# 7 ARTICVLVS VII. ¶ Vtrum illi, qui non acceperunt, teneantur restituere. AD Septimum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. quaest. 3. } Videtur, quod illi qui non acceperunt, non teneantur restituere. Restitutio enim quaedam poena est accipientis. Sed nullus debet puniri, nisi qui peccauit. Ergo nullus debet restituere, nisi qui accepit. ¶ 2 Praeterea. Iustitia non obligat aliquem ad hoc, quod rem alte rius augeat. Sed si ad restitutionem teneretur, non solum ille, qui accepit, sed etiam illi, qui qualitercunque cooperantur , augeretur ex hoc res illius, cui est aliquid subtractum : tum quia sibi multoties restitutio fieret: tum etiam quia quandoque aliqui operam dant ad hoc, quod aliqua res alicui auferatur, quae tamen non ei aufertur. Ergo non tenentur alij ad restitutionem. ¶ 3 Praeterea. Nullus tenetur se periculo exponere ad hoc, quod rem alterius saluet. Sed aliquando manifestando latronem, vel ei resistendo, aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo tenetur aliquis ad restitutionem propter hoc quod non manifestat latronem, vel ei non resistit. SED contra est, quod dicitur Roman. 1. "Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus." Ergo pari ratione etiam consentientes debent restituere. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praec. } est, ad restitutionem tenetur aliquis, non solum ratione rei alienae quam accepit, sed etiam ratione iniuriosae acceptionis. Et ideo quicunque est causa iniustae acceptionis, tenetur ad restitutionem. Quod quidem contingit dupliciter, directe, scilicet & indirecte. Directe quidem, quando inducit aliquis alium ad accipiendum . Et hoc quidem tripliciter. Primo quidem modo, mouendo ad ipsam acceptionem: quod quidem fit praecipiendo , consulendo, consentiendo expresse, & laudando aliquem quasi strenuum de hoc, quod aliena accepit. Alio modo ex parte ipsius accipientis, quia, scilicet eum receptat, vel qualitercunque ei auxilium fert. Tertio modo, ex parte rei acceptae: quia scilicet, particeps est furti vel rapinae, quasi socius maleficij. Indirecte vero, quando aliquis non impedit, cum possit, & debeat impedire. Vel quia subtrahit praeceptum , siue consilium impediens furtum, vel rapinam: vel quia subtrahit suum auxilium, quo posset obsistere, vel quia occultat post factum: quae his versibus comprehenduntur. Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans , non manifestans. Sciendum tamen, quod quinque praemissorum semper obligant ad restitutionem. Primo, iussio, quia scilicet ille qui iubet, est principaliter mouens , vnde ipse principaliter tenetur ad restituendum, secundo, consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri non potest: tertio, recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum, & eis patrocinium prae stat: quarto, participatio, quando , scilicet aliquis participat in crimine latrocinij, & in praeda: quinto, tenetur ille qui non obstat, cum obstare teneatur. Sicut principes qui tenentur custodire iustitiam in terra, si per eorum defectum latrones increscant , ad restitutionem tenentur : quia redditus quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta, vt iustitiam conseruent in terra. In alijs autem casibus enumeratis non semper obligatur aliquis ad restituendum. Non enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid huiusmodi, est efficax causa rapinae. Vnde tunc solum tenetur consiliator , aut palpo, id est adulator, ad restitutionem, quando probabiliter aestimari potest, quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta. AD primum ergo dicendum, quod non solum peccat ille qui peccatum exequitur, sed etiam qui quocunque modo peccati est causa, siue consiliando , siue praecipiendo , siue quouis alio modo. AD secundum dicendum , quod principaliter tenetur restituere ille, qui est principalis in facto. Principaliter quidem praecipiens, secundario vero exequens: & consequenter alij per ordinem. Vno tamen restituente illi qui passus est damnum , alius eidem restituere non tenetur: sed illi qui sunt principales in facto, & ad quos res peruenit, tenentur alijs restituere, qui restituerunt. Quando autem aliquis praecipit iniustam acceptionem, quae non subsequitur, non est restitutio facienda , cum restitutio principaliter ordinetur ad reintegrandam rem eius, qui iniuste est damnificatus. AD tertium dicendum, quod non semper ille qui non manifestat latronem, tenetur ad restitutionem , aut qui non obstat, vel qui non reprehendit: sed solum quando incumbit alicui ex officio, sicut principibus terrae, quibus ex hoc non multum imminet periculum. Propter hoc enim potestate publica potiuntur, vt sint iustitiae custodes. