ARTICVLVS V. ¶ Vtrùm oporteat semper restitutionem facere ei, à quo acceptũ est aliquid. AD Quintum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. q. 4. & opus. 67. et opusc. 73. cap. 17. & 18. } Videtur, ꝙ non oporteat semper restitutionẽ facere ei, à quo acceptũ est aliquid. Nulli enim debemus nocere. Sed aliquando esset in nocumẽtum hominis si redderetur quod ab eo acceptum est, vel etiam in nocumentum aliorum, puta si aliquis redderet gladium depositum furioso. Ergo non semper est restituẽdum ei, à quo acceptum est. ¶ 2 Præterea. Ille qui illicitè aliquid dedit, non meretur illud recuperare. Sed quādoq; aliquis illicitè dat quod alius etiā illicitè accepit, sicut apparet in dante & recipiẽte aliquid simoniacè. Ergo nō semper restituendũ est ei, à quo acceptũ est. ¶ 3 Præterea. Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoq́ue est impossibile restituere ei, à quo acceptum est, vel quia est mortuus, vel quia nimis distat, vel quia est ignotus. Ergo non semper facienda est restitutio ei, à quo acceptum est. ¶ 4 Præterea. Magis debet homo recompensare ei, à quo maius beneficiũ accepit. Sed ab alijs personis homo plus accepit beneficij, quàm ab illo qui mutuauit vel de posuit, sicut à parentibus. Ergo magis subueniendum est quandoque alicui personæ alteri, quàm restituẽ dum ei, à quo acceptum est. ¶ 5 Præterea. Vanũ est restituere illud quod ad manum restituentis per restitutionem peruenit. Sed si prælatus iniustè aliquid ecclesiæ subtraxit: & ei restituat, ad manus eius deueniet: quia ipse est rerum ecclesiæ conseruator. Ergo non debet restituere ecclesiæ à qua abstulit: & sic non semper restituendum est ei, à quo est ablatum. SED cōtra est, qđ dicit̃ Rom. 13. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributũ , cui vectigal, vectigal. RESPONDEO dicendum, ꝙ per restitutionem fit reductio ad æqualitatem cōmutatiuæ iustitiæ, quæ cōsistit in rerum adęquatione , sicut dictum † { Art. 2. huius quæst. & qō . 58. arti. 10. } est. Huiusmodi autem rerum adæquatio fieri nō posset nisi ei, qui minus habet quàm quod suum est, suppleretur quod deest. Et ad hanc suppletionem faciendam, necesse est vt ei fiat restitutio, à quo acceptum est. AD primum ergo dicendum, ꝙ quādo res restituenda apparet esse grauiter nociua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non ei debet tunc restitui: quia restitutio ordinatur ad vtilitatẽ eius, cui restituitur. Omnia enim quæ possidentur, sub ratione vtilis cadũt . Nec tamen debet ille qui detinet sic rem alienā , sibi appropriare, sed vel reseruare, vt cōgruo tẽpore restituat, vel etiā alibi tradere tutius conseruādam . AD secundum dicendum, ꝙ ali quis dupliciter aliquid illicitè dat. Vno modo, quia ipsa datio est illicita, & cōtra legem, sicut patet in eo qui simoniacè aliquid dedit. Et talis meretur amittere quod dedit: vnde nō debet ei restitutio fieri de his. Et quia etiam ille qui accepit, contra legẽ accepit, non debet sibi retinere, sed debet in pios vsus conuertere. Alio modo aliquis illicitè dat, quia propter rem illicitam dat, licet ipsa datio non sit illicita: sicut cùm quis dat meretrici propter fornicationem. Vnde & mulier potest sibi retinere quod ei datum est. Sed si superfluè aliquid per fraudem vel dolum extorsisset, tenetur eidem restituere. AD tertium dicendum, ꝙ si ille cui debet fieri restitutio, sit omnino ignotus, debet homo restituere secundum quod potest, scilicet dando in eleemosynas ꝓ salute ipsius, siue sit mortuus, siue sit viuus: præ missa tamen diligenti inquisitione de persona eius, cui est restitutio facienda. Si verò sit mortuus ille, cui est restitutio facienda, debet restitui hæredi eius, qui cōputatur quasi vna persona cum ipso. Si verò ille sit multũ distans, debet sibi transmitti quod ei debetur, & præcipuè si sit res magni valoris, & possit cō modè trāsmitti . Alioquin debet in aliquo loco tuto deponi, vt pro eo cōseruetur , & domino significari. AD quartum dicendum, ꝙ aliquis de hoc quod est sibi propriũ , debet magis satisfacere parentibus vel his à quibus accepit maiora beneficia. Non autem debet aliquis recompensare benefactori de alieno. Quod contingeret, si quod debet vni, alteri restitueret: nisi fortè in casu extremę necessitatis, in quo posset, & deberet aliquis, etiam auferre aliena, vt patri subueniret. AD quintum dicendum, ꝙ præ latus potest rem ecclesiæ surripere tripliciter. Vno modo, si rem ecclesiæ non sibi deputatam, sed alteri, sibi vsurparet, puta si episcopꝰ vsurparet sibi rem capituli. Et tunc planum est quòd debet restituere, ponendo in manus eorũ , ad quos de iure pertinet. Alio modo, si rẽ Ecclesiæ suæ custodiæ deputatā in alterius dominium transferat, puta consanguinei vel amici. Et tunc debet restituere Ecclesiæ, & sub sua cura habere, vt ad successorem perueniat. Tertio modo potest prælatus surripere rem Ecclesiæ solo animo, dum, scilicet, incipit habere animũ possidendi eam vt suam, & non nomine Ecclesiæ: & tunc debet restituere, talem animum deponendo. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Ratio est, quia per restitutionem fit rectitudo secundum æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, quæ consistit in adæquatione quadam ipsarum rerum: sed ista adæquatio fieri nō potest nisi restituatur eidem qui minus habet, quā oporteat eũ habere: ergo eidẽ faciẽ da est restitutio à quo aliquid acceptũ est. COMMENTARIVS. HActenus D. Tho. definiuit quæ pertinebant ad substantiam restitutionis ipsius: nunc autem in hoc articulo & sequẽ tibus agit de circũstantijs restitutionis: & in hoc quinto articulo agit de circunstantia, cui scilicet facienda est restitutio. Et quāuis conclusio D. Tho. habeat formam vniuersalis in eo ꝙ dicit semper: tamen intelligenda est per se loquendo & quantum est ex natura rei, si absolute consideretur ipsa iniusta acceptio, vel detentio quod idem est. Nihilominus possunt interuenire quædam accidẽ tia & circunstantiæ propter quas non possit eidem fieri restitutio à quo aliquid acceptũ est: & de istis agit D. Thom. in solutionibus ad argumenta. Sed antequam ad argumentorũ explicationem perueniamus, oportet aduertere quasdam intelligẽtias & moderationes ipsius conclusionis. Prima intelligentia & moderatio est, ꝙ D. Tho. dicit ꝙ semper fieri debet restitutionem eidẽ à quo aliquid acceptũ est, intelligendũ est si ille sit verus dominus: quoniā qui furatur à latrone non debet restituere latroni, sed vero domino. Et secundũ hanc intelligẽtiā procedit ratio articuli, alias minimè. Si enim latroni fieret restitutio, latro haberet plusquā oporteret eum habere & verus dominus haberet minus: ergo talis operatio nō est vera restitutio. Notandum tamen est, ꝙ si qui accepit dubitat an ille à quo accepit furatus fuerit rem illam vel non, tunc tenetur eidem restituere. Ratio est, quoniam in re dubia melior est conditio possidentis. Itaq; debet esse homo certus ꝙ ille à quo accepit detinebat rem illam iniustè & iniquè. Secunda limitatio est, quando ille qui accepit à latrone incurrit magnum detrimentum si restituat vero domino & non latroni: & hoc maximè habet verum quando ille qui accepit, bona fide accepit. Ratio huius est, quia nemo tenetur cum dispendio & detrimẽto proprio rebus alienis consulere, præsertim quando ipse qui accepit non habuit culpam iniustæ acceptionis. Diximus quando non habuit culpā : quoniam si quis sciens & prudens, ꝙ ille à quo accipit furatus est rem illam, eam accipit, iam quasi consors furti tenebitur cũ aliquo detrimẽto vero domino restituere: quantum vero detrimenti teneatur pati relinquitur arbitrio boni viri: non enim tenebitur restituere cum periculo vitæ aut percussionis, aut famæ, neque cum periculo notabili bonorum suorum: sed attendenda est quantitas furti: si enim fuerit res magni momenti tenebitur etiam ille qui cũ mala fide accepit à latrone, pati aliquod detrimẽtum bonorum suorum, vt res illa restituatur vero domino: non tamen tenebitur tantũ detrimenti pati quantum ille qui primo furatus est. Et ratio est, quoniam qui accepit vel emit rem ab ipso latrone, accepit eam iam periclitantem & sine spe redeũdi ad verum dominũ : quapropter si eam reddat eidem latroni, non obligabitur vt cum maximo detrimento suo teneatur illā reddere vero domino. Si autem absque suo detrimento potuit illam rem reddere vel seruare vero domino tenebitur ad restitutionem in integrum: quoniam rem alienam constituit in manibus ipsius latronis. Tertia moderatio est, quando ille qui accepit rem illam reddit alicui tertio de quo certus est quòd reddet vero domino. v. g. qui furatus est rem alienam ab aliquo patri familias potest eam reddere vxori vel filio vel maximo amico, de quibus certus est ꝙ reddent vero domino, vel expendent in vtilitatem ipsius secundum voluntatẽ eius saltim interpretatiuam. Sed obseruandum est hic, ꝙ qui isto modo restituit per tertiā personam, debet procurare vt verus dominus non possit alias petere rem illam à latrone, & vt latro non putet se teneri iam ad restitutionem. Hoc autẽ conuenienter fiet, si possibile est per admonitionem vtriusq; . Sed est vnicum argumentum contra conclusionẽ sic explicatam & moderatā . Quoniam in cap. in literis. de restitut spoliat. & etiam in l. bona fi de. ff. depositi. dicitur quòd prædo spoliatus, est ante omnia restituendus secundum ordinem iuris, sed leges iustæ obligāt in foro cōscientiæ : ergo ille qui accepit rem à latrone, tenebitur in foro conscientiæ eidẽ restituere, vt ipse adimpleat suam obligationem & restituere possit vero domino. Respondetur, ꝙ huiusmodi leges non transferunt dominium neque conferunt ius ipsi prædoni vt sibi fiat restitutio: sed sunt quasi pœnales in odium eius qui propria autoritate accepit rem ab ipso latrone, & propria autoritate vult rem illam proprio domino reddere quando causa educta est iam ad iudicium: tunc enim ordo iuris merito postulat, vt per manus iudicis fiat ista restitutio. Cæterum vniuersaliter verum erit in foro conscientiæ, quòd si quis restituat rem vero domino etiam si imprudenter faciat quādo res deducta est vel deducẽda creditor ad iudicium: non tenebitur in foro conscientiæ amplius aliquid restituere prædoni. ¶ Iam vero in solutionibus ad argumenta D. Thomas ponit quasdam alias limitationes conclusionis articuli. Sit igitur cōclusio in solutione ad primũ . Quando restitutio nociua est ei cui debet fieri vel tertiæ personæ: nō est facienda tũc . Ratio est, quia restitutio ordinatur ad vtilitatem eius cui faciẽda est: ergo si fuerit nociua destruitur omnino finis restitutionis, ac proinde non est facienda tunc. Sed aduertit D. Tho. ꝙ tunc debitor debet seruare rem illam reddendā opportuno tempore, vel deponere illam apud tertiam personam, vt cō modius seruetur & reddatur. DVbitatur primo, circa istam cōclusionem . An sit peccatũ in tali casu reddere vero dño suum debitum. