COMMENTARIVS. DE hac materia disputant Scholastici in 4. dist. 15. Caietan. in hoc loco, & in summa verb restitutio. cap. 5. Syluest. in verb. restitutio. 5. Soto vbi supra artic. vlt. & lib. 5. de iustitia, quæst. 3. art. 1. ad 2. & in 4. Sent. dist. 17. quæst. 2. art. 6. Adrian. in 4. in materia de restitutione, fol. 34. Dubitatur in hoc artic. An sit vera doctrina harum conclusionum. Arguitur primò contra primam conclusionem. Nemo cũ peccat tenetur statim pœnitere, ergo qui habet rem alienam non statim tenetur restituere. Probo consequentiam. Quia ratio cō clusionis D. Thomæ fundatur in hoc quod aliquis tenetur statim exire à peccato, dicit enim. Manifestum est autem quod neq; ad modicum tempus licet in peccato morari. Arguitur secundò. Pœnitentia est quæ dam species iustitiæ per quam Deo satisfa cere nitimur pro offensis commissis: ergo si Deo non tenemur statim satisfacere: sequitur quod multo minus ipsis hominibus. Tertiò arguitur. Quoniam sequitur ex ipsa conclusione, quod non restituens statim passim peccaret nouum peccatũ . Probatur sequela. Nam si ille tenetur restituere modo, & nō restituit modo, modo peccat. Rursus post paulum temporis fiet idem argumentum, ergo iterum peccabit, & sic per singula tempora fiet idem argumẽtũ , ergo. Quartò arguitur contra secundam conclusionem. Præcepta affirmatiua frangũtur per omissionem: negatiua vero per cōmissionem : sed præceptum de restitutione frangitur per omissionem: ergo est omnino affirmatiuum. PRO solutione difficultatis notandum est, quod omne præceptum affirmatiuum habet annexum negatiuum. v. g. honorare parentes, habet annexum non dehonorare. Diligere Deum habet annexũ nunquam odio habere. Nihilominus D. Tho. aliquid speciale voluit docere de præceptis restitutionis, quod quidem non cōuenit cæ teris omnibus præceptis affirmatiuis. Et quidem differentia in hoc consistit, quod alia præcepta affirmatiua non solum habẽt formam siue apparentiam affirmatiuam: sed ratio ipsa obligandi est affirmatiua, & ad illam reducitur obligatio præcepti negatiui annexi, v. g. diligere Deum est in pręcepto affirmatiuo, & ratio obligandi affirmatiuè explicatur, videlicet, quia Deus est summe bonus & autor & finis totius boni creati, & ad hanc rationẽ reducitur obligatio præ cepti negatiui: nũquam odio habebis Deũ . At vero præceptum restituendi habet quidem formam & faciem affirmatiuam, scilicet, reddite omnibus debita: sed ratio obligandi negatiuè explicatur, & ad negatiuum præceptũ reducitur sicut ad principale, scilicet, ad hoc præceptũ : non furtum facias: ac proinde non retineas rem alienam inuito domino. ¶ Hinc sequitur alia differentia, quod in præcepto restituendi, illa circunstantia temporis quod statim fiat restitutio: oritur ex ipsamet ratione obligatoria præ cepti: quæ ratio negatiuè explicatur, videlicet non licet vsurpare alienum: sed qui reti net inuito domino vsurpat alienum: ergo statim debet restituere. Et idcirco proprius loquendo non deberet dici circunstantia restitutionis quod statim fiat, sed potius est intrinseca proprietas ipsius actus restitutionis sibi conueniens secundum propriā speciem, alię vero circunstantiæ quæ propriè dicuntur circunstantiæ, conueniunt actibus virtutũ secũdum cōmunem rationẽ virtutis: omnis enim actus virtutis debet exerceri vbi & quādo & propter quid oportet. Hoc igitur est quod D. Tho. docet in solut. ad 3. quod est speciale in præcepto restitutionis. Ad argumenta in oppositum respondetur: ad primum negando cōsequentiam . Ad probationem respondetur, quod sensus Diui Thom. est, nunquam esse licitum ad modicum tempus in peccato morari continuā do peccatum quod semel ceptum est: sed semper tenetur homo cessare à peccato, nō autem dicit D. Tho. non esse licitum manere habitualiter in peccato sine proposito de cætero peccādi : sed potius cessando à transgressione præcepti. Vnde qui nō statim pœ nitet, dummodo cesset ab actu vel omissione: non dicitur morari in peccato. Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio differentiæ est: quia pœnitẽtia ordinatur ab ipso Deo qui est summè bonus, ad remedium peccatoris pœnitentis: & idcirco noluit obligare peccatorem vt statim recompensaret offensam contra se commissam, sed certis temporibus magis oportunis ad commodum ipsius peccatoris. Cæterum restitutio facienda hominibus, ordinatur in bonum eius cui facienda est restitutio: & propterea tenemur statim restituere, quia quandiu nō statim restituimus, ipse proximus re vera patitur damnum. Huic doctrinæ consonat quod dicitur Iob 22. "Si iustus fueris quid ei cōferes , porro si peccaueris quid ei nocebis?" Ad tertium, vt respondeamus, multa necessariò nobis dicenda sunt. Primo, dicimus, parum referre ad mores, vtrum qui non statim restituit peccet plura peccata numero, vel vnum tantũ quandiu non restituit. Quoniam tanta grauitas est in vno sicut in multis: debet enim explicari in confessione quā tum temporis detinuit quis rem alienā inui to domino, & quo animo. Et quantum damni accepit proximus ex illa iniqua detentione: at vero distinguere ibi plures omissiones numero potius ad speculationem quàm ad mores attinet. Nihilominus dico secundo, quod qui retinet rem alienam inuito domino cum possit statim reddere, peccat mortaliter ex ipso genere peccati. Probatur, quia peccat contra iustitiam. Diximus autem ex genere peccati: quia potest esse veniale tam ex paruitate materiæ, quàm ex minimo incommodo quòd ex paruo tempore incurrit dominus. Dico tertio, qui habet animum deliberatum retinendi rem alienam multo tempore, mortaliter peccat & tenetur confiteri tale propositum: etiam si non impleuerit: sed potius statim restituerit. Ratio est quia obiectũ sui propositi erat materia peccati mortalis, videlicet notabile damnũ proximi. ¶ Dicimus quarto, quod qui vno proposito expresso, vel interpretatiuo multo tempore retinet rem alienam, vnum tantũ peccatum committit. Ratio est, quia vnus actus numero est moraliter loquendo, quā do vnica volitione sequitur effectus etiam multiplex: præsertim si illa multiplicitas nō est specifica. V. g. Si vnico ictu occidat aliquis multos homines, vnicus actus est moralis æquiualens in grauitate multis. Hinc sequitur, quod si quis multiplicat propositum retinendi alienum: multa peccata numero distincta committit. Dicimus quinto, quoties aliquis vtitur re aliena aliquo vsu pretio æstimabili: peccat nouum peccatum. Ratio est, quia tunc habet nouā voluntatem expressam vel interpretatiuam vsurpandi alienum inuito domino. Denique dicimus, quòd quotiescunque dominus rei petit rem suam, & qui retinet negat illam, vel quotiescunque dominus patitur nouum detrimentum, quod non ignorat retinens peccat nouum peccatũ retinendo alienum. Ratio est, quia in istis casibus, retinens alienum habet nouam voluntatem vsurpandi illud vel saltem nō habet voluntatem pro tunc restituendi alienũ quando erat specialis ratio restituendi. Ex hac doctrina sequuntur aliquot corollaria. Primum est, quod qui nō restituit debitum statim, cum tamen in confessioni bus præcedẽtibus ꝓmiserit se restituere: nō est absoluẽdus à cōfessario , etiā si dicat se habere propositũ firmũ restituendi. Ratio est, quia ille est expositus periculo peccādi mortaliter nō restituẽdo , sicut iam experiẽtia est cōpertũ : ergo ad iudicẽ & medicũ cōsciẽtię spectat eruere illũ à tali periculo. Et hæc est doctrina Caieta. in sum. verb. restitutio. c. 8. & D. Antoni. in 2. par. Theologali titu. 