ARTICVLVS VI. ¶ Vtrùm teneatur semper restituere ille qui accepit. AD Sextum sic proceditur. Videtur, quòd non teneatur semper restituere ille, qui accepit. Per restitutionẽ enim reparatur æqualitas iustitiæ, quæ consistit in hoc, quòd subtrahatur ei qui plus habet, & detur ei qui minus habet. Sed cōtingit quā doque , quòd ille qui rem aliquam subtraxit alicui, nō habet eam, sed deuenit ad manus alterius: ergo non tenetur illi restituere qui accepit, sed alius qui rem habet. ¶ 2 Pręterea . Nullus tenetur crimen suum detegere. Sed aliquādo aliquis restitutionem faciẽdo , crimẽ suum detegit: vt patet in furto: ergo non semper tenetur ille qui abstulit, restituere. ¶ 3 Præterea. Eiusdem rei non est multoties restitutio facienda. Sed quandoque multi simul rem aliquam surripiunt, & vnus eorum eam integrè restituit. Ergo nō semper ille qui accepit, tenetur ad restituendum. SED contra. Ille qui peccauit, tenetur satisfacere. Sed restitutio ad satisfactionem pertinet: ergo ille qui abstulit, tenetur restituere. RESPONDEO dicendum, quòd circa illum qui rem alienam accepit, duo sunt consideranda: scilicet ipsa res accepta & ipsa acceptio. Ratione autem rei tenetur eā restituere, quandiu eam apud se habet: quia quod habet vltra id quod suum est, debet ei subtrahi, & dari ei cui deest secundùm formā commutatiuæ iustitiæ. Sed ipsa acceptio rei alienæ potest tripliciter se habere. Quandoque enim est iniuriosa, scilicet contra voluntatẽ existens eius, qui est rei dominus, vt patet in furto, & rapina. Et tunc tenetur ad restitutionem, non solum ratione rei, sed etiam ratione iniuriosæ actionis, etiam si res apud ipsum non remaneat. Sicut enim qui percutit aliquem, tenetur recompensare iniuriā passo, quanuis apud ipsum nihil maneat: ita etiam qui furatur, vel rapit, tenetur ad recompensationem damni illati, etiā si nihil inde habeat. Et vlterius pro iniuria illata debet puniri. Alio modo aliquis accipit rẽ alterius in vtilitatem suam absque iniuria cum vo luntate, scilicet eius cuius est res, sicut patet in mutuis. Et tũc ille qui accepit, tenetur ad restitutionem eius quod accepit, non solum ratione rei, sed etiam ratione acceptionis, etiam si rem amiserit: tenetur enim recompensare ei, qui gratiā fecit: quod non fiet, si per hoc damnũ incurrat. Tertio modo aliquis accipit rem alterius absq; iniuria, non pro sua vtilitate, sicut patet in depositis. Et ideo ille qui sic accepit, in nullo tenetur ratione acceptionis: quinimo accipiendo, impendit obsequium. Tenetur autẽ ratione rei: & propter hoc si ei subtrahatur res absque sua culpa, non tenetur ad testitutionem: secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam amitteret. AD primum ergo dicendum, ꝙ restitutio non ordinatur prineipaliter ad hoc, quòd ille qui plus habet, quàm debet, habere desinat: sed ad hoc, quòd ille qui plus habet suppleatur. Vnde in his rebus quæ vnus potest ab alio accipere sine eiꝰ detrimento, non habet locum restitutio: puta cùm aliquis accipit lumen à cādela alterius. Et ideo quanuis ille qui abstulit, non habeat id quod accepit, sed in alium sit trāslatum : quia tamen alter priuatur re sua, tenetur ei ad restitutionem, & ille qui rem abstulit ratione iniuriosæ actionis, & ille qui rem habet ratione ipsius rei. AD secundum dicẽdum , quòd homo, etsi nō teneatur crimen suũ detegere hominibus, tenetur tamẽ crimen suum detegere Deo in con fessione: & ita per sacerdotem, cui confitetur, potest restitutionem facere rei alienæ. AD tertium dicendum, quòd quia restitutio principaliter ordinatur ad remouendum damnũ eius, à quo est aliquid iniustè ablatum: ideo postquam ei restitutio sufficiens facta est per vnum, alij non tenẽtur ei vlterius restituere, sed magis refusionẽ facere ei qui restituit: qui tamen potest condonare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Qui accepit rẽ alienam tenetur illam restituere quandiu illa apud se habet. ¶ Secũda conclusio. Qui per iniuriā accepit rem alienā , tenetur ad restitutionẽ non solũ ratione rei acceptæ: sed etiā ratione iniuriosæ acceptionis etiam si ipsa apud illũ non remaneat. ¶ Tertia cōclusio . Qui accepit rẽ alienā in vtilitatem suā absq; iniuria domini, tenetur nihilominus ad restitutionẽ : nō solũ ratione rei acceptæ: sed etiā ratione acceptionis etiā si rẽ amiserit, v. g. in mutuo. ¶ Quarta cōclusio . Qui accepit rem alienam absque iniuria domini nec in propriam vtilitatem sed potius in vtilitatem dantis: nō tenetur ad restitutionem ratione acceptionis, sed solum ratione rei acceptæ . v. g. in depositis quæ gratuitò accipiuntur ad seruandum. ¶ Hinc sequitur corollarium. Depositarius non tenetur restituere depositum quòd sibi subtractum est nisi magna sua culpa depositum amiserit. COMMENTARIVS. IN hoc articulo ante omnia duo tituli ante oculos sunt habendi quoties agitur de restitutione, videlicet res aliena accepta, & ipsa acceptio vel iniusta vel licita quidẽ , sed tamen in cōmodum ipsius accipientis. Et quanuis vterq; titulus seorsum sufficiat vt teneatur quis restituere: tamen aliquando ambo tituli simul cōueniunt . Ratio autẽ quare quilibet sufficiat ea est: quia dominium rei alienæ in alterũ transferri nō potest nisi voluntate domini, vel virtute legis transferentis dominium: sed quando adest aliquis titu lus de supra dictis, neque lex neque voluntas domini transfert dominium in alium, ergo ille vtroque titulo seorsum tenebitur ad restitutionem faciendam vero domino. Notandum secundò, quòd nomine rei alienæ, intelligimus non solum rem ipsam secũdùm se, sed etiam fructus eius. Nomine autem iniustæ acceptionis, intelligimus etiā iniquam detentionem: etiam si à principio fuerit licita acceptio. Dicitur autem iniqua acceptio solum illa quæ est contra ius alterius & particularẽ iustitiā , scilicet, cōmutatiuā : si autẽ sit acceptio cōtra iustitiā legalem tātum , aut cōtra quālibet aliā virtutem: non obligat ad restitutionẽ vt supra dictum est. Notandũ est tertiò, ꝙ qui rẽ alienā accipit vel possidet: potest tripliciter eā possidere, vel bona fide, vel mala, vel dubia. De his omnibus per singula nobis disputādum est. DVbitatur primò, Vtrũ ille qui bona fide emit rẽ alienā à fure vel latrone & postea cognoscit rẽ alienā esse: teneatur restituere vero dño , an potius licitum sit illi cōuenire vẽditorẽ & rescindere cōtractũ recuperādo suũ pretiũ & reddendo rẽ alienā ? Arguitur primo & probatur, ꝙ talis emptor teneatur restituere vero dño : titulus sufficiẽs ad obligationem ad restituendũ vero dño est ipsa res aliena: sed ipse retinet illam apud se sciẽs esse alienā : ergo tenebitur. Cō firmatur ex dictis artic. præced. vbi D. Tho. ait, ꝙ vero domino est facienda restitutio. Arguitur secũdò . Emptor ille nō potest vendere rẽ illā alteri, quoniā res aliena est, ergo neq; reddere latroni postulato pretio. Probatur cōsequẽtia . Quia verus dñs tantũ detrimenti patitur si tradatur res illa latroni ac si vẽderetur , imo videtur quod magis detrimẽti patiatur si traditur latroni, ergo non potest illā tradere. Cōfirmatur . Quia cum ille emptor reddit rem illam latroni, videtur esse manifestus cooperator cum iniqua acceptione latronis & cũ detẽtione iniqua: ergo tenebitur restituere vero domino. Arguitur tertio. Si latro qui vendidit abesset lōge vel moreretur, teneretur emptor vero domino reddere illā rem etiam cum iactura dati pretij, ergo etiam viuente latrone & præsente tenebitur rem illam restituere vero domino. Probatur cōsequentia . Quia vita & præsentia latronis non tollit ius à vero domino. Arguitur quartò. Iudex in foro exteriori per sententiam iustam neq; fundatus in falsa præsumptione sed omnino cognita veritate cogeret emptorem vt statim restitueret vero domino, imo etiā si iam emptor rescidisset contractum cum latrone & latro nondum restituisset neque compareret, cogeretur emptor restituere: ergo in foro conscientiæ tenebatur ante sententiam iudicis. Probatur consequentia. Quia lex ciuilis quæ non est pœnalis, & iusta sententia, obligant reum ad id ipsum ad quod tenebatur antequam sententia pronũtiaretur : ergo emptor ille iam tenebatur in conscientia. ¶ De ista quæstione est duplex sentẽtia . Prior est Magistri Soto lib. 4. de iustit. q. 7. art. 2. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restituendis quæst. 