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ipse dñs in eo ꝙ vere dñs est, ius habet ad petendā rem suā : ergo debitor facit illi iniuriā nō reddendo saltim cum petit, alias esset quasi bellũ iustum ex vtraq; parte. ¶ Arguitur secundo. Ipse debitor non est tutor vel custos creditoris, sed solum est debitor: ergo ad illum non pertinet nisi vt faciat officium debitoris: ipse autem creditor prouideat sibi an sit commodũ sibi tunc recipere debitum an non. SED in oppositũ est. Primo ꝙ dicitur Eccles. 17. " Vnicuiq; mandauit Dñs de proximo suo." Et Prouerb. 24. "Erue eos qui ducuntur ad mortem," ergo cũ ipse debitor retinendo pro tunc debitũ , custodiat creditorẽ vel à damno spirituali peccati, vel à temporali maiori quā carentia debiti, aut etiā tertiā personā eripiat vel custodiat ab huiusmodi malis: non tenebitur pro tunc restituere. Arguitur secũdò ratione D. Tho. in solutione ad primum. Et confirmatur, quia quā uis restitutio secundum specificā rationem iustitiæ commutatiuæ non respiciat nisi æ qualitatem rei ad rem, tamẽ quia debet esse actus virtutis: oportet vt fiat vbi & quando secundum rectam rationem expedierit. At vero pro tunc non expedit, imo vero nocet, ergo non est facienda pro tunc. Arguitur tertiò. Quoniam etsi verus dominus habeat ius ad suum depositum vel ad quoduis aliud debitum: tamen nō habet ius vt pro tunc exigat debitum ab altero. Nemo enim habet ius ad id quod non est secundùm rectam rationem: cum igitur nō sit secundùm rectam rationem tunc accipere non est illi facienda restitutio. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Quando debitor nullũ incurrit detrimentum ex retentione debiti: & alias sequitur graue detrimentum siue spirituale siue temporale ex illius solutione debiti: erit peccatum tunc reddere debitum, maxime si creditor non vrgeat neq; instet. Istam conclusionem probant argumenta facta pro secunda parte, & hanc videtur D. Tho. voluisse statuere in solutione ad primum: neque enim distinxit de damno spirituali vel corporali, sed communiter dixit quando fuerit grauiter nociua restitutio. Secunda conclusio. Non est peccatum reddere debitum domino petenti: etiam si ex solutione debiti sequatur graue damnũ spirituale vel corporale petenti vel tertiæ priuatæ personæ, quando ex retentione debiti sequitur graue damnum ipsi debitori. V. g. si latro cōminetur mihi mortem nisi reddam ei gladium alienum quod emi ab illo, possum illi reddere licitè, vt iam diximus: ergo multo magis quando ipse verus dominus exigit rem suam ita vt nisi reddidero notabile periculum incurram ego. Ratio huius conclusionis est, quia in tali casu damnum illud quod sequitur non est mihi volũtariũ expressè neq; interpretatiue. Expressè quidẽ patet, non enim intendo damnum alterius. Interpretatiuè vero probatur, quia interpretatiuũ volũtariũ dicitur & est, quando aliquis tenetur aliquod malũ impedire & nō impedit: at vero pro tunc ego nō obligor succurrere proximo cũ tanto periculo meo vt diffiniuimus supra. q. 26. art. 4. ergo nō est illud damnũ pro tunc mihi interpretatiuè voluntariũ . Probatur & explicatur secundò bono exemplo. Nemo tenetur succurrere hosti periclitanti, si prudẽter existimat ꝙ erutus ab illa necessitate occidet illũ vel aliquod magnũ damnũ inferet, ergo simile est in nostro casu. Diximus autẽ in cōclusione vel alterius priuatæ personæ: quoniam si fuerit persona publica cuius vita & salus est reipublicæ maximè necessaria, tenebitur ipse debitor pati detrimentũ illud propter illius personæ salutem. Tertia conclusio. Quando ex debiti retentione nullũ detrimentum incurrit debitor, etiam si creditor vrgeat: erit peccatum reddere debitũ , si malum quod sequitur ex debiti solutione est corporale etiā ipsius petentis. Non autẽ erit peccatũ si illud damnũ quod sequitur fuerit spirituale ipsius petentis. Ista cōclusio quantũ ad vtranq; partem, probatur soluendo obiectionẽ quæ statim se offert. Etenim damnum spirituale multo maius est quā corporale: quomodo ergo si tenetur debitor nō reddere debitũ quando sequitur malũ corporale petenti, dicimus ꝙ nō tenetur nō reddere quando sequitur malum spirituale? Respōdetur ergo, ꝙ non est eadẽ ratio sed est differentia maxima, quoniā retentio debiti pro tunc mediũ est ex natura sua ordinatũ & efficax vt proximus nō incurrat malũ illud corporale: at vero vt nō incurrat damnũ spirituale non est medium ordinatũ neq; efficax: etenim mediũ ordinatũ est correctio fraterna. Deinde etiamsi denegatur debitũ , iam ipse proximus peccauit in corde suo, & fortassis peccabit magis ex nō redditione debiti propter maiorẽ appetitum ex priuatione. ¶ Est & alia optima differentia, videlicet, ꝙ bonorũ corporis, scilicet, vitę & salutis homo nō est dominus: & propterea cũ illa pericilitātur tenetur quisq; impedire etiā impugnante ipso domino. At vero ipsarũ actionũ spiritualiũ homo dominus est, quapropter nemo potest cogere hominẽ quādo vult peccare nulla interueniente iniuria tertiæ personæ: nisi forte sit iudex aut prælatus ad cuius officium pertineat impedire per aliqua media determinata. Est exemplũ huius quod dicimus. Si Petrus velit se ipsum vel aliũ occidere aut percutere, possum ego imo tenebor, si absque meo detrimento id possum facere, ligare illum, & in vincula si opus fuerit conijcere: at vero si pergit fornicari, non est mihi licitum ligare illum aut aliquam vim facere ne pergat ad fornicandum: sed solummodo possum vti correctione fraterna. Ex dictis sequitur, ꝙ si detrimentũ quod sequitur ipsi creditori fuerit rei familiaris: tunc scienti & volenti detrimentũ , licitum est mihi & debeo soluere debitũ ipsi petenti. Ratio est, quia ille est dominus rei familiaris & potest pati detrimentum. Quarta conclusio sit, in eodem casu prę cedentis cōclusionis . Si damnũ quod sequitur redundat in tertiā personam siue sit corporale siue sit spirituale, peccatum erit reddere debitum. Prima pars patet ex præcedẽ ti conclusione & ratione ipsius. Secunda vero pars probatur, videlicet quando damnũ spirituale sequitur tertiæ personæ. v. g. si petat debitũ ad solicitandam mulierẽ non paratam. Probatur ex illo testimonio Ecclesiasti. 17. Vnicuiq; mandauit Dominus de proximo suo, sed in illo euentu ego possum absque detrimento meo euitare scandalum proximo: ergo debeo euitare retinendo debitũ , siquidem ex hoc efficaciter impeditur scandalum. Neque valet obiectio ex præcedenti conclusione, vbi diximus ꝙ quando ipse creditor petit debitum ad fornicādum vbi incurrit damnum spirituale: nō possum illi denegare, ergo eadem est ratio quando tertia persona incurrit damnum spirituale. Respōdetur ꝙ est maxima differẽtia , quoniam ipse creditor petens debitum ad fornicandũ , iam fornicatus est in corde suo: at vero tertia persona innocens scandalizanda nondum peccauit: quapropter retentio debiti est medium efficax ad impediendum damnum spirituale illius tertiæ personæ, nō autem est efficax ad impediendum damnum spirituale ipsius creditoris. AD argumenta vtriusque difficultatis facile potest patere respōsio ex supradictis, præterquam ad primum argumentũ pro parte negatiua positum. ¶ Pro cuius solutione notandum est, ꝙ dupliciter potest dici quis habere ius ad aliquid petendum: vno modo secundùm rationẽ iustitiæ, materialiter & quantũ ad substantiā actus: altero modo formaliter secundùm rationẽ iustitiæ, prout est virtus requirens circunstantias virtutis. Dicimus ergo, ꝙ quando creditor petit debitum suum semper habet ius ad petendum priori modo: & si debitor soluit semper facit opus iustitiæ quantum ad substantiam actus saltim, etiam si aliàs peccet. At vero quando creditor petit debitum deficientibus circunstantijs illis, de quibus diximus in supradictis conclusionibus, excusatur ipse debitor sufficienter propter rationes quas diximus. DVbitatur secundò, Vtrùm quando in prædictis casibus est peccatum reddere debitum, sit peccatum contra charitatem tantum, an vero sit etiam contra iustitiam? quod quidem multum refert Theologo dignoscere, quoniam si tantùm est peccatum contra charitatem, non obligabit ad restitutionem. Si autem fuerit etiam contra iustitiam, tenebitur peccans restituere totũ damnum consequutum ex redditione debiti. Ante omnia supponamus, quòd quādo damnum consequutum ex redditione debiti fuerit tantum contra charitatem, ipsa etiā redditio debiti erit tantum contra charitatem. Sed tota difficultas est quando damnũ consequutum fuerit contra iustitiā , an tunc ipsa redditio debiti sit etiam semper contra iustitiam? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ex differentia quæ inuenitur inter personam priuatam & personam publicam, ad cuius officium pertinet gubarnare rempublicam, innocentes defendere & alia huiusmodi. Etenim huiusmodi persona peccat contra iustitiam, si sciens & prudens nō euitet periculũ quod instat ciuibus: at vero persona particularis non tenetur ex iustitia obuenire huiusmodi periculis sicut nec iā periclitantem defendere. At vero debitor siue depositarius persona particularis est: ergo nō peccat contra iustitiā si reddat debitum siue depositum nihil curans de damno proximi quod postea consequetur. Et cōfirmatur . Si me præsente Petrus inuadat Ioannẽ , & ego sim potens absq; meo detrimẽto eripere Ioannem, nihilominus non pecco contra iustitiam si nolim eripere: sed solum contra charitatem, ergo debitor qui nō tenetur ex iustitia defendere proximũ , non peccat nisi contra charitatem reddendo debitum. Ipsa enim redditio debiti secũdùm se bona est neque ordinatur à reddente ad damnificandum proximũ , sed solum erit mala & peccatum ex illa circunstantia quam ipse debitor non tenetur ex iustitia euitare. Arguitur secundò. Si creditor in eodem casu dubij petat à debitore debitum coram iudice, & iudex ferat sententiam vt reddat statim debitum, ipse debitor non peccabit si statim reddat obediendo iudici: ergo neque etiam peccaret contra iustitiā saltim, si ante sententiam iudicis redderet. Probatur consequentia. Quia si antea erat peccatum contra iustitiam, non potuit per sententiam iudicis excusari debitor à peccato. Arguitur tertiò. Si debitor vel depositarius in eodem casu fuisset homicidij causa reddendo gladium aut debitum, sequitur quòd si etiam ipse aliquod detrimẽtum pateretur ex retentione debiti: non posset reddere debitum absque peccato contra iustitiam, quod est contra definita in dubio præ cedenti. Probatur sequela, quia si ipsa redditio debiti vel depositi in illo casu est causa homicidij: non poterit fieri licita propter detrimentum quod aliàs incurreret ipse debitor si retineat debitum. PRO decisione veritatis sit vnica conclusio. Redditio debiti in casu nostri dubij peccatum est contra iustitiam, & per cōsequens qui reddit debitum tenebitur ad restitutionem totius damni consequuti. Ista conclusio euidenter sequitur ex quadam falsa sententia Caietani in summa in verbo, restitutio. Vbi tenet, ꝙ quando quis absque detrimento suo potest defendere proximũ & non defendit, peccat contra iustitiam, & tenetur restituere, ergo multo magis in nostro casu, vbi debitor dat instrumẽtum vel exercet actionẽ vnde sequitur damnũ . Videtur etiā sequi ex alia sententia eiusdẽ Caiet. infra. q. 169. art. 2. ad 4. dub. 2. vbi asserit, ꝙ vendentes arma gerentibus bellum iniustũ contra ecclesiasticos, homicidæ sunt & sacrilegi: ergo etiā in nostro casu reddens gladium apud se depositum ei qui vult proximum occidere, erit etiā ipse homicida: & nihilominus aliqualis est differentia inter vendentes arma & reddentes depositũ siue debitum in prædicto casu. Quoniam sic vendentes non possunt cogi vt vendant, isti vero possunt cogi à iudice vt reddāt , quapropter illi sunt magis voluntarij respectu damni consequuti quam reddentes depositũ aut debitum. ¶ Deinde probatur conclusio ex vulgari regula in cap. fin. de iniurijs & damno dato. si tua culpa damnum datum est, aut iniuria irrogata, aut irrogantibus opem fortasse tulisti: Iure te super his satisfacere oportet. Sed debitor in casu proposito fert opem homicidæ reddendo gladium vel pecunias, ergo tenebitur restituere. Idem colligitur ex. l. si pignore. §. ferramenta. ff. de furtis. vbi habetur quòd qui ferramenta sciens & prudens accommodauerit ad defringendum ostium vel armarium, etiamsi nullum consilium dederit ad furtum faciendum: tenetur ad restitutionem furti. Præterea probatur conclusio. Debitor qui reddit debitũ in casu nostræ conclusionis, in foro exteriori si accusetur condemnabitur & obligabitur ad restitutionem damni: sed sententia iudicis quæ non fundatur in falsa præsumptione non obligat de nouo ad restitutionem ad quam antea non tenebatur ipse reus: ergo in foro conscientiæ tenebatur ipse reus restituere. Denique si debitor vel depositarius in eodem casu reddat gladium amenti furioso qui alium parat occidere, procul dubio esset reus illius homicidij & teneretur ad restitutionem: ergo etiam si reddat gladium homini quidem mentis compoti sed irato & parato occidere proximũ , erit reus homicidij. Probatur consequentia, quoniā non minus concurrit cum isto quam cum ipso amente, quanuis ille qui non est amens adijciat suum voluntarium. Hoc enim non diminuit meum voluntarium neque meũ concursum moralem. AD argumenta in oppositum respondetur ad primum & cōfirmationem , quòd aliud est non defendere proximum, aliud offendere apponendo aliquā actionẽ vel instrumentũ vnde noceatur proximus. Ad secundum respondetur, quòd in illo casu tenetur ipse debitor admonere iudicem de periculo quod timetur contra proximum, & tũc si nihilominus cogatur reddere gladium vel depositum ipse excusatur à culpa. Ad vltimum argumentum respondetur, quòd in illo casu debitor non est voluntarius respectu damni quod sequitur: quia non tenetur pro tunc retinere depositum cum tanto suo periculo. Deinceps in solutione ad secundum ponit D. Tho. duas conclusiones. Prima est, quādo datio est illicita & contra legẽ is qui accepit tenet̃ restituere, non ei qui dedit: sed in pios vsus debet conuertere. Ponit exẽplũ in datione pretij simoniaca ex vtraq; parte. Secunda conclusio est. Quando ipsa datio non est illicita sed est propter rem illicitam: nihil est restituẽdum , nisi superfluè aliquid accipiatur ad fraudem & dolum. Ponit exemplum in pretio quod datur meretrici pro illicito vsu corporis. PRO intelligentia huius doctrinæ notā dum est primò, quòd Diuus Thomas vocat hic dationem illicitam eam quæ ab intrinseco illicita est, vocat vero dationem licitam eam quæ non habet ex proprio obiecto & materia aliquam culpam: quanuis habeat illā ab extrinseco ex fine vel alia circunstantia fiat illicita. ¶ Nota secundo, ꝙ datio quæ est illicita in seipsa & intrinsecè, potest esse illicita ex parte vtriusque, scilicet, dantis & accipientis: vt contingit in datione pretij simoniaca & conuentione. Aliquādo vero potest fieri illicita tantum ex altera parte scilicet recipientis. v. g. si Petrus det pretium Ioanni ne committat aliquod flagitiũ tunc recipiẽs peccat. ¶ Denique nota, quòd datio illicita ex vtraque parte dupliciter potest contingere. Vno modo ꝙ sit illicita ratione materiæ quæ nō est pretio æstimabilis, vt patet in exemplo posito simoniacæ cō uentionis & dationis. Altera vero est illicita ex eo tantum quod est contra legem, quanuis materia sit pretio æstimabilis. V. g. cum Petrus dat Ioanni pretium vt interficiat hominem. De his omnibus dicendum est per singula, præterquā ꝙ tractationem de simonia remittimus in quæstionem cẽtesimam . DVbitatur tertiò in ordine huius articuli. Vtrùm quando datio est illicita in seipsa ex parte vtriusque, & nihilominus datio est pro re quæ pretio æstimari potest, est tamen contra legem & iniuriam & detrimẽ tum alterius, vt cum datur iudici pretiũ pro iniqua sententia, vel testi pro falso testimonio: teneatur recipiens ad restitutionẽ pretij? nam de damno dato alteri parti nō est dubitandi ratio. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui accipit pretium pro be neficio ecclesiastico per conuentionẽ simoniacā tenetur illud restituere & eidem qui dedit, vt habetur probabilis opinio, ergo etiā in casu nostri dubij tenebitur recipiens pretium eidem cui dedit restituere. Arguitur secũdò . Qui dedit pretium in casu nostro, per talem conuentionẽ nō abdicauit à se dominiũ neq; transtulit in alterũ qui accepit pretiũ , ergo qui accepit tenetur restituere. Probatur antecedens, quoniā per contractum & conuentionem iure irritam non transfertur dominium, sed illa conuentio quę est ex parte vtriusq; illicita est, etiam iure ipso irrita & nulla est, vt patet in. l. iuris gẽtiũ . §. si hoc maleficiũ . ff. de pactis. & in. l. generaliter. ff. de verbor. obligat. & in. c. nō sane. 14. q. 5. quod desumitur ex August. in epist. 54. quæ est ad Macedonium. Arguitur tertiò. Si quis recipiat pretium pro re quam tenetur ex iustitia facere . v. g. iudex pro iusta sententia pronuntianda, tenetur restituere illud pretium: ergo multo magis tenetur restituere qui accipit pretiũ pro iniusta sentẽtia . Inquit enim D. August. vbi supra, ꝙ iniquius accipitur pretium pro iniqua sententia, quam pro iusta. Sed pro altera parte arguitur. Non tenetur iure naturæ qui accipit pretium per huiusmodi cōuentionem ex vtraque parte illicitam ad aliquam restitutionem, sed ius positiuum tam ciuile quam canonicum damnans huiusmodi conuentiones, solum denegat actionẽ petendi & repetendi pretium in iudicio, & non facit inhabilem eum qui recipit, ad recipiendum dominium pretij, vt patet consideranti leges pro contraria parte, ergo. Maior patet. Quoniā industria ipsa & labor quem impendit is qui accipit pretium per huiusmodi conuentionem in vtilitatem illius qui dat pretium, profecto est pretio æstimabilis: at vero ex conuentione vtriusq; partis fit pretiũ iustũ : ergo nō tenetur qui recipit illud iure naturæ restituere. Arguitur secundò & cōfirmatur . Quoniā ex opposita sentẽtia sequitur ꝙ faber qui fabricat vel acuit gladium ex pacto alterius qui vult occidere hominẽ : teneatur ad restitutionem pretij pro suo labore. Itẽ miles qui conductus est stipendio ad bellum iniquum teneatur ad restitutionem stipendij. Itẽ qui vẽdidit venenũ sciens in malũ vsum vẽdi teneretur ad restitutionẽ pretij pro veneno accepti, quæ omnia falsa reputamus. Denique arguitur tertio. Si restitutio esset facienda in casu proposito, maxime illi qui dedit pretiũ . Consequens est falsum, ergo nulli facienda est restitutio. Sequela probatur à sufficienti diuisione, quoniā non est facienda pauperibus. Nam pauperes substituuntur loco veri domini quādo ipse dominus non comparet: sed in casu nostro verus dominus cōparet , ergo. Deinde non est facienda restitutio illi in cuius iniuriam facta est iniqua conuentio, quoniā illi fit satis si restituatur totum damnum illatum, reliquũ est ergo, quòd maxime sit facienda ei qui dedit. Hoc autẽ esse falsum probatur, is qui dedit pretium pro re quæ pretio æstimari poterat, voluntariè abdicauit à se dominiũ ex pacto & conuentione vtriusque partis, ergo illi non est facienda restitutio. In hoc dubio definiendo, Doctores variè sentiunt. Prima sententia est affirmatiua, sed inter affirmantes est maxima dissensio cui facienda restitutio sit. Caiet. in summa, in verbo restitutio. cap. 4. inquit, faciendam esse restitutionem ei in cuius iniuriā fit iniqua conuentio, aut certe Christo vniuersorum hæredi, idest, pauperibus. ¶ Secunda sententia est, faciendam esse restitutionẽ ei qui dedit vel pauperibus indifferenter ad libitum recipientis. Hanc videtur sequi Syluest. in verbo restitutio. 2. §. 1. & verbo restitutio. 4. §. 1. & Adria. in 4. in materia de restitutione, in speciali quæstione de hac re. ¶ Alij dicunt, faciendam esse ei qui dedit. Hanc sequitur Soto lib. 4. de iustitia & iure, art. 1. ad 2. col. 4. & 5. ¶ Alij vero aiunt faciẽ dam esse restitutionem pauperibus si maleficium iam perpetratum est pro quo datũ fuerat pretium, si autem nondum fuerit admissum, facienda est restitutio ei qui dedit. Sic opinatur Medina Compluten. in C. de restitutione. in tract. de restituendis rebus, quæst. 2. dub. 2. Secunda sententia principalis est in altero extremo, nullam faciendam esse restitutionem si recipiens pretium perpetrauit delictum pro quo datum est. Hanc sententiā videtur sequi Syluest. in verb. eleemosyna, quæst. 4. & summa Angelica in verbo concussio. & verbo restitutio. 1. & Nauar. in manuali, cap. 17. à num. 33. Tertia sententia est quæ videtur esse media inter has sententias, quòd quādo res pro qua datur & accipitur pretium non est æstimabilis pecunia: tunc pauperibus restitutio facienda est. Et inter res non æstimabiles pecunia connumerat hæc opinio iniustam sententiam iudicis. Quando vero res pecunia æstimabilis est & requiritur labor corporis aut vsus illius, tunc non obligat ad restitutionem ei qui dedit. Sic opinatur Couar. in relect. reg. peccatũ in. 2. par. §. 2. nu. 7. PRO decisione veritatis sit prima cōclusio . Si consideremus solum naturæ ius, nulla ex huiusmodi conuentione obligatio oritur ad restituendum. Hæc conclusio iudicio meo demonstratur argumentis factis pro parte negatiua. Tota igitur difficultas est si consideremus ius positiuum. Pro quo sit secunda conclusio. Iure positiuo saltim denegatur actio & repetitio in foro exteriori ei qui dedit pretium pro maleficio perpetrando. Hæc cōclusio satis probatur legibus citatis pro parte affirmatiua, & habetur etiā in. l. 3. & 4. & in. l. si ob turpem. ff. de conditionibus ob turpẽ causam. & in. l. 2. C. eod. tit. & in regula, In pari delicto & causa melior est conditio possidentis de regulis iuris in. 6. Decret. & in. l. Regni. 53. tit. 14. part. 5. quibus in locis statutum est ꝙ in pari turpitudinis gradu, vt contingit in casu nostro, deneganda est actio ei qui dedit pretium. In hac conclusione nulla est controuersia inter ipsos doctores. Tertia conclusio. Probabilis est sententia cōmunior quæ tenet restitutionẽ esse faciendā in casu proposito, & cōsequenter verosimilior est sententia quæ asserit faciendā esse ei qui dedit pretiũ . Istā cōclusionẽ cōpetẽter probant argumẽta facta pro parte affirmatiua & autoritas autorũ sic opinantium. Quarta conclusio. Nihilominus nobis multo probabilior & verosimilior est sentẽ tia quæ negat obligationẽ restituendi etiam iure positiuo. Hæc conclusio probatur ante omnia argumentis factis pro parte negatiua. Deinde probatur reprobādo aliorũ sententias. Et principio quidem tāta differentia eorum qui asserunt faciendam esse restitutionem, super hoc cui facienda sit, magnũ est argumentum nullam faciendam esse necessario restitutionem. Deinde inter istos autores quidam dicunt restitutionem faciẽ dā esse aut ei qui dedit, aut pauperibus: quidam vero aut ei qui dedit, aut ei in cuius iniuriam facta est conuentio. Contra hos autores optimum est argumentum. Etenim videntur sibi contrariari. Nam restitutio facienda est vero domino, nisi forte propter crimen puniatur & priuetur: at vero iuxta sententiam horum Doctorum necessario dicendum est, quòd is qui dedit, est verus dominus pretij dati, & quod non est lege spoliatus: ergo illi solum necessario facienda esset restitutio. Maior manifesta est ex definitione restitutionis. Minor autem probatur quantum ad priorem partem. Nam iuxta horum autorum sententiam: idcirco restitutio facienda est in præsenti casu: quia per talem conuenientiam iniquam ex vtraque parte non transfertur dominium, eo ꝙ iure positiuo irrita est: ergo cōsequenter debent dicere quòd mansit dominium apud eum qui dedit. Rursus probatur minor quā tum ad alteram partem, scilicet, quòd ipse non sit spoliatus. Quoniam isti autores asserunt quòd potest fieri restitutio, ergo non est aliqua lex quæ faciat ipsum inhabilem ad recipiendum pretium datum, & per consequens sibi contrariantur. Denique vltimò probatur conclusio. Quidam istorum doctorum numerant sententiam iudicis iniustam inter res quæ pecunia æstimari non possunt: at vero hoc falsum est, non enim sententia iniusta est aliqua res spiritualis quæ pretio æstimari non potest, quin potius est actio quædam libera in vtilitatem eius qui dat pretium & in periculum eius qui profert iniquam sententiam: ergo hac ratione poterit inter illos fieri pactum de pretio iusto secũdùm se inter ipsos pactum facientes, quanuis sit iniustum pactum ex fine ad damnificandum aliquem tertium. Propterea vterque tenetur ad restitutionẽ illam in integrum faciendam. Valebit igitur huiusmodi contractus, vt pretio dato obligetur aliquis ad faciendam iniuriam proximo, ita vt si fecerit adquirat dominiũ pretij dati neque teneatur ad illius restitutionem, sed maneat obligatus ad restitutionem damni contra proximum. Ad argumenta pro parte affirmatiua respondetur ad primum negando consequentiam. Quoniam pro simoniaca conuenne sunt iam leges ecclesiasticæ. At vero leges quæ reprobant conuentiones præ dictas non faciunt inhabilem recipientem pretium neque impediunt dominij translationem quando res ipsa pecunia æstimabilis est. Et per hoc patet ad secundum. Ad tertium vero argumentum dicemus in sequentibus. DVbitatur quartò circa dationem illicitam ex altera parte, scilicet ex parte recipientis. Vbi si propriè loquamur, potius dicemus quòd receptio est iniusta non vero ipsa datio. Quærimus ergo, Vtrũ pretium quod recipit aliquis iniustè teneatur restituere ante omnem iudicis sententiam. V. g. si datur pretium sicario ne occidat hominem & iudici ne proferat iniquam sententiam, sed potius iustam & scholari vt det suffragium digniori? Arguitur primo pro parte negatiua. Quā do datio & acceptio est iniusta ex vtraque parte, diximus esse probabilius quòd accipiens pretium non tenetur ad restitutionẽ : ergo neque quando est iniusta ex parte recipientis. Probatur consequentia. Nā quòd vterque peccet non excusat alterum à restitutione, ergo si cum vterque iniquè agit nō tenetur recipiens restituere, non etiam tenetur cum ipse solus iniquè agit. Arguitur secundò. Sit iudex iam paratus & certus ferre iniustam sententiam vel etiā sicarius qui statuerit occidere hominem: sit etiam homo qui precibus & pretio vtrunq; auertat ab iniquitate exercenda. Tunc sic arguitur. Quanuis illi iniqui teneātur cessare præcepto iustitiæ ab huiusmodi iniquitatibus, tamen in casu proposito reuera nō cessant nisi in gratiam eius qui pretium dat: ergo pro illa actione vel potius cessatione ab iniquitate poterunt recipere pretium, siquidem pretio æstimabilis est. Arguitur tertiò & probatur, quòd nō sit possibile ꝙ acceptio sit iniusta & datio sit licita, sed quòd vtraque sit iniusta si altera in iusta est, ac proinde recipiens non tenetur ad restitutionem iuxta definita in præcedẽ ti dubio. Probatur hoc. Quia non solũ peccat qui facit aliquod peccatum, sed etiā qui consentit facienti, præsertim si persuadet & rogat vt faciat: sed in prædicto casu ille qui dat pretium rogat vt alter accipiat, & præ uenit illum: ergo etiā ipsa datio est iniqua. Et confirmatur ex. l. 2. ff. de conditionibus ob turpem causam. vbi Vlpianus expresse determinat, quòd qui dat pecuniam pro sententia iusta pronuntianda, crimen contrahit & punitur litis amissione: & legibus Regni cautum est ne quis iudici munera offerat. SED in oppositum est quod dicitur in l. 1. ff. vbi supra. quòd si conuentio fuit turpis tantum ex parte recipientis: id quod acceptum est repeti potest ab eo qui dedit. & in. l. 2. adhibẽtur exempla, vtpote si dedero pretium ne sacrilegium facias, ne occidas. Idem habetur in. l. 4. & in. l. vltima ibidem. & in cap. non sanè. 14. quæst. 5. In hoc dubio, cōmunis sententia Iurisperitorũ in locis citatis, imo & Theologorum est, ꝙ qui accepit tenetur ad restitutionem. Sic tenet Adria. & Syluest. vbi sup. & Ioan. de Medina vbi sup. q. 25. & Caiet. in verb. restitutio. c. 4. ¶ Est altera sentẽtia , ꝙ nō tenetur ad restitutionẽ . Cæterũ quātũ ad repetitionẽ in foro exteriori distinguit hæc sentẽ tia . Si enim peccatũ à quo auertitur recipiẽs pretiũ , sit contra iustitiā : dabitur repetitio in foro exteriori illi qui dedit. Si autẽ peccatũ nō fuerit cōtra iustitiam sed contra virtutes alias, nō dabitur huiusmodi repetitio. Hæc est expressa sentẽtia Soti in loco citato in illa lōga solutione ad secundũ . quāuis Nauar. in manual. c. 17. nu. 37. dicat M. Soto sentire ꝙ in priori mẽbro huius distinct. sit obligatio ad restitutionẽ : in secũdo vero membro nō sit obligatio ad restitutionẽ . Sed M. Soto nihil tale dicit. Nihilominus ipse Nauar. sequitur illā sententiā ꝙ in priori casu tenetur recipiens restituere, non autem in secundo. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Repetitio in casu nostri dubij dabitur ei qui dedit pretiũ quando peccatũ erat cōtra iustitiā : nō autem quādo fuerit cō tra alias virtutes. Hæc patet ex legibus citatis quæ expressè probant priorem partẽ huius conclusionis. Secunda vero pars probatur. Quia cũ illæ leges sint pœnales & odiosæ nō sunt extẽdendę vltra casus ibidẽ positos: qui profecto sunt cōtra iustitiā . Sed vt definiamus quādo sit facienda restitutio ante iudicis sententiā , oportet aduertere ꝙ peccatũ cōtra iustitiā à quo auertitur aliquis propter pretiũ , quādoq; potest esse cōtra iustitiā & in iniuriā eius qui pretiũ dat. Aliquādo vero erit cōtra iustitiā & in iniuriā alterius tantũ . Secunda conclusio. Quoties aliquis accipit pretium vt cesset à peccato quod est cō tra iustitiam eius qui dedit pretium, proculdubio tenetur in foro conscientiæ ante omnem iudicis sententiam. Hæc conclusio euidens est, & quanuis Magister Soto vniuersaliter negauerit obligationem restitutionis in casu dubij propositi: tamen intelligendus est iuxta subiectam materiam de qua loquebatur, quando peccatum erat contra iustitiam tertij. Probatur autem nostra conclusio. Qui dat pretium in casu nostræ conclusionis non transfert dominium, ergo alter non recipit ac proinde tenetur restituere in foro conscientiæ. Probatur antecedens. Nā qui dat est inuoluntarius in dando, sed solum dat vt redimat vexationem suam iniquam: quod est dare inuoluntariè mixtè, quod quidem sufficit vt alter qui iniuriam facit & accipit pecuniam non acquirat dominium. ¶ Arguitur secundò & confirmatur prædicta ratio. Vsurarius certissimè tenetur restituere vsuras, ergo multo magis qui accipit pretium in casu conclusionis. Probatur consequentia. Quoniam vsurarius tenetur ad restitutionem, quoniam etiamsi ex iustitia cōmutatiua nō tenebatur dare mutuũ , tenebatur tamẽ ex iustitia cōmutatiua nihil recipere ratione mutui. At vero in casu nostræ cōclusionis ille qui accipit pretiũ tenetur ex iustitia cōmutatiua nō solũ nō recipere pretiũ propter illā causam, sed etiā tenebatur nō me lædere: ergo pro eo ꝙ non me lædit nulla ratione adquirit dominiũ pretij, sed