2. c. 8. Sed oportet ꝙ si est vere pœnitẽs , debet vel statim restituere si potest vel cautionẽ præ stare quod certo tẽpore restituet. Rursus sequitur, ꝙ cũ aliquis est in articulo mortis debet statim restituere si potest: alioquin non est absoluendus, quoniā experiẽtia cōpertũ est, ꝙ hæredes vix aut nunquā restituẽt . Vnde cōfessarius debet exigere depositũ in pecunia, vel in alijs bonis vnde suo tẽpore fiat restitutio creditoribus. Bene tamẽ verũ est ꝙ cũ cōfessarius fuerit prudẽter certus, ꝙ ab ipso hærede statim fiet restitutio post mortẽ : poterit moriturũ absoluere. ¶ Ad quartũ argumentũ respōdetur , ꝙ præceptũ restitutionis, sicut est secundũ faciẽ affirmatiuũ , & secundũ rationẽ obligandi negatiuũ : ita frangitur secũdũ formā per omissionẽ , sed ratio peccati in cōmissione cōsistit , scilicet in vsurpatione vel detẽtione rei alienæ inuito dño . DVbitatur secundo principaliter. Vtrũ teneatur homo restituere statim cũ graui detrimẽto rerũ eiusdẽ ordinis: cum tamen spectato aliquāto tẽpore possit restituere absq; suo incōmodo . ¶ Pro partc affirmatiua arguitur primo. Nemo potest accipere rẽ alienā , vt ꝓpriũ detrimentũ in rebus suis eiusdem ordinis deuitet: ergo neq; retinere. Probatur cōsequẽtia : quia nō est minus peccatũ retinere alienum: quā accipere inuito dño , imo eadẽ est ratio peccati. ¶ Secũdo arguit̃ . Ipse dñs rei ius habet ad petendā rẽ suā à debitore, nō obstāte quod debitor patiatur illud detrimentũ , v. g. quod sit vẽditurus triticũ vili pretio vt soluat debitũ : ergo ipse debitor tenetur restituere. Probatur cōsequentia . Quoniā aliâs creditor, nō haberet ius petendi nũc , quod ipse debitor nō tenetur nũc soluere. Cōfirmatur , quoniā in foro exteriori cōdẽnaretur debitor, vt statim soluat debitũ , non obstāte quod alleget quod patitur illud detrimentũ . ¶ Tertio arguitur. Quoniā ex opposita sentẽtia sequeretur magnũ incō modũ reipublicæ: quoniā homines facile raperent & detinerẽt aliena, si scirent se nō teneri ad restitutionẽ cũ graui detrimento rei familiaris. ¶ Sed in oppositũ est, quod dicitur in. l. in cōdẽnatione . ff. de reg. iur. In condẽnatione personarũ quæ in id quod facere possunt dānantur : nō omne id quod habent extorquendũ est: sed illarũ ratio habẽda est ne egeant. Et in. l. miles. & in. l. itẽ miles. ff. de re iudic. id ipsum decernitur: specialiter de militibus. Et præterea de illo qui cessit bonis suis, id ipsum diffinitur in. l. 4. & in. l. 6. ff. de cessi. bon. vbi etiā dicitur, quod si is qui cessit bonis suis postea aliquid cōparauerit , aut aliquid ei reliquũ fuerit alimentorũ nomine: nō est cōdẽnandus in solidũ . Et ratio redditur ab ipsa lege: quia nō est fraudādus alimẽtis quotidianis. Et Instit. de actionib. §. vlti. redditur ratio eiusdem: quoniā inhumanũ est, spoliatũ omnibus fortunis suis in solidũ dānare . ¶ Arguitur secũdo , quia vt supradictũ est, nemo tenetur cũ detrimẽto honoris restituere pecunias: sed si statim cōpellitur omnis debitor restituere pecunias, cōtingit vt aliquis statim amittat honorẽ descendens in statum inferiorẽ ꝓpter paupertatẽ : ergo non tenet̃ cũ detrimẽto suo restituere. PRO decisione istius difficultatis, sit prima cōclusio . Quando creditor patitur simile detrimentũ , nisi fiat sibi statim restitutio: tenebitur ipse debitor statim restituere, nisi in casu extremæ necessitatis. Ratio est euidens, quia nimis durũ esset, vt verus dñs rei patiatur detrimentũ , quia non habet rem suā : & ipse debitor ex alieno deuitet detrimentũ . Cæterũ in casu extremæ necessitatis, iā diximus in superioribus: quod quia omnia sunt cōmunia melior est cōditio habentis seu possidentis. Tota igitur difficultas est, quādo ipse debitor incurrit graue damnum, si statim restituat: creditor vero nullũ aut leue patietur ex ꝓrogatione solutionis? De hac re est prima sententia Adriani in 4. in materia de restit. fol. 34. quem sequitur Io. de Medina in suo Codice de restit. tract. de reb. rest ituend. lib. 1. 