# 6 ARTICVLVS VI. ¶ Vtrum teneatur semper restituere ille qui accepit. AD Sextum sic proceditur. Videtur, quod non teneatur semper restituere ille, qui accepit. Per restitutionem enim reparatur aequalitas iustitiae, quae consistit in hoc, quod subtrahatur ei qui plus habet, & detur ei qui minus habet. Sed contingit quandoque , quod ille qui rem aliquam subtraxit alicui, non habet eam, sed deuenit ad manus alterius: ergo non tenetur illi restituere qui accepit, sed alius qui rem habet. ¶ 2 Praeterea . Nullus tenetur crimen suum detegere. Sed aliquando aliquis restitutionem faciendo , crimem suum detegit: vt patet in furto: ergo non semper tenetur ille qui abstulit, restituere. ¶ 3 Praeterea. Eiusdem rei non est multoties restitutio facienda. Sed quandoque multi simul rem aliquam surripiunt, & vnus eorum eam integre restituit. Ergo non semper ille qui accepit, tenetur ad restituendum. SED contra. Ille qui peccauit, tenetur satisfacere. Sed restitutio ad satisfactionem pertinet: ergo ille qui abstulit, tenetur restituere. RESPONDEO dicendum, quod circa illum qui rem alienam accepit, duo sunt consideranda: scilicet ipsa res accepta & ipsa acceptio. Ratione autem rei tenetur eam restituere, quandiu eam apud se habet: quia quod habet vltra id quod suum est, debet ei subtrahi, & dari ei cui deest secundum formam commutatiuae iustitiae. Sed ipsa acceptio rei alienae potest tripliciter se habere. Quandoque enim est iniuriosa, scilicet contra voluntatem existens eius, qui est rei dominus, vt patet in furto, & rapina. Et tunc tenetur ad restitutionem, non solum ratione rei, sed etiam ratione iniuriosae actionis, etiam si res apud ipsum non remaneat. Sicut enim qui percutit aliquem, tenetur recompensare iniuriam passo, quanuis apud ipsum nihil maneat: ita etiam qui furatur, vel rapit, tenetur ad recompensationem damni illati, etiam si nihil inde habeat. Et vlterius pro iniuria illata debet puniri. Alio modo aliquis accipit rem alterius in vtilitatem suam absque iniuria cum vo luntate, scilicet eius cuius est res, sicut patet in mutuis. Et tunc ille qui accepit, tenetur ad restitutionem eius quod accepit, non solum ratione rei, sed etiam ratione acceptionis, etiam si rem amiserit: tenetur enim recompensare ei, qui gratiam fecit: quod non fiet, si per hoc damnum incurrat. Tertio modo aliquis accipit rem alterius absque iniuria, non pro sua vtilitate, sicut patet in depositis. Et ideo ille qui sic accepit, in nullo tenetur ratione acceptionis: quinimo accipiendo, impendit obsequium. Tenetur autem ratione rei: & propter hoc si ei subtrahatur res absque sua culpa, non tenetur ad testitutionem: secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam amitteret. AD primum ergo dicendum, quod restitutio non ordinatur principaliter ad hoc, quod ille qui plus habet, quam debet, habere desinat: sed ad hoc, quod ille qui plus habet suppleatur. Vnde in his rebus quae vnus potest ab alio accipere sine eius detrimento, non habet locum restitutio: puta cum aliquis accipit lumen a candela alterius. Et ideo quanuis ille qui abstulit, non habeat id quod accepit, sed in alium sit translatum : quia tamen alter priuatur re sua, tenetur ei ad restitutionem, & ille qui rem abstulit ratione iniuriosae actionis, & ille qui rem habet ratione ipsius rei. AD secundum dicendum , quod homo, etsi non teneatur crimen suum detegere hominibus, tenetur tamen crimen suum detegere Deo in con fessione: & ita per sacerdotem, cui confitetur, potest restitutionem facere rei alienae. AD tertium dicendum, quod quia restitutio principaliter ordinatur ad remouendum damnum eius, a quo est aliquid iniuste ablatum: ideo postquam ei restitutio sufficiens facta est per vnum, alij non tenentur ei vlterius restituere, sed magis refusionem facere ei qui restituit: qui tamen potest condonare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Qui accepit rem alienam tenetur illam restituere quandiu illa apud se habet. ¶ Secunda conclusio. Qui per iniuriam accepit rem alienam , tenetur ad restitutionem non solum ratione rei acceptae: sed etiam ratione iniuriosae acceptionis etiam si ipsa apud illum non remaneat. ¶ Tertia conclusio . Qui accepit rem alienam in vtilitatem suam absque iniuria domini, tenetur nihilominus ad restitutionem : non solum ratione rei acceptae: sed etiam ratione acceptionis etiam si rem amiserit, verbi gratia, in mutuo. ¶ Quarta conclusio . Qui accepit rem alienam absque iniuria domini nec in propriam vtilitatem sed potius in vtilitatem dantis: non tenetur ad restitutionem ratione acceptionis, sed solum ratione rei acceptae , verbi gratia, in depositis quae gratuito accipiuntur ad seruandum. ¶ Hinc sequitur corollarium. Depositarius non tenetur restituere depositum quod sibi subtractum est nisi magna sua culpa depositum amiserit. COMMENTARIVS. IN hoc articulo ante omnia duo tituli ante oculos sunt habendi quoties agitur de restitutione, videlicet res aliena accepta, & ipsa acceptio vel iniusta vel licita quidem , sed tamen in commodum ipsius accipientis. Et quanuis vterque titulus seorsum sufficiat vt teneatur quis restituere: tamen aliquando ambo tituli simul conueniunt . Ratio autem quare quilibet sufficiat ea est: quia dominium rei alienae in alterum transferri non potest nisi voluntate domini, vel virtute legis transferentis dominium: sed quando adest aliquis titu lus de supra dictis, neque lex neque voluntas domini transfert dominium in alium, ergo ille vtroque titulo seorsum tenebitur ad restitutionem faciendam vero domino. Notandum secundo, quod nomine rei alienae, intelligimus non solum rem ipsam secundum se, sed etiam fructus eius. Nomine autem iniustae acceptionis, intelligimus etiam iniquam detentionem: etiam si a principio fuerit licita acceptio. Dicitur autem iniqua acceptio solum illa quae est contra ius alterius & particularem iustitiam , scilicet, commutatiuam : si autem sit acceptio contra iustitiam legalem tantum , aut contra quamlibet aliam virtutem: non obligat ad restitutionem vt supra dictum est. Notandum est tertio, quod qui rem alienam accipit vel possidet: potest tripliciter eam possidere, vel bona fide, vel mala, vel dubia. De his omnibus per singula nobis disputandum est. DVbitatur primo, Vtrum ille qui bona fide emit rem alienam a fure vel latrone & postea cognoscit rem alienam esse: teneatur restituere vero domino , an potius licitum sit illi conuenire venditorem & rescindere contractum recuperando suum pretium & reddendo rem alienam ? Arguitur primo & probatur, quod talis emptor teneatur restituere vero domino : titulus sufficiens ad obligationem ad restituendum vero domino est ipsa res aliena: sed ipse retinet illam apud se sciens esse alienam : ergo tenebitur. Confirmatur ex dictis artic. praeced. vbi Diuus Thomas ait, quod vero domino est facienda restitutio. Arguitur secundo . Emptor ille non potest vendere rem illam alteri, quoniam res aliena est, ergo neque reddere latroni postulato pretio. Probatur consequentia . Quia verus dominus tantum detrimenti patitur si tradatur res illa latroni ac si venderetur , imo videtur quod magis detrimenti patiatur si traditur latroni, ergo non potest illam tradere. Confirmatur . Quia cum ille emptor reddit rem illam latroni, videtur esse manifestus cooperator cum iniqua acceptione latronis & cum detentione iniqua: ergo tenebitur restituere vero domino. Arguitur tertio. Si latro qui vendidit abesset longe vel moreretur, teneretur emptor vero domino reddere illam rem etiam cum iactura dati pretij, ergo etiam viuente latrone & praesente tenebitur rem illam restituere vero domino. Probatur consequentia . Quia vita & praesentia latronis non tollit ius a vero domino. Arguitur quarto. Iudex in foro exteriori per sententiam iustam neque fundatus in falsa praesumptione sed omnino cognita veritate cogeret emptorem vt statim restitueret vero domino, imo etiam si iam emptor rescidisset contractum cum latrone & latro nondum restituisset neque compareret, cogeretur emptor restituere: ergo in foro conscientiae tenebatur ante sententiam iudicis. Probatur consequentia. Quia lex ciuilis quae non est poenalis, & iusta sententia, obligant reum ad id ipsum ad quod tenebatur antequam sententia pronuntiaretur : ergo emptor ille iam tenebatur in conscientia. ¶ De ista quaestione est duplex sententia . Prior est Magistri Soto lib. 4. de iustit. q. 7. art. 2. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restituendis quaest. 