# 8 ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrum quis teneatur statim restituere, an vero possit restitutionem differre. AD Octauum sic proceditur. Videtur, quod non teneatur aliquis restituere statim, sed potius licite possit restitutionem differre. Praecepta enim affirmatiua non obligant ad semper. Sed necessitas restituendi imminet ex praecepto affirmatiuo. Ergo non obligatur homo ad statim restituendum. ¶ 2 Praeterea. Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque aliquis non potest statim restituere. Ergo nullus tenetur ad statim restituendum. ¶ 3 Praeterea. Restitutio est quidam actus virtutis, scilicet iustitiae. Tempus autem est vna de circunstantijs quae requiruntur ad actus virtutum. Cum ergo aliae circunstantiae non sint determinatae in actibus virtutum, sed determinabiles secundum rationem prudentiae: videtur quod nec in restitutio ne sit tempus determinatum, vt, scilicet aliquis teneatur ad statim restituendum. SED contra est, quod eadem ratio esse videtur in omnibus, quae sunt restituenda. Sed ille qui conducit opera mercenarij, non potest differre restitutionem, vt patet per illud quod habetur Leuitici 19. " Non morabitur opus mercenarij tui apud te vsque mane." Ergo neque in alijs restitutionibus faciendis potest fieri dilatio: sed statim restituere oportet. RESPONDEO dicendum, quod sicut accipere rem alienam est peccatum contra iustitiam, ita etiam detinere eam, quia per hoc, quod aliquis detinet rem alienam inuito domino, impedit eum ab vsu rei suae, & sic ei facit iniuriam. Manifestum est autem, quod nec per modicum tempus licet in peccato morari, sed quilibet tenetur peccatum statim deserere, secundum illud Ecclesiast. 21. Quasi a facie colubri fuge peccatum: & ideo quilibet tenetur statim restituere, si potest, vel petere dilationem ab eo, qui potest vsum rei concedere. AD primum ergo dicendum, quod praeceptum de restitutione facienda, quanuis secundum formam sit affirmatiuum: implicat tamen in se negatiuum praeceptum , quo prohibemur rem alterius detinere. AD secundum dicendum , quod quando aliquis non potest statim restituere, ipsa impotentia absoluit eum ab instanti restitutione facienda sicut etiam totaliter a restitutione absoluitur, si omnino sit impotens . Debet tamen remissionem, vel dilationem petere ab eo, cui debet, aut per se, aut per alium. AD tertium dicendum, quod quia cuiuscunque circunstantiae omissio contrariatur virtuti, pro determinato est habendum, quod oportet illam circunstantiam obseruare. Et quia per dilationem restitutionis, committitur peccatum iniustae detentionis, quod iustitiae opponitur: ideo necesse est tempus esse determinatum , vt statim restitutio fiat. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Quilibet tenetur statim restituere si potest, vel petere dilationem ab eo qui habet concedere vsum rei. Secunda conclusio ad primum argumentum. Praeceptum de restitutione facienda, quanuis secundum formam sit affirmatiuum: implicat tamen in se negatiuum prae ceptum, quo prohibetur rem alterius detinere, scilicet, inuito domino. COMMENTARIVS. DE hac materia disputant Scholastici in 4. dist. 15. Caietan. in hoc loco, & in summa verb restitutio. cap. 5. Syluest. in verb. restitutio. 5. Soto vbi supra artic. vlt. & lib. 5. de iustitia, quaest. 3. art. 1. ad 2. & in 4. Sent. dist. 17. quaest. 2. art. 6. Adrian. in 4. in materia de restitutione, fol. 34. Dubitatur in hoc artic. An sit vera doctrina harum conclusionum. Arguitur primo contra primam conclusionem. Nemo cum peccat tenetur statim poenitere, ergo qui habet rem alienam non statim tenetur restituere. Probo consequentiam. Quia ratio conclusionis Diui Thomae fundatur in hoc quod aliquis tenetur statim exire a peccato, dicit enim. Manifestum est autem quod neque ad modicum tempus licet in peccato morari. Arguitur secundo. Poenitentia est quae dam species iustitiae per quam Deo satisfa cere nitimur pro offensis commissis: ergo si Deo non tenemur statim satisfacere: sequitur quod multo minus ipsis hominibus. Tertio arguitur. Quoniam sequitur ex ipsa conclusione, quod non restituens statim passim peccaret nouum peccatum . Probatur sequela. Nam si ille tenetur restituere modo, & non restituit modo, modo peccat. Rursus post paulum