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis & vniuersalis. Quicunque est causa iniustae acceptionis, siue directe siue indirecte, tenetur ad restitutionem. Ratio est, quia ad restitutionem tenetur aliquis non solum ratione rei acceptae, sed etiam ratione iniustae acceptionis (vt art. 6. dictum est.) Sed omnis qui est causa directe vel indirecte iniustae actionis, est causa iniuriosae actionis, ergo tenebitur. ¶ Secunda conclusio. Omnes isti videlicet, praecipiens, consulens, consentiens, laudans, receptator vel auxiliator, participans, sunt causa directe iniustae acceptionis. ¶ Tertia conclusio. Isti vero, scilicet, non obstans qui tenetur obstare, non loquens qui tenetur manifestare: sunt causa indirecte iniustae acceptionis. ¶ Quarta conclusio. Ex omnibus numeratis, quinque semper tenentur restituere, videlicet praecipiens, consentiens in aliquo sine quo iniusta acceptio fieri non poterat, receptator latronis, participans in crimine & praeda, qui non obstat cum teneatur obstare: qualis est princeps & praetor ciuitatis. ¶ Quinta conclusio. In alijs casibus numeratis, non semper tenetur homo restituere , verbi gratia, consiliator & laudans, non semper tenebuntur restituere: nisi quando probabiliter iudicari poterit, quod ex huiusmodi consilio & laude iniusta acceptio fuerit subsequuta. COMMENTARIVS. CIrca istas conclusiones aduertendum est, quod Syluest. in verb. restitutio. 3. §. 6. & Adrian. in. 4. Palud. in. 4. dist. 15. q. 2. aiunt, quod si quis concurrat ad iniquam acceptionem quae alias etiam sine illius concursu sequeretur: non est dicendus causa acceptionis neque tenebitur ad restitutionem , nisi tantum partis quam ipse accepit. Nihilominus hanc sententia fallam existimamus: nam ex illa sequeretur, quod si duo homines percuterent Petrum , vterque lethaliter: quod neuter esset causa occisionis, nec teneretur restituere. Probatur sequela. Nam sine concursu vtriuslibet, Petrus moreretur accepto vulnere ab altero. Item sequeretur, quod in vastatione ciuitatis per bellum manifeste iniiquum , nemo militum teneretur restituere: nisi tantum damnum singulare quod ipse fecerit. Probatur sequela. Quia sine quolibet milite singulari vastaretur ciuitas. Similiter sequeretur ex ista sententia , quod quando multi simul deuastant vineam nullus teneretur restituere, nisi damnum quod ipse fecerat. Nos igitur regulam vniuersalem statuimus, quod ille dicitur causa iniustae acceptionis, vel iniuriosae actionis: ad cuius actionem sequitur ipsa iniusta acceptio, siue alias sequeretur siue non. Vbi notandum est, quod quoniam hic de moralibus actionibus est sermo: etiam sequela effectus moraliter & non physice accipienda est. Ex quo sequitur, quod sicut potest contingere quod aliquis sit causa simpliciter moralis & nullo modo physica. Verbi gratia, consulens furtum : ita potest contingere quod aliquis sit causa moralis simpliciter & causa physica secundum quid: videlicet concausa tantum . Verbi gratia, Petrus consentiens cum Paulo in furto talenti aurei, concurrit cum illo ad frangendas fores quas solus Paulus non poterat confringere. Item concurrit cum illo ad portandum pondus auri, quod solus Paulus non poterat portare: tunc Petrus est causa simpliciter moralis: & tamen physice loquendo non est simpliciter causa, sed concausa . Ratio huius est, quia causa moralis est simpliciter voluntaria & libera: cum igitur totus ille effectus sit voluntarius Petro, directe vel indirecte: ita etiam vt ille effectus quem Paulus facit, imputetur Petro tanquam obiectum suae voluntatis: & similiter Paulo imputetur effectus quem facit Petrus: tenebitur vterque ad restitutionem in integrum, si alter non restituerit, ratione iniquae acceptionis. Caeterum physice loquendo, neuter est causa simpliciter, sed partialiter. Quoniam igitur obligatio ad restitutionem oritur ex actione iniqua, inquantum est moralis non inquantum est physica: hinc est, quod etiam si plurimi concurrant ad damnum quod nullus solus potuisset facere: tamen singuli tenentur totum restituere, quia singulis totum est voluntarium directe vel indirecte. Est igitur mens Diui Thomae docere, quod omnes numerati in quarta conclusione semper tenentur restituere totum: quia semper sunt causa totius damni. DVbitatur circa conclusionem, an recipiens latronem ad hospicium teneatur restituere? Arguitur primo pro parte nega tiua. Recipiens