10. quod restitutio facienda est vero domino neque est licitum rescindere contractum cum latrone. ¶ Altera sententia est Alexan. Alen. in. 4. par. q. 86. memb. 3. art. 5. & Gabr. in. 4. Sent. d. 15. q. 3. dub. 5. & Sylu. in verb. restitutio. 3. §. 3. quam etiam sequutus fuit M. Victoria, videlicet, quod si talis emptor non potest aliter recuperare pretiũ datum, tunc licitum est rescindere contractum cum latrone. Si autem potest aliter recuperare pretium, non est licitum rescinde re contractum cum ipso latrone. PRO decisione veritatis notādum est, quod emptor qui bona fide emit rem alienā potest dupliciter se habere. Vno modo ignorans esse alienam, sed emit illam in suam vtilitatem: altero modo sciens quidẽ esse furtiuā , sed emit illam modico pretio, vt vero domino restituat: quia intelligit quod aliter peribit res illa vero domino. Sit igitur prima cōclusio . Emptor secũdi generis, tenebitur quidẽ rem illā restituere vero domino: sed licitũ erit sibi deducere pretium quod dederat pro reilla. Probatur vtraque pars. Prima, quia sciens rẽ esse alienā emit ea intẽtione vt redderet vero domino, & propterea emptio fuit licita. Altera pars probatur. Quia nemo tenetur procurare vtilitatem alterius cũ proprio detrimẽto , nisi forte sit obligatus ex officio vt tutor vel custos: sed emptor ille procurauit rem alte rius dum illā emit à latrone, ergo potest sibi deducere modicũ illud pretium quod dederat. ¶ Confirmatur ex cap. rapinam. 14. quæst. 5. vbi eiusmodi emptio laudatur: sed exactione bona nō debet aliquis reportare damnũ , ergo poterit deducere illud pretiũ . Item in foro exteriori daretur actio emptori contra verũ dominum, si dominus nollet soluere illud pretium, ergo etiam in foro conscientiæ licitum erat emptori deducere pretium. Antecedens probatur ex cap. citat. & est sententia Hostiensis titul. de pœnitentia. quem sequitur plurima Iurisperitorum turba: & quanuis Baldus & Paul. de Castro in. l. 1. ff. de negotijs gestis. negent competere huic emptori actionem nisi dominus ratam habuerit emptionem: sunt tamen intelligendi in foro exteriore quādo emptor nō potest probare bonũ animum quẽ habuit emendo rem illam. Hæc conclusio sic intellecta & explicata est communis sententia Theologorum & Summistarum. Secunda conclusio. Si emptor bona fide etiam ex ignorantia rescindat contractum cum latrone putans se licitè id facere, nō tenebitur postea ad vllam restitutionem faciendam vero domino. Probatur, quia ille non tenetur ratione acceptionis iniquę : quia bona fide emerat: neque ratione rei acceptæ, quia iam non habet illam quam bona fide transtulit in venditorem, recuperato suo pretio, neque enim tenebatur scire subtilitates iuris: ergo nulla ratione tenetur. Tertia conclusio. Probabilis est sententia quæ negat esse licitum rescindere cōtractum cum latrone, sed potius asserit restituendam rem vero domino, etiam cum iactura dati pretij, loquimur de emptore primi generis. Hæc conclusio probatur argumentis factis initio quæstionis. Quam sentẽ tiam etiam tenet Couar. initio tertiæ partis relect. regul. peccat. & Caiet. hic videtur eandem tenere. Ait enim absque vlla limitatione, quod qui rem alienam ignorans emit non potest eam retinere quam primum nouerit esse alienam, sed tenetur vero domino restituere. Quarta conclusio. Verosimilem etiam sententiam iudico, quæ asserit licitum esse in prædicto casu, aut saltem non esse contra iustitiam: quòd emptor rescindat contractum cum latrone, etiam si sciat latronem rem illam nũquam esse restituturum. Hæc sententia videtur Nauar. in manua. cap. 17. num. 29. vbi ait, quod quando aliquid accipitur à latrone: potest eidem restitui, etiā si cessantibus incōueniẽtibus , melius est reddere vero domino. Idem dicit Syluest. restitutio. 4. §. 1. Hæc sententia videtur esse D. Tho. infra. q. 66. art. 3. ad tertium, vbi ait. Id quòd est per rapinam ablatum, est rapientis non simpliciter sed quantum ad detentionem. Ex quo sic arguitur. Latro habet ius ad rem furtiuam conseruandam vero domino: ergo emptor potest illi reddere. Confirmatur ex. l. in literis. de restitutione spoliatorum. vbi prædo spoliatus, secundùm iuris rigorem est restituendus. Præterea probatur conclusio. Contractus ille fuit iniquus, ergo potest rescindi. Confirmatur. Nam rescindere talem contractum nihil aliud est quàm reducere rem furtiuam in eũ statum in quo antea erat sine culpa emptoris, ergo non facit iniuriam vero domino. Probatur consequentia. Quia nemo tenetur ex iustitia res alienas in meliorem statum reducere, quam inuenerat: maxime cum proprio detrimento. Sit quinta conclusio ex nostra sententia. Peccatum est saltim contra charitatem, si emptor absque proprio detrimento potest restituere vero domino & restituat latroni, de quo non est certus quod restituet. Probatur. Quia vnusquisque tenetur prospicere proximo & rebus eius ne pereant, maxime si id potest facili negotio præstare. Sexta conclusio. Mihi profecto verosimillimum est, quod peccet cōtra iustitiā , qui sine suo detrimento potest vero domino restituere: & rescindit contractũ cum latrone, de quo nō est certus ꝙ restituet. Probatur. Quia dum res illa venit ad manus emptoris, iā est in meliori statu, ergo dum iterũ tradit illam latroni, tenebitur restituere vero domino. Probatur consequentia. Quia illa noua traditio, est quasi ablatio rei alienæ inuito domino, & est consensus cum ipso latrone, qui iterum accipit rem alienā inuito domino. Cæterũ vbi est detrimentũ & periculũ emptoris: iam habet excusatio nem dum reddit rem illam latroni. Nemo enim tenetur ex iustitia cum proprio detrimento cōseruare rem alienā : nisi forte aliàs sit obligatus ex officio. Confirmatur. l. bona fide. ff. depositi. vbi dicitur, ꝙ depositarius bona fide accipiens à latrone: tenetur ex iustitia vero domino reddere, ergo simile est in nostro casu. Et cōfirmatur denique, quia sequeretur quod si quis pallium proximi de torrente eriperet periturum: quod postea non peccaret contra iustitiam, si iterũ proijceret in torrentem. Probatur sequela, quia eadem est ratio. Denique notandum. Quod omnia quæ diximus de emptore bonæ fidei circa restitutionem faciendam vero domino: sunt intelligenda proportionabiliter de depositario, qui bona fide accipit aliquid in deposito à latrone. AD argumenta proposita initio respō detur , quatenus militāt cōtra aliquas conclusiones. Ad primũ respondetur, quod ita verum est, ꝙ ratione rei acceptæ tenetur emptor restituere vero domino nisi rescindat contractũ : & tunc etiam rescindẽdo dat illā habenti ius ad eam, vt cōseruet vero domino. Quemadmodũ qui accipit rem à depositario, restituet depositario & non tenetur vero domino reddere. Ad confirmationem respondetur, ꝙ iam diximus in quibus casibus licitũ sit non reddere vero domino. Ad secundum respondetur negando cō sequentiā , quoniam latro habet ius ad rem illā vt restituat vero domino. Item quia rescindendo contractũ reducitur res ad statũ quẽ antea habebat, ꝙ quidem nō contingit si alteri vendatur. Ad confirmationẽ negatur antecedens. Imo nō tenetur emptor cũ suo detrimento euitare iniquam detentionẽ rei alienæ. Concedimus autem ꝙ cooperabitur cum latrone, quando sine proprio detrimento poterat rem vero domino reddere: & iterum reddit latroni de quo non est certus ꝙ restituet. ¶ Ad tertium negatur cō sequentia . Et ratio discriminis est. Quoniā quando ipse latro non comparet, deficiunt rationes factæ pro nostra sententia: & cum ipse emptor non possit iam recuperare pretium suum, qui erat finis honestans rescisionem cōtractus : tenebitur ratione rei alienæ reddere vero domino. Ad probationẽ consequentiæ respondetur, quòd vita vel præ sentia latronis non tollit secundùm se ius veri domini: sed facit possibilem rescisionem contractus, vt emptor seruet seipsum indemnem. Ad quartum respondetur, quod illa iudicis sentẽtia fundatur in duplici præsumptione iuris, quæ in casu particulari falsa est. Altera est quòd in conuentione cum latrone præsumitur dolus, & maxime in rescisione contractus: altera quia qui possident res alienas præsumuntur auidiores ad illas & timidiores in vitandis proprijs damnis, quàm ratio postulat: & ideo sententia pronũtiaretur ex tali iuris præsumptione in fauorem veri domini. Respondetur secundò, nō esse omnino vniuersalem regulam, vt id ipsum teneatur homo facere in conscientia ante iudicis sententiam & post illam: vbi nulla est etiam ignorantia iuris vel facti. Est enim instantia, primò quidem si sint duæ opiniones probabiles contrariæ, tunc possum ego qui rem alienā possideo, sequi opinionem quæ est in meũ fauorem: at vero iudex qui fert sententiam potest sequi contrariam opinionem, & obligabit me ad restitutionem. Bene verum est, quod lata sentẽtia non potero ego executioni resistere: quia non potest esse bellum iustum ex vtraque parte: at vero si absque aliquo scandalo & repugnantia exteriore, possem ego adhuc retinere rẽ illam: licitum est retinere. Deinde est altera instantia. Dictum est in artic. 