10. quod restitutio facienda est vero domino neque est licitum rescindere contractum cum latrone. ¶ Altera sententia est Alexan. Alen. in. 4. par. q. 86. memb. 3. art. 5. & Gabr. in. 4. Sent. d. 15. q. 3. dub. 5. & Sylu. in verb. restitutio. 3. §. 3. quam etiam sequutus fuit Magistro Victoria, videlicet, quod si talis emptor non potest aliter recuperare pretium datum, tunc licitum est rescindere contractum cum latrone. Si autem potest aliter recuperare pretium, non est licitum rescinde re contractum cum ipso latrone. PRO decisione veritatis notandum est, quod emptor qui bona fide emit rem alienam potest dupliciter se habere. Vno modo ignorans esse alienam, sed emit illam in suam vtilitatem: altero modo sciens quidem esse furtiuam , sed emit illam modico pretio, vt vero domino restituat: quia intelligit quod aliter peribit res illa vero domino. Sit igitur prima conclusio . Emptor secundi generis, tenebitur quidem rem illam restituere vero domino: sed licitum erit sibi deducere pretium quod dederat pro reilla. Probatur vtraque pars. Prima, quia sciens rem esse alienam emit ea intentione vt redderet vero domino, & propterea emptio fuit licita. Altera pars probatur. Quia nemo tenetur procurare vtilitatem alterius cum proprio detrimento , nisi forte sit obligatus ex officio vt tutor vel custos: sed emptor ille procurauit rem alte rius dum illam emit a latrone, ergo potest sibi deducere modicum illud pretium quod dederat. ¶ Confirmatur ex cap. rapinam. 14. quaest. 5. vbi eiusmodi emptio laudatur: sed exactione bona non debet aliquis reportare damnum , ergo poterit deducere illud pretium . Item in foro exteriori daretur actio emptori contra verum dominum, si dominus nollet soluere illud pretium, ergo etiam in foro conscientiae licitum erat emptori deducere pretium. Antecedens probatur ex cap. citat. & est sententia Hostiensis titul. de poenitentia. quem sequitur plurima Iurisperitorum turba: & quanuis Baldus & Paul. de Castro in. l. 1. ff. de negotijs gestis. negent competere huic emptori actionem nisi dominus ratam habuerit emptionem: sunt tamen intelligendi in foro exteriore quando emptor non potest probare bonum animum quem habuit emendo rem illam. Haec conclusio sic intellecta & explicata est communis sententia Theologorum & Summistarum. Secunda conclusio. Si emptor bona fide etiam ex ignorantia rescindat contractum cum latrone putans se licite id facere, non tenebitur postea ad vllam restitutionem faciendam vero domino. Probatur, quia ille non tenetur ratione acceptionis iniquae : quia bona fide emerat: neque ratione rei acceptae, quia iam non habet illam quam bona fide transtulit in venditorem, recuperato suo pretio, neque enim tenebatur scire subtilitates iuris: ergo nulla ratione tenetur. Tertia conclusio. Probabilis est sententia quae negat esse licitum rescindere contractum cum latrone, sed potius asserit restituendam rem vero domino, etiam cum iactura dati pretij, loquimur de emptore primi generis. Haec conclusio probatur argumentis factis initio quaestionis. Quam sententiam etiam tenet Couar. initio tertiae partis relect. regul. peccat. & Caiet. hic videtur eandem tenere. Ait enim absque vlla limitatione, quod qui rem alienam ignorans emit non potest eam retinere quam primum nouerit esse alienam, sed tenetur vero domino restituere. Quarta conclusio. Verosimilem etiam sententiam iudico, quae asserit licitum esse in praedicto casu, aut saltem non esse contra iustitiam: quod emptor rescindat contractum cum latrone, etiam si sciat latronem rem illam nunquam esse restituturum. Haec sententia videtur Nauar. in manua. cap. 17. num. 29. vbi ait, quod quando aliquid accipitur a latrone: potest eidem restitui, etiam si cessantibus inconuenientibus , melius est reddere vero domino. Idem dicit Syluest. restitutio. 4. §. 1. Haec sententia videtur esse D. Tho. infra. q. 66. art. 3. ad tertium, vbi ait. Id quod est per rapinam ablatum, est rapientis non simpliciter sed quantum ad detentionem. Ex quo sic arguitur. Latro habet ius ad rem furtiuam conseruandam vero domino: ergo emptor potest illi reddere. Confirmatur ex. l. in literis. de restitutione spoliatorum. vbi praedo spoliatus, secundum iuris rigorem est restituendus. Praeterea probatur conclusio. Contractus ille fuit iniquus, ergo potest rescindi. Confirmatur. Nam rescindere talem contractum nihil aliud est quam reducere rem furtiuam in eum statum in quo antea erat sine culpa emptoris, ergo non facit iniuriam vero domino. Probatur consequentia. Quia nemo tenetur ex iustitia res alienas in meliorem statum reducere, quam inuenerat: maxime cum proprio detrimento. Sit quinta conclusio ex nostra sententia. Peccatum est saltim contra charitatem, si emptor absque proprio detrimento potest restituere vero domino & restituat latroni, de quo non est certus quod restituet. Probatur. Quia vnusquisque tenetur prospicere proximo & rebus eius ne pereant, maxime si id potest facili negotio praestare. Sexta conclusio. Mihi profecto verosimillimum est, quod peccet contra iustitiam , qui sine suo detrimento potest vero domino restituere: & rescindit contractum cum latrone, de quo non est certus quod restituet. Probatur. Quia dum res illa venit ad manus emptoris, iam est in meliori statu, ergo dum iterum tradit illam latroni, tenebitur restituere vero domino. Probatur consequentia. Quia illa noua traditio, est quasi ablatio rei alienae inuito domino, & est consensus cum ipso latrone, qui iterum accipit rem alienam inuito domino. Caeterum vbi est detrimentum & periculum emptoris: iam habet excusatio nem dum reddit rem illam latroni. Nemo enim tenetur ex iustitia cum proprio detrimento conseruare rem alienam : nisi forte alias sit obligatus ex officio. Confirmatur. l. bona fide. ff. depositi. vbi dicitur, quod depositarius bona fide accipiens a latrone: tenetur ex iustitia vero domino reddere, ergo simile est in nostro casu. Et confirmatur denique, quia sequeretur quod si quis pallium proximi de torrente eriperet periturum: quod postea non peccaret contra iustitiam, si iterum proijceret in torrentem. Probatur sequela, quia eadem est ratio. Denique notandum. Quod omnia quae diximus de emptore bonae fidei circa restitutionem faciendam vero domino: sunt intelligenda proportionabiliter de depositario, qui bona fide accipit aliquid in deposito a latrone. AD argumenta proposita initio respondetur , quatenus militant contra aliquas conclusiones. Ad primum respondetur, quod ita verum est, quod ratione rei acceptae tenetur emptor restituere vero domino nisi rescindat contractum : & tunc etiam rescindendo dat illam habenti ius ad eam, vt conseruet vero domino. Quemadmodum qui accipit rem a depositario, restituet depositario & non tenetur vero domino reddere. Ad confirmationem respondetur, quod iam diximus in quibus casibus licitum sit non reddere vero domino. Ad secundum respondetur negando consequentiam , quoniam latro habet ius ad rem illam vt restituat vero domino. Item quia rescindendo contractum reducitur res ad statum quem antea habebat, quod quidem non contingit si alteri vendatur. Ad confirmationem negatur antecedens. Imo non tenetur emptor cum suo detrimento euitare iniquam detentionem rei alienae. Concedimus autem quod cooperabitur cum latrone, quando sine proprio detrimento poterat rem vero domino reddere: & iterum reddit latroni de quo non est certus quod restituet. ¶ Ad tertium negatur consequentia . Et ratio discriminis est. Quoniam quando ipse latro non comparet, deficiunt rationes factae pro nostra sententia: & cum ipse emptor non possit iam recuperare pretium suum, qui erat finis honestans rescisionem contractus : tenebitur ratione rei alienae reddere vero domino. Ad probationem consequentiae respondetur, quod vita vel prae sentia latronis non tollit secundum se ius veri domini: sed facit possibilem rescisionem contractus, vt emptor seruet seipsum indemnem. Ad quartum respondetur, quod illa iudicis sententia fundatur in duplici praesumptione iuris, quae in casu particulari falsa est. Altera est quod in conuentione cum latrone praesumitur dolus, & maxime in rescisione contractus: altera quia qui possident res alienas praesumuntur auidiores ad illas & timidiores in vitandis proprijs damnis, quam ratio postulat: & ideo sententia pronuntiaretur ex tali iuris praesumptione in fauorem veri domini. Respondetur secundo, non esse omnino vniuersalem regulam, vt id ipsum teneatur homo facere in conscientia ante iudicis sententiam & post illam: vbi nulla est etiam ignorantia iuris vel facti. Est enim instantia, primo quidem si sint duae opiniones probabiles contrariae, tunc possum ego qui rem alienam possideo, sequi opinionem quae est in meum fauorem: at vero iudex qui fert sententiam potest sequi contrariam opinionem, & obligabit me ad restitutionem. Bene verum est, quod lata sententia non potero ego executioni resistere: quia non potest esse bellum iustum ex vtraque parte: at vero si absque aliquo scandalo & repugnantia exteriore, possem ego adhuc retinere rem illam: licitum est retinere. Deinde est altera instantia. Dictum est in artic. 