2. & 3. quod nunquā est licitum nisi in casu extremæ necessitatis, prorogare restitutionẽ , quinimo aiunt non esse licitũ quod debitor aliquid sibi retineat, vt effugiat mendicitatẽ , nisi tantũ quantum creditor tenebatur debitori nomine eleemosynæ elargire. Et dicunt quod quāuis in foro exteriori cōcedatur debitori aliquaretentio debiti: tamẽ hoc nō est licitũ in foro cōscientiæ retinere. Excipiunt tamẽ vnum casum, videlicet si debitor plurimis debeat, quibus omnibus non possit statim soluere: sed sperat se posse soluere si non statim vni soluat, vendẽdo bona sua vili pretio: tũc poterit debitor illa bona retinere & negotiari cũ illis, vt postea soluat omnibus. Et ratio illorũ est: quia tunc debitor agit negotiũ vtile creditoribus. ¶ Altera sententia est huic opposita, scilicet quod in tali casu non tenetur debitor statim restituere, hæc est cōmunis fere omniũ Theologorũ in. 4. d. 15. & Syluest. in verb. restitutio. 5. §. 3. & 4. & D. Antonini in 2. par. titul. 1. c. 8. & quantũ videtur est Caiet. in hoc loco, & in sum. verb. restitutio. c. 6. ¶ Tertia sentẽtia est media, ꝙ quando debitor cōtraxit debitũ per iniquam acceptionem: tenetur cum detrimento quantũlibet graui statim restituere. Et etiā quando acceptio fuit iusta, sed postea per prodigalitatẽ debitoris incurrit in tale detrimentũ , vt nō possit soluere debitũ sine magna iactura bonorum temporaliũ . Si autem acceptio ipsa fuit iusta, & ipse debitor citra eulpam suā cōstitutus est in tali periculo: nō tenetur statim restituere. Hāc sententiā tenet Mag. Soto lib. 4. de Iustitia. q. 7. art. vlti. & aliqui putant esse Caiet. sed omnino falluntur. Sit igitur secunda cōclusio . Quādo debitor ex iniustè acquisitis, mutauit statum in melius: tenetur etiā cũ detrimento status statim restituere. Hæc est sententia communis Theologorum, imo pauci ex Iurisperitis negant illā . Et ꝓbatur ratione, quia nō est minor iniquitas statũ tueri ex malè acquisitis: quàm illũ cōparare accipiendo res alienas: sed peccaret cōtra iustitiā accipiẽdo res alienas, vt ascenderet ad meliorem statum: ergo etiā peccat cōtra iustitiā sustentando illũ ex alienis. ¶ Tertia cōclusio . In eodẽ casu, potest debitor reseruare sibi alimẽta necessaria, & hoc quidẽ multũ pręcise secundum conditionẽ sui status pristini: antequā ex illo ascenderet ad meliorẽ . Hæc cōclusio probatur, ex Alexādro III. c. cum tu. de vsuris. vbi præcipit Pōtifex vsurarios cōpellendos esse ad restitutionẽ faciendā , dũmodo in facultatibus habeant vnde possint viuere. Illi autẽ qui nō habẽt , nō debẽt vlla pœna mulctari: cũ eos nota paupertas euidenter excuset. Ecce vbi non inquit Pōtifex , extrema necessitas, sed manifesta paupertas eos excusat à restitutione. Sed tamẽ Adrianus & Ioānes de Medina aiunt, has leges & alias quas retulimus in argumẽto in oppositum: esse permissiuas, neq; habere locũ in foro cōsciẽtiæ . Nihilominus ꝓfecto ex legibus citatis oppositũ colligitur, in quibus dicitur inhumanum esse, vt aliquis in solidũ damnetur, aut quod fraudetur alimẽtis quotidianis. Ex quibus verbis colligitur ꝙ non solũ est permissio legis: sed etiā consensus & approbatio facti. ¶ Præterea arguitur cōtra ipsosmet autores cōtradicentes . Quoniā illorum ratio est quia præceptũ de restituendo est negatiuũ , hoc est de nō retinendo rem alienam, & inde colligũt quod semper tenetur homo statim restituere. Sed contra probatur ratione. Sequeret̃ , quod etiā in casibus quos ipsi excipiunt: nō posset homo