temporis fiet idem argumentum, ergo iterum peccabit, & sic per singula tempora fiet idem argumentum , ergo. Quarto arguitur contra secundam conclusionem. Praecepta affirmatiua franguntur per omissionem: negatiua vero per commissionem : sed praeceptum de restitutione frangitur per omissionem: ergo est omnino affirmatiuum. PRO solutione difficultatis notandum est, quod omne praeceptum affirmatiuum habet annexum negatiuum. Verbi gratia, honorare parentes, habet annexum non dehonorare. Diligere Deum habet annexum nunquam odio habere. Nihilominus Dius Thomas aliquid speciale voluit docere de praeceptis restitutionis, quod quidem non conuenit cae teris omnibus praeceptis affirmatiuis. Et quidem differentia in hoc consistit, quod alia praecepta affirmatiua non solum habent formam siue apparentiam affirmatiuam: sed ratio ipsa obligandi est affirmatiua, & ad illam reducitur obligatio praecepti negatiui annexi, verbi gratia, diligere Deum est in praecepto affirmatiuo, & ratio obligandi affirmatiue explicatur, videlicet, quia Deus est summe bonus & autor & finis totius boni creati, & ad hanc rationem reducitur obligatio prae cepti negatiui: nunquam odio habebis Deum . At vero praeceptum restituendi habet quidem formam & faciem affirmatiuam, scilicet, reddite omnibus debita: sed ratio obligandi negatiue explicatur, & ad negatiuum praeceptum reducitur sicut ad principale, scilicet, ad hoc praeceptum : non furtum facias: ac proinde non retineas rem alienam inuito domino. ¶ Hinc sequitur alia differentia, quod in praecepto restituendi, illa circunstantia temporis quod statim fiat restitutio: oritur ex ipsamet ratione obligatoria prae cepti: quae ratio negatiue explicatur, videlicet non licet vsurpare alienum: sed qui reti net inuito domino vsurpat alienum: ergo statim debet restituere. Et idcirco proprius loquendo non deberet dici circunstantia restitutionis quod statim fiat, sed potius est intrinseca proprietas ipsius actus restitutionis sibi conueniens secundum propriam speciem, aliae vero circunstantiae quae proprie dicuntur circunstantiae, conueniunt actibus virtutum secundum communem rationem virtutis: omnis enim actus virtutis debet exerceri vbi & quando & propter quid oportet. Hoc igitur est quod D. Tho. docet in solut. ad 3. quod est speciale in praecepto restitutionis. Ad argumenta in oppositum respondetur: ad primum negando consequentiam . Ad probationem respondetur, quod sensus Diui Thomae est, nunquam esse licitum ad modicum tempus in peccato morari continuando peccatum quod semel ceptum est: sed semper tenetur homo cessare a peccato, non autem dicit Diuus Thomas non esse licitum manere habitualiter in peccato sine proposito de caetero peccandi : sed potius cessando a transgressione praecepti. Vnde qui non statim poe nitet, dummodo cesset ab actu vel omissione: non dicitur morari in peccato. Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio differentiae est: quia poenitentia ordinatur ab ipso Deo qui est summe bonus, ad remedium peccatoris poenitentis: & idcirco noluit obligare peccatorem vt statim recompensaret offensam contra se commissam, sed certis temporibus magis oportunis ad commodum ipsius peccatoris. Caeterum restitutio facienda hominibus, ordinatur in bonum eius cui facienda est restitutio: & propterea tenemur statim restituere, quia quandiu non statim restituimus, ipse proximus re vera patitur damnum. Huic doctrinae consonat quod dicitur Iob 22. "Si iustus fueris quid ei conferes , porro si peccaueris quid ei nocebis?" Ad tertium, vt respondeamus, multa necessario nobis dicenda sunt. Primo, dicimus, parum referre ad mores, vtrum qui non statim restituit peccet plura peccata numero, vel vnum tantum quandiu non restituit. Quoniam tanta grauitas est in vno sicut in multis: debet enim explicari in confessione quantum temporis detinuit quis rem alienam inui to domino, & quo animo. Et quantum damni accepit proximus ex illa iniqua detentione: at vero distinguere ibi plures omissiones numero potius ad speculationem quam ad mores attinet. Nihilominus dico secundo, quod qui retinet rem alienam inuito domino cum possit statim reddere, peccat mortaliter ex ipso genere peccati. Probatur, quia peccat contra iustitiam. Diximus autem ex genere peccati: quia potest esse veniale tam ex paruitate materiae, quam ex minimo incommodo quod ex paruo tempore incurrit dominus. Dico tertio, qui habet animum deliberatum retinendi rem alienam multo tempore, mortaliter peccat & tenetur confiteri tale propositum: etiam si non impleuerit: sed potius statim restituerit. Ratio est quia obiectum sui propositi erat materia peccati mortalis, videlicet notabile damnum proximi. ¶ Dicimus quarto, quod qui vno proposito expresso, vel interpretatiuo multo tempore retinet rem alienam, vnum tantum peccatum committit. Ratio est, quia vnus actus numero est moraliter loquendo, quando vnica volitione sequitur effectus etiam multiplex: praesertim si illa multiplicitas non est specifica. Verbi gratia, Si vnico ictu occidat aliquis multos homines, vnicus actus est moralis aequiualens in grauitate multis. Hinc sequitur, quod si quis multiplicat propositum retinendi alienum: multa peccata numero distincta committit. Dicimus quinto, quoties aliquis vtitur re aliena aliquo vsu pretio aestimabili: peccat nouum peccatum. Ratio est, quia tunc habet nouam voluntatem expressam vel interpretatiuam vsurpandi alienum inuito domino. Denique dicimus, quod quotiescunque dominus rei petit rem suam, & qui retinet negat illam, vel quotiescunque dominus patitur nouum detrimentum, quod non ignorat retinens peccat nouum peccatum retinendo alienum. Ratio est, quia in istis casibus, retinens alienum habet nouam voluntatem vsurpandi illud vel saltem non habet voluntatem pro tunc restituendi alienum quando erat specialis ratio restituendi. Ex hac doctrina sequuntur aliquot corollaria. Primum est, quod qui non restituit debitum statim, cum tamen in confessioni bus praecedentibus promiserit se restituere: non est absoluendus a confessario , etiam si dicat se habere propositum firmum restituendi. Ratio est, quia ille est expositus periculo peccandi mortaliter non restituendo , sicut iam experientia est compertum : ergo ad iudicem & medicum conscientiae spectat eruere illum a tali periculo. Et haec est doctrina Caieta. in sum. verb. restitutio. c. 8. & D. Antoni. in 2. par. Theologali titu. 2. c. 8. Sed oportet quod si est vere poenitens , debet vel statim restituere si potest vel cautionem prae stare quod certo tempore restituet. Rursus sequitur, quod cum aliquis est in articulo mortis debet statim restituere si potest: alioquin non est absoluendus, quoniam experientia compertum est, quod haeredes vix aut nunquam restituent . Vnde confessarius debet exigere depositum in pecunia, vel in alijs bonis vnde suo tempore fiat restitutio creditoribus. Bene tamen verum est quod cum confessarius fuerit prudenter certus, quod ab ipso haerede statim fiet restitutio post mortem : poterit moriturum absoluere. ¶ Ad quartum argumentum respondetur , quod praeceptum restitutionis, sicut est secundum faciem affirmatiuum , & secundum rationem obligandi negatiuum : ita frangitur secundum formam per omissionem , sed ratio peccati in commissione consistit , scilicet in vsurpatione vel detentione rei alienae inuito domino . DVbitatur secundo principaliter. Vtrum teneatur homo restituere statim cum graui detrimento rerum eiusdem ordinis: cum tamen spectato aliquanto tempore possit restituere absque suo incommodo . ¶ Pro parte affirmatiua arguitur primo. Nemo potest accipere rem alienam , vt proprium detrimentum in rebus suis eiusdem ordinis deuitet: ergo neque retinere. Probatur consequentia : quia non est minus peccatum retinere alienum: quam accipere inuito domino , imo eadem est ratio peccati. ¶ Secundo arguitur . Ipse dominus rei ius habet ad petendam rem suam a debitore, non obstante quod debitor patiatur illud detrimentum , verbi gratia, quod sit venditurus triticum vili pretio vt soluat debitum : ergo ipse debitor tenetur restituere. Probatur consequentia . Quoniam alias creditor, non haberet ius petendi nunc , quod ipse debitor non tenetur nunc soluere. Confirmatur , quoniam in foro exteriori condemnaretur debitor, vt statim soluat debitum , non obstante quod alleget quod patitur illud detrimentum . ¶ Tertio arguitur. Quoniam ex opposita sententia sequeretur magnum incommodum reipublicae: quoniam homines facile raperent & detinerent aliena, si scirent se non teneri ad