5. & certissimum est, quod non tenetur homo cum periculo vitae restituere vero domino rem quam a latrone acceperat: & tamen si iudex ferret sententiam, vt reddat tunc rem vero domino: etiam si retinens illam, obijciat quod sibi imminet periculum a latrone, respondebit namque iudex ( que lo oye y que le hara justicia suo tempore) sed quod interim reddat alienum proprio domino. Ecce casus vbi per iustam sententiam iudicis vbi nulla est ignorantia, compellitur aliquis reddere quod non tenebatur in conscientia. Ratio huius est, quia iudex ex officio tenetur reddere vnicuique quod suum est: non autem pertinet ad eum considerare detrimenta quae per accidens consequuntur debitoribus: ipsi autem debitores poterunt in conscientia proprium detrimentum attendere. DVbitatur secundo. An ille qui emit rem furtiuam bona fide , verbi gratia, Petrus & in eadem bona fide perseuerans vendit illam Francisco: teneatur postea comperta veritate, restituere pretium vero domino, quando non potest res ipsa restitui? Arguitur primo pro parte negatiua, quoniam in casu praecedentis dubij, potest Petrus post rescissum contractum cum latrone, retinere sibi pretium, ergo multo magis in praesenti casu. Probatur consequentia. Quia in casu priori, sciens rem alienam esse, rescindit contractum cum latrone: at in casu nostri dubij, nesciens adhuc esse furtiuam: vendit alteri, ergo &c. Secundo arguitur. In praesenti casu, Petrus non tenetur restituere ratione iniustae acceptionis, quia bona fide emerat: neque ratione rei acceptae, quia iam bona fide vendidit, ergo nullo modo tenetur. Tertio arguitur. Si Petrus rem illam donasset vel in suum vsum consumpsisset vel amisisset, non tenetur ad restitutionem , quia non est factus ditior ex illa re, ergo neque in casu posito, vbi etiam non est factus locupletior: quia tanti vendidit quanti emit. Sed pro altera parte, facit primo. Quod vnus titulus faciendi restitutionem, est res aliena detenta vel fructus illius, ergo cum Petrus receperit pretium ex venditione rei alienae: tenebitur illud restituere, quoniam est quasi fructus ipsius rei. Confirmatur. Quoniam in illa venditione quam Petrus fecit, non transfert dominium rei alienae in Paulum, ergo neque ipse acquirit dominium pretij, & per consequens tenetur illud restituere. Secundo arguitur. Qui rem quam acceperat a latrone dono, postea si vendat, tenetur cognita veritate restituere pretium vero domino in quo factus est ditior: sed similiter Petrus efficitur locupletior, ergo tenetur pretium illud restituere. Probatur minor. Quia iam re vera amiserat ipse pretium quod dederat latroni, ergo ex re aliena fit locupletior quam debebat esse reparando damnum suum de re aliena. Tertio arguitur. Paulus in casu posito te netur rem illam cognita veritate reddere vero domino, ergo etiam Petrus qui fuit venditor tenetur seruare Paulum indemnem, ergo tenebitur ad restitutionem pretij ipsi Paulo, quod si non fuerit possibile: vero domino tenebitur restituere tale pretium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Petrus in casu posito tenetur facere quantum in se est, vt Paulus qui bona fide emit rem alienam nullum patiatur detrimentum: ita sane quod si verus dominus rei inuenerit illam apud Paulum, vel sit probabile quod inueniet: tenebitur Petrus reddere pretium Paulo, vel esse paratus vt reddat si opus fuerit. Hanc conclusionem probant argumenta pro parte affirmatiua. Sed tota difficultas est, quando Paulo nullum imminet periculum & Petrus retinet pretium rei alienae quam vendidit olim: an teneatur illud pretium vero domino reddere, vel an teneatur rescindere contractum cum ipso Paulo, vt rem ipsam restituat vero domino? De qua re est communis sententia, quod Petrus tenetur ad restituendum vero domino in tantum, in quantum factus est locupletior quam antea erat: quando bona fide accepit rem a latrone, ita sane quod si tanti vendidit quanti emit, ad nullam tenetur restitutionem: si autem pluris vendidit tenebitur ad restitutionem totius pretij in quo factus est locupletior. Hanc sententiam tenet Caietan. hic & Syluest. verbo restitutio. 3. & Maior in. 4. distin. 13. quaest. 16. & Medina quaest. 10. de rebus restituendis. Soto vbi supra art. 2. & Couarruuias vbi supra. Id etiam tenuit Victoria. Et ratio est, quia in praedicto casu neque tenetur ratione acceptionis, quia bona fide accepit, neque ratione rei, quia iam bona fide transtulit a se talem rem: neque manet cum aliquo fructu ipsius, quod si manet cum fructu obligabitur ad restituendum illum, ergo ex omni parte manet haec sententia iustificata. Secunda conclusio. Haec sententia propter autoritatem asserentium probabilis est plurimis, quae & apparenter probatur argumentis factis pro parte negatiua, eo vel maxime quod fauet possessori bonae fidei. Tertia conclusio. Mihi multo probabilior sententia est, imo opposita non videtur mihi probabilis, si ratio bene examinetur, videlicet, quod in praedicto casu Petrus tenetur restituere totum pretium iustum vero domino rei, si non potest rem ipsam restituere. Hanc sententia docuit in hac schola Salmantina Magister Pena: & probatur. Si Petrus retineret apud se rem illam , neque compareret latro cum quo posset rescindere contractum, teneretur cognita veritate quod res illa est aliena, reddere illam vero domino, ergo & tenebitur restituere pretium si rem illam iam vendiderat. Probatur consequentia. Quia res illa & eius pretium quasi idem censentur quantum ad humanas commutationes. Secundo probatur. Nam si Petrus tenetur ad excessum pretij si pluris vendidit quam emerat, eo quod in illo factus est locupletior: etiam tenebitur ad restituendum pretium iustum. Probatur consequentia. Quia in toto illo factus est locupletior quando vendidit rem bona fide. Probatur. Quia quando vendidit rem illam, vendidit alienum, ergo pretium quod accipit pro re aliena non debet illud habere, atque adeo si retinet efficitur locupletior quam debet esse quando vendidit rem alienam . Confirmatur. Quia Paulus qui bona fide emit rem alienam, habet intentionem dandi pretium vero domino rei, ergo reuera non transfert dominium pretij in Petrum venditorem, ergo Petrus nulla ratione potest retinere pretium illud, siquidem non acquirit dominium: quemadmodum non acquisiuit dominium rei quam vendidit. Denique probatur. Si res illa aliena vendita Petro, fructificasset in domo Petri, teneretur Petrus restituere fructus vero domino: sed pretium rei non est minus, imo magis videtur esse res ipsa quam fructus eiusdem, ergo non minus tenebitur restituere pretium rei. Et hanc conclusionem probant argumenta facta pro parte affirmatiua. AD argumenta facta pro parte negatiua respondetur. Ad primum negatur consequentia. Est enim differentia, quoniam in priori casu rescindens contractum cum ipso latrone non facit aliquam iniuriam vero domino, sed rescindit iniustitiam sibi factam, & quasi defendit se a latrone deducendo rem furtiuam ad eundem prorsus statum in quo antea erat constituta. At vero in secundo casu de nouo transfert rem alienam in alterum statum, neque enim debet Petrus resarcire illam iniuriam quam sibi fecit latro de fructu rei alienae. Ad secundum autem respondetur, quod Petrus in casu ibi posito tenetur ad restitutionem ratione rei alienae: quoniam etiam si non habeat illam rem apud se materialiter loquendo, habet tamen fructum vel pretium illius, cuius dominium non potuit acquirere ex tali venditione rei alienae. Sequitur ergo euidenter, quod tenebitur pretium illud alicui restituere, vel rescindendo contractum cum Paulo & reddendo ipsam rem vero domino, vel saltem dando vero domino pretium ipsius rei, illud scilicet quod habuit ex eo quod talem rem vendiderit alteri scilicet Paulo, cui talem rem vendiderat. Ad tertium argumentum transeat antecedens, & nego consequentiam, quia si donasset vel amisisset rem illam, non est factus Petrus locupletior, at tunc factus est locupletior recipiendo pretium pro re vendita, quod iam ipse Petrus amiserat datum latroni. DVbitatur tertio. An bonae fidei possessor teneatur restituere fructus rei furtiuae? Verbi gratia, emit Petrus bona fide & possidet oues vel vineam: an teneatur restituere lac , lanam, &c. Pro parte negatiua, sunt quae dam leges ciuiles quae tribuunt ius & dominium horum fructuum possessori bonae fidei , verbi gratia, lex bonae fidei. ff. de acquirendo rerum dominio. &. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucapionibus. &. l. in pecudum fructu. ff. de vsuris. & Instituta de rerum diuisione. §. in pecudum. vbi dicitur fructus pecudum, continuo efficitur possessoris bonae fidei. Secundo arguitur. Qui bona fide emit rem alienam, nihilominus exponit se periculo amittendi pretium & reddendi rem vero domino, ergo aequum est vt interim recipiat commodum ex re quam emit. Tertio arguitur. Si quis inuitetur ad coe nam furtiuam, & bona fide coenet, non tenetur postea cognita veritate restituere pecunias, quas erat consumpturus in sua coena in domo propria: & tamen in illis factus est ditior propter coenam furtiuam, ergo simile est in nostro casu. SED in oppositum est. l. certum. C. de rerum vendicatione. &. l. eos. §. item veniunt. &. l. sed etsi. ff. de petitione haereditatis. &. l. fructus. ff. de vsuris. &. l. si me & Titium. ff. si certum petatur. quibus legibus cautum est: vt possessor bonae fidei teneatur fructus rei furtiuae restituere in quantum factus est locupletior. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Possessor bonae fidei non tenetur restituere fructus rei furtiuae si non est factus ditior ex illis. Haec est communis sententia & Theologis & Iurisperitis: & probatur ex legibus citatis in primo argumento, & etiam ex quibusdam citatis in oppositum, & ratio ipsam confirmat. Quia ille bonae fidei possessor non tenetur ratione iniquae acceptionis: neque ratione rei acceptae, siquidem fructus iam sunt consumpti neque possessor inde factus est ditior: ergo nulla ratione tenetur restituere. Secunda conclusio. Bonae fidei possessor tenetur restituere omnem fructum & quidquid apud se retinet rei furtiuae, ex quo factus est locupletior. Haec probatur ex legibus citatis in oppositum, & insuper ratione. Quoniam fructus rei & res ipsa quantum ad mores attinet & humanas commutationes, pro eodem reputantur. Sed res aliena est restituenda, ergo & fructus rei alienae. Item ratio Diui Thomae ad primam conclusionem confirmat istam nostram. Quia secundum formam commutatiuae iustitiae debet subtrahi ab eo, qui habet vltra id quod suum est. Sed talis possessor habet aliquid vltra id quod suum est: ergo debet illud restituere. De hac conclusione videatur Couar. lib. 1. Variar. cap. 3. num. 6. Denique communis sententia est Theologis & Iurisperitis. Verum est tamen, quod est controuersia in conciliandis legibus citatis, videlicet, in diffiniendo , an dominus rei possit petere a bonae fidei possessore actione rei vindicationis, an ex officio iudicis. Hoc est an possit petere a iudice in omni rigore, vt adiudicet sibi fructus etiam si nolit: an potius possit petere a iudice vt liberaliter arbitretur, & secundum aequitatem quandam adiudicet sibi fructus aut partem illorum. Tertia conclusio. Fructus & effectus vti les rei furtiuae, possunt vsucapi a bonae fidei possessore spatio triennij transacto cum bona fide: etiam illi fructus quos durante triennio bonae fidei ceperat, efficiuntur possessoris bonae fidei. Haec est communis sententia Theologis & Iurisperitis & patet ex his quae diximus in superioribus in materia de prae scriptione. Quarta conclusio. Qui bona fide accipit a latrone res quae sunt materia mutui, non tenetur ad restitutionem fructuum, etiam si ex illis factus sit locupletior: dummodo fur non reddatur ex illa datione impotens ad restituendum vero domino. Est tamen aduertendum , quod illae rei dicuntur materia mutui, quae vnico vsu consumuntur , vt est pecunias panis & vinum. Probatur modo conclsuio , qui bona fide accipit aliquid huiusmodi a latrone non tenetur ratione acceptionis vt patet, neque ratione rei acceptae, quia iam consumpsit illam bona fide, ergo nulla ratione tenetur. Secundo probatur, ipse verus dominus rei non habet ius petendi a latrone eandem numero rem, sed similem vel eiusdem pretij: sed res similis vel eiusdem pretij manet apud latronem vnde possit restituere: ergo accipiens ab illo non tenebitur restituere, sed poterit remittere verum dominum ad latronem. Tertio, latro poterat donare aliam pecuniam vel aliud frumentum cuius erat dominus ipsi Petro: ergo etiam ipsam furtiuam pecuniam vel frumentum. Probatur consequentia, quia non magis est obnoxia restitutioni pecunia furtiua apud latronem: quam quae erat propria, ergo cum apud latronem maneat vnde possit soluere, poterit Petrus ab eo accipere dono pecunias vel panem emere vel vinum. Sed est obiectio. Ex hac ratione sequitur, quod etiam si Petrus sciat hanc numero pecuniam esse furtiuam, poterit eam dono accipere a latrone vel per contractum vendendo illi vestem vel aliquid aliud: dummodo ipse latro habeat alia bona vnde possit facile restituere. Respondetur , quod in foro exteriore condemnaretur Petrus in tali casu: quia praesumitur dolus: sed in foro conscientiae non tenebitur, maxime si accepit illam pecuniam ex contractu venditionis rei. Respondetur secundo, quod si constat Petro pecu niam illam singularem esse furtiuam & accipit eam: tenebitur ratione iniquae acceptionis: at vero si non constat quando accepit, & vsus est illa non vltra tenebitur restituere, vt in quarta conclusione dictum est. Ad argumenta in oppositum pro parte negatiua. Respondetur ad primum, quod illae leges probant primam conclusionem . Ad secundum nego consequentiam, quia ipse emptor propria voluntate emit illam: & idcirco verus dominus non debet pati detrimentum. ¶ Ad tertium, aliqui dicunt, quod inuitatus ad coenam furtiuam, tenetur restituere tantum inquantum sactus est locupletior coenando in conuiuio. Verbi gratia, Si domi suae consumpturus erat argentum: tenebitur ad restitutionem argenti illius. Sed profecto mihi magis placet, quod non teneatur ad aliquam restitutionem: si ille qui inuitauit non est factus impotens ad soluendum , propterea quod Petrus coenauit cum illo. DVbitatur quarto, circa secundam conclusionem . An Petrus mala fide emens vel accipiens aliquid a latrone teneatur semper restituere vero domino, ac possit rescindere contractum? Ad hoc dubium breuiter respondetur . Petrus in tali casu non potest rescindere contractum cum latrone, si non est certus quod latro restituet vero domino: sed tenebitur Petrus cum detrimento pretij dati restituere vero domino. Haec conclusio est contra Syluest. in verb. restitutio. 3. quaest. 7. & contra Nauar. in suo manual. cap. 17. nu. 84. qui citat pro sua sententia Alex. Alens. in. 4. parte. Aiunt itaque isti autores quod saltim in foro conscientiae potest Petrus rescindere contractum cum latrone. Sed probatur nostra conclusio, Petrus in tali casu efficitur socius furis & furti particeps, ergo tenetur ad restitutionem sicut ipse fur. Item videtur expressa sententia Diui Thomae, ait enim in secunda conclusione, quod ratione iniquae acceptionis: tenetur homo ad restitutionem, etiam si res accepta apud ipsum non maneat. Sed Petrus in praedicto casu sciens & prudens rem esse furtiuam, inique accepit illam: ergo tenebitur ad restitutionem, etiam si rescindat contractum cum latrone ratione iniquae acceptionis. Secunda conclusio. Petrus tenebitur in isto casu ad restitutionem, non solum ipsius rei: sed etiam lucri cessantis & damni emergentis, ipsi domino: deductis tamen expensis quas dominus ipse erat facturus in colenda re sua, vel sustentanda . Sed quaeret aliquis, an si res illa erat vsu consumptibilis: teneatur Petrus ad restitutionem? Respondetur affirmatiue, & est eadem ratio atque ipsius conclusionis, quoniam acceptio fuit iniqua, & propterea omnia damna & detrimenta quae sequuntur ipsi domino sunt restituenda. Neque videtur nobis distinguendum cum Ioanne de Medina tractatu de rebus restitu. quaest. 