prorogare restitutionem: etenim cōtra præceptũ negatiuũ nunquā est licitũ agere: igitur quẽadmodũ illi bona ratione ducti, excipiũt illos casus ita vt tũc nō dicatur debitor retinere alienũ inuito rationabiliter dño : ita etiam nos excipimus alios casus eadem ratione. ¶ Sit quarta cōclusio . Quādo status est iustè cōparatus , sed cōseruatur bonis omnibus alienis: nō tenebitur debitor statim restituere cum detrimento ꝓprij status: sed licitũ erit ei retinere necessaria ad conseruandũ mediocriter illũ statũ : ita sanè vt possit paulatim restitutionẽ facere. ¶ Ex hac doctrina sequitur corollariũ , quod filius adulterinus poterit retinere secũdũ quandā mediocritatẽ sibi necessaria ad cōseruationẽ sui status. Ista ꝓbatur argumẽtis factis pro parte negatiua, & factis pro cōclusione præcedenti, & nos cōtendimus quod in huiusmodi casibus, nō est creditor rationabiliter inuitus. Et confirmatur. Esto ita quod filius adulterinus sit ingenue educatus vt vir illustris: tunc ille nō tenetur exercere artem sutoriam, vel sartoriā , vt cōparet sibi victũ necessariũ : ergo multo minus tenebitur mẽdicare . Antecedẽs probatur: quo niā artifex debitor alieni nō tenetur tradere aut vẽdere instrumẽta artis, vt restituat: quia illis cōparat necessaria ad victũ , neq; tenetur mẽdicare : ergo etiā in casu posito nō tenebitur ille filius adulterinus suis ꝓprijs manibus victum sibi cōparare . Probatur cōsequẽtia : quia nō minus ille descenderet exercẽdo artem mechanicā : quā ipse artifex mẽdicādo . Ergo si artifex non tenetur mendicare, neq; adulterinus tenebitur in casu posito fieri artifex. ¶ Sit quinta cōclusio . Qui statũ suũ iustè cōparatum retinet partim alienis bonis, partim ꝓprijs , siue aliena bona sint acquisita bona fide siue mala: nō tenetur statim restituere si incurrat graue detrimentũ in statu suo, aut in bonis ꝓprijs . Ratio huius conclusionis efficax desumitur ex D. Th. hic in solutione ad 2. Nā quẽadmodũ impotẽtia simpliciter excusat ab obligatiōe restituẽdi simpliciter: ita impotentia ꝓ tali tẽpore excusat ab obligatione restituẽdi pro tali tẽpore : sed qui nō potest statim restituere nisi cum magna iactura sui status, vel ꝓprij census, censebitur impotẽs moraliter loquẽdo pro tali tẽ pore : ergo pro tũc excusabitur. ¶ Sexta conclusio. Qui in eodẽ casu nō restituit, & ex illa prorogatione creditor incurrit aliquod leue etiā detrimentũ : tenebitur ipse debitor cō pensare postea ipsum detrimẽtũ . Probatur, quia melior debet esse creditoris conditio, quā debitoris: ergo non est æquũ vt debitor ꝓuideat proprijs incōmodis prorogādo restitutionẽ , & nō cōpẽset creditoris detrimẽ tũ . Et cōfirmatur . Nā creditor ex ꝓrogatione restitutionis, nullũ sentit cōmodũ , sed potius totũ dānũ redũdat in bonũ debitoris: ergo æquũ est secundũ regulā iuris, vt qui sentit cōmodũ sentiat etiā dānũ . ¶ Cōfirmatur secũdo , quia debitor in tali casu nō excusat̃ simpliciter ab obligatione restituẽdi in perpetuũ , sed solũ ꝓ tunc, ergo quādo restituet tenebit̃ omne dānũ restituere quod passus est ipse debitor ex ꝓrogatione . Verũ est tamẽ quod qñ debitor excusat ab obligatione restituẽdi ꝓ tũc , ꝓpter paupertatẽ omnimodā in tali casu quāuis creditor incurrat detrimẽtũ ex prorogatione restitutionis: nō tenebitur debitor restituere creditori illud detrimentũ , etiā si postea deueniat ad pinguiorẽ fortunā . Ratio est, quia ꝓrogatio ꝓ tũc fuit omnino necessaria, quia erat impossibilis restitutio. Et idẽ erit iudiciũ , qñ debitor licitè ꝓrogat restitutionẽ , ex eo quod aliâs pateretur detrimentũ in rebus superioris ordinis. Dicimus enim ꝙ tunc nō manet obligatus ad restituẽdũ dāna emergẽtia ipsi creditori in rebus inferioris ordinis. Deniq; circa hæc omnia