ARTICVLVS VII. ¶ Vtrùm illi, qui non acceperunt, teneantur restituere. AD Septimum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. quæst. 3. } Videtur, quòd illi qui non acceperunt, non teneantur restituere. Restitutio enim quædam pœna est accipientis. Sed nullus debet puniri, nisi qui peccauit. Ergo nullus debet restituere, nisi qui accepit. ¶ 2 Præterea. Iustitia non obligat aliquem ad hoc, quòd rem alte rius augeat. Sed si ad restitutionem teneretur, non solum ille, qui accepit, sed etiam illi, qui qualitercunque cooperātur , augeretur ex hoc res illius, cui est aliquid subtractũ : tum quia sibi multoties restitutio fieret: tum etiam quia quandoque aliqui operam dant ad hoc, quòd aliqua res alicui auferatur, quæ tamen non ei aufertur. Ergo non tenentur alij ad restitutionem. ¶ 3 Præterea. Nullus tenetur se periculo exponere ad hoc, quòd rẽ alterius saluet. Sed aliquando manifestando latronem, vel ei resistendo, aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo tenetur aliquis ad restitutionem propter hoc quòd non manifestat latronem, vel ei nō resistit. SED cōtra est, quod dicitur Roman. 1. "Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus." Ergo pari ratione etiam consentientes debent restituere. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum † { Art. præc. } est, ad restitutionem tenetur aliquis, non solum ratione rei alienæ quam accepit, sed etiam ratione iniuriosæ acceptionis. Et ideo quicunq; est causa iniustę acceptionis, tenetur ad restitutionem. Quod quidem cōtingit dupliciter, directè, scilicet & indirectè. Directè quidem, quādo inducit aliquis alium ad accipiendũ . Et hoc quidem tripliciter. Primo quidem modo, mouendo ad ipsam acceptionem: quod quidem fit præ cipiẽdo , consulendo, cōsentiendo expressè, & laudādo aliquem quasi strenuum de hoc, quòd aliena accepit. Alio modo ex parte ipsius accipientis, quia, scilicet eum receptat, vel qualitercunque ei auxiliũ fert. Tertio modo, ex parte rei acceptæ: quia scilicet, particeps est furti vel rapinæ, quasi socius maleficij. Indirectè verò, quando aliquis non impedit, cùm possit, & debeat impedire. Vel quia subtrahit præceptũ , siue consilium impediens furtum, vel rapinam: vel quia subtrahit suũ auxilium, quo posset obsistere, vel quia occultat post factum: quæ his versibus comprehenduntur. Iußio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, nō obstās , nō manifestans. Sciendum tamen, quòd quinque præmissorum semper obligant ad restitutionem. Primò, iussio, quia scilicet ille qui iubet, est principaliter mouẽs , vnde ipse principaliter tenetur ad restituendum, secundò, consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri nō potest: tertiò, recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum, & eis patrociniũ præ stat: quartò, participatio, quādo , scilicet aliquis participat in crimine latrocinij, & in præda: quintò, tenetur ille qui non obstat, cùm obstare teneatur. Sicut principes qui tenẽ tur custodire iustitiā in terra, si per eorum defectũ latrones increscāt , ad restitutionem tenẽtur : quia redditus quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta, vt iustitiā conseruent in terra. In alijs autem casibus enumeratis nō semper obligatur aliquis ad restituendum. Nō enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid huiusmodi, est efficax causa rapinæ. Vnde tũc solum tenetur cōsiliator , aut palpo, id est adulator, ad restitutionem, quādo probabiliter æstimari potest, quòd ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta. AD primum ergo dicendum, ꝙ non solum peccat ille qui peccatũ exequitur, sed etiam qui quocunque modo peccati est causa, siue cō siliando , siue præcipiẽdo , siue quouis alio modo. AD secundum dicẽdum , quòd principaliter tenetur restituere ille, qui est principalis in facto. Principaliter quidem præcipiens, secundariò verò exequens: & consequenter alij per ordinem. Vno tamen restituente illi qui passus est damnũ , alius eidem restituere nō tenetur: sed illi qui sunt principales in facto, & ad quos res peruenit, tenentur alijs restituere, qui restituerunt. Quando autem aliquis pręcipit iniustam acceptionem, quæ non subsequitur, non est restitutio faciẽda , cùm restitutio principaliter ordinetur ad reintegrādam rem eius, qui iniustè est damnificatus. AD tertium dicendum, quòd non semper ille qui non manifestat latronem, tenetur ad restitutionẽ , aut qui non obstat, vel qui non reprehendit: sed solum quando incumbit alicui ex officio, sicut principibus terræ, quibus ex hoc non multum imminet periculum. Propter hoc enim potestate publica potiuntur, vt sint iustitiæ custodes. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis & vniuersalis. Quicunque est causa iniustæ acceptionis, siue directè siue indirectè, tenetur ad restitutionem. Ratio est, quia ad restitutionem tenetur aliquis non solum ratione rei acceptæ, sed etiam ratione iniustæ acceptionis (vt art. 6. dictum est.) Sed omnis qui est causa directè vel indirectè iniustæ actionis, est causa iniuriosæ actionis, ergo tenebitur. ¶ Secunda conclusio. Omnes isti videlicet, præcipiens, consulens, consentiens, laudans, receptator vel auxiliator, participans, sunt causa directè iniustę acceptionis. ¶ Tertia conclusio. Isti vero, scilicet, non obstans qui tenetur obstare, non loquens qui tenetur manifestare: sunt causa indirectè iniustæ acceptionis. ¶ Quarta conclusio. Ex omnibus numeratis, quinque semper tenentur restituere, videlicet præcipiens, consentiens in aliquo sine quo iniusta acceptio fieri non poterat, receptator latronis, participans in crimine & præda, qui nō obstat cum teneatur obstare: qualis est princeps & prætor ciuitatis. ¶ Quinta conclusio. In alijs casibus numeratis, non semper tenetur homo restituere . v. g. consiliator & laudans, non semper tenebuntur restituere: nisi quando probabiliter iudicari poterit, quod ex huiusmodi consilio & laude iniusta acceptio fuerit subsequuta. COMMENTARIVS. CIrca istas conclusiones aduertendum est, quòd Syluest. in verb. restitutio. 3. §. 6. & Adrian. in. 4. Palud. in. 4. dist. 15. q. 2. aiunt, ꝙ si quis concurrat ad iniquam acceptionem quæ aliàs etiā sine illius concursu sequeretur: non est dicendus causa acceptionis neq; tenebitur ad restitutionẽ , nisi tantũ partis quam ipse accepit. Nihilominus hanc sententia fallam existimamus: nā ex illa sequeretur, ꝙ si duo homines percuterent Pe Petrũ , vterq; lethaliter: ꝙ neuter esset causa occisionis, nec teneretur restituere. Probatur sequela. Nam sine concursu vtriuslibet, Petrus moreretur accepto vulnere ab altero. Itẽ sequeretur, quòd in vastatione ciuitatis per bellũ manifestè iniquũ , nemo militũ teneretur restituere: nisi tantũ damnum singulare quod ipse fecerit. Probatur sequela. Quia sine quolibet milite singulari vastaretur ciuitas. Similiter sequeretur ex ista sentẽ tia , ꝙ quando multi simul deuastant vineā nullus teneretur restituere, nisi damnum quod ipse fecerat. Nos igitur regulā vniuersalem statuimus, quod ille dicitur causa iniustæ acceptionis, vel iniuriosæ actionis: ad cuius actionem sequitur ipsa iniusta acceptio, siue aliàs