restitutionem cum graui detrimento rei familiaris. ¶ Sed in oppositum est, quod dicitur in. l. in condemnatione . ff. de reg. iur. In condemnatione personarum quae in id quod facere possunt damnatur : non omne id quod habent extorquendum est: sed illarum ratio habenda est ne egeant. Et in. l. miles. & in. l. item miles. ff. de re iudic. id ipsum decernitur: specialiter de militibus. Et praeterea de illo qui cessit bonis suis, id ipsum diffinitur in. l. 4. & in. l. 6. ff. de cessi. bon. vbi etiam dicitur, quod si is qui cessit bonis suis postea aliquid comparauerit , aut aliquid ei reliquum fuerit alimentorum nomine: non est condemnandus in solidum . Et ratio redditur ab ipsa lege: quia non est fraudandus alimentis quotidianis. Et Instit. de actionib. §. vlti. redditur ratio eiusdem: quoniam inhumanum est, spoliatum omnibus fortunis suis in solidum damnare . ¶ Arguitur secundo , quia vt supradictum est, nemo tenetur cum detrimento honoris restituere pecunias: sed si statim compellitur omnis debitor restituere pecunias, contingit vt aliquis statim amittat honorem descendens in statum inferiorem propter paupertatem : ergo non tenetur cum detrimento suo restituere. PRO decisione istius difficultatis, sit prima conclusio . Quando creditor patitur simile detrimentum , nisi fiat sibi statim restitutio: tenebitur ipse debitor statim restituere, nisi in casu extremae necessitatis. Ratio est euidens, quia nimis durum esset, vt verus dominus rei patiatur detrimentum , quia non habet rem suam : & ipse debitor ex alieno deuitet detrimentum . Caeterum in casu extremae necessitatis, iam diximus in superioribus: quod quia omnia sunt communia melior est conditio habentis seu possidentis. Tota igitur difficultas est, quando ipse debitor incurrit graue damnum, si statim restituat: creditor vero nullum aut leue patietur ex prorogatione solutionis? De hac re est prima sententia Adriani in 4. in materia de restit. fol. 34. quem sequitur Io. de Medina in suo Codice de restit. tract. de reb. rest ituend. lib. 1. 2. & 3. quod nunquam est licitum nisi in casu extremae necessitatis, prorogare restitutionem , quinimo aiunt non esse licitum quod debitor aliquid sibi retineat, vt effugiat mendicitatem , nisi tantum quantum creditor tenebatur debitori nomine eleemosynae elargire. Et dicunt quod quamuis in foro exteriori concedatur debitori aliquaretentio debiti: tamen hoc non est licitum in foro conscientiae retinere. Excipiunt tamen vnum casum, videlicet si debitor plurimis debeat, quibus omnibus non possit statim soluere: sed sperat se posse soluere si non statim vni soluat, vendendo bona sua vili pretio: tunc poterit debitor illa bona retinere & negotiari cum illis, vt postea soluat omnibus. Et ratio illorum est: quia tunc debitor agit negotium vtile creditoribus. ¶ Altera sententia est huic opposita, scilicet quod in tali casu non tenetur debitor statim restituere, haec est communis fere omnium Theologorum in. 4. d. 15. & Syluest. in verb. restitutio. 5. §. 3. & 4. & D. Antonini in 2. par. titul. 1. c. 8. & quantum videtur est Caiet. in hoc loco, & in sum. verb. restitutio. c. 6. ¶ Tertia sententia est media, quod quando debitor contraxit debitum per iniquam acceptionem: tenetur cum detrimento quantumlibet graui statim restituere. Et etiam quando acceptio fuit iusta, sed postea per prodigalitatem debitoris incurrit in tale detrimentum , vt non possit soluere debitum sine magna iactura bonorum temporalium . Si autem acceptio ipsa fuit iusta, & ipse debitor citra culpam suam constitutus est in tali periculo: non tenetur statim restituere. Hanc sententiam tenet Mag. Soto lib. 4. de Iustitia. q. 7. art. vlti. & aliqui putant esse Caiet. sed omnino falluntur. Sit igitur secunda conclusio . Quando debitor ex iniuste acquisitis, mutauit statum in melius: tenetur etiam cum detrimento status statim restituere. Haec est sententia communis Theologorum, imo pauci ex Iurisperitis negant illam . Et probatur ratione, quia non est minor iniquitas statum tueri ex male acquisitis: quam illum comparare accipiendo res alienas: sed peccaret contra iustitiam accipiendo res alienas, vt ascenderet ad meliorem statum: ergo etiam peccat contra iustitiam sustentando illum ex alienis. ¶ Tertia conclusio . In