediendo , ne adipiscatur quod erat in via habendi. Et tale damnum non oportet recompensare ex aequo, quia minus est habere aliquid in virtute quam habere in actu. Qui autem est in via adipiscendi aliquid, habet illud solum secundum virtutem, vel potestatem, & ideo si redderetur ei, vt haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est ablatum non simplum , sed multiplicatum: quod non est de necessitate restitutionis, vt dictum + { Artic. prae cedenti. } est. Tenetur tamen aliquam recompensationem facere secun dum conditionem personarum & negotiorum. Et per hoc patet responsio ad primum & secundum . Nam ille qui semen sparsit in agro, nondum habet messem in actu, sed solum in virtute. Et similiter ille qui habet pecuniam, nondum habet lucrum in actu, sed solum in virtute: & vtrunque potest multipliciter impediri. AD tertium dicendum, quod Deus nihil requirit ab homine, nisi bonum quod ipse in nobis seminauit. Et ideo verbum illud vel intelligitur secundum prauam existimationem serui pigri, qui existimauit se ab alio non accepisse: vel intelligitur quantum ad hoc, quod Deus requirit a nobis fructus donorum qui sunt & ab eo & a nobis: quamuis ipsa dona a Deo sint sine nobis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Qui infert damnum alteri in re quam actu possidet, tenetur ad restitutionem aequalis. Secunda conclusio. Qui infert alteri dannum in re quam non actu possidet, sed est in via vt habeat illam, non tenetur ad restitutionem aequalis: sed ad recompensationem , habita ratione personarum conditionis & negotiorum. Ratio huius est, quia id quod habetur in actu respectu eius quod habetur in potentia aliquid maius est. Ergo si quis damnificat in eo quod habetur in potentia, non debet restituere tantum quantum si damnificaret in eo quod habetur in actu: alias non sufficeret restituere simplum. COMMENTARIVS. MEns Diui Thomae in hoc articulo est docere, nihil referre commodum accipientis alienum, vt ipse teneatur restituere: sed attendendum esse ad damnum quod revera intulit in actu siue in spe. DVbitatur circa secundam conclusionem, & arguitur primo contra illam, Sufficit ad reparandam omnem iniuriam factam contra iustitiam commutatiuam reddere aequale. At vero si quis redderet quantum valet res in potentia, habita ratione futuri, cogeretur dare plusquam aequale . Ergo hoc non est necessarium. Probatur minor, quia iustum pretium rei est illud in quo aestimatur in praesenti. Confirmatur, nam si quis occideret infantem seruum vel equuleum , non tenetur restituere pretium in quo aestimaretur mancipium in aetate virili vel in quo aestimaretur equus perfectus, ergo non oportet habere rationem futuri. Arguitur secundo. Sequitur ex secunda conclusione, quod qui furatus est frumentum quando aestimabatur magno pretio, sed erat seruatum a domino in aliud tempus in quo forte accidit, vt minori pretio aestimaretur: quod ille fur non tenetur restituere triticum in illo pretio maiori in quo aestimabatur quando ille furatus est, sed sufficit quod restituat in illo modico pretio. Consequens videtur falsum: quia ille damnificauit in eo quod ille habebat actu, scilicet in tritico quod tunc aestimabatur in tanto pretio. Arguitur tertio. Sequitur ex illa conclusione, quod qui furatus est pecunias negotiatori, teneatur restituere pretium quod ille lucraturus erat cum illis pecunijs ex negotiatione sua. Consequens contendit probare falsum Magister Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quaest. 6. art. 5. ad 2. & libr. 6. q. 1. art. 3. SED in oppositum est, primo quidem vsus agricolarum, qui solent in aestimandis damnis illatis segetibus quando sunt in herba, solent in quam expectare tempus messis: & tunc habita ratione messium vicinarum & similium iudicant faciendam esse restitutionem eius quod minus habet damnificatus, quam vicinus in similibus terris. Arguitur secundo. Ipse dominus rei in qua damnificatus est, paratus erat & volebat expectare pericula quibus res illa erat exposita: sed qui damnum intulit per iniuriam, destruxit hanc expectationem. Ergo tenetur totum restituere quod ille habiturus erat. ¶ Denique si quis Tyrannus vim inferens reipublicae depopuletur agros, videli cet, vineta oliueta, &c. videtur quod si iste non teneatur restituere totum pretium totius fructus agrorum, vehementer pateretur respublica & deueniret in summam inopiam & in caritatem magnam annonae. Ad haec duo argumenta postrema respondet Soto art. 5. vbi supra, quod si damnum datum fuerit a casu & non a proposito, non tenetur damnificator ad restitutionem aequalis: sicut Diuus Thomas asserit in ipsa conclusione. At vero si damnum datum fuerit consulto per iniuriam, & renuente domino, tunc erit facienda restitutio aequalis eius quod erat in spe: praesertim quando damnum fuerit graue vt in casu postremi argumenti. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Quando quis sine culpa in foro conscientiae, hoc est omnino inuoluntarie damnum dedit, non tenebitur ad aliquam restitutionem in foro conscientiae . Probatur primo, ex illa communi regula, si tua culpa damnum datum est, &c. Ergo requiritur culpa, vt aliquis obligetur restituere tale damnum. ¶ Deinde probatur, quia duplex titulus est vnde oritur obligatio restituendi. Alter est ipsius rei acceptae: alter iniustae acceptionis. Sed neuter titulus est vbi nulla est culpa. Ergo nulla est obligatio restituendi in foro conscientiae. Dixerim in foro conscientiae, quoniam saepe numero contingit in foro exteriori, vbi nulla est culpa, quia prae sumitur esse, iudicetur aliquis obligatus ad restitutionem. Secunda conclusio. Quando quis dedit damnum alteri voluntarie quidem, non directe sed indirecte & interpretatiue, tenetur ad restitutionem faciendam damni illati: sed non erit obligandus ad solutionem pretij rigurosi, quo aestimaretur res illa si venditioni exponeretur. Exemplum est in illo qui per ignorantiam culpabilem occidit puerum mancipium, vel conculcauit segetes in herba. Probatur ista conclusio , quia in huiusmodi casu oritur obligatio restituendi tantum ex iniusta acceptione: sed inter iniustas actiones ea minima reputatur, quae fit per ignorantiam & negligentiam, ac proinde non est directe voluntaria sed indirecte & interpretatiue. Ergo qui taliter damnificauit, sufficit quod restituat pretium quidem iustum, sed minimum. At vero minimum pretium est quo aestimatur quando vltro exponitur venditioni. In huiusmodi casu procedit primum argumentum cum sua confirmatione. Tertia conclusio. Quando quis damnum dedit alteri voluntarie quidem formaliter, non tamen per se primo, licet per se secundo : tenetur ad restitutionem iuxta tenorem secundae conclusionis Diui Thomae, hoc est habita ratione futuri boni expectati. Probatur conclusio, quia ista acceptio iniusta est directe & per se voluntaria. Ergo iste per se obligandus erit ad solutionem iusti pretij, non quidem minimi quando res vltro exponitur venditioni, sed ad restitutionem maioris pretij iusti quando scilicet, emptor rogat dominum vt vendat: tunc enim habetur ratio futuri commodi expectati. Diximus autem acceptionem iniustam esse directe, & per se secundo , quando aliquis , verbi gratia, Sciens & prudens quod damnificat proximum , nihilominus eligit illud medium videns sequi damnificationem , quia est medium ad finem per se primo volitum & intentum. Et quia iste casus est frequens in humanis damnificationibus, ideo in illo maxime verificatur secunda conclusio Diui Thomae. Quarta conclusio. Qui voluntarie & directe & per se primo intendit dare damnum alteri, obligabitur ad restitutionem cum summo rigore: ita vt teneatur restituere simpliciter aequale habita ratione absolute expectati commodi . Ista conclusio verificatur in casu postremi argumenti pro secunda parte, quando tyrannus depopulatur vineta & oliueta & messes. Et probatur ista conclusio argumento ibidem facto. Aduertendi tamen sunt duo modi pro intelligentia praecedentis conclusionis, qui seruari possunt in huiusmodi restitutionibus. Prior est, si attentis periculis quibus res erat exposita, & deductis expensis faciendis in curanda re eo tempore quo infertur damnum, tunc aestimetur res ipsa arbitrio prudentis viri certo quodam pretio, & hic modus iustus est & seruandus in casu tertiae conclusioni , si velit ille qui damnum intulit isto modo restituere: etiam si ipse dominus renuat damnificatus. Secundus modus est quem significabamus in primo argumento in op positum, & est iustus modus ex conuentione & condicto vtriusque partis, neque tamen necessario seruandus absolute, si nolit damnificator ita