5. & certissimum est, quod non tenetur homo cum periculo vitæ restituere vero domino rem quam à latrone acceperat: & tamen si iudex ferret sententiam, vt reddat tunc rem vero domino: etiā si retinens illam, obijciat quod sibi imminet periculum à latrone, respondebit namque iudex ( que lo oye y que le hara justicia suo tempore) sed quod interim reddat alienum proprio domino. Ecce casus vbi per iustam sententiam iudicis vbi nulla est ignorantia, cōpellitur aliquis reddere quod non tenebatur in conscientia. Ratio huius est, quia iudex ex officio tenetur reddere vnicuique quod suum est: non autem pertinet ad eum considerare detrimenta quæ per accidens cōsequuntur debitoribus: ipsi autem debitores poterunt in cōscientia proprium detrimentum attendere. DVbitatur secundò. An ille qui emit rem furtiuam bona fide . v. g. Petrus & in eadem bona fide perseuerans vendit illam Francisco: teneatur postea comperta veritate, restituere pretium vero domino, quando non potest res ipsa restitui? Arguitur primo pro parte negatiua, quoniam in casu præcedentis dubij, potest Petrus post rescissum contractum cum latrone, retinere sibi pretium, ergo multo magis in præsenti casu. Probatur consequentia. Quia in casu priori, sciens rem alienam esse, rescindit contractum cum latrone: at in casu nostri dubij, nesciens adhuc esse furtiuam: vendit alteri, ergo &c. Secundò arguitur. In præsenti casu, Petrus non tenetur restituere ratione iniustæ acceptionis, quia bona fide emerat: neq; ratione rei acceptæ, quia iam bona fide vendidit, ergo nullo modo tenetur. Tertiò arguitur. Si Petrus rem illam donasset vel in suum vsum consumpsisset vel amisisset, non tenetur ad restitutionẽ , quia non est factus ditior ex illa re, ergo neque in casu posito, vbi etiam non est factus locupletior: quia tanti vendidit quanti emit. Sed pro altera parte, facit primò. Quod vnus titulus faciendi restitutionem, est res aliena detenta vel fructus illius, ergo cum Petrus receperit pretium ex venditione rei alienæ: tenebitur illud restituere, quoniam est quasi fructus ipsius rei. Confirmatur. Quoniam in illa venditione quam Petrus fecit, non transfert dominium rei alienæ in Paulum, ergo neque ipse acquirit dominium pretij, & per consequens tenetur illud restituere. Secundò arguitur. Qui rem quam acceperat à latrone dono, posteà si vendat, tenetur cognita veritate restituere pretium vero domino in quo factus est ditior: sed similiter Petrus efficitur locupletior, ergo tenetur pretiũ illud restituere. Probatur minor. Quia iam re vera amiserat ipse pretium quod dederat latroni, ergo ex re aliena fit locupletior quàm debebat esse reparando damnum suum de re aliena. Tertiò arguitur. Paulus in casu posito te netur rẽ illā cognita veritate reddere vero domino, ergo etiam Petrus qui fuit venditor tenetur seruare Paulum indemnem, ergo tenebitur ad restitutionẽ pretij ipsi Paulo, quod si non fuerit possibile: vero domino tenebitur restituere tale pretium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Petrus in casu posito tenetur facere quantum in se est, vt Paulus qui bona fide emit rem alienam nullum patiatur detrimentum: ita sanè quòd si verus dominus rei inuenerit illam apud Paulum, vel sit probabile quòd inueniet: tenebitur Petrus reddere pretium Paulo, vel esse paratus vt reddat si opus fuerit. Hanc conclusionem probant argumenta pro parte affirmatiua. Sed tota difficultas est, quando Paulo nullum imminet periculum & Petrus retinet pretium rei alienæ quam vẽdidit olim: an teneatur illud pretiũ vero domino reddere, vel an teneatur rescindere contractum cum ipso Paulo, vt rem ipsam restituat vero domino? De qua re est communis sententia, quod Petrus tenetur ad restituẽdum vero domino in tantum, in quantum factus est locupletior quam antea erat: quando bona fide accepit rem à latrone, ita sanè quod si tāti vendidit quanti emit, ad nullam tenetur restitutionem: si autem pluris vendidit tenebitur ad restitutionem totius pretij in quo factus est locupletior. Hanc sententiam tenet Caietan. hic & Syluest. verbo restitutio. 3. & Maior in. 4. distin. 13. quæst. 16. & Medina quæst. 10. de rebus restituendis. Soto vbi supra art. 2. & Couarruuias vbi supra. Id etiam tenuit Victoria. Et ratio est, quia in prædicto casu neque tenetur ratione acceptionis, quia bona fide accepit, neque ratione rei, quia iam bona fide transtulit à se talem rem: neque manet cum aliquo fructu ipsius, quod si manet cum fructu obligabitur ad restituendum illum, ergo ex omni parte manet hæc sententia iustificata. Secunda conclusio. Hæc sententia propter autoritatem asserentium probabilis est plurimis, quæ & apparenter probatur argumentis factis pro parte negatiua, eo vel maxime quod fauet possessori bonæ fidei. Tertia conclusio. Mihi multo probabilior sententia est, imo opposita non videtur mihi probabilis, si ratio bene examinetur, videlicet, quòd in prædicto casu Petrus tenetur restituere totum pretium iustum vero domino rei, si non potest rem ipsam restituere. Hanc sententiā docuit in hac schola Salmātina Magister Peña: & probatur. Si Petrus retineret apud se rẽ illā , neq; cōpareret latro cum quo posset rescindere contractum, teneretur cognita veritate quod res illa est aliena, reddere illam vero domino, ergo & tenebitur restituere pretium si rem illam iam vendiderat. Probatur consequentia. Quia res illa & eius pretium quasi idem censentur quantum ad humanas commutationes. Secundò probatur. Nam si Petrus tenetur ad excessum pretij si pluris vendidit quàm emerat, eo quòd in illo factus est locupletior: etiam tenebitur ad restituendum pretium iustum. Probatur consequentia. Quia in toto illo factus est locupletior quā do vendidit rem bona fide. Probatur. Quia quando vendidit rem illam, vendidit alienum, ergo pretium quod accipit pro re aliena non debet illud habere, atque adeo si retinet efficitur locupletior quā debet esse quā do vẽdidit rem alienā . Confirmatur. Quia Paulus qui bona fide emit rem alienam, habet intentionem dandi pretium vero domino rei, ergo reuera non transfett dominium pretij in Petrum venditorem, ergo Petrus nulla ratione potest retinere pretium illud, siquidem non acquirit dominium: quemadmodum non acquisiuit dominiũ rei quā vendidit. Denique probatur. Si res illa aliena vendita Petro, fructificasset in domo Petri, teneretur Petrus restituere fructus vero domino: sed pretium rei nō est minus, imo magis videtur esse res ipsa quā fructus eiusdem, ergo non minus tenebitur restituere pretium rei. Et hanc cōclusionem probant argumenta facta pro parte affirmatiua. AD argumenta facta pro parte negatiua respondetur. Ad primum negatur consequentia. Est enim differentia, quoniā in priori casu rescindens contractum cum ipso latrone non facit aliquam iniuriam vero domino, sed rescindit iniustitiam sibi factam, & quasi defendit se à latrone deducendo rem furtiuam ad eundem prorsus statum in quo antea erat constituta. At vero in secundo casu de nouo transfert rem alienam in alterum statum, neque enim debet Petrus resarcire illam iniuriam quam sibi fecit latro de fructu rei alienæ. Ad secundum autem respondetur, quòd Petrus in casu ibi posito tenetur ad restitutionem ratione rei alienæ: quoniam etiam si non habeat illam rem apud se materialiter loquendo, habet tamen fructum vel pretium illius, cuius dominium non potuit acquirere ex tali venditione rei alienæ. Sequitur ergo euidenter, quòd tenebitur pretium illud alicui restituere, vel rescindendo contractum cum Paulo & reddẽdo ipsam rem vero domino, vel saltem dando vero domino pretium ipsius rei, illud scilicet quod habuit ex eo quod talem rem vendiderit alteri scilicet Paulo, cui talem rem vendiderat. Ad tertium argumentum transeat antecedens, & nego consequentiam, quia si donasset vel amisisset rem illam, non est factus Petrus locupletior, at tunc factus est locupletior recipiendo pretium pro re vendita, quod iam ipse Petrus amiserat datum latroni. DVbitatur tertiò. An bonæ fidei possessor teneatur restituere fructus rei furtiuæ? v. g. emit Petrus bona fide & possidet oues vel vineam: an teneatur restituere lac lanam, &c. Pro parte negatiua, sunt quæ dam leges ciuiles quæ tribuunt ius & dominium horum fructuum possessori bonæ fidei . v. g. lex bonæ fidei. ff. de acquirendo rerum dominio. &. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucapionibus. &. l. in pecudum fructu. ff. de vsuris. & Instituta de rerum diuisione. §. in pecudum. vbi dicitur fructus pecudum, continuò efficitur possessoris bonæ fidei. Secundò arguitur. Qui bona fide emit rem alienam, nihilominus exponit se periculo amittendi pretium & reddendi rem vero domino, ergo æquũ est vt interim recipiat commodum ex re quam emit. Tertiò arguitur. Si quis inuitetur ad cœ nam furtiuam, & bona fide cœnet, non tenetur postea cognita veritate restituere pecunias, quas erat consumpturus in sua cœna in domo propria: & tamen in illis factus est ditior propter cœnam furtiuam, ergo simile est in nostro casu. SED in oppositum est. l. certum. C. de rerum vendicatione. &. l. eos. §. itẽ veniunt. &. l. sed etsi. ff. de petitione hæreditatis. &. l. fructus. ff. de vsuris. &. l. si me & Titium. ff. si certum petatur. quibus legibus cautum est: vt possessor bonæ fidei teneatur fructus rei furtiuæ restituere in quantum factus est locupletior. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Possessor bonæ fidei nō tenetur restituere fructus rei furtiuæ si nō est factus ditior ex illis. Hæc est communis sententia & Theologis & Iurisperitis: & probatur ex legibus citatis in primo argumento, & etiā ex quibusdam citatis in oppositum, & ratio ipsam confirmat. Quia ille bonæ fidei possessor non tenetur ratione iniquæ acceptionis: neque ratione rei acceptæ, siquidem fructus iam sunt consumpti neque possessor inde factus est ditior: ergo nulla ratione tenetur restituere. Secunda conclusio. Bonæ fidei possessor tenetur restituere omnem fructũ & quidquid apud se retinet rei furtiuæ, ex quo factus est locupletior. Hæc probatur ex legibus citatis in oppositum, & insuper ratione. Quoniam fructus rei & res ipsa quantum ad mores attinet & humanas commutationes, pro eodem reputantur. Sed res aliena est restituenda, ergo & fructus rei alienæ. Item ratio D. Tho. ad primam conclusionem cōfirmat istam nostram. Quia secundum formam commutatiuæ iustitiæ debet subtrahi ab eo, qui habet vltra id quod suũ est. Sed talis possessor habet aliquid vltra id quod suum est: ergo debet illud restituere. De hac conclusione videatur Couar. lib. 1. Variar. cap. 3. num. 6. Denique communis sententia est Theologis & Iurisperitis. Verum est tamen, quod est controuersia in cō ciliandis legibus citatis, videlicet, in diffiniẽ do , an dominus rei possit petere à bonæ fidei possessore actione rei vindicationis, an ex officio iudicis. Hoc est an possit petere à iudice in omni rigore, vt adiudicet sibi fructus etiam si nolit: an potius possit petere à iudice vt liberaliter arbitretur, & secundùm æquitatem quandam adiudicet sibi fructus aut partem illorum. Tertia conclusio. Fructus & effectus vti les rei furtiuæ, possunt vsucapi à bonæ fidei possessore spatio triennij transacto cum bona fide: etiam illi fructus quos durante triennio bonæ fidei ceperat, efficiuntur possessoris bonæ fidei. Hęc est communis sententia Theologis & Iurisperitis & patet ex his quę diximus in superioribus in materia de præ scriptione. Quarta conclusio. Qui bona fide accipit à latrone res quæ sunt materia mutui, nō tenetur ad restitutionem fructuum, etiam si ex illis factus sit locupletior: dummodo fur non reddatur ex illa datione impotẽs ad restituendũ vero domino. Est tamen aduertẽdũ , quod illę rei dicuntur materia mutui, quę vnico vsu cōsumũtur , vt est pecunias panis & vinum. Probatur modo cōclusio , qui bona fide accipit aliquid huiusmodi à latrone non tenetur ratione acceptionis vt patet, neque ratione rei acceptæ, quia iam cōsumpsit illam bona fide, ergo nulla ratione tenetur. Secundo probatur, ipse verus dominus rei non habet ius petendi à latrone eandem numero rem, sed similem vel eiusdem pretij: sed res similis vel eiusdem pretij manet apud latronem vnde possit restituere: ergo accipiens ab illo nō tenebitur restituere, sed poterit remittere verum dominum ad latronem. Tertio, latro poterat donare aliam pecuniam vel aliud frumentum cuius erat dominus ipsi Petro: ergo etiam ipsam furtiuā pecuniam vel frumentum. Probatur consequentia, quia non magis est obnoxia restitutioni pecunia furtiua apud latronem: quam quæ erat propria, ergo cum apud latronem maneat vnde possit soluere, poterit Petrus ab eo accipere dono pecunias vel panem emere vel vinum. Sed est obiectio. Ex hac ratione sequitur, quod etiam si Petrus sciat hanc numero pecuniam esse furtiuam, poterit eam dono accipere à latrone vel per contractum vendendo illi vestem vel aliquid aliud: dummodo ipse latro habeat alia bona vnde possit facile restituere. Respōdetur , quod in foro exteriore cōdemnaretur Petrus in tali casu: quia præsumitur dolus: sed in foro conscientiæ non tenebitur, maximè si accepit illam pecuniam ex cōtractu venditionis rei. Respondetur secundo, quod si constat Petro pecu niam illam singularem esse furtiuam & accipit eam: tenebitur ratione iniquæ acceptionis: at vero si non constat quando accepit, & vsus est illa non vltra tenebitur restituere, vt in quarta conclusione dictum est. Ad argumenta in oppositũ pro parte negatiua. Respondetur ad primum, quod illæ leges probant primam cōclusionem . Ad secundum nego consequentiam, quia ipse emptor propria voluntate emit illam: & idcirco verus dominus non debet pati detrimentum. ¶ Ad tertium, aliqui dicunt, quòd inuitatus ad cœnam furtiuam, tenetur restituere tantum inquantum sactus est locupletior cœnando in conuiuio. v. g. Si domi suæ consumpturus erat argentum: tenebitur ad restitutionem argenti illius. Sed profecto mihi magis placet, quod nō teneatur ad aliquam restitutionem: si ille qui inuitauit non est factus impotens ad soluendũ , ꝓpterea quod Petrus cœnauit cum illo. DVbitatur quarto, circa secundam conclusionẽ . An Petrus mala fide emens vel accipiẽs aliquid à latrone teneatur semper restituere vero domino, ac possit rescindere contractum? Ad hoc dubium breuiter respōdetur . Petrus in tali casu non potest rescindere contractum cum latrone, si nō est certus quòd latro restituet vero domino: sed tenebitur Petrus cum detrimento pretij dati restituere vero domino. Hæc conclusio est contra Syluest. in verb. restitutio. 3. quæst. 7. & contra Nauar. in suo manual. cap. 17. nu. 84. qui citat pro sua sententia Alex. Alens. in. 4. parte. Aiunt itaque isti autores quòd saltim in foro cōscientiæ potest Petrus rescindere cō tractum cum latrone. Sed probatur nostra conclusio, Petrus in tali casu efficitur socius furis & furti particeps, ergo tenetur ad restitutionẽ sicut ipse fur. Item videtur expressa sentẽtia D. Thomæ, ait enim in secunda conclusione, quòd ratione iniquæ acceptionis: tenetur homo ad restitutionem, etiam si res accepta apud ipsum non maneat. Sed Petrus in prædicto casu sciens & prudens rem esse furtiuam, iniquè accepit illam: ergo tenebitur ad restitutionem, etiam si rescindat contractum cum latrone ratione iniquæ acceptionis. Secunda conclusio. Petrus tenebitur in isto casu ad restitutionem, nō solum ipsius rei: sed etiam lucri cessantis & damni emergentis, ipsi domino: deductis tamen expensis quās dominus ipse erat facturus in colenda re sua, vel sustentāda . Sed quæret aliquis, an si res illa erat vsu consumptibilis: teneatur Petrus ad restitutionem? Respondetur affirmatiuè, & est eadem ratio atque ipsius conclusionis, quoniam acceptio fnit iniqua, & propterea omnia damna & detrimenta quæ sequuntur ipsi domino sunt restituenda. Neq; videtur nobis distinguendũ cum Ioanne de Medina tractatu de rebus restitu. quæst. 