eodem casu, potest debitor reseruare sibi alimenta necessaria, & hoc quidem multum praecise secundum conditionem sui status pristini: antequam ex illo ascenderet ad meliorem . Haec conclusio probatur, ex Alexandro III. c. cum tu. de vsuris. vbi praecipit Pontifex vsurarios compellendos esse ad restitutionem faciendam , dummodo in facultatibus habeant vnde possint viuere. Illi autem qui non habent , non debent vlla poena mulctari: cum eos nota paupertas euidenter excuset. Ecce vbi non inquit Pontifex , extrema necessitas, sed manifesta paupertas eos excusat a restitutione. Sed tamen Adrianus & Ioannes de Medina aiunt, has leges & alias quas retulimus in argumento in oppositum: esse permissiuas, neque habere locum in foro conscientiae . Nihilominus profecto ex legibus citatis oppositum colligitur, in quibus dicitur inhumanum esse, vt aliquis in solidum damnetur, aut quod fraudetur alimentis quotidianis. Ex quibus verbis colligitur quod non solum est permissio legis: sed etiam consensus & approbatio facti. ¶ Praeterea arguitur contra ipsosmet autores contradicentes . Quoniam illorum ratio est quia praeceptum de restituendo est negatiuum , hoc est de non retinendo rem alienam, & inde colligunt quod semper tenetur homo statim restituere. Sed contra probatur ratione. Sequeretur , quod etiam in casibus quos ipsi excipiunt: non posset homo prorogare restitutionem: etenim contra praeceptum negatiuum nunquam est licitum agere: igitur quemadmodum illi bona ratione ducti, excipiunt illos casus ita vt tunc non dicatur debitor retinere alienum inuito rationabiliter domino : ita etiam nos excipimus alios casus eadem ratione. ¶ Sit quarta conclusio . Quando status est iuste comparatus , sed conseruatur bonis omnibus alienis: non tenebitur debitor statim restituere cum detrimento proprij status: sed licitum erit ei retinere necessaria ad conseruandum mediocriter illum statum : ita sane vt possit paulatim restitutionem facere. ¶ Ex hac doctrina sequitur corollarium , quod filius adulterinus poterit retinere secundum quandam mediocritatem sibi necessaria ad conseruationem sui status. Ista probatur argumentis factis pro parte negatiua, & factis pro conclusione praecedenti, & nos contendimus quod in huiusmodi casibus, non est creditor rationabiliter inuitus. Et confirmatur. Esto ita quod filius adulterinus sit ingenue educatus vt vir illustris: tunc ille non tenetur exercere artem sutoriam, vel sartoriam , vt comparet sibi victum necessarium : ergo multo minus tenebitur mendicare . Antecedens probatur: quo niam artifex debitor alieni non tenetur tradere aut vendere instrumenta artis, vt restituat: quia illis comparat necessaria ad victum , neque tenetur mendicare : ergo etiam in casu posito non tenebitur ille filius adulterinus suis proprijs manibus victum sibi comparare . Probatur consequentia : quia non minus ille descenderet exercendo artem mechanicam : quam ipse artifex mendicando . Ergo si artifex non tenetur mendicare, neque adulterinus tenebitur in casu posito fieri artifex. ¶ Sit quinta conclusio . Qui statum suum iuste comparatum retinet partim alienis bonis, partim proprijs , siue aliena bona sint acquisita bona fide siue mala: non tenetur statim restituere si incurrat graue detrimentum in statu suo, aut in bonis proprijs . Ratio huius conclusionis efficax desumitur ex D. Th. hic in solutione ad 2. Nam quemadmodum impotentia simpliciter excusat ab obligatione restituendi simpliciter: ita impotentia pro tali tempore excusat ab obligatione restituendi pro tali tempore : sed qui non potest statim restituere nisi cum magna iactura sui status, vel proprij census, censebitur impotens moraliter loquendo pro tali tempore : ergo pro tunc excusabitur. ¶ Sexta conclusio. Qui in eodem casu non restituit, & ex illa prorogatione creditor incurrit aliquod leue etiam detrimentum : tenebitur ipse debitor compensare postea ipsum detrimentum . Probatur, quia melior debet esse creditoris conditio, quam debitoris: ergo non est aequum vt debitor prouideat proprijs incommodis prorogando restitutionem , & non compenset creditoris detrimentum . Et confirmatur . Nam creditor ex prorogatione restitutionis, nullum sentit commodum , sed potius totum damnum redundat in bonum debitoris: ergo