sequeretur siue non. Vbi notandũ est, ꝙ quoniam hic de moralibus actionibus est sermo: etiam sequela effectus moraliter & nō physicè accipiẽda est. Ex quo sequitur, ꝙ sicut potest cōtingere quod aliquis sit causa simpliciter moralis & nullo modo physica. v. g. cōsulens furtũ : ita potest contingere quod aliquis sit causa moralis simpliciter & causa physica secundùm quid: videlicet concausa tantũ . v. g. Petrus consentiens cũ Paulo in furto talenti aurei, cōcurrit cũ illo ad frangendas fores quas solus Paulus non poterat confringere. Item concurrit cũ illo ad portandũ pondus auri, quod solus Paulus nō poterat portare: tunc trus est causa simpliciter moralis: & tamen physicè loquendo nō est simpliciter causa, sed cōcausa . Ratio huius est, quia causa moralis est simpliciter voluntaria & libera: cũ igitur totus ille effectus sit voluntarius Petro, directè vel indirectè: ita etiam vt ille effectus quem Paulus facit, imputetur Petro tanquam obiectum suæ voluntatis: & similiter Paulo imputetur effectus quem facit Petrus: tenebitur vterq; ad restitutionẽ in integrum, si alter non restituerit, ratione iniquæ acceptionis. Cæterum physicè loquendo, neuter est causa simpliciter, sed partialiter. Quoniā igitur obligatio ad restitutionẽ oritur ex actione iniqua, inquantum est moralis non inquantũ est physica: hinc est, quòd etiam si plurimi cōcurrant ad damnũ quod nullus solus potuisset facere: tamen singuli tenentur totum restituere, quia singulis totum est voluntarium directè vel indirectè. Est igitur mens D. Tho. docere, quòd omnes numerati in quarta conclusione semper tenentur restituere totum: quia semper sunt causa totius damni. DVbitatur circa conclusionem, an recipiens latronem ad hospiciũ teneatur restituere? Arguitur primo pro parte nega tiua. Recipiens latronem ad hospitium, nō est causa moralis furti, ergo non tenetur restituere. Probo antecedens. Nam si aliquo modo esset causa moralis furti, esset indirectè: sed hoc est falsum, quia recipiẽs latronẽ ad hospitium non tenetur non recipere, maxime si paratus est omnes transeuntes recipere quasi ex officio stabularij: ergo iste talis non tenetur restituere. Arguitur secundò. Si postquā latro accepit prædam absque meo auxilio & cōsilio , sed prorsus me ignorāte , & postea det mihi partem prædę : ego nō sum causa moralis totius damni, ergo nō tenebor restituere totũ . Arguitur tertiò. Si Petrus videns furem accipientem alienũ taceat, non tenetur restituere: & tamen poterat obstare, imo tenebatur: ergo non semper ille talis tenebatur restituere. ¶ Sed in oppositum est ipsa doctrina Diui Thomæ. Ad primum argumentum respondetur, quòd receptator latronis non solum est, qui sciens esse latronem semel recipit illum ad necessarium hospitiũ : sed ille qui hospitio suo fauet iniquitati latronis . v. g. si latro cō modius sua latrocinia exercet habens refugium in diuersorio, tunc stabularius ipse cognoscens esse latronem: tenetur totum restituere, etiam si ex præda nihil accipiat. Ad secundum respondetur concedo cō sequentiam . Neque enim D. Thom. ait, ꝙ participans in præda capta teneatur in totũ semper restituere: sed participans in crimine & ipsa præda. Ad tertium argumentum respōdetur , ꝙ qui tenetur obstare ex sola charitate, non tenetur restituere si non obstat: at vero qui tenetur obstare ex iustitia & ex officio sicut est princeps, aut prætor ciuitatis: tenetur totum damnum restituere si non obstat. Hinc sequitur amplissimum corollariũ , quòd omnes qui ex officio & pacto sunt custodes boni communis aut particularis, tenentur restituere