10. vbi ait, quòd nisi fur ex illa emptione & venditione factus sit impotens ad restituendum: non tenebitur Petrus ad restitutionem, Et ratio eius est, quia Petrus poterat pecunias furtiuas dono accipere, si fur alias habebat vnde solueret: ergo siue rẽ vsu consumptibilem potuit accipere. Sed respō detur negando antecedens. Imo in tali casu est iniqua acceptio, si Petrus in particulari cognoscit quòd istę singulares pecunię sunt furtiuæ, & etiam si sint res vsu consumptibiles. Non enim debemus fauere consentienti cum latrone: cum detrimento veri domini. DVbitatur quinto. Quid teneatur dubiæ fidei possessor facere circa rem alienam restituendam? Respondetur & sit prima cōclusio . Qui initio emptionis dubius, an res esset furtiua emit eam intendens commodum veri domini: non peccat, sed tenetur post ea facere inquisitionem diligentem pro qualitate rei & quantitate dubij. Quod si verus dominus comparuerit tenebitur rem illi reddere, & potest deducere pretium quod pro re illa dedit, vt diximus in dubio. 1. conclusione. 1. Secunda conclusio. Qui dubius an res sit furtiua emit eam in proprium commodũ : peccat contra iustitiam, & tenetur illam restituere ratione iniquæ acceptionis, & ratione rei acceptæ: sicut dictum est de emptore malæ fidei. Est exemplũ frequens in argentarijs, & bibliopolis qui facile possunt coniectari ex cōditione vendentium & ex alijs circunstantijs rem esse furtiuam: & nihilominus emunt in proprium commodum. Ratio huius est: quia ille euidenter se expo nit periculo contrectandi rem alienam inuito domino: ergo peccat contra iustitiam. Confirmatur ex. l. bonæ fidei. ff. de acquirendo rerum dominio: vbi dicitur, quod bonæ fidei possessor facit fructus suos, at malæ fidei possessor vel dubiæ nō facit fructus suos, ergo eadem est ratio de mala fide & dubia fide ad accipiendam rem. Sed contra. Regula communis est quod in dubijs melior est conditio possidentis, ergo emptor dubitans poterit postea sibi retinere quod emit. Respondetur primo, quod hoc argumentum conuincit saltem, quod non potest emere: quia dum vult emere nondum possidet: ergo in dubio non debet intrare in possessionem alieni. Respondetur secundo, quòd in dubijs dicitur melior esse conditio possidentis: quando bona fide accepit sibi possessionem, quando vero mala fide vel dubia, fuit iniqua acceptio: ac proinde non erit melior conditio in dubio istius possidentis. Tertia conclusio. Qui à principio, bona fide rem furtiuam occupauit: & postea dubitat rationabiliter an illa res sit aliena: tenetur diligentem inquisitionem facere, vt sciat veritatem: quòd si nouerit esse alienam debet restituere: si autem non facit inquisitionem diligentem, exponit se euidenter periculo retinendi rem alienā inuito domino. Sit quarta cōclusio . Si facta diligenti examinatione, adhuc manet dubius rationabiliter: nihilominus poterit retinere sibi rem illam & vti illa. Ratio est, quia in isto casu verificatur, quod in dubio melior est conditio possidentis. Intelligitur enim de dubio iam diligenter examinato: tunc enim dubium illud, magis est speculatiuum, quam practicum. Quemadmodum si quis duxit vxorem bona fide, existimans priorem maritum esse mortuum: & postea rationabiliter dubitat an sit viuus vel mortuus: non potest licitè cum illo dubio accedere ad vxorem, donec faciat diligentem inquisitionem ad cognitionem veritatis. Facta vero diligenti inquisitione iam poterit accedere ad vxorem: non obstante quod maneat dubius: quia iam dubium illud est speculatiuum. Ita etiam continget in illo, qui bona fide accepit rem alienā : & postea dubitat, debet enim examinare dubium sicut iam diximus. Vtrùm vero cũ tali dubia fide possit esse præscriptio, quādo bona fide cœpit homo possidere? De hac re variæ sententiæ sunt. De quo vide Syluest. in verbo, præscriptio. §. tertio. par. 3. vbi tenet sententiā Bart. in. l. naturaliter. ff. de vsucap. quod cōtinuatur pręscriptio cũ illa fide dubia: examinato tamen dubio diligenter & ego ita teneo, quanuis sentiat oppositum Magister Soto libr. 4. de Iustitia. quæst. 5. artic. 4. quoniam re vera post illam diligentem inquisitionẽ , iā illa potest dici bona fides, moraliter & practicè: quanuis habeat dubitationẽ quandam speculatiuam. Quinta conclusio. In casu posito, licet possit homo rescindere contractũ cũ illo à quo emit, quia vult se ipsum indemnem seruare: tamen non poterit alteri vendere illam rem, nisi manifestando dubium illud. Probatur, quia vendens tenetur manifestare vitium rei, ex quo emptori potest incommodum euenire. Ista conclusio est contra Syluestrum in verbo, restitutio. 3. quæstio. 7. vbi ait, quod absolutè potest vendere. Verum est tamen quod si facta diligenti inquisitione, nulla reliqua est spes decidendi dubium illud: poterit homo absolutè vendere, sicut ipsemet iam bona fide possidet. Hactenus de prima & secunda conclusione. DVbitatur sexto. Et principaliter circa tertiam conclusionem Diui Thomę , vbi ait quòd qui accipit rem alienam in suā vtilitatem & absque aliqua iniuria domini, tenetur ad restitutionem ratione acceptionis. Est enim grauis difficultas, vtrùm qui accepit rem accommodatam . v. g. Equum, teneatur restituere domino: etiam si equus perierit absque culpa commodatarij? Ratio dubitandi non est modica, quoniā in capit. vnico. de commodatis habetur quod is qui gratia sui tantum accepit rem commodatam: tenetur ad restitutionem, etiam de leuissima culpa. Fortuitus autem casus nisi interueniat culpa vel pactum vel nisi in mora fuisset commodatarius, non est illi imputandus. Ecce quomodo non videtur vniuersalis conclusio Diui Thomæ. Arguitur nihilominus in fauorem sententiæ Diui Thomæ. Primo. Mutuatarius tenetur restituere debitum, etiam si nulla sua culpa pereat mutuum: ergo etiam commodatarius tenetur restituere commodatum vniuersaliter. Probatur consequentia. Nam magis videtur teneri ad restitutionẽ , is qui non accipit dominium rei: quam is qui accepit: sed commodatarius non acquirit dominium commodati, mutuatarius vero acquirit: ergo si iste tenetur restituere, multo magis ille. Secundo arguitur. Si culpa requiritur in commodatario vt teneatur restituere, vel requiritur mortalis vel sufficit venialis, si venialis sufficit, videtur durissimum quod pro leuissima culpa soluat magnum pretium, si vero mortalis fuit, sequitur quod ferè nunquam tenebitur commodatarius restituere: raro enim accidit vt rem alienam tanta negligentia commodatarius perdat, vt sit mortalis culpa. Tertio arguitur. Si culpa requiritur, sequitur quod pro quantitate culpæ teneatur commodatarius restituere plus minus ve pretij, propter rem perditam. Consequens videtur inconueniens magnum, quia esset magna confusio metiri quantitatem culpæ, ergo. De hac difficultate Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quæst. 7. artic. 2. dicit quatuor: Primum est, quod commodatarius tenetur restituere de leui culpa. Secundum est, quod non tenetur in totum, sed pro ratione & quantitate culpæ. Tertium est, quod non tenetur in foro cōscientiæ nisi ex culpa mortali. Quartum est, quod omnia æstimanda sunt secundum forum exterius, & eius sententiæ standum etiam in foro conscientiæ. At vero sententia communis est, quod commodatarius tenetur ad restitutionem: etiam si leuissima sua culpa res commodata perijt. Hanc sententiam docet Caietanus in hoc loco. Et Adrianus in. 4. in materia de restitutione. fol. 48. Et Syluester in verbo, commodato. §. sexto. quæst. 