latronem ad hospitium, non est causa moralis furti, ergo non tenetur restituere. Probo antecedens. Nam si aliquo modo esset causa moralis furti, esset indirecte: sed hoc est falsum, quia recipiens latronem ad hospitium non tenetur non recipere, maxime si paratus est omnes transeuntes recipere quasi ex officio stabularij: ergo iste talis non tenetur restituere. Arguitur secundo. Si postquam latro accepit praedam absque meo auxilio & consilio , sed prorsus me ignorante , & postea det mihi partem praedae : ego non sum causa moralis totius damni, ergo non tenebor restituere totum . Arguitur tertio. Si Petrus videns furem accipientem alienum taceat, non tenetur restituere: & tamen poterat obstare, imo tenebatur: ergo non semper ille talis tenebatur restituere. ¶ Sed in oppositum est ipsa doctrina Diui Thomae. Ad primum argumentum respondetur, quod receptator latronis non solum est, qui sciens esse latronem semel recipit illum ad necessarium hospitium : sed ille qui hospitio suo fauet iniquitati latronis , verbi gratia, si latro commodius sua latrocinia exercet habens refugium in diuersorio, tunc stabularius ipse cognoscens esse latronem: tenetur totum restituere, etiam si ex praeda nihil accipiat. Ad secundum respondetur concedo consequentiam . Neque enim Diuus Thomas ait, quod participans in praeda capta teneatur in totum semper restituere: sed participans in crimine & ipsa praeda. Ad tertium argumentum respondetur , quod qui tenetur obstare ex sola charitate, non tenetur restituere si non obstat: at vero qui tenetur obstare ex iustitia & ex officio sicut est princeps, aut praetor ciuitatis: tenetur totum damnum restituere si non obstat. Hinc sequitur amplissimum corollarium , quod omnes qui ex officio & pacto sunt custodes boni communis aut particularis, tenentur restituere totum damnum illatum: si potuerunt obstare clamando, vel reuelando, aut quomodolibet alias & non obstiterunt, verbi gratia, Rex qui videns reipublicae damna, tacet & dissimulat, neque impedit cum possit: similiter praetor & ministri eius dissimulantes latrocinia & furta, custo des vinearum & montium & segetum, & famuli domus qui debent res communes ipsius domus custodire, tutores & curatores minorum & alij similes. Sed quaeret aliquis, an isti teneantur de leuissima culpa vel leuia ut lata? Respondetur, quod nimis durum esset obligare istos custodes de leuissima culpa, sicut obligat Adria. in. 4. in materia de restitutione. Sed nos dicimus satis esse, quod teneantur de leui culpa. Ratio est, quoniam isti suscipiunt rem sub custodia in vtilitatem vtriusque partis, ergo tenebuntur ad restitutionem, sicut supra diximus de conductore. ¶ Sed est obiectio, & probatur quod custodes montium nullo modo teneantur restituere, etiam si videntes ligna caedi dissimulent. Est argumentum, ipsi caedentes ligna non peccant contra iustitiam vt supra diximus, ergo neque custodes tacentes . ¶ Pro solutione huius argumenti nota, quod si mons est communitatis & necessitas vrget, caedentes ligna sibi necessaria non peccant caedentes, neque custodes dissimulantes: at vero si custodibus non constat ista necessitas peccant contra iustitiam dissimulantes: quoniam tenentur ex officio & pacto iustissimo custodire montem : & tenebuntur saltem ad restitutionem poenae taxatae per legem contra caedentes ligna. Dixi saltem, quia tanta potest esse alias dissimulatio custodis, quod mons destruatur: & tunc tenebitur ad restitutionem damni totius. Si autem mons fuerit particularis domini propria manu plantatus, vel antecessorum : tunc & ipsi caedentes ligna peccant contra iustitiam , nisi magna necessitate excusentur, & ipsi custodes dissimulantes tenebuntur ad restitutionem damni dati domino suo. Ad argumentum positum respondetur , transeat antecedens & nego consequentiam . Quia custodes tenentur ex officio & pacto seruare montem : caeteri vero tenentur ad solutionem poenae si capiantur in monte communitatis . Et saepe alias potest contingere , quod aliquis teneatur ad aliquid siue faciendum siue non faciendum solum ex charitate, vel misericordia: & tamen ille cui incumbit ex officio prouidere, vt illud fiat vel non fiat: peccabit contra iustitiam si dissimulet. Verbi gratia, si princeps tempore maximae famis in republica, non prouideat si opus fuerit, quod diuites eleemosynas faciant pauperibus, ipse peccabit contra iustitiam, quanuis alias diuites non peccarent nisi contra charitatem & misericordiam. Circa vltimam conclusionem notandum est, quod quando consiliarius, aut laudator mali operis