totum damnum illatum: si potuerunt obstare clamando, vel reuelando, aut quomodolibet aliàs & non obstiterunt, verbi gratia, Rex qui videns reipublicæ damna, tacet & dissimulat, neq; impedit cum possit: similiter prætor & ministri eius dissimulantes latrocinia & furta, custo des vinearũ & montiũ & segetum, & famuli domus qui debent res cōmunes ipsius domus custodire, tutores & curatores minorũ & alij similes. Sed quæret aliquis, an isti teneantur de leuissima culpa vel leuia ut lata? Respondetur, quòd nimis durũ esset obligare istos custodes de leuissima culpa, sicut obligat Adria. in. 4. in materia de restitutione. Sed nos dicimus satis esse, quod teneātur de leui culpa. Ratio est, quoniam isti suscipiunt rem sub custodia in vtilitatẽ vtriusq; partis, ergo tenebuntur ad restitutionem, sicut supra diximus de conductore. ¶ Sed est obiectio, & probatur quod custodes montiũ nullo modo teneantur restituere, etiā si videntes ligna cædi dissimulent. Est argumentum, ipsi cædentes ligna non peccant contra iustitiam vt supra diximus, ergo neque custodes tacẽtes . ¶ Pro solutione huius argumenti nota, ꝙ si mons est cōmunitatis & necessitas vrget, cædẽtes ligna sibi necessaria nō peccāt cædentes, neq; custodes dissimulantes: at vero si custodibus nō constat ista necessitas peccant contra iustitiam dissimulantes: quoniā tenentur ex officio & pacto iustissimo custodire montẽ : & tenebuntur saltẽ ad restitutionẽ pœnæ taxatæ per legem cōtra cædentes ligna. Dixi saltem, quia tanta potest esse aliàs dissimulatio custodis, quod mons destruatur: & tunc tenebitur ad restitutionẽ damni totius. Si autẽ mons fuerit particularis dñi propria manu plantatus, vel antecessorũ : tunc & ipsi cædentes ligna peccant cōtra iustitiā , nisi magna necessitate excusentur, & ipsi custodes dissimulātes tenebũtur ad restitutionẽ dāni dati dño suo. Ad argumentũ positum respōdetur , trā seat antecedens & nego cōsequẽtiam . Quia custodes tenentur ex officio & pacto seruare montẽ : cæteri vero tenentur ad solutionẽ pœnæ si capiātur in monte cōmunitatis . Et sæpe alias potest cōtingere , quòd aliquis teneatur ad aliquid siue faciendũ siue non faciendum solum ex charitate, vel misericordia: & tamẽ ille cui incumbit ex officio prouidere, vt illud fiat vel non fiat: peccabit cō tra iustitiam si dissimulet. v. g. si princeps tempore maximæ famis in republica, non prouideat si opus fuerit, quod diuites eleemosynas faciant pauperibus, ipse peccabit contra iustitiam, quanuis aliàs diuites non peccarent nisi contra charitatem & misericordiam. Circa vltimam conclusionem notādum est, quòd quando consiliarius, aut laudator mali operis non influit suo consilio aut laude in animum iniquè agentis, ita vt ex eo moueatur ad opus iniustum, aut animosior efficiatur ad illud perpetrandum: non tenebitur ad restitutionem, etiam si laudatus ille inique agat. Ratio est, quia tunc consiliator & laudans, nullo modo est causa moralis iniquæ actionis. Cum autem reuera mouet animũ alterius, vel audaciorẽ efficit: tenebitur ad restitutionẽ , si sequatur iniqua actio. Sed quæris, quid si antequam sequatur iniqua actio consiliator, vel laudator retractet sententiam, vel vituperet factũ : an tunc teneatur ad restitutionem? Respondetur, quòd nihilominus tenebitur ad restitutionem. Et ratio est, quia damnum illud sequitur ex iniqua actione istius hominis: & pœ nitentia ipsa non debet deobligare à restitutione. Sed est obiectio. Si quis antequam occidatur proximus ab altero cui consilium dedit vel quem laudauit ad illam actionem, retractauerit