10. vbi ait, quod nisi fur ex illa emptione & venditione factus sit impotens ad restituendum: non tenebitur Petrus ad restitutionem, Et ratio eius est, quia Petrus poterat pecunias furtiuas dono accipere, si fur alias habebat vnde solueret: ergo siue rem vsu consumptibilem potuit accipere. Sed respondetur negando antecedens. Imo in tali casu est iniqua acceptio, si Petrus in particulari cognoscit quod istae singulares pecuniae sunt furtiuae, & etiam si sint res vsu consumptibiles. Non enim debemus fauere consentienti cum latrone: cum detrimento veri domini. DVbitatur quinto. Quid teneatur dubiae fidei possessor facere circa rem alienam restituendam? Respondetur & sit prima conclusio . Qui initio emptionis dubius, an res esset furtiua emit eam intendens commodum veri domini: non peccat, sed tenetur post ea facere inquisitionem diligentem pro qualitate rei & quantitate dubij. Quod si verus dominus comparuerit tenebitur rem illi reddere, & potest deducere pretium quod pro re illa dedit, vt diximus in dubio. 1. conclusione. 1. Secunda conclusio. Qui dubius an res sit furtiua emit eam in proprium commodum : peccat contra iustitiam, & tenetur illam restituere ratione iniquae acceptionis, & ratione rei acceptae: sicut dictum est de emptore malae fidei. Est exemplum frequens in argentarijs, & bibliopolis qui facile possunt coniectari ex conditioni vendentium & ex alijs circunstantijs rem esse furtiuam: & nihilominus emunt in proprium commodum. Ratio huius est: quia ille euidenter se expo nit periculo contrectandi rem alienam inuito domino: ergo peccat contra iustitiam. Confirmatur ex. l. bonae fidei. ff. de acquirendo rerum dominio: vbi dicitur, quod bonae fidei possessor facit fructus suos, at malae fidei possessor vel dubiae non facit fructus suos, ergo eadem est ratio de mala fide & dubia fide ad accipiendam rem. Sed contra. Regula communis est quod in dubijs melior est conditio possidentis, ergo emptor dubitans poterit postea sibi retinere quod emit. Respondetur primo, quod hoc argumentum conuincit saltem, quod non potest emere: quia dum vult emere nondum possidet: ergo in dubio non debet intrare in possessionem alieni. Respondetur secundo, quod in dubijs dicitur melior esse conditio possidentis: quando bona fide accepit sibi possessionem, quando vero mala fide vel dubia, fuit iniqua acceptio: ac proinde non erit melior conditio in dubio istius possidentis. Tertia conclusio. Qui a principio, bona fide rem furtiuam occupauit: & postea dubitat rationabiliter an illa res sit aliena: tenetur diligentem inquisitionem facere, vt sciat veritatem: quod si nouerit esse alienam debet restituere: si autem non facit inquisitionem diligentem, exponit se euidenter periculo retinendi rem alienam inuito domino. Sit quarta conclusio . Si facta diligenti examinatione, adhuc manet dubius rationabiliter: nihilominus poterit retinere sibi rem illam & vti illa. Ratio est, quia in isto casu verificatur, quod in dubio melior est conditio possidentis. Intelligitur enim de dubio iam diligenter examinato: tunc enim dubium illud, magis est speculatiuum, quam practicum. Quemadmodum si quis duxit vxorem bona fide, existimans priorem maritum esse mortuum: & postea rationabiliter dubitat an sit viuus vel mortuus: non potest licite cum illo dubio accedere ad vxorem, donec faciat diligentem inquisitionem ad cognitionem veritatis. Facta vero diligenti inquisitione iam poterit accedere ad vxorem: non obstante quod maneat dubius: quia iam dubium illud est speculatiuum. Ita etiam continget in illo, qui bona fide accepit rem alienam : & postea dubitat, debet enim examinare dubium sicut iam diximus. Vtrum vero cum tali dubia fide possit esse praescriptio, quando bona fide coepit homo possidere? De hac re variae sententiae sunt. De quo vide Syluest. in verbo, praescriptio. §. tertio. par. 3. vbi tenet sententiam Bart. in. l. naturaliter. ff. de vsucap. quod continuatur praescriptio cum illa fide dubia: examinato tamen dubio diligenter & ego ita teneo, quanuis sentiat oppositum Magister Soto libr. 4. de Iustitia. quaest. 5. artic. 4. quoniam re vera post illam diligentem inquisitionem , iam illa potest dici bona fides, moraliter & practice: quanuis habeat dubitationem quandam speculatiuam. Quinta conclusio. In casu posito, licet possit homo rescindere contractum cum illo a quo emit, quia vult se ipsum indemnem seruare: tamen non poterit alteri vendere illam rem, nisi manifestando dubium illud. Probatur, quia vendens tenetur manifestare vitium rei, ex quo emptori potest incommodum euenire. Ista conclusio est contra Syluestrum in verbo, restitutio. 3. quaestio. 7. vbi ait, quod absolute potest vendere. Verum est tamen quod si facta diligenti inquisitione, nulla reliqua est spes decidendi dubium illud: poterit homo absolute vendere, sicut ipsemet iam bona fide possidet. Hactenus de prima & secunda conclusione. DVbitatur sexto. Et principaliter circa tertiam conclusionem Diui Thomae , vbi ait quod qui accipit rem alienam in suam vtilitatem & absque aliqua iniuria domini, tenetur ad restitutionem ratione acceptionis. Est enim grauis difficultas, vtrum qui accepit rem accommodatam , verbi gratia, Equum, teneatur restituere domino: etiam si equus perierit absque culpa commodatarij? Ratio dubitandi non est modica, quoniam in capit. vnico. de commodatis habetur quod is qui gratia sui tantum accepit rem commodatam: tenetur ad restitutionem, etiam de leuissima culpa. Fortuitus autem casus nisi interueniat culpa vel pactum vel nisi in mora fuisset commodatarius, non est illi imputandus. Ecce quomodo non videtur vniuersalis conclusio Diui Thomae. Arguitur nihilominus in fauorem sententiae Diui Thomae. Primo. Mutuatarius tenetur restituere debitum, etiam si nulla sua culpa pereat mutuum: ergo etiam commodatarius tenetur restituere commodatum vniuersaliter. Probatur consequentia. Nam magis videtur teneri ad restitutionem , is qui non accipit dominium rei: quam is qui accepit: sed commodatarius non acquirit dominium commodati, mutuatarius vero acquirit: ergo si iste tenetur restituere, multo magis ille. Secundo arguitur. Si culpa requiritur in commodatario vt teneatur restituere, vel requiritur mortalis vel sufficit venialis, si venialis sufficit, videtur durissimum quod pro leuissima culpa soluat magnum pretium, si vero mortalis fuit, sequitur quod fere nunquam tenebitur commodatarius restituere: raro enim accidit vt rem alienam tanta negligentia commodatarius perdat, vt sit mortalis culpa. Tertio arguitur. Si culpa requiritur, sequitur quod pro quantitate culpae teneatur commodatarius restituere plus minus ve pretij, propter rem perditam. Consequens videtur inconueniens magnum, quia esset magna confusio metiri quantitatem culpae, ergo. De hac difficultate Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quaest. 7. artic. 2. dicit quatuor: Primum est, quod commodatarius tenetur restituere de leui culpa. Secundum est, quod non tenetur in totum, sed pro ratione & quantitate culpae. Tertium est, quod non tenetur in foro conscientiae nisi ex culpa mortali. Quartum est, quod omnia aestimanda sunt secundum forum exterius, & eius sententiae standum etiam in foro conscientiae. At vero sententia communis est, quod commodatarius tenetur ad restitutionem: etiam si leuissima sua culpa res commodata perijt. Hanc sententiam docet Caietanus in hoc loco. Et Adrianus in. 4. in materia de restitutione. fol. 48. Et Syluester in verbo, commodato. §. sexto. quaest. 