Secunda conclusio. Qui dubius an res sit furtiua emit eam in proprium commodum : peccat contra iustitiam, & tenetur illam restituere ratione iniquae acceptionis, & ratione rei acceptae: sicut dictum est de emptore malae fidei. Est exemplum frequens in argentarijs, & bibliopolis qui facile possunt coniectari ex conditioni vendentium & ex alijs circunstantijs rem esse furtiuam: & nihilominus emunt in proprium commodum. Ratio huius est: quia ille euidenter se expo nit periculo contrectandi rem alienam inuito domino: ergo peccat contra iustitiam. Confirmatur ex. l. bonae fidei. ff. de acquirendo rerum dominio: vbi dicitur, quod bonae fidei possessor facit fructus suos, at malae fidei possessor vel dubiae non facit fructus suos, ergo eadem est ratio de mala fide & dubia fide ad accipiendam rem.