sententiam, & vituperauerit actionem illam, nō incurret irregularitatẽ , ergo non tenebitur ad restitutionẽ . Probatur antecedens. Quoniam si occidẽdus fuerit clericus, non incurret excommunicationem, ergo nec irregularitatem. Respondetur, nego antecedens. Ad probationem, concedo antecedens & nego consequentiam. Et ratio discriminis est, quia irregularitas quæ sequitur ex homicidio voluntario, nō est per se pœna peccati: sed est indecentia quæ potest incurri ab existẽti in gratia Dei, sicut prætor incurrit irregularitatem occidendo latrones. At vero excommunicatio, est proprijssime maxima pœna peccati, quæ non incurritur (secundùm probabiliorem sententiam) coram Deo ab existenti in gratia: neque infligitur pro peccato præterito, nisi de præsenti perseueret contumacia dum exercetur actus pro quo lata est excommunicatio. Verum est tamẽ , quod ille talis haberetur excōmunicatus in foro exteriori sed non coram Deo. DVbitatur secundò circa solutionem ad secundum, an cum multi simul cō currunt ad iniuriosam actionem, si vnus illorum restituat domino totum damnum, teneantur cæteri illi refundere pro rata parte. De quare, aliqua dicit Caiet. art. præcedenti ad tertium argumentum. Pro solutione istius dubij sit prima conclusio. Quādo res ablata adhuc extat apud socios furti, aut certè ab illis mala fide consumpta est, tenentur socij restituere. Hęc est cōmunis sententia & certa. Et ratio est, quia ipsi socij tenebantur totum damnum restituere domino ratione rei acceptæ, aut ratione rei mala fide consumptæ: sed qui restituit domino totum damnum, succedit in omne ius & dominium quod habebat verus dominus erga res illas, ergo illi facienda est restitutio. Secunda cōclusio . Si ex iniqua acceptione nullum commodum accessit ijs qui iniuriam fecerunt, tunc si is qui restituit vero domino totum damnum, fuit inductus ad faciendum damnum aliorum precibus aut monitis, tenebuntur alij ei rependere pro rata parte. Ratio est, quia inductus ab alijs ad faciendum malum, incurrit obligationẽ restituendi in solidum, ergo si restituit tenebuntur alij ipsi refundere partes suas. Probatur consequentia. Quia quilibet illorum tenebatur ex iustitia restituere totum damnũ cuius fuit causa. Confirmatur. Quia si omnes pariter conuenirent ad faciendum malum, & quidam illorum restitueret, tenerentur alij ei rependere, ergo multo magis quā do ille qui restituit fuerat inductus ab alijs qui fuerunt causa principalis. Tertia conclusio. In eodẽ casu, si ille qui restituit fuit autor & persuasor iniuriæ faciẽ dæ , non tenentur alteri aliquid eidem refundere. Ratio est, quia tunc socij non tenentur ratione rei acceptæ, nihil enim mansit apud illos, nec mala fide quidquam cōsumptum est, neq; ratione iniustæ acceptionis, siquidẽ ipse qui restituit dũ alios induxerat, visus est iuri suo cedere. Hæc cōclusio est Caiet. vbi supra: quāuis M. Soto lib. 4. de iust. q. 7. ar. 3. moderatur illā . Ait enim, quod si autor criminis non intentaret malum nisi comitatus alijs socijs: tunc tenebuntur socij eidem restituere. Nihilominus nobis magis placet sententia Caietani: quia ipse autor criminis etiam persuasit socijs, vt se comitarentur: & idcirco in hac parte omnino cessit iuri suo. Quarta conclusio. Quando plures vno animo conuenerunt ad faciendam iniuriā : siue quilibet illorum esset illam facturus siue socio siue non: nihilominus quilibet illorum tenebitur restituere pro rata ei qui restituit totum. Ratio est, quia in tali casu videntur omnes inter se implicitum pactum societatis fecisse, vt omnes teneantur ad commoda vel incommoda.