Sed probatur nostra conclusio, Petrus in tali casu efficitur socius furis & furti particeps, ergo tenetur ad restitutionem sicut ipse fur. Item videtur expressa sententia Diui Thomae, ait enim in secunda conclusione, quod ratione iniquae acceptionis: tenetur homo ad restitutionem, etiam si res accepta apud ipsum non maneat. Sed Petrus in praedicto casu sciens & prudens rem esse furtiuam, inique accepit illam: ergo tenebitur ad restitutionem, etiam si rescindat contractum cum latrone ratione iniquae acceptionis.