prædicta, necesse est vt cōfessarij sint diligẽtes ad discernẽdas causas ꝓrogationis , quas debitores solent sibi fingere, & in casu dubio semper debemus inclinare in fauorẽ creditoris. ¶ Ad argumẽta in oppositum respōdetur ad primũ negatur cōsequentia . Et in primis deficit, qñ vterq; est in extrema necessitate & creditor & debitor: tũc enim licitũ est retinere alienũ , & nō est licitũ rapere de nouo. Deinde respōdetur , ꝙ præceptũ restituẽdi habet aliquid affirmatiuũ , etiāsi fundetur in negatiuo, & ex illa parte potest expectare aliqñ tẽpus & locus ad faciendā restitutionẽ . Præceptũ vero nō accipiẽdi siue nō retinẽdi aliena inuito dño obligat omni tẽpore & loco. ¶ Sed obseruandũ est, ꝙ qñ retinetur alienũ in casibus propositis, nō est dñs rationabiliter inuitus si velit sibi statim fieri restitutionẽ . Deniq; respōdetur , ꝙ tam grauis potest esse necessitas etiā citra extremā necessitatẽ : vt licitè possit aliquis alienũ accipere absq; violẽtia tamẽ ad supplẽdum graue detrimẽtũ in rebus eiusdẽ ordinis cũ ꝓposito restituẽdi cum primũ poterit: neq; tũc dñs erit rationabiliter inuitus, dũmodo nō incurrat simile detrimẽtũ . Quod autem dicit D. Th. quod sicut accipere rẽ alienam est peccatũ cōtra iustitiā , ita etiā retinere: intelligendũ est ꝓ tẽpore & loco, quo potest & tenetur illā restituere: & ita quāuis statim teneatur habere animũ restituẽdi : tamẽ ipsa restitutio faciẽda est pro tẽpore . ¶ Ad secũ dum respōdetur negando etiā cōsequentiā . Quoniā dñs rei habet ius petẽdi illā in foro exteriori: sed tamẽ in prædictis casibus nō licitè petit in foro cōsciẽtiæ cũ tāto detrimento debitoris: cũ ipse nullũ aut leuissimũ patiatur. Quare non sequitur ꝙ debitor teneat̃ ex iustitia cōmutatiua pro tũc restituere in foro cōscientiæ : licet cōpellatur à iudice, & ipse teneatur obedire ꝓpter obligationẽ iustitiæ legalis. Cæterũ iam diximus supra, nō esse cōsequentiam necessariā : quod si iudex cōpellat aliquẽ statim restituere per sententiā iustā : ꝙ ipse debitor teneretur etiā antea restituere statim in foro conscientiæ. Ratio est, quia iudex ex officio tenet̃ facere æqualitatẽ inter ipsos ciues: at respectu ciuiũ per accidẽs est detrimentũ particulare ipsius debitoris: & idcirco dũmodo ipse debitor seruet normā legis, nō tenetur prouidere particulari damno ipsius debitoris. Verum est tamen, quòd supremus princeps, in huiusmodi casibus poterit rationabiliter arbitrari. Ad tertium respondetur, ꝙ nullum damnum sequitur reipublicæ ex doctrina assignata, non obstante ꝙ viri iniqui occasionẽ accipiāt ad peccandũ , & iniquè prorogẽt restitutionẽ sub velamine fictæ necessitatis. DVbitatur tertiò & vltimò in hoc articulo. Vtrũ qñ sunt plures creditores, teneatur debitor seruare ordinẽ aliquẽ in restituendo singulis? De qua re optimè loquitur Caiet. in sum. verb. restitutio. c. 8. ex cuius doctrina ponimus sex documẽta necessaria valde. ¶ Primũ documentũ est. Nullus est ordo necessarius in restitutione si præsto sunt opes, vnde omnibus creditoribus possit statim restitui absq; notabili mora. Ratio est, quia præceptũ restituẽdi tātum obligat, vt statim fiat restitutio vel absq; mora notabili vel nociua. ¶ Secundũ documentũ est, vbi opes non sufficiũt ad restituendũ omnibus creditoribus: priùs debẽt certa debita restitui quā incerta. Ratio est, quia restitutio ordinatur ad certa dāna reparāda : ergo damnum certũ priùs reparandũ est, quā incertũ : quoniā hoc possibile est vt sit nullũ . Intelligitur autẽ incertũ debitũ , nō quia ignoratur persona: sed quia non est liquidũ an debeat̃ : quia nō cōstat de iure vel facto. ¶ Tertiũ documentũ . Inter certa debita prius restituẽdũ est quod adhuc extat in ꝓpria specie . v. g. depositũ , accōmodatũ , vel