tenebitur ad restitutionẽ magis quā vsurarius. ¶ Tertia cōclusio . Verosimilis est sentẽtia quæ tenet ꝙ is qui accipit pretiũ quādo peccatũ à quo auertitur est contra iustitiam alterius tertiæ personæ, teneatur ad restitutionẽ pretij in foro cōscientiæ . Hæc est fere sententia omnium doctorum communis, vno excepto Magistro Soto vbi supra. Probatur secundò. Is qui accipit pretiũ in præ dicto casu tenebatur ex iustitia commutatiua non lædere proximum, ergo modo cũ pretium accipit peccat contra iustitiā commutatiuam. Probatur consequentia, quia facit vt qui dat pretium minus habeat in bonis suis quam oportebat illum habere, ergo tenetur illi restituere. Confirmatur. Cum iudex accipit pretium vt proferat iustam sententiā , accipit amplius quam mereatur exercitium sui officij, ergo non est illi licitum accipere. Antecedens probatur. Quoniam respublica iudicibus prouidet sufficiens stipendium, ergo non potest amplius accipere pro ferenda iusta sententia. Quarta conclusio. Si rationibus hæc res expendenda sit & non multitudine doctorum: non minus verosimilis, imo & verosimilior nobis iudicatur sententia quæ asserit non esse obligationem ad restituendũ quando recipiens pretium recipit illud, vt cesset ab iniustitia contra tertiam personam. Hæc est expressa sententia Magistri Soto vbi supra, & argumenta facta pro parte negatiua probant illam: quæ mihi validiora videntur quam argumenta præcedentis cōclusionis . Deinde probatur & explicatur conclusio, ex differentia quæ inuenitur quando peccatum à quo cessat recipiens pretium, est contra iustitiam respectu dantis pretium, & quā do est contra iustitiam alterius tertiæ personæ. Etenim iam in priori casu ex iustitia debitum erat ei qui dedit pretium antequam daret, quòd recipiens cessaret à tali peccato: & idcirco qui pretium accipit manifestam iniuriam illi facit. At vero quando peccatũ iniustitiæ erat futurum contra tertiam personam, non debebat ex iustitia ei qui dat pretium, ille qui recipit cessare à peccato in gratiam dantis pretium, ergo propter istam gratiam quam illi facit poterit recipere pretium non peccando contra iustitiam respectu illius. Hinc sequitur, quòd quando tertia illa persona cui facienda erat iniuria, est vsque adeo coniuncta ei qui dedit pretium, vt etiam illius iniuria redundet in iniuriam ipsiusmet dantis pretium: tunc recipiẽs pretium tenetur in foro conscientiæ restituere illi qui dedit pretium. v. g. si pater dat pretium nequis occidat filium, imo si socius peregrinationis dat pretium inuasori ne socius suus occidatur: tenetur qui accipit pretium in foro conscientiæ restituere. Sequitur etiam ex dictis aliud corollarium, quòd quando peccatum quod erat committendum à recipiente pretium, futurum erat contra charitatem aut alias virtutes: non tenetur restituere in foro conscientiæ. v. g. tenebatur aliquis medicus ex charitate aut etiam ex misericordia curare pauperem infirmum & nolebat eum curare: in tali casu si recipiat pretiũ pro illa curatione siue ab illo paupere siue ab alio non peccat contra iustitiam. Idem dicimus de aduocato in casu quo teneretur causam dicere pro paupere ex misericordia, sed nihilominus recipit pretium pro aduocatione. Hoc corollarium sufficienter probatur rationibus factis pro quarta conclusione. AD argumenta vero facta pro tertia cō clusione hinc patet solutio. Ad primũ quod erat ex multitudine doctorum, respondetur, quòd in rebus moralibus obscuris & difficillimis decidendis non mirum est si alicui viro docto se se offerat aliqua noua ratio vrgentior, vt opinetur contra communẽ sententiam merito & non temerariè: & isto modo sunt introductæ plurimæ opiniones contrariæ alijs quæ solebant esse communes. Neque hoc habet aliquid temeritatis quando optima ratione disceditur à communi sententia in rebus moralibus. Ad secundum argumentum quod procedebat ex ratione: dicitur, ꝙ qui dat pretium ne fiat iniuria alteri tertio, non habet minus quam ex iustitia debet habere. Illi enim nulla fit violentia aut iniuria, sed liberè omnino ex charitate & misericordia proximi dat pretium sicario ne occidat hominem, ac proinde non violatur iustitia commutatiua respectu dantis: quin potius recipiens pretium cessat ab iniuria facienda illi tertio. ¶ Ad confirmationem respondetur, quòd etiamsi iudex non haberet stipendiũ ab ipsa republica, sed merè gratis vellet exercere officium iudicis, non posset recipere pretium pro cessatione à ferenda sententia iniusta contra datorem ipsum pretij: pecca ret enim contra iustitiam & teneretur restituere pretium: non autem peccaret contra iustitiam si reciperet pretium pro cessatione ab iniqua sententia ferenda contra tertium hominem. Iam vero ad argumenta pro parte negatiua quatenus procedunt contra primā conclusionem respondetur breuiter. Ad primũ negatur consequentia iuxta ea quæ dicebamus in explicatione quartæ conclusionis, illic enim patet manifestum discrimen. Ad secundum negatur consequentia, vel certè respondetur, quòd probat nostram quartam conclusionem. Ad tertium respondetur, quòd dans pretium vt redimat propriam vexationem vel alienam: non consentit iniquitati recipientis, siue recipiens peccet contra iustitiam siue contra aliam virtutem. Quemadmodũ qui dat vsuras vsurario non consentit cum iniquitate illius: quoniam ille paratus est dare pecuniam suam ad vsuras. Si enim persuaderet illi vt exerceret officium vsuræ: consentiret cum peccato illius. Notandum est tamen, ꝙ in casu particulari huius argumenti, quòd attinet ad iudicem qui pretiũ recipit, tenetur omnino restituere à quocunque recipiat. Quoniam leges Regni in Hispania reddunt inhabilem ipsum iudicem ad hoc recipiendum, vt patet, En el libro segundo delas ordenaciones Reales, en el titulo del Consejo del Rey, y en el titulo de la Audiencia y Chancilleria, y en el titulo de los Alcal des y Corregidores, &c. Cæterum quòd leges illæ allegatę , quantum attinet ad illum qui dat pretium iudici: ideo puniunt illum an litis perditione: quia præsumũt , ꝙ dat pretium ad peruertendum iudicium & non ad redimendam suam vexationem. DVbitatur quinto. Vtrùm impudicæ fœminæ possint accipere pretium sui corporis? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Nemo est dominus sui corporis aut membrorum sui corporis, ergo illæ fœminæ nō possunt vendere suum corpus & pretium receptum retinere. Arguitur secundo. In pari turpitudinis gradu, melior est conditio possidentis: sed vir & fœmina parem turpitudinem cōmittunt in fornicatione: ergo ipse vir commissa iam fornicatione non tenebitur promissum pretium soluere. Arguitur tertio. Quia pari ratione sequeretur quòd ipse vir posset exigere pretium à fœmina & vendere corpus suum, quod nullatenus est in consuetudine. Et cōfirmatur , quia si fœmina præbet vsum corporis sui viro & est obiectum delectationis ipsius viri: etiam ipse vir reddit æquale, ergo iniquum est pretium quod vltra accipitur. Arguitur quarto, & probatur quòd saltim fœmina coniugata non possit recipere pretium pro adulterio: quia illa non est domina sui corporis neque vsus sui corporis, sed vir eius est dominus: ergo non potest iustè recipere pretiũ siquidem alienũ vendit. Denique arguitur. Sequitur pari ratione ꝙ vir possit accipere pretium pro nefando vsu corporis sui, quod videt̃ absurdissimũ . Circa istā difficultatem sunt qui asserant omnes huiusmodi impudicas fœminas teneri ad restitutionem accepti pretij pro turpi vsu corporis sui. Sic aiunt quidam Iurisperiti in. l. 4. §. sed neque meretrici. ff. de conditionib. ob turpem causam. Inter Theologos etiam Ioan. de Medina. C. de restit. tractatu. de rebus restituendis, opinatur meretrices non posse recipere pretium corporis sui: bene tamen possunt aliquid recipere titulo liberæ donationis. Alij vero dicunt quòd publicis meretricibus licitum esset pretium recipere, non tamen occultis. Hoc etiā tenent quidam Iurisperiti quos refert Couarruuias in relect. reg. peccatum. 2. part. §. secundo. Alij denique aiunt, licitum quidem esse omnibus solutis fœminis pretium recipere pro vsu corporis sui, non autem coniugatis propter quartum argumentum. PRO decisione veritatis sit prima cōclusio vniuersalis. Omnes fœminæ possunt absque iniustitia in pretium sui corporis aliquid accipere & retinere. Ista conclusio quod attinet ad meretrices, patet ex cō muni omnium nationum vsu. Etenim non solum permittuntur in republica, sed etiam defenduntur petentes pretium sui corporis. Et confirmatur etiam in Sacris literis. Nam Genes. 38. narratur, Iudam fecisse pactum cum Thamar, quam existimabat meretricem, & postea illud pretium procurauit sol uere. Item Prouerb. 6. dicitur pretium scorti vix est vnus panis: Ecce vbi vocat pretium, quod datur scorto pro actu turpi. Sunt denique plurimæ leges in iure ciuili, quibus hoc ipsum confirmatur, quas refert Couar. vbi supra. Probatur autem cōclusio ratione vniuersali. Omnis conuentio & promissio quæ iure naturæ valida est imo & ciuili, trāsfert dominium quando exercetur & confert ius in conscientia, etiam si ab extrinseco fiat illicita: sed datio quæ fit impudicæ fœminæ pro turpi actu iure naturæ & ciuili valida est: ergo transfert dominium, licet ab extrinseco sit illicita. Minor probatur, quātum ad ius naturæ: quoniam illa datio fit pro re quę pretio æstimari potest, videlicet pro delectatione quam exhibet impudica fœmina vsu sui corporis. Quantum vero ad ius ciuile probatur, quoniā non inuenitur lex quæ casset & irritet huiusmodi contractus & translationes dominij. Et confirmatur. Nam si quis pactum faciat cum cauponario in die ieiunij Ecclesiastici, vt det sibi cibos ad comedendum mane, ille contractus validus est, & homo ille tenetur soluere pretium ex iustitia, ergo nō obstat quòd pretium detur pro re turpi & illicita, quominus sit valida ipsa datio pretij & translatio dominij. Deinde probatur, quoniam si fœmina consentiat cum viro in turpem actum ea cō ditione vt vir postea ducat eam in vxorem, poterit fœmina iustissimè petere à viro vt adimpleat promissum, & dabitur fœminæ actio in iudicio, & compelletur vir ducere illam vxorem vel illam dotare: ergo multo magis poterit iustè recipere aliud pretium. Id ipsum quod dicimus de fœminis respectu virorum, asserendum est de viris respectu illarum, possunt enim ab illis pretium accipere delectationis præstitæ. Sed aduertendum, ꝙ lucrũ quod ex turpi actu acquirũt fœminę nuptæ debet