IN hoc articulo ante omnia duo tituli ante oculos sunt habendi quoties agitur de restitutione, videlicet res aliena accepta, & ipsa acceptio vel iniusta vel licita quidem , sed tamen in commodum ipsius accipientis. Et quanuis vterque titulus seorsum sufficiat vt teneatur quis restituere: tamen aliquando ambo tituli simul conueniunt . Ratio autem quare quilibet sufficiat ea est: quia dominium rei alienae in alterum transferri non potest nisi voluntate domini, vel virtute legis transferentis dominium: sed quando adest aliquis titu lus de supra dictis, neque lex neque voluntas domini transfert dominium in alium, ergo ille vtroque titulo seorsum tenebitur ad restitutionem faciendam vero domino.