aequum est secundum regulam iuris, vt qui sentit commodum sentiat etiam damnum . ¶ Confirmatur secundo , quia debitor in tali casu non excusatur simpliciter ab obligatione restitutioni in perpetuum , sed solum pro tunc, ergo quando restituet tenebitur omne damnum restituere quod passus est ipse debitor ex prorogatione . Verum est tamen quod quando debitor excusat ab obligatione restituendi pro tunc , propter paupertatem omnimodam in tali casu quamuis creditor incurrat detrimentum ex prorogatione restitutionis: non tenebitur debitor restituere creditori illud detrimentum , etiam si postea deueniat ad pinguiorem fortunam . Ratio est, quia prorogatio pro tunc fuit omnino necessaria, quia erat impossibilis restitutio. Et idem erit iudicium , quando debitor licite prorogat restitutionem , ex eo quod alias pateretur detrimentum in rebus superioris ordinis. Dicimus enim quod tunc non manet obligatus ad restituendum damna emergentia ipsi creditori in rebus inferioris ordinis. Denique circa haec omnia praedicta, necesse est vt confessarij sint diligentes ad discernendas causas prorogationis , quas debitores solent sibi fingere, & in casu dubio semper debemus inclinare in fauorem creditoris. ¶ Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum negatur consequentia . Et in primis deficit, quando vterque est in extrema necessitate & creditor & debitor: tunc enim licitum est retinere alienum , & non est licitum rapere de nouo. Deinde respondetur , quod praeceptum restituendi habet aliquid affirmatiuum , etiamsi fundetur in negatiuo, & ex illa parte potest expectare aliquando tempus & locus ad faciendam restitutionem . Praeceptum vero non accipiendi siue non retinendi aliena inuito domino obligat omni tempore & loco. ¶ Sed obseruandum est, quod quando retinetur alienum in casibus propositis, non est dominus rationabiliter inuitus si velit sibi statim fieri restitutionem . Denique respondetur , quod tam grauis potest esse necessitas etiam citra extremam necessitatem : vt licite possit aliquis alienum accipere absque violentia tamen ad supplendum graue detrimentum in rebus eiusdem ordinis cum proposito restituendi cum primum poterit: neque tunc dominus erit rationabiliter inuitus, dummodo non incurrat simile detrimentum . Quod autem dicit Diuus Thomas quod sicut accipere rem alienam est peccatum contra iustitiam , ita etiam retinere: intelligendum est pro tempore & loco, quo potest & tenetur illam restituere: & ita quamuis statim teneatur habere animum restituendi : tamen ipsa restitutio facienda est pro tempore . ¶ Ad secundum respondetur negando etiam consequentiam . Quoniam dominus rei habet ius petendi illam in foro exteriori: sed tamen in praedictis casibus non licite petit in foro conscientiae cum tanto detrimento debitoris: cum ipse nullum aut leuissimum patiatur. Quare non sequitur quod debitor teneatur ex iustitia commutaitua pro tunc restituere in foro conscientiae : licet compellatur a iudice, & ipse teneatur obedire propter obligationem iustitiae legalis. Caeterum iam diximus supra, non esse consequentiam necessariam : quod si iudex compellat aliquem statim restituere per sententiam iustam : quod ipse debitor teneretur etiam antea restituere statim in foro conscientiae. Ratio est, quia iudex ex officio tenetur facere aequalitatem inter ipsos ciues: at respectu ciuium per accidens est detrimentum particulare ipsius debitoris: & idcirco dummodo ipse debitor seruet normam legis, non tenetur prouidere particulari damno ipsius debitoris. Verum est tamen, quod supremus princeps, in huiusmodi casibus poterit rationabiliter arbitrari. Ad tertium respondetur, quod nullum damnum sequitur reipublicae ex doctrina assignata, non obstante quod viri iniqui occasionem accipiant ad peccandum , & inique prorogent restitutionem sub velamine fictae necessitatis. DVbitatur tertio & vltimo in hoc articulo. Vtrum quando sunt plures creditores, teneatur debitor seruare ordinem aliquem in restituendo singulis? De qua re optime loquitur Caiet. in sum. verb. restitutio. c. 8. ex cuius doctrina ponimus sex documenta necessaria valde. ¶ Primum documentum est. Nullus est ordo necessarius in restitutione si praesto sunt opes, vnde omnibus creditoribus possit statim restitui absque