non influit suo consilio aut laude in animum inique agentis, ita vt ex eo moueatur ad opus iniustum, aut animosior efficiatur ad illud perpetrandum: non tenebitur ad restitutionem, etiam si laudatus ille inique agat. Ratio est, quia tunc consiliator & laudans, nullo modo est causa moralis iniquae actionis. Cum autem reuera mouet animum alterius, vel audaciorem efficit: tenebitur ad restitutionem , si sequatur iniqua actio. Sed quaeris, quid si antequam sequatur iniqua actio consiliator, vel laudator retractet sententiam, vel vituperet factum : an tunc teneatur ad restitutionem? Respondetur, quod nihilominus tenebitur ad restitutionem. Et ratio est, quia damnum illud sequitur ex iniqua actione istius hominis: & poe nitentia ipsa non debet deobligare a restitutione. Sed est obiectio. Si quis antequam occidatur proximus ab altero cui consilium dedit vel quem laudauit ad illam actionem, retractauerit sententiam, & vituperauerit actionem illam, non incurret irregularitatem , ergo non tenebitur ad restitutionem . Probatur antecedens. Quoniam si occidendus fuerit clericus, non incurret excommunicationem, ergo nec irregularitatem. Respondetur, nego antecedens. Ad probationem, concedo antecedens & nego consequentiam. Et ratio discriminis est, quia irregularitas quae sequitur ex homicidio voluntario, non est per se poena peccati: sed est indecentia quae potest incurri ab existenti in gratia Dei, sicut praetor incurrit irregularitatem occidendo latrones. At vero excommunicatio, est proprijssime maxima poena peccati, quae non incurritur (secundum probabiliorem sententiam) coram Deo ab existenti in gratia: neque infligitur pro peccato praeterito, nisi de praesenti perseueret contumacia dum exercetur actus pro quo lata est excommunicatio. Verum est tamen , quod ille talis haberetur excommunicatus in foro exteriori sed non coram Deo. DVbitatur secundo circa solutionem ad secundum, an cum multi simul concurrunt ad iniuriosam actionem, si vnus illorum restituat domino totum damnum, teneantur caeteri illi refundere pro rata parte. De quare, aliqua dicit Caiet. art. praecedenti ad tertium argumentum. Pro solutione istius dubij sit prima conclusio. Quando res ablata adhuc extat apud socios furti, aut certe ab illis mala fide consumpta est, tenentur socij restituere. Haec est communis sententia & certa. Et ratio est, quia ipsi socij tenebantur totum damnum restituere domino ratione rei acceptae, aut ratione rei mala fide consumptae: sed qui restituit domino totum damnum, succedit in omne ius & dominium quod habebat verus dominus erga res illas, ergo illi facienda est restitutio. Secunda conclusio . Si ex iniqua acceptione nullum commodum accessit ijs qui iniuriam fecerunt, tunc si is qui restituit vero domino totum damnum, fuit inductus ad faciendum damnum aliorum precibus aut monitis, tenebuntur alij ei rependere pro rata parte. Ratio est, quia inductus ab alijs ad faciendum malum, incurrit obligationem restituendi in solidum, ergo si restituit tenebuntur alij ipsi refundere partes suas. Probatur consequentia. Quia quilibet illorum tenebatur ex iustitia restituere totum damnum cuius fuit causa. Confirmatur. Quia si omnes pariter conuenirent ad faciendum malum, & quidam illorum restitueret, tenerentur alij ei rependere, ergo multo magis quando ille qui restituit fuerat inductus ab alijs qui fuerunt causa principalis. Tertia conclusio. In eodem casu, si ille qui restituit fuit autor & persuasor iniuriae faciendae , non tenentur alteri aliquid eidem refundere. Ratio est, quia tunc socij non tenentur ratione rei acceptae, nihil enim mansit apud illos, nec mala fide quidquam consumptum est, neque ratione iniustae acceptionis, siquidem ipse qui restituit dum alios induxerat, visus est iuri suo cedere. Haec conclusio est Caiet. vbi supra: quamuis M. Soto lib. 4. de iust. q. 7. ar. 3. moderatur illam . Ait enim, quod si autor criminis non intentaret malum nisi comitatus alijs socijs: tunc tenebuntur socij eidem restituere. Nihilominus nobis magis placet sententia Caietani: quia ipse autor criminis etiam persuasit socijs, vt se comitarentur: & idcirco in hac parte omnino cessit iuri suo. Quarta conclusio. Quando plures vno animo conuenerunt ad faciendam iniuriam : siue quilibet illorum esset illam facturus siue socio siue non: nihilominus quilibet illorum tenebitur restituere pro rata ei qui restituit totum. Ratio est, quia in tali casu videntur omnes inter se implicitum pactum societatis fecisse, vt omnes teneantur ad commoda vel incommoda.