8. & verbo, culpa. §. quarto. & est communis sententia Iurisperitis. PRO decisione veritatis, notanda est distinctio celebris in hac materia apud Iurisperitos, videlicet, quod res commodata tripliciter potest perire apud commoda tariũ . Primo quidẽ fraude vel dolo, quando ex certa scientia & malitia res perijt. Secundo aliqua culpa commodatarij, Vbi aduertat Theologus quòd nomine culpæ aliud intelligunt Iurisperiti, quam Theologi. Nam Theologi intelligunt peccatum aliquod coram Deo: sed Iuristæ intelligunt aliquam priuationem diligentiæ, quæ secundũ mores hominum poterat adhiberi ad conseruandam rem illam, iuxta materiam & conditionem vniuscuiusque rei: siue illa priuatio sit peccatum coram Deo siue non, & huiusmodi culpam rursus distinguũt in leuem & leuissimam & latam & amplam. Tertio potest perire res accommodata ex casu fortuito, qui non cadit sub humana prouidentia, seu diligentia circa talem rem seruandā . HIS positis, sit prima conclusio. Commodatarius tenetur ad restitutionem rei commodatæ: etiam si leuissima sua culpa perierit, neque peccauerit coram Deo. Hæc conclusio probatur ex citato capit. de commodato. Item ex. l. in rebus. & ex. l. si certo. §. commodato. ff. cōmodati . Vbi hæc conclusio expressè habetur: & est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum, & ratione probatur, nam ius naturæ postulat, vt qui rem ab alio accipit in proprium commodum: teneatur ad hoc quod dominus rei qui gratiam fecit non patiatur detrimentum: ergo si culpa vel inconsideratione commodatarij res perijt: non debet dominus pati aliquod detrimentum. Confirmatur. Quoniam aliâs tolleretur de republica commodandi contractus, qui valde necessarius est: nemo enim vellet commodare rem suam cum tanto periculo. Præterea arguitur specialiter contra sententiam Magistri Soto, quoniam secundum ipsum standum est sententiæ quæ pronuntiatur in foro exteriori: sed in foro exteriori condemnatur semper commodatarius de leuissima culpa: ergo non requiritur mortalis culpa vt in conscientia teneatur restituere. Neq; valebit dicere quod est lex pœ nalis, & propterea obligat postquam prolata est sententia, quoniam profecto tam leuis culpa non est digna tanta pœna, ac proinde lex esset iniqua si pœnalis esset. Rursus neque valebit respondere, quod sententia fundatur in falsa præsumptione: quoniam si hoc esset verũ nō obligaret in cōscientia . Neque rursus lex præsumit peccatum mortale: nam expressè condemnat de leuissima culpa. Dicendum ergo est, quod iura nihil aliud statuunt in hac parte: quàm quod naturæ iure constitutum est. Secunda conclusio. Commodatarius nō tenetur restituere, quando res commodata perit casu fortuito. Hæc conclusio intelligitur, nisi forte qui commodauit non expressit conditionem casus fortuiti: tunc enim cō modatarius tenebitur restituere: quoniam alter potuit in cōtractu libero qui nullo modo erat in vtilitatem propriam, talem conditionem apponere. Conclusio itaque sic intellecta asseritur ab omnibus Iurisperitis, & ipsa iura citata illam confirmant. Sed oportet obseruare, quis nam sit casus fortuitus. Est enim qui non cadit sub humana prouidentia . v. g. Si fulmine percusus equus accōmodatus pereat: & latrones multi repente aggrediantur, vbi grassari non solent. Ratione vero probatur, nam dominus rei accommodatæ non debet exigere maiorem solicitudinem à commodatarijs seruanda re, quam ipsemet posset habere: nisi forte vellit exprimere talem conditionem casus fortuiti: ergo si casu fortuito res ipsa perijt domino perit. Sed rursus obseruandum est, quòd cum fuerit dubium an casus fuęrit fortuitus, an vero prouideri potuerit ab ipso commodatario, & non fuerit prouisus: tunc declinandum est potius in fauorem domini. Ratio est, nam æquum est vt commodatarius qui beneficium recipit, patiatur potius damnũ in casu dubio, quam ipse dominus qui nullam reportat vtilitatem. Tertia conclusio. Quando commodatarius ex culpa etiā leuissima tenetur restituere, tenebitur in totũ & non in partem. Hanc expressè tenent iura citata, & cōmunis sententia. Et ratio est manifesta: quoniam obligatio ad restituendum non oritur ex culpa veniali aut mortali coram Deo: sed potius ex natura cōtractus accommodationis, qui postulat vt cōmodatarius teneatur rem cō modatā domino reddere nisi perierit casu fortuito: & quomodocunq; alias pereat im putandum erit damnum ipsi commodatario. Siquidem non fuit solicitus seruare rẽ alienam, & hoc est quod nomine culpæ intelligunt Iuristæ, ergo illi tenebitur in totum restituere. Quarta conclusio. Mutuatarius tenetur restituere, etiam si fortuito casu mutuatum amiserit. Ratio est, quia mutuatarius statim efficitur dominus mutuati, vnde si mutuatum perit apud dominum ipsi domino perit: & ipse tenetur restituere magis ratione acceptionis, quam commodatarius qui non acquirit dominium commodati. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum concedo antecedens & nego consequentiam. Ad probationem negatur maior. Nam licet pluribus titulis teneatur commodatarius restituere, scilicet, ratione acceptionis, & ratione acceptæ rei, tamen mutuatarius strictius tenetur ratione acceptionis: eo quod suscipit rem vt verus dominus, ad consumendum illam: & idcirco tenetur ad restituendum illam in omni euentu. ¶ Ad secundum argumentum iam diximus, quod non requiritur culpa mortalis neque venialis coram Deo: sed sufficit non apposuisse necessariam diligentiam secundum humanam prouidentiam possibilem: & idcirco tenebitur ad restituendum in totum. Ad tertium respondetur, quod culpa iuridico modo accepta, requiritur in quātum est signum non perijsse rem humano casu fortuito, in quo solum excusatur commodatarius à restitutione quando non præcessit pactũ . Vnde etiam leuissima culpa sufficit vt teneatur restituere. DVbitatur septimo. Circa quartam cō clusionem vbi agitur de acceptione iusta quæ est in vtilitatem dantis. An depositarius teneatur restituere solum quando sua culpa magna, depositum amiserit? Arguitur primo pro parte negatiua. Ex cap. bona fides, de deposito. vbi dicitur bona fides abesse præsumitur, si rebuis tuis saluis existentibus depositas amisisti. Ex quo sic arguitur. Sit casus quod Petrus non poterat simul res proprias & depositas ab incendio eripere, & reliquit depositas vt proprias liberaret: tunc condemnabitur ex citato ca pit. ergo non requiritur aliqua culpa in depositario vt teneatur restituere. Arguitur secundo. Ex eodem capit. vbi habetur quod pacto vel culpa vel mora prę cedentibus , casus etiam fortuitus imputatur depositario: ergo sufficit quæuis culpa neque requiritur magna. Confirmatur ex capit. si tua culpa. de iniurijs & damno dato, vbi dicitur quod sufficit negligentia, nec ignorantia excusat: quo minus teneatur depositarius restituere. Et capit. consuluisti. 2. quæst. 4. Et capit. in lectulo. 34. quæst. 2. Et capit. si clerico. 50. distinct. In quibus omnibus leuissima culpa imputatur depositario. Propter hæc testimonia Adrianus in. 4. vbi supra ait, depositarium teneri ad restituendum: etiam de leuissima culpa, accepto nomine culpæ iuridico modo. Altera sentẽtia est Magistri Soto vbi supra, quod depositarius qui recipit depositum in gratiam eius qui deponit: non tenetur ad restitutionem, nisi ex culpa mortali, & multo maiori quam illa, quæ commodatariũ obligat: quia licet sit mortalis culpa quæ obligat cōmodatarium : tamen putat ipse quod vocatur leuis culpa respectu culpę , quę obligat depositarium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Depositarius tenetur ad restitutionem ex culpa lata & ampla, etiam si coram Deo non sit nec veniale quidem peccatum. Verbi gratia. Si depositarius etiam obliuione naturali, reliquit depositum in limine domus: non peccauit coram Deo, & tamen dicetur iuridice loquendo culpa lata & ampla. Hæc conclusio communis est Theologis & Iurisperitis, & est Diui Thomæ in corollario quartæ conclusionis, & colligitur ex capit. bona fides citato. Et ex. l. prima. §. vltimo. ff. depositi. & in. l. contractus. ff. de regulis iuris. & Instit. quibus modis contrahitur obligatio. §. præterea. Hanc etiam cōclusionem probant duo argumenta facta in principio huius dubij. Secunda conclusio. Depositarius non tenetur de leui culpa. Hæc probatur ex. l. citata. ff. depositi. & est communis sententia & ratione probatur, quoniam depositum recipitur in gratiam tantum deponentis: ergo depositarius non debet grauari nisi de cul pa lata & ampla. Secũdo probatur. Si depositarius obligaretur de leui culpa, nemo vellet suscipere depositũ : si autem non obligaretur saltem de lata & ampla culpa, nemo vellet depositum tradere: ac proinde periret iste contractus necessarius reipublicæ. Tertio probatur vtraque conclusio, cōmodatarius tenetur de leuissima culpa: ergo depositarius tenebitur tantum de lata & ampla culpa. Probatur consequentia, nam depositum differt à commodato per extremũ quatenus commodatum est tantum in gratiam commodatarij: depositum vero non est in gratiā depositarij, sed tantum deponẽ tis : ergo commodatarius & depositarius debent obligari differenter ex culpis extremis. Tertia conclusio. Quotiescunque depositarius habuit culpam latam tenebitur restituere in toto. Hæc est communis sententia, & ratio est: quia tunc sua culpa totum damnum emergit alteri. Sed obseruandum est, quod in casu dubio an culpa fuerit lata neene , declinādum est in fauorem depositarij: quia depositum fit in fauorem tantum eius qui