reponi in communi thesauro mariti, & reputandum est sicut alia bona quæ acquiruntur durante societate matrimonij: & ita est expendendum, & diuidendũ suo tempore. Idem dicimus proportionabiliter de pretio quod acquirit religiosa mulier: illud enim communitati acquiritur sicut aliud pretiũ , quod monacha acquireret labore manuũ suarũ . Secunda conclusio. Si fœmina impudica solum modo blanditijs & verbis amatorijs exigat à viro pretium plusquam par erat: non tenebitur ad restitutionem illius excessus accepti: bene tamen tenebitur ad restitutionem si dolo aut fraude extorsit illũ . Prima pars probatur, quia is qui dat illum excessum dat omnino voluntariè, ergo valida est translatio. Sed hic obseruandum est, quòd continget aliquando. Vt fœmina petat ab amatore suo aliquid pretiosum coram alijs personis coram quibus cogitur concedere, alias amittet honorem suum. Tunc dicimus ꝙ talis fœmina non potest recipere illud, sed tenebitur restituere: quoniam inuoluntariè mixtè datum est. Secunda vero pars probatur, quia fraus & dolus causant inuoluntarium. Etenim si vir cognosceret fœminam mentiri, non daret illi quod petit. Exemplũ est si impudica fœmina fingat se esse virginem & ob hanc causam exigat pretium notabile, tenebitur illud restituere. Item si mẽ tiatur dicens se nullum alium amatorem ad missurā , & ob id multa munera recipit: tenetur omnia illa restituere si alium admittat. Tertia conclusio. Si quis promittat impudicæ fœminæ aliquam quantitatem pretij quam exhibere est prodigalitas: non tenetur postea adimplere promissum, etiam si iurauerit. Probatur quia iuramentum promissorium de re illicita non est adimplendum, imo est peccatum illud facere, & maius peccatum titulo religionis illud adimplere: sed prodigalitas saltim est peccatum veniale cum quis propria bona prodigit: ergo vera est conclusio. Quænam autem sit prodigalitas in huiusmodi casu, iudicio prudentis considerata personarum qualitate arbitrandum est. Aduertendum est tamen, quòd si de facto ipse vir prodige dedit meretrici quod promisit, factum tenet & illa manet domina accepti pretij, dummodo qui dedit non sit pupillus: quoniam iste secundum leges non potest alienare bona sua: poterit autem tantum dare meretrici quantum ludere. De religiosis autẽ qui omnino sunt pauperes, aliter arbitrandũ est quantũ ad huius modi expensas, secũdum facultatem quam vnusquisque habere præsumitur à suis præ latis ad expendendas pecunias in sibi placitis. Neque in hoc peccabit peccatum iniustitiæ, nec tenebitur ad restitutionem ipse, neque meretrix quæ accepit tale pretium iustum proportionatum cum facultate interpretatiua prælati ad expendendum in rebus sibi placitis in animi sui gratia. Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quòd quanuis fœmina non sit domina sui corporis secundum se neque est domina vitæ: veruntamen est domina vsus sui corporis: vnde sicut potest aliquis locare operas suas vel vẽdere . v. g. iter facere aut saltare: ita etiam fœmina potest vendere illum vsum corporis sui. Ad secundum respondetur, quòd quanuis in actu impudico vir & fœmina parem turpitudinis gradũ incurrāt : tamen in datione & acceptione pretij nulla est turpitudo. Ad tertium concedo sequelam. Verum est tamen, quòd quia mulier est infirmior, & in illo actu magis impudice se habet: habet tamen se passiuè: magis decet quòd vir det pretium fœminæ, quam fœmina viro. Ad quartum argumentum respondetur, ꝙ mulier nupta quanuis nō sit domina vsus sui corporis sed vir, tamen est domina actionis liberæ committendi adulterium in gratiam adulteri: & pro hoc potest pretium recipere. Sicut sicarius non est dominus vitæ alienæ, & tamen cum sit dominus actionis suæ liberæ occidendi vel nō occidendi proximum: potest iustè vendere istam actionẽ in gratiam postulantis mortem alterius. Ita contingit in muliere adulterante, quæ quidem facit iniuriam viro: non tamen adultero recipiens pretium ab illo. Ad quintum argumentum respondetur, quòd tota turpitudo, & absurditas in illo actu non est contra iustitiam sed contra virtutem castitatis, vsque adeo vt sit vitiũ omnino cōtra naturam non solum rationalem, sed etiam contra naturam animalem. Iam vero in responsione ad tertium docet D. Tho. quomodo sit faciẽda restitutio quando dñs rei nō comparet. Numerat autem tres casus in quibus rei dñs dicitur non cōparere . Primus est quando est ignotus. Se cundus quando erat notus sed obijt. Tertius quando est notus & viuit, sed distat longè. In primo casu est prima conclusio Diui Thomæ. Restitutio facienda est conuertendo rem in vsus pios. Secunda conclusio. In secundo casu restitutio facienda est hæredi. Tertia conclusio. In tertio casu, transmittendum est debitũ in locum vbi est verus dñs , maximè si debitum sit notabilis quantitatis & transmissio commodè fieri potest, alioquin deponatur in loco tuto & significetur vero domino ꝙ illic habet rem suam. CIrca primam cōclusionem dubitatur sexto. Quis nā sit & dicatur dominus ignotus rei. Respondetur & sit prima conclusio. Non dicitur verus dñs esse ignotus moraliter loquendo, donec fiat sufficiens diligentia & inquisitio illius arbitrio boni viri secundum qualitatem negotiorũ & rerum. Probatur, quoniam aliâs culpabiliter esset ignotus ex parte eius qui rem alienam habet, & verificaretur de illo: noluit intelligere vt bene ageret. Secunda conclusio. Si facta iam diligentia & inquisitione sufficienti non constet determinatè, quis nam sit verus dñs , sed sit in dubio an sit Petrus, vel Paulus: tunc diuidendum erit debitum iuxta proportionem dubij inter illos de quibus dubitatur. Itaque si dubium fuerit æquale inter vtrunq; diuidatur debitum æqualiter inter ambos: vel etiā si fieri potest de consensu illorum mittatur sors vel applicetur alteri. Ratio huius est, quia quanuis in re dubia melior sit conditio possidentis: tamen vbi nullus possidet debet fieri diuisio inter eos de quibus dubitatur quis nam sit dominus. Tertia conclusio. Quando nullo pacto constat quis nā sit dñs , cōstat autẽ de oppido cuius erat ciuis: tunc facienda est restitutio pauperibus reipublicæ illius maximè si res erat alicuius momenti, si autẽ nō sit notabilis momenti poterit fieri restitutio occurrẽtibus pauperibus. Sit exemplũ primæ partis cōclusionis . Multi ex Hispanis asportauerũt ab Indis magnas diuitias iniquo bello acquisitas, isti tenẽtur non cōparentibus veris dominis restituere pauperibus illius oppidi vbi erant ciues veri dñi . Probatur conclusio quantũ ad priorẽ partẽ . Quoniā verosimile est ꝙ in illo oppido maneāt saltim hæredes veri dñi , ergo cōuenientius & certius fiet illic restitutio ad voluntatẽ ipsius reipublicę . Secũdo probatur, quoniā qñ verus dñs non comparet, facienda est restitutio illi de quo præsumit̃ quod verus dñs in tali casu habet voluntatẽ interpretatiuam vt illi detur: sed vnusquisq; merito præsumitur habere amorem & pietatẽ erga patriā vel rempublicā : ergo illi facienda est restitutio. Et intelligimus conclusionẽ etiā si res illa non sit ablata cũ iniuria facta reipublicæ aut oppido, contra Mag. Soto vbi supra in solut. ad 3. qui tenet quod solũ faciẽda est restitutio ipsi oppido, quando res ablata est cũ iniuria facta ipsi oppido. Secũda pars conclusionis maximè probatur arbitrio boni viri, quoniā res minoris pretij non est materia restitutionis necessariæ respectu reipublicæ, sed sufficiet illā dare occurrenti pauperi. Eo vel maximè quòd rationes factæ pro priori parte cō clusionis non militant pro secunda parte. DVbitatur septimo. Quo iure, ignoto vero dño aliquibus facienda est restitutio. Et supponendũ est nobis ꝙ in præsenti nō loquimur de restitutione rerũ inuentarũ , de quibus dicemus quæst. 66. sed loquimur de restitutione rerũ quæ per iniquitatẽ ablatę sunt. Respōdetur ergo ad hoc dubiũ breuiter, & sit prima conclusio. Si cōsideremus præcise solũ ius naturæ, facienda est restitutio reipublicæ: vbi cōstat ꝙ ipse dñs ciuis erat. Probatur, quia iure naturæ bona ciuiũ ordinātur ad bonũ reipublicæ, sicut bonũ partis ad bonũ totius, ergo deficiẽte vero dño respublica habet ius ad bona illius. Secũdo ꝓbatur . In tali casu illa bona quasi redeunt ad statũ in quo omnia erāt cōmunia antequā fieret rerũ diuisio & applicatio: sed in illo statu bona erāt cōmunia reipublicæ: ergo in nostro casu respublica acquirit ius ad illa bona. Maior probatur, quia quantũ attinet ad mores hominũ , idẽ omnino est ꝙ nō cōpareat verus dñs cui applicata erāt , & quod nũquā fuerint applicata, ergo finita applicatione ad particulare dñium , manent sicut antea. Probatur tertio, quoniā si respublica nō est dña iure naturæ illorũ bonorũ , sequitur, ꝙ illa bona sunt omnino deserta absq; vero dño quod videt̃ esse incōueniẽs . Secũda cōclusio . Legibus ciuilibus & potissimè Ecclesiasticis & ipsa cōsuetudine introductũ est, vt huiusmodi bona cōuertantur in eleemosynas. Probatur ex cap. cũ tu. de vsuris. & cap. quāquā . eod. tit. in 6. & cap. non sanè. 14. q. 5. quibus in locis expressè definitur cōclusio , Itẽ in authẽ . omnes peregrini. C. de successionib. colla. 10. & in. l. penul. titu. 1. parti. 6. decretũ est, ꝙ bona peregrini morientis absque testamento distribuenda sunt in pios vsus, & eleemosynas si legitimus hæres nō cōpareat . Quod autẽ huiusmodi leges sint sanctæ & iustæ probatur, ex cōclusione præcedẽti . Quoniā huiusmodi bona iure naturæ efficiũtur reipublicæ: sed princeps tam ecclesiasticus quā secularis habet potestatẽ ab ipsa republica administrandi bona publica: ergo in fauorem pauperũ quorũ cura pertinet ad rempublicā , optimè decernũt vt huiusmodi bona pauperibus obuenirent. Et deniq; probatur, quoniā superflua erogāda sunt in pios vsus & eleemosynas: sed hæc bona superflua videntur esse rei publicæ. Ergo merito conuertuntur in vsus pauperũ : vbi aduerte, ꝙ si debitor fuerit pauper, poterunt illa bona ipsi adiudicari, ad arbitrium sui confessarij vel parochi. Tertia cōclusio . Nō est necessaria episcopi licẽtia ad distribuẽda huiusmodi bona in pios vsus. Hæc cōclusio est cōtra multos Iurisperitos, sed est cōmunis omnibus Theologis & quibusdā Iurisperitis. Vide Syluest. in verb. restitutio. §. 