# 62, corpus QVAESTIO LXII. De Restitutione. DEINDE considerandum est de restitutione. Et circa hoc quaeruntur octo. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum restitutio sit actus iustitiae commutatiuae. AD Primum sic proceditur.{ Infr. ar. 2. & 5. corp. } Videtur, quod restitutio non sit actus iustitiae commutatiuae: iustitia enim respicit rationem debiti. Sed sicut donatio potest esse eius quod non debetur, ita etiam & restitutio. Ergo restitutio non est actus alicuius partis iustitiae. ¶ 2 Praeterea. Illud quod iam transijt, & non est, restitui non potest. Sed iustitia & iniustitia sunt circa quasdam actiones & passiones, quae non manent, sed transeunt. Ergo restitutio non videtur esse actus alicuius partis iustitiae. ¶ 3 Praeterea . Restitutio est quasi quaedam recompensatio eius, quod subtractum est. Sed aliquid potest homini subtrahi non solum in commutatione, sed etiam in distributione, puta cum aliquis distribuens , minus dat alicui quam debeat habere. Ergo restitutio non magis est actus commutatiuae iustitiae quam distributiuae. SED contra. Restitutio ablationi opponitur. Sed ablatio rei alienae est actus iniustitiae circa commutationes. Ergo restitutio eius est actus iustitiae, quae est in commutationibus directiua. RESPONDEO dicendum, quod restituere nihil aliud esse videtur, quam iterato aliquem statuere in possessionem, vel dominium rei suae. Et ita in restitutione attenditur aequalitas iustitiae secundum recompensationem rei ad rem: quod pertinet ad iustitiam commutatiuam. Et ideo restitutio est actus commutatiuae iustitiae, quando scilicet res vnius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo, vel deposito: vel contra voluntatem eius, sicut in rapina vel furto. AD primum ergo dicendum, quod illud quod alteri non debetur, non est, proprie loquendo, eius, etsi aliquando eius fuerit. Et ideo magis videtur esse noua donatio, quam restitutio, cum quis alteri reddit quod ei non debetur. Habet tamen aliquam similitudinem restitutionis: quia res materialiter eadem est: non tamen est eadem secundum formalem rationem, quam respicit iustitia, quod est esse suum alicuius. Vnde nec proprie restitutio dicitur. AD secundum dicendum , quod nomen restitutionis, inquantum importat iterationem quandam , supponit rei identitatem. Et ideo secundum primam impositionem nominis, restitutio videtur locum habere praecipue in rebus exterioribus, quae manentes eaedem, & secundum substantiam, & secundum ius dominij ab vno possunt ad alium deuenire. Sed sicut ab huiusmodi rebus nomen commutationis translatum est ad actiones vel passiones, quae pertinent ad reuerentiam vel iniuriam alicuius personae, seu nocumentum vel profectum: ita etiam nomen restitutionis ad hoc deriuatur: quae licet realiter non maneat, tamen manet in effectu vel corporali, puta cum ex percussione laeditur corpus: Vel qui est in opinione hominum: sicut cum aliquis verbo opprobrioso remanet infamatus, vel etiam minoratus in suo honore. AD tertium dicendum , quod recompensatio, quam facit distribuens ei, cui dedit minus, quam debuit, fit per comparationem rei ad rem: vt si quanto minus habuit quam debuit, tanto plus ei detur. Et ideo iam pertinet ad iustitiam commutatiuam. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima est affirmatiua. Ratio breuiter est, quia restitutio impor tat recompensationem rei ad rem secundum aequalitatem. ¶ Secunda conclusio . Notetur in solutione ad primum. Restitutio proprie loquendo importat rationem debiti. ¶ Tertia conclusio. Notetur in solutione ad secundum. Restitutio etiamsi secundum primae uam significationem habeat locum praecipuum in rebus exterioribus, tamen transfertur ad actiones vel passiones, quae pertinent ad iniuriam vel reuerentiam personae. ¶ Quarta conclusio. Recompensatio quam facit distribuens ei cui dedit minus quam debet, fit per recompensationem rei ad rem, & pertinet ad iustitiam commutatiuam. COMMENTARIVS. MAteria haec de restitutione grauissima est, & Theologo valde necessaria ad decidendas difficultates quae quotidie in humano conuictu se se offerunt. Disserunt Theologi de restitutione in. 4. Sententiarum dist. 15. vbi Magister agit de tertia parte poenitentiae, quae dicitur operis satisfactio. Summistae vero in verbo restitutio. inter quos specialiter videatur Caietan. Adrian. in 4. in materia de restitutione. & & Ioan. de Medina in codice de restitutione. Magist. Soto li. 4. de iust. & iur. q. 6. & 7. Nos autem in hoc tractatu stylo quidem breui sed compendioso curabimus vniuersalium & particularium difficultatum confusionem distinguere & decidere, ita vt nihil necessarium praetermittamus. ANte omnia de vocabulo, restitutio, sciendum est, esse Ciceronianum sed in significatione vniuersaliore, ita vt idem sit restituere atque reddere siue ex iustitia hoc fiat, siue ex liberalitate, siue alio modo. Et hoc modo dicitur quis restitutus in pristinam salutem beneficio medicinae, & in pristinam dignitatem opera amici. At vero Theologi de iustitia disputantes strictius vtuntur hac voce: vt significet actum iustitiae commutatiuae, quo reparatur iniuria, siue in bonis honoris, siue in bonis corporis, siue in bonis spiritualibus. Quibusdam tamen Theologis placet distinguere, vt restitutio proprie sit bonorum fortunae, satisfactio vero sit recompensatio facta pro iniuria circa personam. Nihilominus frequentissime vtrunque vocabulum pro altero vsurpatur. Verum est tamen, quod satisfactio specialiter dicitur, quando quis per actum poenitentiae Deo satisfacit, non tamen ita proprie dicetur restitutio: quia reuera Deus non patitur aliquod detrimentum nostris offensis, & ideo restitutio quae est actus iustitiae commutatiuae non potest dici proprie in ordine ad Deum. Et tamen inter Deum & hominem solum ponitur ex parte Dei iustitia distributiua: ex parte vero nostra ponitur poenitentia quae est specialis virtus & pars potentialis iustitiae, quatenus homo per contritionem nititur satisfacere Deo pro offensa commissa contra eum. Dicitur etiam satisfactio tertia pars poe nitentiae, secundum quod homo facit aliqua opera, per quae satisfacit pro poenis debitis in purgatorio. Hactenus de nomine, restitutio. Definitio vero quid rei talis colligitur a Diuo Thoma. Restituere est iterato aliquem statuere in dominium vel possessionem rei suae. Intelligitur autem nomine rei, omne illud ad quod homo habet ius. Haec definitio non indiget noua explicatione, suppositis quae diximus de dominio & possessione. Ex hac definitione colligit Diuus Thomas principalem conclusionem huius articuli. Quae quidem ab omnibus recipitur: & quanuis sit controuersia inter Doctores, an violatio iustitiae distributiuae obliget ad restitutionem: tamen omnes conueniunt in hoc quod si illa violatio obligat ad restitutionem , talis restitutio pertinet ad iustitiam commutatiuam. Vtrum autem talis violatio obliget ad restitutionem, disputat Caietanus late in hoc loco circa solutionem ad tertium. Sed nos opportunius hanc difficultatem definiemus quaest. seq. 63. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum sit necessarium ad salutem , quod fiat restitutio eius quod ablatum est. AD Secundum sic proceditur.{ 4. d. 15. q. 1. art. 8. q. 2. Et quolib. 12. artic. 