deposuit. & idcirco æquum est, vt ipse potius patiatur incommodum quam depositarius, vbi res dubia fuerit. ¶ Ad argumenta in oppositũ respōdetur . Ad primũ , quod sententia illius capituli bona fides, fundatur in præsumptione: & idcirco in foro exteriore cōdemnabitur depositarius: nihilominus si re vera ille non fuit negligens non tenebitur in conscientia restituere: quia non obligabatur seruare rem alienā cum detrimento rei familiaris. Ad secundum argumentum & cōfirmationem respōdetur , quod iuxta varietatem contractuum, requiritur diuersitas culpæ, vt teneatur quis restituere rem alienā . Et hoc est quod probant iura ibi citata, non autem ꝙ quæuis culpa semper sufficiat, vt depositarius teneatur restituere depositum. DVbitatur octauo. Circa tertiā & quartam conclusionem, quid sentiendum sit, quando rei acceptio iusta est in commodum vtriusque partis, dantis, scilicet, & accipientis . v. g. locantis & recipientis seu cōducentis : & quando depositarius pretium recipit pro seruanda re in deposito. Quærimus ergo, an etiam tũc ipse recipiens teneatur re stituere rem, quæ sine culpa sua apud ipsum perijt. Ad hoc dubium Mag. Soto vbi supra dicit duo. Primum est, quod depositarius qui pretio se obligat ad custodiendũ depositum: tenetur ad restituendum illud, etiam si sine culpa sua perierit, ratio eius est, quoniā qui assecurat merces tenebitur restituere, etiam si casu fortuito pereant, ergo etiam depositarius cui datur pretium vt custodiat depositum, est enim quasi contractus quidam assecurationis. Alterum est quod de conductore perinde dicendum est, sicut de cōmodatario dixerat, scilicet, quod tenetur conductor de leui culpa in partem, de graui in totum restituere. Et sicut ipse dixerat, cōmodatarius nō tenetur in conscientia nisi de culpa mortali: multo magis id debet dicere de conductore, quoniam iste non tantum in proprium commodum recipit, sed etiam in commodum locantis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Conductor tenetur ad restitutionem rei perditæ ex leui culpa. Hæc est cōmunis sententia Theologis & Iurisperitis, qui agunt de hac re in lege cōtractus . ff. de regulis iuris. & in titul. de locato & conducto. Et ratio huius est quoniā conductor habet se medio modo inter depositarium & commodatarium. Cōmodatarius enim accipit rem tantum in proprium commodum: depositarius vero recipit rem solum in commodum deponentis: conductor autem partim in proprium commodum, partim in cōmodum domini accipit rem conductam, ergo æquum est vt in obligatione ad restituendũ , medio modo se habeat conductor. Ergo non tenebitur de leuissima culpa sicut cōmodatarius , neque tantum de lata & ampla culpa, sicut depositarius: sed de leui quæ est media inter leuissimā & latam. Secunda cōclusio . Si contingat quod cō modatarius accipiat pretium pro custodia rei cōmodatæ : tenetur ad restitutionem cō modati quod perijt sine culpa sua etiam casu fortuito. Probatur quoniam recepto pretio obligatur magis quā antea: sed sine pretio tenebatur etiam de leuissima culpa, ergo recepto pretio tenebitur de nulla culpa. Tertia conclusio. Conductor qui accipit pretium pro custodia rei conductæ: tenetur ad restitutionem de leuissima culpa. Probatur, quia non accepto pretio tenetur de leui culpa: sed accepto pretio magis tenetur, ergo tenebitur de leuissima culpa. Quarta conclusio. Depositarius qui pro custodia depositi pretium accipit, tenetur ad restitutionẽ de leui culpa. Probatur, quia sine pretio tenebatur solũ de lata & ampla culpa: sed accepto pretio magis tenebitur: ergo tenetur de leui culpa. ¶ Vltima conclusio. In huiusmodi contractibus diiudicādis , in omni circunstantia, habenda est ratio ad quantitatem pretij & ad laborem & periculum in custodia rei, & sic ad arbitrium boni viri determinanda est maior vel minor obligatio in foro conscientiæ: imo etiam in foro exteriori. Et ad argumẽtum Magistri Soto respondetur, quod depositarius non semper recipit pretium vt assecuret: sed vt custodiat rem depositi, & tunc iudicandus erit depositarius secundum leges custodiæ. Si autem fiat cum illo contractus assecurationis expressus vel interpretatiuus: tenebitur tunc in omni euentu, etiam in casu fortuito ad restitutionem depositi: sicut crebro contingit in depositario generali, qui designatur in omni republica. DVbitatur nono & vltimo in hoc articulo. Circa solutionem ad secundum argumentum. Vtrùm teneatur quis cum detrimento proprio in rebus superioris ordinis restituere res inferioris ordinis. Est exẽ plum celebre de adultera quæ habet filium ex adulterio: vtrũ teneatur illa cum periculo vitæ vel famę reuelare filiũ adulterinum, vt ille excludatur ab hæreditate mariti. Est etiam exemplum in tabellione, qui fecit falsam scripturam, & in teste qui dedit falsum testimonium, vnde aliquis fuit damnatus ad pœnam pecuniariam: an isti teneantur ad restitutionem cum detrimento famæ vel vitæ? Pro parte affirmatiua arguit̃ primo. Obligatio ad restituendũ est de iure naturæ, ergo restitutio nō est omittenda propter damnum temporale. Arguitur secundo. Ille cui facienda est restitutio, potest illam petere non obstante detrimento famæ vel vitæ eius qui debet pecunias, ergo ipse tenebatur cum eo dem detrimento restituere. Probatur consequentia, quia non potest dari bellum vel litigium iustũ ex vtraq; parte, nulla existente ignorantia. Arguitur tertio. Quanuis enim fama vel vita hominis sint ex genere suo excellentiora bona quam pecunia: tamen tanta potest esse quantitas pecuniæ, quod excedat famam hominis vulgaris, ergo saltim in illo casu homo ille infimæ conditionis, tenebitur restituere: nō obstante detrimento suę famæ imo etiam vitæ. Arguitur quarto. Nemo potest aliena rapere vt seruet suam famam, ergo neque retinere. Sed in oppositum est, determinatio Innocentij Tertij, in capit. officij. de pœnitentijs & remissionibus. vbi ait, non esse denegandam pœnitentiam mulieri quæ ex adulterio suscepit prolem, neq; vult hoc marito reuelare propter metum. De quæstione hac Caiet. in hoc loco, & in opusc. 17. respons. respons. 14. dub. 2. & in Summa verb. adulterium. statuit vniuersalem regulam, scilicet. Nemo tenetur restituere res inferioris ordinis cum detrimento rerum superioris ordinis. Et hanc sententiā in casu adulteræ iam posito, tenet Scot. in. 4. distin. 15. quæst. 2. & Gabr. ibidem. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restitu. quæ stione. 3. causa. 4. Altera sententia est, quod licet adultera non teneatur restituere secundum allegatũ capitulum: tamen tabellio & testis falsus tenetur restituere cum illo detrimento. Sic tenet Panormi. in cap. officij citato. & alij Iurisperiti ibidem, & Syluester in verbo, adulterium. §. secundo. Tertia sententia est, quod adultera tenetur cum periculo famæ restituere. Hanc tenet Maior in. 4. dist. 15. quæst. 17. & Adria. in. 4. in materia. de restitutione. Imo adijcit, quod etiam cum periculo vitæ tenetur reuelare crimen marito, dummodo non timeat quòd ipse maritus peccaturus sit occidendo illam: licet aliundè timeat sibi periculum vitæ imminere, v. g. à cognatis mariti vel etiam à iudice per sententiam. Vltima sententia est Magistri Soto articulo secundo citato, vbi regulam Caietani positam, asserit esse perniciosam si vniuersaliter accipiatur: sed inquit ille habendam esse rationem ad quantitatem damni in temporalibus & ad qualitatem famæ vel vitæ adulteræ. Vnde asserit quod aliquando tenebitur adultera cum certo periculo famæ. Verbi gratia, quando ipsa non est adeo illustris & filius spurius succedet in patrimonium insigne: imo etiam cum periculo vitæ tenebitur quando successio futura est in regnum vel principatũ illustrissimum. Doctissimus Couarruuias in relectione regulæ peccatum, parte. 1. refert hanc opinionem & quantum ad periculum famæ approbat illam: quantum vero ad periculum vitæ, nō audet approbare nec reprobare. PRO decisione huius difficultatis sit vnica conclusio. Per se loquendo nemo tenetur restituere res inferioris ordinis, cum detrimento rerum superioris ordinis: nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur. Probatur conclusio. Primo, nam res inferioris ordinis debent ancillari rebus superioris ordinis, neque possunt cum illis adæ quari: at vero si restitutio rerum inferioris ordinis deberet fieri cum detrimento rerum superioris ordinis, permutaretur ordo naturæ: ergo non est talis obligatio. Probatur secundo. Ex illo Matth. 