8. & Io. Medinæ vbi supra. Probatur conclusio. Si cōpareret verus dñs nulla esset necessaria facultas vt fieret eidẽ restitutio: sed leges ecclesiasticæ quæ postulāt ea bona cōuertenda esse in eleemosynas, non requirunt episcopi facultatem: ergo non est necessaria. Neque obstat, quòd in cap. cum sit. de Iudæis. & in cap. quāquā . de vsuris in 6. requiritur Episcopi licentia. quoniā ista capita loquuntur in casibus particularibus. Primum quando à Iudæo faciẽ da est illa distributio debiti in pauperes. Secundum est, quādo ab vsurario, & in istis casibus requiritur Episcopi licentia. Neque rursus obstat, quòd in multis synodalibus episcoporum reseruatur huiusmodi distributio ipsis episcopis. Respondetur ergo, ꝙ si eiusmodi leges iustæ sunt, debent intelligi quantum ad reseruationem peccati, quod committunt qui non distribuunt huiusmodi debita pauperibus. DVbitatur octauo. An pro huiusmodi debito possit fieri cōpositio ? De qua re Ioan. de Medina vbi supra. cap. 11. & Soto in quarto, dist. 21. quæst. 1. arti. 4. Nos autem breuiter respondentes ponimus primā conclusionem. Prima cōclusio . Quilibet princeps siue secularis siue ecclesiasticus, potest si attendamus tantum ius naturæ huiusmodi compositionem facere si adsint causæ honestantes talem compositionem. Probatur cōclusio . Quoniā vt diximus huiusmodi bona, stando in solo iure naturæ, redeunt ad communitatẽ , ergo princeps qui est dispensator bonorum cōmuniũ potest aliquam partem illorum bonorũ applicare in aliquem vsum vtilem cōmunitati & remittere aliquā partem debitori, si talis remissio fuerit etiam vtilis cōmunitati . v. g. Si instat bellum necessarium pro defensione reipublicæ, vtile est cōmunitati vt vndecũq; fuerit possibile fiat collectio in subsidium belli, hæc autem collectio copiosius & breuius fiet ex huiusmodi debitis incertis, si princeps pro aliqua parte data remiserit alteram partem, ergo in principe est huiusmodi potestas vt debitores libentius & citius cōtribuant ad bellum necessaria. Secundo probatur. Omnis princeps potest dispensare in suis legibus proprijs: sed huiusmodi bona incerta solis principũ legibus decernuntur distribuenda pauperibus: ergo ipse princeps poterit illa bona aliter dispensare in communem vtilitatem. Tertio probatur. Quoniam pauperes nondum habent ius adquisitum, ergo absque illorum iniuria poterit princeps illa bona cō uertere in alium vsum cōmunitati vtilem. Secunda conclusio. De facto fieri nō potest huiusmodi cōpositio in republica Christiana nisi à summo pōtifice . Ratio est, quoniam pontifex habet potestatem super omnes Principes Christianos ad reseruandum sibi aliquam materiam, de qua leges ferendæ sunt quando hoc expedierit ad spirituale bonum vel tranquillitatẽ Ecclesiæ. Hinc est quòd reseruauit sibi omnes causas matri moniales: quæ alias ratione humani contractus subiectæ erant legibus secularium principum, & consequenter reseruat sibi causas de legitimatione quatenus includunt notitiam de vero matrimonij cōtractu . Cum igitur legibus iam sancitũ est, quod huiusmodi bona incerta distribuantur in eleemosynas pauperũ , merito & iustè ipse Pontifex quoniam est pater pauperũ in Ecclesia, sibi reseruat mutationem & dispensationem in huiusmodi legibus de distribuendis huiusmodi bonis pauperibus: vnde iam princeps secularis non potest facere cōpositionem . Tertia conclusio. Multum suspecta est de iniustitia huiusmodi compositio prout à multis exercetur de facto. Probatur, quoniam de facto pro debito quinque millium dipondiorum componitur aliquis pro. 68. Tunc est argumentum, nulla videtur esse proportio & æqualitas inter debitum & talem solutionem, ergo Pontifex qui est dispensator non dissipator huiusmodi bonorum, non debet intendere talem compositionem absolutè facere. Secundo probatur. Quoniā hac via datur occasio maxima cauponibus & alijs huiusmodi hominibus, vt paulatim defraudent populũ furantes aliena bona minutatim: quoniam postea facilè manerent tuti in conscientia si se componerent pro tam minimo pretio postea cum Bulla cruciatæ. Propter istas rationes semper visa est maioribns nostris præceptoribus huiusmodi compositio valde suspecta de iniustitia. Vt autem excusemus Summũ Pontificem à culpa, sit quarta conclusio. Quarta conclusio. Quando pontifex cō cedit bullam huiusmodi cōpositionis , præ supponit causam legitimam esse, & legem naturalem seruādam esse, quod relinquitur iudicandum arbitrio discreti cōfessarij . v. g. Si ipse debitor sit ita pauper vt ægrè aut vix possit restituere, aut debitum non sit adeo certum, poterit tunc confessarius discretus admittere compositionem & absoluere pœ nitentẽ , aliàs non est licitũ debitori talẽ cō positionẽ facere. Probatur prima pars, quia tunc fit aliqua proportio inter solutionẽ & debitũ ipsum, & tunc est causa decens vt Sũ mus Pōtifex dispenset aliquā partem debiti mediocriter pauperibus vt libẽtius & citius adiuuent ad expeditionẽ belli vel alterius boni operis vtilis cōmunitati : qñ vero debitum ipsum est incertum cōstat quod fit maior proportio: quoniā in dubio melior est conditio possidentis: & quanuis attendenda sit quātitas dubij pro vtraq; parte, tamẽ semper minuitur valor debiti, qñ est aliquod dubium an teneatur. Et deniq; pro tranquillitate conscientiæ merito & iustè Pontifex potest facere huiusmodi compositionem. Secunda vero pars conclusionis probatur mihi, argumentis factis pro tertia conclusione. Sit quinta conclusio. Postquam semel facta est compositio conuenienter & iustè, si verus dñs rei compareat, compelletur debitor in foro exteriori restituere id quod sibi reliquũ erat: at vero in foro conscientiæ nō tenetur ante iudicis sententiam restituere. Prior pars conclusionis cōmunis sententia est & ipsa experientia & de facto comperta: & ratio esse potest, quoniā huiusmodi cōpositiones magis respiciunt tranquillitatẽ conscientiæ debitoris, quam intendant in foro exteriore tollere ius quod habet verus dñs vel impedire actionem in iudicio. Secunda pars conclusionis sententia est expressa Magistri Soto vbi supra, & ratio esse potest: quoniam si compositio semel iustè facta est & legitimè, transfert reuera dominiũ in eum qui erat debitor, aliâs nulla prorsus vtilitas esset in compositione, si adhuc debitor mā net obligatus ad restituendum quotiescũq; verus dñs comparuerit, ergo in foro cōscientiæ transfertur in illum dominiũ eius quod reliquum sibi est. Et confirmatur, quoniam aliâs ipse Pontifex nō procederet vt dispensator & distributor bonorũ quæ debita sunt cōmunitati vel pauperibus: si illa non posset cum effectu applicare alicui pro iusta & cō uenienti causa. Et confirmatur secundo. Si Pontifex omnia illa bona applicasset pauperibus debita dño ignoto, non teneretur ille qui antea erat debitor restituere quidquam; ergo neq; si Pontifex ipsimet applicauerit tanquam mediocriter pauperi vel alia iusta de causa aliâs ipse Pontifex omnino falleret ipsos debitores. Hæc secunda pars conclusionis est contra aliquos Theologos nostri temporis, qui aiunt quod statim comparente vero dño te netur ille debitor in foro cōscientiæ restituere ante iudicis sententiā . Et ratio illorũ est, quoniā per sententiā iudicis nō obligatur aliquis restitnere id quod antea non debebat, ergo si per sententiā in foro exteriori iudicis quę nō fundatur in falsa præsumptione obligatur homo ille restituere, saltem quod sibi reliquum est, colligitur quod antea tenebatur restituere. Ad hanc tamen rationem respondetur, quod Pontifex quāuis transferat dominium eius quod reliquũ est in ipsum debitorem propter iustā & piam causam: tamen transfert dominiũ infirmum & caducum, non enim intendit iniuriā facere vero dño si opportuno tempore comparuerit & egerit in iudicio contra debitorẽ . Quapropter illa sententia quāuis non fundetur in falsa pręsumptione : potest obligare debitorem vt restituat quod sibi reliquum est, nisi forte fuerit ita pauper qñ facta est compositio quod sibi potuit applicari sicut alijs pauperibus. Quod si hoc in iudicio non constiterit iam sententia fundatur in falsa præsumptione. Neq; mirum est, quod in iudicio obligetur aliquis per sententiā restituere aut reddere quod ante sententiā non tenebatur, qñ aliquis acquisiuit dominium cum illa cōditione , vt teneatur reddere qñ in iudicio alter petierit & iudex sententiā tulerit in fauorẽ petentis. Exemplũ est in dominio quod acquiritur in multis casibus per ludũ , datur enim sæpe actio perdenti vt in iudicio possit repetere amissum, nihilominus ille qui lucratus est dominus lucri est quādiu non obligatur per sententiam iudicis illud reddere. Hactenus diximus de genere cōpositionis rerũ quæ iniustè ablata sunt & detinentur. Sed est aliud genus compositionis quæ fit cum ecclesiasticis de bonis beneficiorũ malè perceptis, quia non recitauerunt, vel quia non resederũt officium suum exercentes. De quibus sit conclusio. Vltima cōclusio . Si pontifex cuius autoritate fit cōpositio vel eius vicarius sit omnino volũtarius in illa compositione faciẽda : trāsfertur omnino dominiũ illorũ bonorũ in ipsum virũ ecclesiasticũ qui se cōponit . Probatur cōclusio . Quia pontifex procedit tũc sicut verus dñs cui debentur fructus beneficiorũ malè percepti, ergo potest trans ferre illorũ dominiũ in ipsos debitores si volũtariè id faciat. Probatur antecedẽs , nā si ex iure cōi tales fructus debebantur fabricę vel pauperibus: tñ iam vsu & consuetudine approbata applicatæ sunt cameræ Pontificis, & idcirco procedit vt dominus illius remissionis. Diximus autem in cōclusione . Si voluntarius sit Pontifex in illa remissione: quoniam potest contingere quod propter ignorantiam quā habet ex falsa relatione admittat aliquam cōpositionẽ , quæ quidem non erit voluntaria, ac proinde neque valida sed subreptitia omnino. Circa secũdam conclusionem in hac solutione D. Tho . Notādum est primo, quod nomine hæredis, venit intelligendus omnis qui succedit in ius defuncti. v. g. bona hæretici condẽnati qui aliâs mortuus est restituenda sunt fisco. ¶ Notandum secundo, quod illa cōclusio procedit in diuitijs & pecunijs: at vero de restitutione famæ & honoris defuncti iam diximus in art. 2. ad 1. & 2. Denique notandum, quod qui debet aliquid defuncto non potest illud expendere in pios vsus vel in eleemosynas & sacrificia pro anima defuncti: donec sit certus quod defunctus non habet hæredem, nec est aliquis qui succedat in ius defuncti. DVbitatur nono, circa tertiam conclusionem. Cuius nam expensis trāsmittendum est debitum quando dominus longè distat. ¶ Ad quod respondetur, & sit prima conclusio. Si debitor ipse tenetur restituere ratione in instæ acceptiōis vel ipse dominus