2. } Videtur, quod non sit necessarium ad salutem, quod fiat restitutio eius quod ablatum est. Quod enim est impossibile, non est de necessitate salutis. Sed aliquando impossibile est restituere, id quod est ablatum, puta cum aliquis abstulit alicui membrum vel vitam. Ergo non videtur esse de necessitate salutis, quod aliquis restituat quod alteri abstulit. ¶ 2 Praeterea. Committere aliquod peccatum non est de necessitate salutis: quia sic homo esset perplexus. Sed quandoque illud quod aufertur, non potest restitui sine peccato: puta cum aliquis alicui famam abstulit, verum dicendo. Ergo restituere ablatum non est de necessitate salutis. ¶ 3 Praeterea. Quod factum est, non potest fieri, vt factum non fuerit. Sed aliquando alicui aufertur honor suae personae ex hoc ipso, quod passus est ab aliquo iniuste eum vituperante. Ergo non potest sibi restitui quod ablatum est. Et ita non est de necessitate salutis restituere ablatum. ¶ 4 Praeterea. Ille, qui impedit aliquem ab aliquo bono consequendo , videtur illud ei auferre: quia quod modicum deest, quasi nihil deesse videtur, vt Philosophus dicit in secundo + { Lib. 2. textu 56. tomo. 2. } Physic. Sed cum aliquis impedit aliquem vt non consequatur praebendam vel aliquid huiusmodi, non videtur quod teneatur ei ad restitutionem praebendae: quia quandoque non posset. Non ergo restituere ablatum, est de necessitate salutis. SED contra est, quod August. dicit in epistola ad + { Epist. 54. a medio illius. to. 2. Et habetur 14. q. 6. cap. 51. res aliena. } Maced. 14. quae stion. 6. Si res aliena propter quam peccatum est, reddi possit, & non redditur, poenitentia non agitur, sed simulatur. Si autem veraciter agitur, non remittitur peccatum , nisi restituatur ablatum , si (vt dixi) restitui potest. RESPONDEO dicendum, quod restitutio, sicut dictum + { Arti. prae cedenti. } est, est actus iustitiae commutatiuae, quae in quadam aequalitate consistit. Et ideo restituere importat redditionem illius rei, quae iniuste ablata est. Sic enim per iteratam eius exhibitionem aequalitas reparatur. Si vero iuste ablatum sit, inaequalitas erit, vt ei restituatur: quia iustitia in ae qualitate consistit. Cum ergo conseruare iustitiam sit de necessitate salutis, consequens est quod restituere id quod iniuste ablatum est alicui, sit de necessitate salutis. AD primum ergo dicendum, quod in quibus non potest recompensari aequiualens, sufficit quod ibi recompensetur quod possibile est: sicut patet de honoribus qui sunt ad Deum & ad parentes, vt Philosophus dicit + { Lib. 8. ca. vlt. non procul a fine, tom. 5. } in 8. Ethic. Et ideo quando id quod est ablatum, non est restituibile per aliquid aequale, debet fieri recompensatio qualis possibilis est: puta cum aliquis alicui abstulit membrum , debet ei recompensare vel in pecunia, vel in aliquo honore, considerata conditione vtriusque personae, secundum arbitrium boni viri. AD secundum dicendum , quod aliquis potest alicui famam tripliciter auferre. Vno modo verum dicendo , & iuste: puta cum aliquis crimen alicuius prodit ordine debito seruato, & tunc non tenetur ad restitutionem famae. Alio modo falsum dicendo & iniuste, & tunc tenetur restituere famam, confitendo se falsum dixisse. Tertio modo verum dicendo, sed iniuste: puta cum aliquis prodit crimen alterius contra ordinem debitum: & tunc tenetur ad restitutionem famae quantum potest, sine mendacio tamen: vtpote quod dicat se male dixisse, vel quod iniuste eum diffamauerit. Vel si non possit famam restituere, debet ei aliter recompensare, sicut & in alijs dictum + { In solutione. ad primum. } est. AD tertium dicendum, quod actio contumeliam inferentis non potest fieri, vt non fuerit. Potest tamen fieri, vt eius effectus, scilicet diminutio dignitatis personae in opinione hominum, reparetur per exhibitionem reuerentiae. AD quartum dicendum, quod aliquis