8. & verbo, culpa. §. quarto. & est communis sententia Iurisperitis. PRO decisione veritatis, notanda est distinctio celebris in hac materia apud Iurisperitos, videlicet, quod res commodata tripliciter potest perire apud commod atarium . Primo quidem fraude vel dolo, quando ex certa scientia & malitia res perijt. Secundo aliqua culpa commodatarij, Vbi aduertat Theologus quod nomine culpae aliud intelligunt Iurisperiti, quam Theologi. Nam Theologi intelligunt peccatum aliquod coram Deo: sed Iuristae intelligunt aliquam priuationem diligentiae, quae secundum mores hominum poterat adhiberi ad conseruandam rem illam, iuxta materiam & conditionem vniuscuiusque rei: siue illa priuatio sit peccatum coram Deo siue non, & huiusmodi culpam rursus distinguunt in leuem & leuissimam & latam & amplam. Tertio potest perire res accommodata ex casu fortuito, qui non cadit sub humana prouidentia, seu diligentia circa talem rem seruandam . HIS positis, sit prima conclusio. Commodatarius tenetur ad restitutionem rei commodatae: etiam si leuissima sua culpa perierit, neque peccauerit coram Deo. Haec conclusio probatur ex citato capit. de commodato. Item ex. l. in rebus. & ex. l. si certo. §. commodato. ff. commodati . Vbi haec conclusio expresse habetur: & est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum, & ratione probatur, nam ius naturae postulat, vt qui rem ab alio accipit in proprium commodum: teneatur ad hoc quod dominus rei qui gratiam fecit non patiatur detrimentum: ergo si culpa vel inconsideratione commodatarij res perijt: non debet dominus pati aliquod detrimentum. Confirmatur. Quoniam alias tolleretur de republica commodandi contractus, qui valde necessarius est: nemo enim vellet commodare rem suam cum tanto periculo. Praeterea arguitur specialiter contra sententiam Magistri Soto, quoniam secundum ipsum standum est sententiae quae pronuntiatur in foro exteriori: sed in foro exteriori condemnatur semper commodatarius de leuissima culpa: ergo non requiritur mortalis culpa vt in conscientia teneatur restituere. Neque valebit dicere quod est lex poe nalis, & propterea obligat postquam prolata est sententia, quoniam profecto tam leuis culpa non est digna tanta poena, ac proinde lex esset iniqua si poenalis esset. Rursus neque valebit respondere, quod sententia fundatur in falsa praesumptione: quoniam si hoc esset verum non obligaret in conscientia . Neque rursus lex praesumit peccatum mortale: nam expresse condemnat de leuissima culpa. Dicendum ergo est, quod iura nihil aliud statuunt in hac parte: quam quod naturae iure constitutum est. Secunda conclusio. Commodatarius non tenetur restituere, quando res commodata perit casu fortuito. Haec conclusio intelligitur, nisi forte qui commodauit non expressit conditionem casus fortuiti: tunc enim commodatarius tenebitur restituere: quoniam alter potuit in contractu libero qui nullo modo erat in vtilitatem propriam, talem conditionem apponere. Conclusio itaque sic intellecta asseritur ab omnibus Iurisperitis, & ipsa iura citata illam confirmant. Sed oportet obseruare, quis nam sit casus fortuitus. Est enim qui non cadit sub humana prouidentia , verbi gratia, Si fulmine percusus equus accommodatus pereat: & latrones multi repente aggrediantur, vbi grassari non solent. Ratione vero probatur, nam dominus rei accommodatae non debet exigere maiorem solicitudinem a commodatarijs seruanda re, quam ipsemet posset habere: nisi forte vellit exprimere talem conditionem casus fortuiti: ergo si casu fortuito res ipsa perijt domino perit. Sed rursus obseruandum est, quod cum fuerit dubium an casus fuerit fortuitus, an vero prouideri potuerit ab ipso commodatario, & non fuerit prouisus: tunc declinandum est potius in fauorem domini. Ratio est, nam aequum est vt commodatarius qui beneficium recipit, patiatur potius damnum in casu dubio, quam ipse dominus qui nullam reportat vtilitatem. Tertia conclusio. Quando commodatarius ex culpa etiam leuissima tenetur restituere, tenebitur in totum & non in partem. Hanc expresse tenent iura citata, & communis sententia. Et ratio est manifesta: quoniam obligatio ad restituendum non oritur ex culpa veniali aut mortali coram Deo: sed potius ex natura contractus accommodationis, qui postulat vt commodatarius teneatur rem commodatam domino reddere nisi perierit casu fortuito: & quomodocunque alias pereat im putandum erit damnum ipsi commodatario. Siquidem non fuit solicitus seruare rem alienam, & hoc est quod nomine culpae intelligunt Iuristae, ergo illi tenebitur in totum restituere. Quarta conclusio. Mutuatarius tenetur restituere, etiam si fortuito casu mutuatum amiserit. Ratio est, quia mutuatarius statim efficitur dominus mutuati, vnde si mutuatum perit apud dominum ipsi domino perit: & ipse tenetur restituere magis ratione acceptionis, quam commodatarius qui non acquirit dominium commodati. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum concedo antecedens & nego consequentiam. Ad probationem negatur maior. Nam licet pluribus titulis teneatur commodatarius restituere, scilicet, ratione acceptionis, & ratione acceptae rei, tamen mutuatarius strictius tenetur ratione acceptionis: eo quod suscipit rem vt verus dominus, ad consumendum illam: & idcirco tenetur ad restituendum illam in omni euentu. ¶ Ad secundum argumentum iam diximus, quod non requiritur culpa mortalis neque venialis coram Deo: sed sufficit non apposuisse necessariam diligentiam secundum humanam prouidentiam possibilem: & idcirco tenebitur ad restituendum in totum. Ad tertium respondetur, quod culpa iuridico modo accepta, requiritur in quantum est signum non perijsse rem humano casu fortuito, in quo solum excusatur commodatarius a restitutione quando non praecessit pactum . Vnde etiam leuissima culpa sufficit vt teneatur restituere. DVbitatur septimo. Circa quartam conclusionem vbi agitur de acceptione iusta quae est in vtilitatem dantis. An depositarius teneatur restituere solum quando sua culpa magna, depositum amiserit? Arguitur primo pro parte negatiua. Ex cap. bona fides, de deposito. vbi dicitur bona fides abesse praesumitur, si rebuis tuis saluis existentibus depositas amisisti. Ex quo sic arguitur. Sit casus quod Petrus non poterat simul res proprias & depositas ab incendio eripere, & reliquit depositas vt proprias liberaret: tunc condemnabitur ex citato ca pit. ergo non requiritur aliqua culpa in depositario vt teneatur restituere. Arguitur secundo. Ex eodem capit. vbi habetur quod pacto vel culpa vel mora praecedentibus , casus etiam fortuitus imputatur depositario: ergo sufficit quaeuis culpa neque requiritur magna. Confirmatur ex capit. si tua culpa. de iniurijs & damno dato, vbi dicitur quod sufficit negligentia, nec ignorantia excusat: quo minus teneatur depositarius restituere. Et capit. consuluisti. 2. quaest. 4. Et capit. in lectulo. 34. quaest. 2. Et capit. si clerico. 50. distinct. In quibus omnibus leuissima culpa imputatur depositario. Propter haec testimonia Adrianus in. 4. vbi supra ait, depositarium teneri ad restituendum: etiam de leuissima culpa, accepto nomine culpae iuridico modo. Altera sententia est Magistri Soto vbi supra, quod depositarius qui recipit depositum in gratiam eius qui deponit: non tenetur ad restitutionem, nisi ex culpa mortali, & multo maiori quam illa, quae commodatarium obligat: quia licet sit mortalis culpa quae obligat commodatarium : tamen putat ipse quod vocatur leuis culpa respectu culpae , quae obligat depositarium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Depositarius tenetur ad restitutionem ex culpa lata & ampla, etiam si coram Deo non sit nec veniale quidem peccatum. Verbi gratia. Si depositarius etiam obliuione naturali, reliquit depositum in limine domus: non peccauit coram Deo, & tamen dicetur iuridice loquendo culpa lata & ampla. Haec conclusio communis est Theologis & Iurisperitis, & est Diui Thomae in corollario quartae conclusionis, & colligitur ex capit. bona fides citato. Et ex. l. prima. §. vltimo. ff. depositi. & in. l. contractus. ff. de regulis iuris. & Instit. quibus modis contrahitur obligatio. §. praeterea. Hanc etiam conclusionem probant duo argumenta facta in principio huius dubij. Secunda conclusio. Depositarius non tenetur de leui culpa. Haec probatur ex. l. citata. ff. depositi. & est communis sententia & ratione probatur, quoniam depositum recipitur in gratiam tantum deponentis: ergo depositarius non debet grauari nisi de cul pa lata & ampla. Secundo probatur. Si depositarius obligaretur de leui culpa, nemo vellet suscipere depositum : si autem non obligaretur saltem de lata & ampla culpa, nemo vellet depositum tradere: ac proinde periret iste contractus necessarius reipublicae. Tertio probatur vtraque conclusio, commodatarius tenetur de leuissima culpa: ergo depositarius tenebitur tantum de lata & ampla culpa. Probatur consequentia, nam depositum differt a commodato per extremum quatenus commodatum est tantum in gratiam commodatarij: depositum vero non est in gratiam depositarij, sed tantum deponentis : ergo commodatarius & depositarius debent obligari differenter ex culpis extremis. Tertia conclusio. Quotiescunque depositarius habuit culpam latam tenebitur restituere in toto. Haec est communis sententia, & ratio est: quia tunc sua culpa totum damnum emergit alteri. Sed obseruandum est, quod in casu dubio an culpa fuerit lata necne , declinandum est in fauorem depositarij: quia depositum fit in