rapina vel furto acceptũ . Ratio huius est, quia debitor harũ rerũ dñium nunquā acquisiuit. ¶ Ad huiusmodi documentũ , potest reduci qñ aliquis habet rẽ emptā cuius tñ pretiũ nō soluit. Hæc enim prius restituẽda est vẽditori : quā alteri cuiquā : & ratio est, quia quāuis emptor acquisiuit dñium illius rei: tñ dum pretiũ non soluit, manet res illa obligata dño antiquo: ita vt si emptor nō fuerit potẽs soluere quasi rescinditur cōtractus , & res illa reuertitur ad antiquũ dñm . Similiter ad hoc documentũ reducitur, si quis ex pecunia quā mutuò acceperat emerit vineā vel quālibet aliā rem: tunc res illa restituẽda est illi, cuius erat pecunia: quia est quasi fructus illius pecuniæ. ¶ Quartũ documentũ ponit Caiet. vbi sup. videlicet quod debita licitè contracta priùs soluenda sunt quā illicitè cōtracta : si tamen adsint duæ cōditiones . Altera est si debita illicitè cōtracta non extent in propria specie: tunc enim tertiũ documentũ locum habet. Altera cōditio est si ex contractu licito non sit factus debitor impotens ad soluenda priora debita illicitè contracta, vt v. g. Si quis vsurarius, qui debet vsuras soluere & restituere, emat triticũ : ex qua emptione fiat impotens ad restituendas vsuras: tunc priùs restituẽdæ sunt vsuræ quā triticum quod aliàs comedit vel vendidit. Similiter si iste vsurarius promittit dotem filiæ, vnde fit impotens ad restituendas vsuras: priùs restituendæ sunt vsuræ. Verum tamen nobis videtur, quod ista conditio destruat istud documentum: ita vt superfluum sit. Et ꝓbatur , quia si ille qui contraxit vtraq; debita sit potens vtraq; soluere: recurrendũ est ad primũ documentũ . Si autẽ nō sit potens vtraq; soluere, neq; aliquod debitum extet in propria specie: nō videtur quare priùs sit soluendũ debitũ licitè cōtractũ , quā illicitè cōtractũ : quia non est minùs debitũ , & obnoxiũ restitutioni, illicitè cōtractũ , quā licitè contractũ : imò videtur magis debitũ ꝓpter iniquā acceptionẽ : eo vel maximè si est antiquius debitũ : ergo istud documentũ Caietani superfluũ & falsum est. ¶ Quintũ documentũ certissimũ . Seruādæ sunt leges ciuiles & statuta ꝓuintialia dũmodo nō repugnent iuri naturali: vt v. g. Si contradicerent secũdo & tertio documẽto quæ iure naturæ cōstāt . Cæterũ in omnibus alijs in quibus poterat esse aliqua differentia humani arbitramẽti , debemus sequi in foro cō scientiæ leges ciuiles & ecclesiasticas: quæ propter bonum cōmune & tranquillitatẽ ciuiũ , & cōscientiarũ iustissimè determinant quid faciẽdũ sit in huiusmodi casibus. Quæ autẽ sint ista determinata legibus humanis: sequentibus conclusionibus explicabitur. Prima cōclusio . Si creditores hypothecā habentes, cōcurrant inter se petentes restitutionem: præferendi sunt qui anteriorẽ hypo tecā habẽt . Probatur ex. l. potior. & ex. l. qui balneũ . ff. qui potior. in pign. hab. & ex regula qui prior, de reg. iur. in. 6. Præferũtur autẽ in ea re in qua hypothecā habẽt : præterquā in quibusdā casibus in quibus singulari iure & ex priuilegio cōceditur quibusdā creditoribus posteriorẽ hypotecā habẽtibus : vt anterioribus præferātur : vt v. g. in fisco vt habetur in. l. si is qui. ff. de iure fisci. Est etiā exemplũ , in muliere dotẽ repetenti, vt cōstat ex. l. assiduis. & ex. l. qui potiores in pignore habeātur . ff. qui potiores, vt supra. ¶ Secũda cō clusio . Si creditores nullā habẽtes hypotecā vel pignus, sed solā actionem personalẽ , qui appellātur à Iurisperitis creditores chirographarij, inter seipsos cōcurrāt petẽtes restitutionẽ : nulla habetur ratio temporis vel anterioritatis, sed omnes æqualiter admittuntur. Patet in. l. priuilegia. ff. de priuil. credit. & ex l. si hominẽ . ff. depositi. Hinc fit, quod inter huiuscemodi creditores, is