potest impedire aliquem ne habeat praebendam, multipliciter. Vno modo iuste, puta si intendens honorem Dei, vel vtilitatem Ecclesiae, procuret quod detur alicui personae digniori: & tunc nullo modo tenetur ad restitutionem, vel ad aliquam recompensationem faciendam. Alio modo iniuste: puta si intendat eius nocumentum, quem impedit propter odium vel vindictam , aut aliquid huiusmodi: & tunc si impedit ne praebenda detur digno, consulens quod non detur antequam sit firmatum quod ei detur, tenetur quidem ad aliquam recompensationem pensatis conditionibus personarum & negotij se cundum arbitrium sapientis: non tamen tenetur ad aequale, quia illam nondum fuerat adeptus, & poterat multipliciter impediri. Si vero iam firmatum sit quod alicui detur prae benda, & aliquis propter indebitam causam procuret quod reuocetur, idem est ac si iam habitam ei auferret: & ideo tenetur ad restitutionem aequalis, tamen secundum suam facultatem. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Restituere id quod iniuste ablatum est alicui, est de necessitate salutis. Ratio est, quia conseruare iustitiam est de necessitate salutis. COMMENTARIVS. DVbitatur primo circa conclusionem articuli, an sit vera. Arguitur primo pro parte negatiua. Qui retinet rem alienam domino irrationabiliter inuito, non peccat: sed quicunque dominus est irrationabiliter inuitus, si nolit rem suam detineri ab altero qui illam accepit, ergo alter non tenetur restituere. Probatur minor. Quia vnusquisque ordine charitatis, tenetur magis diligere bonum spirituale proximi, quam bona temporalia, ergo ex eodem ordine obligatur, vt sit voluntarius quod alter retineat bona sua temporalia ne mortaliter peccet. Secundo. Si esset praeceptum de restitutione, contineretur in septimo praecepto Decalogi: Non furtum facies, sed non continetur in hoc, ergo. Probatur minor. Quia illud praeceptum est negatiuum, & proinde obligat semper & pro semper, sed praeceptum restituendi est affirmatiuum, quod non pro semper obligat, sed pro tempore & loco, ergo non continetur in illo septimo praecepto, Non furtum facies. Tertio. Si esset praeceptum restituendi, non solum obligaret restituere res iniuste ablatas, sed etiam omnes res alienas etiam iuste acceptas, Verbi gratia, si quis accepit mutuo rem alienam, vel etiam inuenit illam: at vero Diuus Thomas duntaxat inquit esse de necessitate salutis restituere quod iniuste ablatum est, ergo conclusio non satisfacit plene titulo articuli. Imo adiungit Diuus Thomas quod si aliquid iuste ablatum sit, inaequalitas erit ei restituere cui ablatum est. Fuerunt Graeci quidam, vt refert Guido Carmelita in lib. de haeresibus negantes, restituere esse de necessitate salutis. Erasmus etiam in quatuor primis editionibus super Euangelia, in illud Lucae, quod superest date eleemosynam, negauit necessitatem restitutionis, sed in editione quinta asseruit illam . Et Castro de haeresibus in verbo, restitutio refert praedictos autores. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Necessarium est ad salutem necessitate praecepti vt qui iniuste retinet alienum restituat illud quomodolibet peruenerit ad manus eius. Ista conclusio videtur vniuersalior quam conclusio Diui Thomae sed in substantia eadem est cum illa. Pro cuius intelligentia notandum est quod ex duplici titulo potest oriri obligatio restituendi. Alter titulus est acceptio rei alienae, siue iusta, siue iniusta: sicut contingit in mutuo vel in furto siue res illa possideatur ab eo qui accepit, siue non possideatur. Intelligimus ergo nomine acceptionis quamlibet actionem, propter quam minus habet alter in bonis suis, quam ius illius postulabat. Vt abscisio brachij, combustio domus. Et isto modo