Haec secunda pars conclusionis est contra aliquos Theologos nostri temporis, qui aiunt quod statim comparente vero domino te netur ille debitor in foro conscientiae restituere ante iudicis sententiam . Et ratio illorum est, quoniam per sententiam iudicis non obligatur aliquis restituere id quod antea non debebat, ergo si per sententiam in foro exteriori iudicis quae non fundatur in falsa praesumptione obligatur homo ille restituere, saltem quod sibi reliquum est, colligitur quod antea tenebatur restituere. Ad hanc tamen rationem respondetur, quod Pontifex quamuis transferat dominium eius quod reliquum est in ipsum debitorem propter iustam & piam causam: tamen transfert dominium infirmum & caducum, non enim intendit iniuriam facere vero domino si opportuno tempore comparuerit & egerit in iudicio contra debitorem . Quapropter illa sententia quamuis non fundetur in falsa praesumptione : potest obligare debitorem vt restituat quod sibi reliquum est, nisi forte fuerit ita pauper quando facta est compositio quod sibi potuit applicari sicut alijs pauperibus. Quod si hoc in iudicio non constiterit iam sententia fundatur in falsa praesumptione. Neque mirum est, quod in iudicio obligetur aliquis per sententiam restituere aut reddere quod ante sententiam non tenebatur, quando aliquis acquisiuit dominium cum illa conditione , vt teneatur reddere quando in iudicio alter petierit & iudex sententiam tulerit in fauorem petentis. Exemplum est in dominio quod acquiritur in multis casibus per ludum , datur enim saepe actio perdenti vt in iudicio possit repetere amissum, nihilominus ille qui lucratus est dominus lucri est quamdiu non obligatur per sententiam iudicis illud reddere.