qui indebiti ex actiōe præuenit cæteros melioris est cōditionis , & sibi quisq; suā negligẽtiā imputare debet, vt patet in. l. inter eos. ff. de re iudic. &. l. 11. in for. regni, tit. 14. par. 5. Præterquā in quibusdā actionibus personalibus, quæ propter summũ earũ fauorẽ priuilegiũ habent, vt cæ teris creditoribus chirographarijs præferantur: qualis est actio funeraria, vt habetur in. l. penult. ff. de relig. & sumptib. funer. Et similiter actio depositi præfertur, vt habetur in citata. l. si hominem. §. quoties. ff. depositi. Tertia cōclusio . Si cōcurrant creditores habẽtes hypotecā , cum creditoribus chirographarijs qui nullā hypotecā habẽt , sed solā actionẽ personalẽ : semper præferẽdi sunt creditores hypotecarij. Probatur ex. l. eos. & ex. C. qui potior. in pign. habeā . ff. vt supra. & in. l. 11. tit. 19. Part. 5. ¶ Quarta cōclusio . Si cōcurrāt plures creditores, quorum quilibet habet actionẽ personalẽ priuilegiatam: tũc nulla habetur ratio tẽporis , sed præferendus est ille, cuius debitũ est magis priuilegiatũ & fauorabile . v. g. Si concurrāt debitũ ex impensa funeris cōtractũ , & debitũ ex causa depositi, quorũ quodlibet est priuilegiatũ , cũ alijs debitis personalibus: hæc duo debita præferenda sunt. Cæterũ si inter se cōcurrāt hæc duo debita: præferri debet debitũ funerarium: quia est magis fauorabile & priuilegiatũ . Hoc habetur in citata. l. priuilegia. ff. de priuileg. credit. &. l. impẽsa . ff. de relig. & sumptib. funer. & in. l. 12. titul. 13. Part. 5. Et rationẽ huius possumus assignare Theologi: quia necessitas sepulturæ merito iudicatur quasi extrema necessitas: eo quod corpus humanũ instrumentũ fuit animæ rationalis & pars substātialis ipsius hominis: & idcirco Iuriscōsulti religiosissimè cōsiderauerũt sepulturæ necessitatẽ , & prætulerũt debitum ex impensa funerali cōtractũ debito ex causa depositi: quoniā in hoc visi sunt & animæ immortalitatẽ protestari & autorẽ animæ colere. Quod si paria sint priuilegia, ita vt alterũ alteri nō præponderet: tunc omnes creditores priuilegiati simul in tributũ vocā di sunt, hoc est vt inter eos diuidatur census vel pecunia debitoris secundũ proportionalitatẽ debitoris, si opes debitoris nō sufficiāt omnibus creditoribus exactè soluere debita. Similiter dicendum est, de alijs creditoribus personalibus nō priuilegiatis: quādo simul cōcurrunt ad petendum debita, quibus omnibus soluẽdis nō sufficiunt opes debitoris: tũc enim ꝓportionabiliter census debitoris diuidẽdus erit inter creditores. Ita tenent multi Iurisper. cũ Accursio in. d. l. priuilegia. SED est quædam breuis dubitatio, an sit peccatũ cōtra iustitiā , si creditor ipse nō seruato ordine prædicto ꝓcuret sibi fieri restitutionem, & de facto fiat: an teneat̃ ipse restituere alijs creditoribus. Respōdet̃ , quod per se loquẽdo , si creditor nō seruet ordinẽ quẽ in prædictis documẽtis & cōclusionibus statuimus, & propria autoritate præoccupat bona debitoris: facit iniuriam alijs creditoribus quibus iure cōpetebat actio priore loco, & cōsequẽter tenebitur ad restitutionẽ . Ratio est, nā si ipse debitor tenetur ex iustitia restituere Petro priusquā Paulo: sequitur ꝙ Paulus iniuriā facit Petro præueniendo se. Ergo tenebit̃ ad restitutionẽ faciendā Petro. ¶ Sic statutũ est in. l. fina. §. & si præfatā . C. de iure deliberando. & in foro regni Hispaniensis in titul. 6. Parti. 6. ¶ His non obstātibus , facilè poterit esse ignorantia inuincibilis in ipsis popularibus: ita vt non peccent quādo præ occupāt sibi debita, nō seruato prædicto ordine. Sed tamen confessarij cũ ad suā notitiā peruenerit factum: tenentur eos erudire & pręcipere , vt restituāt alijs creditoribus quos contra ordinem iuris iniquè præuenerun