fauorem tantum eius qui deposuit. & idcirco aequum est, vt ipse potius patiatur incommodum quam depositarius, vbi res dubia fuerit. ¶ Ad argumenta in oppositum respondetur . Ad primum , quod sententia illius capituli bona fides, fundatur in praesumptione: & idcirco in foro exteriore condemnabitur depositarius: nihilominus si re vera ille non fuit negligens non tenebitur in conscientia restituere: quia non obligabatur seruare rem alienam cum detrimento rei familiaris. Ad secundum argumentum & confirmationem respondetur , quod iuxta varietatem contractuum, requiritur diuersitas culpae, vt teneatur quis restituere rem alienam . Et hoc est quod probant iura ibi citata, non autem quod quaeuis culpa semper sufficiat, vt depositarius teneatur restituere depositum. DVbitatur octauo. Circa tertiam & quartam conclusionem, quid sentiendum sit, quando rei acceptio iusta est in commodum vtriusque partis, dantis, scilicet, & accipientis , verbi gratia, locantis & recipientis seu conducentis : & quando depositarius pretium recipit pro seruanda re in deposito. Quaerimus ergo, an etiam tunc ipse recipiens teneatur re stituere rem, quae sine culpa sua apud ipsum perijt. Ad hoc dubium Magister Soto vbi supra dicit duo. Primum est, quod depositarius qui pretio se obligat ad custodiendum depositum: tenetur ad restituendum illud, etiam si sine culpa sua perierit, ratio eius est, quoniam qui assecurat merces tenebitur restituere, etiam si casu fortuito pereant, ergo etiam depositarius cui datur pretium vt custodiat depositum, est enim quasi contractus quidam assecurationis. Alterum est quod de conductore perinde dicendum est, sicut de commodatario dixerat, scilicet, quod tenetur conductor de leui culpa in partem, de graui in totum restituere. Et sicut ipse dixerat, commodatarius non tenetur in conscientia nisi de culpa mortali: multo magis id debet dicere de conductore, quoniam iste non tantum in proprium commodum recipit, sed etiam in commodum locantis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Conductor tenetur ad restitutionem rei perditae ex leui culpa. Haec est communis sententia Theologis & Iurisperitis, qui agunt de hac re in lege contractus . ff. de regulis iuris. & in titul. de locato & conducto. Et ratio huius est quoniam conductor habet se medio modo inter depositarium & commodatarium. Commodatarius enim accipit rem tantum in proprium commodum: depositarius vero recipit rem solum in commodum deponentis: conductor autem partim in proprium commodum, partim in commodum domini accipit rem conductam, ergo aequum est vt in obligatione ad restituendum , medio modo se habeat conductor. Ergo non tenebitur de leuissima culpa sicut commodatarius , neque tantum de lata & ampla culpa, sicut depositarius: sed de leui quae est media inter leuissimam & latam. Secunda conclusio . Si contingat quod commodatarius accipiat pretium pro custodia rei commodatae : tenetur ad restitutionem commodati quod perijt sine culpa sua etiam casu fortuito. Probatur quoniam recepto pretio obligatur magis quam antea: sed sine pretio tenebatur etiam de leuissima culpa, ergo recepto pretio tenebitur de nulla culpa. Tertia conclusio. Conductor qui accipit pretium pro custodia rei conductae: tenetur ad restitutionem de leuissima culpa. Probatur, quia non accepto pretio tenetur de leui culpa: sed accepto pretio magis tenetur, ergo tenebitur de leuissima culpa. Quarta conclusio. Depositarius qui pro custodia depositi pretium accipit, tenetur ad restitutionem de leui culpa. Probatur, quia sine pretio tenebatur solum de lata & ampla culpa: sed accepto pretio magis tenebitur: ergo tenetur de leui culpa. ¶ Vltima conclusio. In huiusmodi contractibus diiudicandis , in omni circunstantia, habenda est ratio ad quantitatem pretij & ad laborem & periculum in custodia rei, & sic ad arbitrium boni viri determinanda est maior vel minor obligatio in foro conscientiae: imo etiam in foro exteriori. Et ad argumentum Magistri Soto respondetur, quod depositarius non semper recipit pretium vt assecuret: sed vt custodiat rem depositi, & tunc iudicandus erit depositarius secundum leges custodiae. Si autem fiat cum illo contractus assecurationis expressus vel interpretatiuus: tenebitur tunc in omni euentu, etiam in casu fortuito ad restitutionem depositi: sicut crebro contingit in depositario generali, qui designatur in omni republica. DVbitatur nono & vltimo in hoc articulo. Circa solutionem ad secundum argumentum. Vtrum teneatur quis cum detrimento proprio in rebus superioris ordinis restituere res inferioris ordinis. Est exemplum celebre de adultera quae habet filium ex adulterio: vtrum teneatur illa cum periculo vitae vel famae reuelare filium adulterinum, vt ille excludatur ab haereditate mariti. Est etiam exemplum in tabellione, qui fecit falsam scripturam, & in teste qui dedit falsum testimonium, vnde aliquis fuit damnatus ad poenam pecuniariam: an isti teneantur ad restitutionem cum detrimento famae vel vitae? Pro parte affirmatiua arguitur primo. Obligatio ad restituendum est de iure naturae, ergo restitutio non est omittenda propter damnum temporale. Arguitur secundo. Ille cui facienda est restitutio, potest illam petere non obstante detrimento famae vel vitae eius qui debet pecunias, ergo ipse tenebatur cum eo dem detrimento restituere. Probatur consequentia, quia non potest dari bellum vel litigium iustum ex vtraque parte, nulla existente ignorantia. Arguitur tertio. Quanuis enim fama vel vita hominis sint ex genere suo excellentiora bona quam pecunia: tamen tanta potest esse quantitas pecuniae, quod excedat famam hominis vulgaris, ergo saltim in illo casu homo ille infimae conditionis, tenebitur restituere: non obstante detrimento suae famae imo etiam vitae. Arguitur quarto. Nemo potest aliena rapere vt seruet suam famam, ergo neque retinere. Sed in oppositum est, determinatio Innocentij Tertij, in capit. officij. de poenitentijs & remissionibus. vbi ait, non esse denegandam poenitentiam mulieri quae ex adulterio suscepit prolem, neque vult hoc marito reuelare propter metum. De quaestione hac Caiet. in hoc loco, & in opusc. 17. respons. respons. 14. dub. 2. & in Summa verb. adulterium. statuit vniuersalem regulam, scilicet. Nemo tenetur restituere res inferioris ordinis cum detrimento rerum superioris ordinis. Et hanc sententiam in casu adulterae iam posito, tenet Scot. in. 4. distin. 15. quaest. 2. & Gabr. ibidem. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restitu. quae stione. 3. causa. 4. Altera sententia est, quod licet adultera non teneatur restituere secundum allegatum capitulum: tamen tabellio & testis falsus tenetur restituere cum illo detrimento. Sic tenet Panormi. in cap. officij citato. & alij Iurisperiti ibidem, & Syluester in verbo, adulterium. §. secundo. Tertia sententia est, quod adultera tenetur cum periculo famae restituere. Hanc tenet Maior in. 4. dist. 15. quaest. 17. & Adria. in. 4. in materia. de restitutione. Imo adijcit, quod etiam cum periculo vitae tenetur reuelare crimen marito, dummodo non timeat quod ipse maritus peccaturus sit occidendo illam: licet aliunde timeat sibi periculum vitae imminere, verbi gratia, a cognatis mariti vel etiam a iudice per sententiam. Vltima sententia est Magistri Soto articulo secundo citato, vbi regulam Caietani positam, asserit esse perniciosam si vniuersaliter accipiatur: sed inquit ille habendam esse rationem ad quantitatem damni in temporalibus & ad qualitatem famae vel vitae adulterae. Vnde asserit quod aliquando tenebitur adultera cum certo periculo famae. Verbi gratia, quando ipsa non est adeo illustris & filius spurius succedet in patrimonium insigne: imo etiam cum periculo vitae tenebitur quando successio futura est in regnum vel principatum illustrissimum. Doctissimus Couarruuias in relectione regulae peccatum, parte. 1. refert hanc opinionem & quantum ad periculum famae approbat illam: quantum vero ad periculum vitae, non audet approbare nec reprobare. PRO decisione huius difficultatis sit vnica conclusio. Per se loquendo nemo tenetur restituere res inferioris ordinis, cum detrimento rerum superioris ordinis: nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur. Probatur conclusio. Primo, nam res inferioris ordinis debent ancillari rebus superioris ordinis, neque possunt cum illis adae quari: at vero si restitutio rerum inferioris ordinis deberet fieri cum detrimento rerum superioris ordinis, permutaretur ordo naturae: ergo non est talis obligatio. Probatur secundo. Ex illo Matth. 