conuenire. At vero in casu quartae conclusionis, si pars laesa istum modum eligat, etiam si reclamet damnificatus, seruandus est iste modus. Et ratio huius est ae quissima. Etenim aequitate plenum est, vt qui ex animi nequitia intendit aliquem fraudare expectatione, quam habebat prouentuum & commodorum: ipse cogatur ad restituendum totum commodum quod expectabatur, maxime autem habet verum ista sententia quando damnificator aperto marte intulit damnum. Ad argumenta quae proposita sunt in principio respondendum est quatenus militant contra tertiam & quartam conclusionem: quanuis faueant primae & secundae conclusioni. Respondemus ergo ad primum argumentum cum sua confirmatione, quod iustum pretium rei non debet iudicari esse illud quo aestimatur res quando vltro venditur & quae rit emptorem. Etenim in casu tertiae & quartae conclusionis dominus rei nulla ratione quaerit emptorem, quapropter pretium iustum non erit illud quo aestimaretur res si vltro quaereret emptorem. Quod si quis obijciat, quoniam in casu secundae conclusionis dominus rei non quae rit emptorem, & nihilominus diximus, quod pretium iustum ad restituendum in illo casu erat illud quo aestimaretur res vltro venditioni exposita, ergo etiam in casu tertiae & quartae conclusionis erit illa sufficiens restitutio. Respondetur non esse eandem rationem. Negatur enim consequentia. Quoniam in casu secundae conclusionis quanuis dominus non erat paratus vendere rem suam, tamen res ipsa exposita est fortuitis periculis atque fortunis quae solent contingere vel cum nulla culpa damnificantis, & tunc nulla est obligatio restituendi in foro conscientiae : vel cum minima culpa quando damnificator non est directe & formaliter voluntarius, sed indirecte & reductiue dicitur voluntarius. Et propterea merito & aequissime arbitramur quod in casu secundae conclusionis satisfiat domino ipsius rei, si restituatur illi minimum pretium quo res solent valere & quo valent aestimari quando vltro venduntur, etiam si ipse dominus non erat venditurus. Caeterum in casu tertiae & quartae conclusionis vbi iniusta acceptio est completissime voluntaria , merito condemnamus damnificatorem, vt restituat cum illo rigore iustum pretium. Ad secundum respondent aliqui viri docti, quod in illo casu si fur conuertit in suum commodum triticum, quod furatus est , verbi gratia, vendendo vel comedendo, tunc tenetur restituere pretium illud, quo in praesenti aestimabatur frumentum. Et ratio est, quia tunc ratione rei alienae factus est ditior. Caeterum si fur ipse frumentum combusit aut forte seruauit in aliud tempus , ad quod dominus erat seruaturus, dicunt quod tunc satisfacit, si reddat pretium, quo aestimabatur illo tempore frumentum. Et ratio huius est, quia ipse dominus non est damnificatus re vera: nisi in illo pretio quo ipse tunc erat venditurus . Sed profecto quanuis haec sententia vtcunque probabilis sit, mihi non placet: sed videtur aliter dicendum, videlicet, quod quia obligatio restitutionis statim oritur in illo casu ex ipso furto: tunc erit positum in voluntate domini vt eligat pretium quo sibi debeat fieri restitutio. Ita prorsus quod si velit exigere a fure non solum pretium quo pro tunc aestimabatur frumentum (hoc enim iustissimum est secundum primam conclusionem Diui Thomae) sed etiam aliquid amplius ad arbitrium boni viri propter commodum quod expectabatur in futurum, quia ille erat reseruaturus frumentum: erit iustissimum & illud tenetur fur restituere statim, quia in toto isto pretio damnificat dominum rei. Et confirmatur nostra sententia, quia non videtur aequum vt fur ille sit melioris conditionis, quam qui per ignorantiam damnificaret dominum rei: iste enim obligatus est a nobis & ab eis qui habent contrariam sententiam, vt soluat pretium quo pro tunc aestimaretur res, si venditioni esset exposita: constat autem quod in casu secundi argumenti triticum pluris valet de praesenti quam valiturum erat in futuro tempore, ergo melioris conditionis esset fur quia reseruauit triticum vel combusit, quam ille qui per ignorantiam perdidit. Ad tertium argumentum respondetur, quod eius difficultas examinabitur quaestione 78. Est enim singularis opinio Magistri Soti contra communem sententiam quae tenet, quod ratione lucri cessantis licitum est aliquid accipere.