lōgè distat culpa ipsius debitoris vel causa eius: tenetur tunc ipse debitor proprijs expensis transmittere debitum. Si autem debitor non tenetur ratione iniustæ acceptionis nec dominus longè distat culpa vel causa ipsius debitoris: nō tenebitur debitor proprijs expensis debitum transmittere. ¶ Probatur prima pars cōclusionis . Quia ipse dominus rei seruandus est indemnis ab omni iniuria, ergo in tali casu certa est prima pars cōclusionis . ¶ Obseruandũ tamen est quod si ipse dominus in asportanda illa re iniquè accepta, facturus erat expensas alias, tunc debitor nō tenebitur proprijs expensis trāsmittere . Ratio est manifesta, quia sicuti dñs nō debet reportare damnũ ex iniuria: ita neq; lucrũ : aliâs non sufficeret restituere simplũ quod est falsum. Altera pars probatur, quoniam debitor in tali casu tantum tenetur restituere quātum accepit, at vero si proprijs expẽsis trāsmitteret amplius restitueret quā acceperat. Secundum doctrinam huius cō clusionis conciliabuntur varia dicta doctorum quæ videntur contraria & non sunt. Secunda conclusio. Si res semel cōmissa est fideli portatori vt eam traderet vero domino, & forte in via perijt res illa: tunc si debitor tenebatur tantum ratione rei acceptę non tenetur amplius restituere: si vero tenebatur ratione acceptionis siue iustæ siue iniustæ: tenebitur nihilominus in casu posito vero dño restituere. Sit exemplum prioris partis in eo qui rem aliquam inuenit vel in deposito accepit. Quæ pars probatur. Debitor non accepit rem illam in propriũ commodum, sed potius in commodum dñi , sed quando transmittit illam per fidelem portatorem fideliter agit negotium dñi veri, ergo non tenebitur amplius restituere. Est exemplum secundæ partis in eo qui accepit rem mutuo vel accōmodatam vel emerat rem aliquam transmissurus pretium illius. Tunc probatur conclusio. Quia debitor accepit rem in proprium cōmodum , ergo si res illa perijt ipsi debitori perijt: quoniam qui sentit commodum æquum est vt damnũ sentiāt . Cōfirmatur . Si talis debitor haberet rem iam paratam vt restitueret vero dño . v. g. pecuniam numeratā in mensa sua, & accederet fur qui illam clanculũ surriperet procul dubio teneretur nihilominus ipse debitor restituere, ergo eadem est ratio si pecunia perijt in via. ¶ Sed obseruandum est, quod si cum consensu dñi res illa tradita est portatori aut ex imperio iudicis tunc non tenetur ipse debitor amplius restituere: quanuis res illa pereat. Ratio est manifesta, quia voluntas domini liberat illum debitorẽ , & imperium iudicis iustè iudicātis super id aliquid est. De conclusione ista copiosius dicemus artic. sequenti, & de præcedenti artic. 8. In solutione ad quartum ponit D. Tho. duas conclusiones. Prima est. Non debet aliquis benefacere parentibus nec alijs benefactoribus de his quæ debet alteri, aliâs de alieno benefaceret. Secunda conclusio. In casu extremæ necessitatis debet aliquis succurrere potius patri & benefactori quam creditori restituere. Ratio est, quia tunc posset & deberet homo accipere aliena vt patri subueniret. DVbitatur decimo & vltimo, circa vtrā que conclusionẽ D. Tho. an saltim debitor ipse existens in extrema necessitate teneatur restituere creditori æqualiter periclitanti: & simul quærimus de parentibus, vel cōsanguineis ac specialibus amicis existentibus in extrema necessitate: an debitor teneatur potius creditori succurrere extremè periclitanti quam illis. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua, quod ipse debitor teneatur potius creditori succurrere. Præceptũ de restituẽdo est affirmatiuũ obligans pro tẽ pore necessitatis: sed tunc est extrema in creditore, ergo pro tũc debet illi succurrere & restituere. ¶ Arguitur secũdo . Creditor in tali euẽtu duplici iure gaudet ad illā rẽ , altero dñij altero extremæ necessitatis in qua omnia cōmunia sunt, ergo illi potius tradenda est. ¶ Arguitur tertio & probatur. Quod saltim qui per iniuriā acceperat rem alienā teneatur tunc dño restituere. Est argumentũ . Ille debitor per iniuriā accepit & possidet rẽ alienam: sed iniusta acceptio & possessio nō facit possessorẽ melioris conditionis nec tribuit illi ius aliquod, ergo in extrema necessitate nō debet oriri damnum ipsi vero dño . Arguitur quarto. Quoniā aliâs sequeretur quod si ex duobus existentibus in extrema necessitate alter ab altero arriperet per vim panem vel tabulā vt euaderet mortẽ : nō teneretur iste statim restituere, quod videtur maximũ absurdũ , quia videtur bellũ iustũ ex vtraq; parte: & ex iniuria facta efficeretur melioris cōditionis faciens iniuriam quā patiens. Sequela vero probatur. Quia sicut nihil noceret iniusta acceptio in priori casu quominus ipse debitor sibi succurreret: ita nec in isto posteriori deberet nocere recens iniusta acceptio accipienti iniustè. Circa quæstionẽ hanc est triplex Theologorũ opinio. Prima est Scot. in. 4. d. 15. q. 2. quem sequitur Gabriel ibidẽ ad. 3. casum post secundā cōclusionẽ , ꝙ in tali casu tenetur debitor restituere. Secunda opinio est quorundā distinguentiũ . Si enim debitor ac cepit rem alienam per iniuriam, tenetur tũc restituere. Huic sententiæ fauet tertiũ argumentũ quod fecimus. Tertia opinio est Caietani in isto loco & Soti libr. 4. de Iustitia. quæst. 7. artic. 1. ad 4. quod in neutro casu tenetur debitor restituere. PRO decisione sit prima cōclusio . Sententia Caiet. & Soti nobis vera est, cuius ratio est euidens & à primis principijs deducta: quoniā ius gentiũ per quod rerũ diuisio & appropriatio facta est nō debet derogare iuri naturali: est autẽ iure naturæ insitũ cordibus hominũ , quod in extrema necessitate omnia sunt cōmunia , ita vt efficiātur ꝓpria præoccupātis quantũ ad vsum necessarium ad supplendā extremā necessitatẽ : ergo si debitor est in extrema necessitate & habet rẽ in manibus non tenetur alteri restituere. Secũda cōclusio . In eodẽ casu potest debitor præferre patrẽ & matrẽ & filiũ & vxorem existentes in extrema necessitate & nō restituere creditori æqualiter periclitanti. Mag. Soto vbi supra, inquit hoc assertũ esse problema. Sed nobis videtur certa cōclusio , cui videtur fauere D. Tho. supra. q. 31. art. 3. ad 3. vbi ait quod existẽtibus in extrema necessitate creditori & cōsanguineis debitoris nō potest dari vniuersalis regula cui potius subueniendũ sit: sed prudentis iudicio relinquitur, vt consideratis cōditionibus iudicet cui potius subueniendũ sit. Ex quo sic argumentor, si quādo cōsideratis conditionibus licitũ est cōsanguineos præferre in extrema necessitate maximè, quando sunt coniuncti in illo gradu posito in cōclusione , ergo merito tunc præferendi sunt. Deinde debitũ ꝙ ex virtute pietatis debetur maius est & antiquius quā illud quod ex particulari iustitia cōmutatiua debet̃ : sed parentibus & filijs & cæteris debetur ex pietate vt in illo casu illis subueniat̃ , ergo in extrema necessitate illis potius subueniẽdũ est. ¶ Et cōfirmatur , quoniam pietas præstantior virtus est quam iustitia cōmutatiua : ergo in casu extremę necessitatis illa potius exercẽda est quam ista. Antecedens colligitur ex Diuo Tho. infra quæst. 101. art. 3. vbi ex specialissima ratione debita quę fundatur ex parte principij cōnaturalis , colligit pietatẽ esse specialem virtutem. Cũ igitur ratio obligatiōis debiti quod inuenitur in pietate fundetur in ratione principij connaturalis: illud erit maius vinculũ & in extrema necessitate magis obligabit ad exercitiũ pietatis quā iustitiæ commutatiuæ. Et quidẽ D. Tho. in 3. Sent. d. 34. q. 1. artic. 2. ad 8. dicit expressè quod donũ pietatis est supra iustitiam & omnes partes eius. Tertia conclusio. Problema esse potest, Vtrũ in prædicto casu sit præferendus frater vel magnus amicus qui vitam suam pro mea periculo obiecerat. Pro parte negatiua faciunt argumẽta posita in principio huius dubij, & illam tenet Soto vbi supra. Sed pro parte affirmatiua est argumentum. Nā frater cōiunctus est mihi in primo cōsanguinitatis gradu, ergo ex debito pietetis in extrema necessitate licitũ erit præferre fratrẽ creditori. De amico etiā insigni & speciali probatur. Quoniā ille pluris æstimatur quā frater apud viros prudẽtes iuxta illud Sap. 27. Melior est vicinus propè quā frater lōge , ergo illi potius subueniendũ est quā creditori. Huius sententiæ fuit sapientiss. M. Victoria. AD argumenta in oppositum respondetur ad primum negando cōsequentiā . Quia tunc necessitas extrema creditoris non est necessitas exercendi præceptũ de restitutione: eo quod simul cōcurrit alia vrgẽ tior causa adimplẽdi præceptũ pietatis vel etiā cōcurrit ius cōseruandi vitā propriam. Ad secundum respondetur negando maiorem. Imo extrema necessitas debitoris facit illum dominum rei debitæ quam apud se habet si fuerit vsu consumptibilis. Si autem vsu extremæ necessitatis non consumitur facit illum dominum ipsius vsus. Ad tertium respondetur, quòd etiam si debitor iniquè acceperit rem debitā , tamen extrema necessitas tribuit illi ius ad omnem vsum necessariũ ad supplendā extremā necessitatẽ propter rationẽ primę cōclusionis . Ad quartum negatur sequela. Quoniam in articulo extremæ necessitatis efficitur res primo occupantis, vnde qui per vim rapit vel furatur ab eo qui est in extrema necessitate, tenetur illi restituere etiam cum periculo propriæ vitæ: quia violauit ius primariũ naturale quo res illa erat præoccupantis in extrema necessitate etiā secluso iure gentiũ . Sed quæret aliquis. Quid si persona val de vtilis reipublicæ periclitetur, an possit quis rapere panem ab alio inferiori existenti inæquali periculo. Respōdetur negatiuè. Quemadmodum non est licitum occidere vnum innocentem minimũ pro salute reipublicæ, vt habet communis opinio Theologorum, non enim est medium ordinatũ occisio vnius hominis ad salutem alterius. Sed contra. Ille tenetur dare panem personæ publicæ cuius vita est valde necessaria, ergo alius potest ab illo rapere si noluerit dare. Respondetur negando consequentiā . Ratio est, quia ille nō tenetur ex iustitia sed ex charitate & pietate, & idcirco nō potest compelli. Verũ est tamen quod si Rex vel ipsa respublica vel iudex præciperet in tali casu personæ priuatæ vt succurreret personæ publicæ, & persona priuata nō obediret, iam tunc posset puniri tanquam inobediens, & auferri ab illo panem vel ipsum tradere hostibus pro salute communi. Cæterum de solutione ad quintum argumẽtum disputabitur infra quæst. 185. art. 7.