7. " quaecunque vultis vt faciant vobis homines, eadem vos facite illis." Sed omnis homo rationabiliter vult, vt in tali casu non obligetur ad restitutionem cum tanto detrimento: ergo nemo debet illam restitutionem exigere vt sibi fiat. Probatur tertio, in casu extremae necessitatis, non tenetur debitor restituere creditori, etiam patienti similem necessitatem: sed qui periclitatur circa famam vel circa vitam est in extrema necessitate: ergo non tenetur restituere cum tanto periculo. Confirmatur. Si quis etiam iuste damnatus ad mortem, accipiat equum alienum pretiosum vt effugiat: non tenebitur ad restitutionem equi pereuntis in ipsa via: cuius ratio non est alia, nisi quia res inferioris ordinis ancillantur rebus superioris ordinis, & in extrema necessitate non solum est licitum non restituere temporalia, sed etiam capere aliena. Denique probatur conclusio. Specialiter quantum ad hoc, quod cum detrimento famae: scilicet, cum infamia non teneatur homo restituere temporalia. Quoniam Diuus Thomas in solutione ad secundum, ait, quod nemo tenetur reuelare crimen suum vt restituat nisi Deo & confessori. Et confirmatur, quia nemo tenetur libertatem suam vendere vt restituat alienum, eo quod libertas pretiosior est omni auro: sed etiam fama est pretiosior diuitijs: ergo nemo tenetur cum eius detrimento temporalia restituere. Et confirmatur secundo, quia nemo est qui non rationabiliter eligeret potius seruitutem cum bono nomine, quam libertatem cum infamia, ergo fama non minus aestimanda est, quam libertas, ac proinde si non tenetur quis cum amissione libertatis restituere: nec tenebitur cum amissione famae. Sed obseruandum est, quod in conclusione diximus per se loquendo. Etenim aliquando, tam leuis potest esse infamia vt teneatur illam pati vt restituat rem magni pretij, cuius iudicium relinquitur arbitrio boni & prudentis viri. Diximus etiam in conclusione, nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur: quoniam in tali casu tenetur etiam homo pati mortem, vt subueniat reipublicae, ergo multo magis restituere si hoc expedit bono communi. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quidem, quod praeceptum restituendi cum sit affirmatiuum, quamuis obliget iure naturae: tamen non obligat vbique & semper, sed pro loco & tempore & circunstantijs alijs sicut caetera prae cepta affirmatiua: ac proinde dicimus quod in casu proposito, non obligat cum tanto detrimento ipsius debitoris. Non enim ius naturae postulat, vt debitum in rebus inferioris ordinis restituatur rebus superioris ordinis. Ad secundum respondetur. Transeat antecedens, sed nego consequentiam , sicut non valet ista consequentia , accusator iuste reum accusat: ergo ipse tenetur se prodere. Neque inde sequitur, quod sit bellum iustum ex vtraque parte: quoniam qui tacet delictum suum, non contra pugnat. Ad tertium respondetur, quod per se loquendo pecunia nunquam poterit ad aequa re valorem rerum superioris ordinis: semper enim est maius malum quod aliquis incurrat infamiam, quam meram paupertatem, at vero quoniam diuitiae sunt instrumenta ad acquirendum honorem & conseruandum illum: hinc est quod saepe possit contingere, vt aliquis teneatur cum aliqua infamia & proprio dedecore, restituere res inferioris ordinis: quatenus defectus illarum rerum, causa est vero domino dedecoris & infamiae vel etiam impedit eum ab honore notabili, quem diuitijs poterat acquirere & conseruare. Hinc igitur est quod sententia illa Magistri Soto in quibusdam casibus verificanda sit & sequenda. Obseruandum tamen est, quod quando defectus restitutionis inferiorum bonorum redundat in damnum boni communis: tunc tenetur homo etiam cum periculo famae & vitae restituere. Et ratio est, quia bonum commune & tranquillitas reipublicae non referuntur inter bona inferioris ordinis: sed inter bona superioris ordinis, videlicet, quatenus ipsa respublica bonis temporalibus vel instrumentis acquirit honorem, vel pacem & salutem suorum ciuium. Ad vltimum argumentum respondetur, quod licitum quidem est accipere bona aliena vt quis effugiat mortem, & similiter non restituere quod consumptum est in extrema necessitate. Ratio est, quia huiusmodi bona sunt media per se primo ordinata ad conseruationem vitae. Caeterum non ita semper verum erit, quod possit aliquis accipere res alienas, vt euitet infamiam: quoniam ista bona non sunt media per se ordinata ad acquirendam famam, vnde non est licitum quod aliquis accipiat alienum ad acquirendam famam. Nihilominus licitum erit non restituere cum periculo amittendi famam: quia iam tunc ipse homo cooperaretur sua actione ad seipsum infamandum, vt proximo restitueret rem aliquam temporalem mere inferioris ordinis. Notandum tamen est, quod dupliciter potest quis in infamiam deuenire vt restituat alienum. Vno modo crimen suum manifestando, & sic non obligatur seipsum prodere nisi Deo & confessori, vt dicit Diuus Thomas. Altero modo, quia restituen do alienum venit in paupertatem, & amittit honorem quem ex alienis diuitijs acquisierat & conseruabat: & de huiusmodi hominibus dicimus, quod tenentur restituere. Et ratio est, quia bona aliena non sunt ordinata ad honorem alterius: bene tamen ad vitae sustentationem in extrema necessitate. Denique in huiusmodi casibus notandum est, quomodo debeant homines se habere in facienda eiusmodi restitutione. Dicimus ergo primo, quod tabellio & testis falsus, qui infamauerunt alium, tenentur cum periculo propriae famae seipsos retractare. Si autem timent imminere sibi periculum vitae ex huiusmodi restitutione, debent seipsos vt poterint in tutum collocari, & si opus fuerit fugere in aliam prouinciam: & inde mittere literas testimoniales sufficientes ad restitutionem famae. Quod si tabellio vel testis falsus constituerunt aliquem suo testimonio in discrimine amittendae vitae: tenentur ipsi cum eodem periculo negare quod affirmauerant. Adultera vero de qua diximus, si habet magnum patrimonium & alia bona parafrenalia, ex quibus possit restituere legitimo haeredi, tenetur id facere: tenetur etiam quantum potest adulterini filij hae reditatem minuere. Potest etiam & decet, vt suadeat adulterino filio vt ingrediatur religionem, vbi non sit successio haereditaria in bona paterna religiosorum. Quod si adultera putauerit vtilem fore reuelationem sui criminis ipsi filio adulterino: tenebitur pati illam leuissimam infamiam vt legitimi filij non defraudentur in sua hae reditate. Nihilominus filius adulterinus raro tenebitur matri credere reuelanti suum crimen. Quod si mater, tot & tam vrgentes coniecturas dederit vt filius credat se adulterinum esse: tenebitur relinquere hae reditatem, nihilominus non tenebitur se omnino priuari bonis paternalibus: sed licitum erit ei seruare portionem aliquam , ad vitae sustentationem . Et ratio huius est, tum quia hoc ipsum expedit ad honorem patris putatiui & aliorum fratrum, quod ipse non viuat cum magna abiectione & mendicitate: tum etiam , quia ipsa mater tenetur iure naturae sustenta re filium, etiam adulterinum, vnde ipse poterit ex bonis maternis aliquid sibi accipere moderatum ad vitae sustentationem. Et quamuis leges tam ecclesiasticae quam ciuiles videantur reddere inhabiles huiusmodi filios spurios ad aliquam haereditatem acquirendam: tamen semper sunt intelligendae, ita vt non derogent iuri naturali quo parentes tenentur filios nutrire & sustentare. Sed quae ret aliquis, an ipse adulter si credat rationabiliter filium esse adulterinum, teneatur restituere alijs filijs legitimis vel haeredibus mariti adulterae, vel ipsi marito omne damnum quod patiuntur propter filium adulterinum? Ad hoc respondet M. Soto lib. 4. de iustitia & iure. q. 7. art. 2. quod non tenetur aliquid restituere, nisi forte adulter fuerit multum diues & potens. Sed nos tenemus sententiam communem, quod adulter tenebitur non minus quam adultera ipsa, restituere omnia damna quae sequuntur ex adulterio. Nam etiam si adultera voluerit & inuitauerit adulterum: tamen ipse adulter nihilominus iniuriam facit marito, ergo tenebitur ad omnia damna quae re vera sequuntur ex tali iniusta actione, neque retulerit quicquam, quod ipse adulter sit valde diues aut mediocriter: semper enim tenebitur restituere inquantum poterit. Caeterum de doctrina Diui Thomae ad tertium argumentum dicemus articulo sequenti.