notabili mora. Ratio est, quia praeceptum restituendi tantum obligat, vt statim fiat restitutio vel absque mora notabili vel nociua. ¶ Secundum documentum est, vbi opes non sufficiunt ad restituendum omnibus creditoribus: prius debent certa debita restitui quam incerta. Ratio est, quia restitutio ordinatur ad certa damna reparanda : ergo damnum certum prius reparandum est, quam incertum : quoniam hoc possibile est vt sit nullum . Intelligitur autem incertum debitum , non quia ignoratur persona: sed quia non est liquidum an debeatur : quia non constat de iure vel facto. ¶ Tertium documentum . Inter certa debita prius restituendum est quod adhuc extat in propria specie , verbi gratia, depositum , accomodatum , vel rapina vel furto acceptum . Ratio huius est, quia debitor harum rerum dominium nunquam acquisiuit. ¶ Ad huiusmodi documentum , potest reduci quando aliquis habet rem emptam cuius tamen pretium non soluit. Haec enim prius restituenda est venditori : quam alteri cuiquam : & ratio est, quia quamuis emptor acquisiuit dominium illius rei: tamen dum pretium non soluit, manet res illa obligata domino antiquo: ita vt si emptor non fuerit potens soluere quasi rescinditur contractus , & res illa reuertitur ad antiquum dominum . Similiter ad hoc documentum reducitur, si quis ex pecunia quam mutuo acceperat emerit vineam vel quamlibet aliam rem: tunc res illa restituenda est illi, cuius erat pecunia: quia est quasi fructus illius pecuniae. ¶ Quartum documentum ponit Caiet. vbi sup. videlicet quod debita licite contracta prius soluenda sunt quam illicite contracta : si tamen adsint duae conditiones . Altera est si debita illicite contracta non extent in propria specie: tunc enim tertium documentum locum habet. Altera conditio est si ex contractu licito non sit factus debitor impotens ad soluenda priora debita illicite contracta, vt verbi gratia, Si quis vsurarius, qui debet vsuras soluere & restituere, emat triticum : ex qua emptione fiat impotens ad restituendas vsuras: tunc prius restituendae sunt vsurae quam triticum quod alias comedit vel vendidit. Similiter si iste vsurarius promittit dotem filiae, vnde fit impotens ad restituendas vsuras: prius restituendae sunt vsurae. Verum tamen nobis videtur, quod ista conditio destruat istud documentum: ita vt superfluum sit. Et probatur , quia si ille qui contraxit vtraque debita sit potens vtraque soluere: recurrendum est ad primum documentum . Si autem non sit potens vtraque soluere, neque aliquod debitum extet in propria specie: non videtur quare prius sit soluendum debitum licite contractum , quam illicite contractum : quia non est minus debitum , & obnoxium restitutioni, illicite contractum , quam licite contractum : imo videtur magis debitum propter iniquam acceptionem : eo vel maxime si est antiquius debitum : ergo istud documentum Caietani superfluum & falsum est. ¶ Quintum documentum certissimum . Seruandae sunt leges ciuiles & statuta prouintialia dummodo non repugnent iuri naturali: vt verbi gratia, Si contradicerent secundo & tertio documento quae iure naturae constant . Caeterum in omnibus alijs in quibus poterat esse aliqua differentia humani arbitramenti , debemus sequi in foro conscientiae leges ciuiles & ecclesiasticas: quae propter bonum commune & tranquillitatem ciuium , & conscientiarum iustissime determinant quid faciendum sit in huiusmodi casibus. Quae autem sint ista determinata legibus humanis: sequentibus conclusionibus explicabitur. Prima conclusio . Si creditores hypothecam habentes, concurrant inter se petentes restitutionem: praeferendi sunt qui anteriorem hypo tecam habent . Probatur ex. l. potior. & ex. l. qui balneum . ff. qui potior. in pign. hab. & ex regula qui prior, de reg. iur. in. 6. Praeferuntur autem in ea re in qua hypothecam habent : praeterquam in quibusdam casibus in quibus singulari iure & ex priuilegio conceditur quibusdam creditoribus posteriorem hypotecam habentibus : vt anterioribus praeferantur : vt verbi gratia, in fisco vt habetur in. l. si is qui. ff. de iure fisci. Est etiam exemplum , in muliere dotem repetenti, vt constat ex. l. assiduis. & ex. l. qui potiores in pignore habeantur . ff. qui potiores, vt supra. ¶ Secunda conclusio . Si creditores nullam