7. " quæcunq; vultis vt faciant vobis homines, eadem vos facite illis." Sed omnis homo rationabiliter vult, vt in tali casu non obligetur ad restitutionem cum tanto detrimento: ergo nemo debet illam restitutionem exigere vt sibi fiat. Probatur tertio, in casu extremæ necessitatis, non tenetur debitor restituere creditori, etiam patienti similem necessitatem: sed qui periclitatur circa famam vel circa vitam est in extrema necessitate: ergo non tenetur restituere cum tanto periculo. Confirmatur. Si quis etiam iustè damnatus ad mortem, accipiat equum alienum pretiosum vt effugiat: non tenebitur ad restitutionem equi pereuntis in ipsa via: cuius ratio non est alia, nisi quia res inferioris ordinis ancillantur rebus superioris ordinis, & in extrema necessitate non solum est licitum non restituere temporalia, sed etiam capere aliena. Denique probatur conclusio. Specialiter quantum ad hoc, quod cum detrimento famæ: scilicet, cum infamia non teneatur homo restituere temporalia. Quoniā Diuus Thomas in solutione ad secundum, ait, quod nemo tenetur reuelare crimen suum vt restituat nisi Deo & confessori. Et confirmatur, quia nemo tenetur libertatem suam vendere vt restituat alienum, eo quod libertas pretiosior est omni auro: sed etiam fama est pretiosior diuitijs: ergo nemo tenetur cũ eius detrimento temporalia restituere. Et confirmatur secundo, quia nemo est qui nō rationabiliter eligeret potius seruitutem cũ bono nomine, quam libertatem cũ infamia, ergo fama non minus æstimanda est, quam libertas, ac proinde si non tenetur quis cum amissione libertatis restituere: nec tenebitur cum amissione famæ. Sed obseruandum est, quod in conclusione diximus per se loquendo. Etenim aliquando, tam leuis potest esse infamia vt teneatur illam pati vt restituat rem magni pretij, cuius iudicium relinquitur arbitrio boni & prudentis viri. Diximus etiam in conclusione, nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur: quoniam in tali casu tenetur etiam homo pati mortem, vt subueniat reipublicæ, ergo multo magis restituere si hoc expedit bono communi. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quidem, quod præceptum restituendi cum sit affirmatiuum, quā uis obliget iure naturæ: tamen non obligat vbiq́ue & semper, sed pro loco & tempore & circunstantijs alijs sicut cætera præ cepta affirmatiua: ac proinde dicimus quod in casu proposito, non obligat cum tanto detrimento ipsius debitoris. Non enim ius naturæ postulat, vt debitum in rebus inferioris ordinis restituatur rebus superioris ordinis. Ad secundum respondetur. Transeat antecedens, sed nego cōsequentiam , sicut non valet ista cōsequẽtia , accusator iustè reum accusat: ergo ipse tenetur se prodere. Neque inde sequitur, quod sit bellum iustum ex vtraque parte: quoniam qui tacet delictum suum, non contra pugnat. Ad tertium respondetur, quod per se loquendo pecunia nunquam poterit ad æqua re valorem rerum superioris ordinis: semper enim est maius malum quod aliquis incurrat infamiam, quam meram paupertatem, at vero quoniam diuitiæ sunt instrumenta ad acquirendum honorem & conseruandum illum: hinc est quod sæpe possit contingere, vt aliquis teneatur cum aliqua infamia & proprio dedecore, restituere res inferioris ordinis: quatenus defectus illarum rerum, causa est vero domino dedecoris & infamiæ vel etiam impedit eum ab honore notabili, quem diuitijs poterat acquirere & conseruare. Hinc igitur est quod sententia illa Magistri Soto in quibusdam casibus verificanda sit & sequenda. Obseruandum tamen est, quod quando defectus restitutionis inferiorum bonorũ redundat in damnum boni communis: tũc tenetur homo etiam cum periculo famæ & vitæ restituere. Et ratio est, quia bonum commune & tranquillitas reipublicæ non referuntur inter bona inferioris ordinis: sed inter bona superioris ordinis, videlicet, quatenus ipsa respublica bonis temporalibus vel instrumentis acquirit honorem, vel pacem & salutem suorum ciuium. Ad vltimum argumentum respondetur, quòd licitum quidem est accipere bona aliena vt quis effugiat mortem, & similiter non restituere quod consumptum est in extrema necessitate. Ratio est, quia huiusmodi bona sunt media per se primo ordinata ad conseruationem vitæ. Cæterum nō ita semper verum erit, quod possit aliquis accipere res alienas, vt euitet infamiam: quoniam ista bona non sunt media per se ordinata ad acquirendam famam, vnde non est licitum quod aliquis accipiat alienum ad acquirendam famam. Nihilominus licitum erit non restituere cũ periculo amittendi famam: quia iam tunc ipse homo cooperaretur sua actione ad seipsum infamandum, vt proximo restitueret rem aliquam temporalem merè inferioris ordinis. Notandum tamen est, quòd dupliciter potest quis in infamiam deuenire vt restituat alienum. Vno modo crimen suum manifestando, & sic non obligatur seipsum prodere nisi Deo & confessori, vt dicit Diuus Thomas. Altero modo, quia restituen do alienum venit in paupertatem, & amittit honorem quem ex alienis diuitijs acquisierat & conseruabat: & de huiusmodi hominibus dicimus, quod tenentur restituere. Et ratio est, quia bona aliena non sunt ordinata ad honorem alterius: bene tamen ad vitæ sustentationem in extrema necessitate. Denique in huiusmodi casibus notandum est, quomodo debeant homines se habere in facienda eiusmodi restitutione. Dicimus ergo primò, quòd tabellio & testis falsus, qui infamauerunt alium, tenentur cum periculo propriæ famæ seipsos retractare. Si autem timent imminere sibi periculum vitæ ex huiusmodi restitutione, debent seipsos vt poterint in tutum collocari, & si opus fuerit fugere in aliam prouinciam: & inde mittere literas testimoniales sufficientes ad restitutionem famæ. Quod si tabellio vel testis falsus constituerunt aliquem suo testimonio in discrimine amittendæ vitæ: tenentur ipsi cum eodem periculo negare quòd affirmauerant. Adultera vero de qua diximus, si habet magnum patrimonium & alia bona parafrenalia, ex quibus possit restituere legitimo hæredi, tenetur id facere: tenetur etiam quantum potest adulterini filij hæ reditatem minuere. Potest etiam & decet, vt suadeat adulterino filio vt ingrediatur religionem, vbi non sit successio hæreditaria in bona paterna religiosorum. Quod si adultera putauerit vtilem fore reuelationem sui criminis ipsi filio adulterino: tenebitur pati illam leuissimam infamiam vt legitimi filij non defraudentur in sua hæ reditate. Nihilominus filius adulterinus raro tenebitur matri credere reuelanti suum crimen. Quod si mater, tot & tam vrgentes coniecturas dederit vt filius credat se adulterinum esse: tenebitur relinquere hæ reditatem, nihilominus non tenebitur se omnino priuari bonis paternalibus: sed licitum erit ei seruare portionẽ aliquā , ad vitæ sustentationẽ . Et ratio huius est, tũ quia hoc ipsum expedit ad honorem patris putatiui & aliorum fratrum, quòd ipse non viuat cũ magna abiectione & mendicitate: tum etiā , quia ipsa mater tenetur iure naturæ sustenta re filium, etiam adulterinum, vnde ipse poterit ex bonis maternis aliquid sibi accipere moderatum ad vitæ sustentationem. Et quā uis leges tam ecclesiasticæ quam ciuiles videantur reddere inhabiles huiusmodi filios spurios ad aliquam hæreditatem acquirendam: tamen semper sunt intelligendæ, ita vt non derogent iuri naturali quo parentes tenentur filios nutrire & sustentare. Sed quæ ret aliquis, an ipse adulter si credat rationabiliter filium esse adulterinum, teneatur restituere alijs filijs legitimis vel hæredibus mariti adulteræ, vel ipsi marito omne damnum quod patiuntur propter filium adulterinum? Ad hoc respondet M. Soto lib. 4. de iustitia & iure. q. 7. art. 2. quod non tenetur aliquid restituere, nisi forte adulter fuerit multum diues & potens. Sed nos tenemus sententiam communem, quod adulter tenebitur non minus quam adultera ipsa, restituere omnia damna quæ sequuntur ex adulterio. Nam etiam si adultera voluerit & inuitauerit adulterum: tamen ipse adulter nihilominus iniuriam facit marito, ergo tenebitur ad omnia damna quæ re vera sequuntur ex tali iniusta actione, neque retulerit quicquam, quod ipse adulter sit valde diues aut mediocriter: semper enim tenebitur restituere inquantum poterit. Cæterum de doctrina D. Tho. ad tertium argumentum dicemus articulo sequenti.