habentes hypotecam vel pignus, sed solam actionem personalem , qui appellantur a Iurisperitis creditores chirographarij, inter seipsos concurrant petentes restitutionem : nulla habetur ratio temporis vel anterioritatis, sed omnes aequaliter admittuntur. Patet in. l. priuilegia. ff. de priuil. credit. & ex l. si hominem . ff. depositi. Hinc fit, quod inter huiuscemodi creditores, is qui indebiti ex actione praeuenit caeteros melioris est conditionis , & sibi quisque suam negligentiam imputare debet, vt patet in. l. inter eos. ff. de re iudic. &. l. 11. in for. regni, tit. 14. par. 5. Praeterquam in quibusdam actionibus personalibus, quae propter summum earum fauorem priuilegium habent, vt cae teris creditoribus chirographarijs praeferantur: qualis est actio funeraria, vt habetur in. l. penult. ff. de relig. & sumptib. funer. Et similiter actio depositi praefertur, vt habetur in citata. l. si hominem. §. quoties. ff. depositi. Tertia conclusio . Si concurrant creditores habentes hypotecam , cum creditoribus chirographarijs qui nullam hypotecam habent , sed solam actionem personalem : semper praeferendi sunt creditores hypotecarij. Probatur ex. l. eos. & ex. C. qui potior. in pign. habeam . ff. vt supra. & in. l. 11. tit. 19. Part. 5. ¶ Quarta conclusio . Si concurrant plures creditores, quorum quilibet habet actionem personalem priuilegiatam: tunc nulla habetur ratio temporis , sed praeferendus est ille, cuius debitum est magis priuilegiatum & fauorabile , verbi gratia, Si concurrant debitum ex impensa funeris contractum , & debitum ex causa depositi, quorum quodlibet est priuilegiatum , cum alijs debitis personalibus: haec duo debita praeferenda sunt. Caeterum si inter se concurrant haec duo debita: praeferri debet debitum funerarium: quia est magis fauorabile & priuilegiatum . Hoc habetur in citata. l. priuilegia. ff. de priuileg. credit. &. l. impensa . ff. de relig. & sumptib. funer. & in. l. 12. titul. 13. Part. 5. Et rationem huius possumus assignare Theologi: quia necessitas sepulturae merito iudicatur quasi extrema necessitas: eo quod corpus humanum instrumentum fuit animae rationalis & pars substantialis ipsius hominis: & idcirco Iurisconsulti religiosissime considerauerunt sepulturae necessitatem , & praetulerunt debitum ex impensa funerali contractum debito ex causa depositi: quoniam in hoc visi sunt & animae immortalitatem protestari & autorem animae colere. Quod si paria sint priuilegia, ita vt alterum alteri non praeponderet: tunc omnes creditores priuilegiati simul in tributum vocandi sunt, hoc est vt inter eos diuidatur census vel pecunia debitoris secundum proportionalitatem debitoris, si opes debitoris non sufficiant omnibus creditoribus exacte soluere debita. Similiter dicendum est, de alijs creditoribus personalibus non priuilegiatis: quando simul concurrunt ad petendum debita, quibus omnibus soluendis non sufficiunt opes debitoris: tunc enim proportionabiliter census debitoris diuidendus erit inter creditores. Ita tenent multi Iurisper. cum Accursio in. d. l. priuilegia. SED est quaedam breuis dubitatio, an sit peccatum contra iustitiam , si creditor ipse non seruato ordine praedicto procuret sibi fieri restitutionem, & de facto fiat: an teneatur ipse restituere alijs creditoribus. Respondetur , quod per se loquendo , si creditor non seruet ordinem quae in praedictis documentis & conclusionibus statuimus, & propria autoritate praeoccupat bona debitoris: facit iniuriam alijs creditoribus quibus iure competebat actio priore loco, & consequenter tenebitur ad restitutionem . Ratio est, nam si ipse debitor tenetur ex iustitia restituere Petro priusquam Paulo: sequitur quod Paulus iniuriam facit Petro praeueniendo se. Ergo tenebitur ad restitutionem faciendam Petro. ¶ Sic statutum est in. l. fina. §. & si praefatam . C. de iure deliberando. & in foro regni Hispaniensis in titul. 6. Parti. 6. ¶ His non obstantibus , facile poterit esse ignorantia inuincibilis in ipsis popularibus: ita vt non peccent quando praeoccupant sibi debita, non seruato praedicto ordine. Sed tamen confessarij cum ad suam notitiam peruenerit factum: tenentur eos erudire & praecipere , vt restituant alijs creditoribus quos contra ordinem iuris inique praeuenerunt.