dicitur in prae senti acceptio rei alienae. Alter titulus est ipsamet res aliena, siue ille qui possidet acceperit illam a vero domino, siue acceptam ab alio retineat, vel ex donatione vel ex venditione vel ex inuentione. Contingit autem aliquando vt vterque titulus conueniat: & teneatur aliquis ex utroque capite restituere. Notandum est secundo, quod acceptio iusta rei alienae non inducit proprie obligationem restituendi, donec accipiens sit in mora reddendi illam domino. Verbi gratia, Si quis accipiat mutuo, vel in deposito pecuniam ad tempus determinatum , tunc si intra illud tempus legitimum reddit, non dicitur restituere proprie. Et ratio est. Quia restituere ex primaeua & Latina significatione, est id quod lapsum erat erigere, vel deprauatum corrigere & in pristinum perditum statum reparare: cum autem a Theologis translatum est vocabulum ad actionem quamdam iustitiae significandam, noluerunt excludere illam proprietatem significationis. Alias omnes actus iustitiae commutatiuae dicerentur restitutio. Sed intendunt solummodo significare actionem illam iustitiae commutatiuae reparatricem damni, quod ex iniustitia emerserat. Et idcirco non quotiescunque redditur res aliena vero domino dicitur restitutio. Et sic intelligatur Diuus Thomas in hoc articulo. Sed si quis obijciat, quod Diuus Thomas dicit in articulo primo. Et ideo restitutio est actus iustitiae commutatiuae, quando scilicet res vnius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo & deposito, vel contra voluntatem eius, sicut in rapina & furto, ergo cum aliquis reddit mutuum vel depositum, restituit secundum Diuum Thomam etiam si habeat illud per voluntatem domini. Respondetur primo, quod Diuus Thomas visus est illic explicare genus restitutionis, scilicet aequalitatem iustitiae commutatiuae, non autem explicauit in illis verbis differentiam restitutionis, quae insinuatur in ipsa definitione, cum dicitur iterato statuere. Quod quidem praesupponit laesum esse ius alterius. Respondetur secundo, quod cum Diuo Thoma dicit, per voluntatem eius sicut in mutuo vel deposito, intelligit a principio mutuationis vel depositionis: postea vero cum habet locum restitutio, iam homo detinet alienum contra voluntatem domini. Notandum est tertio, quod quando quis iam est in mora soluendi rem, etiam licite acceptam, statim incipit esse iniustus, & illa detentio est eiusdem rationis cum furto vel rapina. Ita docet D. Tho. infra quaest . 66. art. 3. ad secundum. Vnde quando in definitione furti ponitur acceptio rei alienae , comprehendit Diuus Thomas retentionem rei alienae contra voluntatem domini. Ex dictis colligitur quam formaliter locutus fuerit Diuus Thomas in sua conclusione, solum asserens, esse de necessitate salutis restituere, id quod iniuste ablatum est. Nam reddere id quod iuste ablatum est & iuste retinetur, non est proprie restituere. Et propterea vsi sumus vocabulo retentionis iniustae vt vniuersalius loqueremur. Quam conclusionem censemus esse certam secundum fidem. Patet ad Rom. 13. "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum" &c. Patet etiam ex consensu totius Ecclesiae & doctorum. Et ex communi regula iuris, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum . Quae quidem intelligitur quando homo potest restituere. Et est Diui Augustini in epistola 54. & regula & intelligentia ipsius. Secunda conclusio. Praeceptum de restituendo, est simpliciter & formaliter affirmatiuum, sed importat negatiuum super quod fundatur. Ratio est, ex duplici differentia quam ponunt Theologi inter praecepta affirmatiua & negatiua. Prima est, quod affirmatiua praecipiunt actus virtutum: negatiua vero prohibent actus vitiorum. Secunda differentia est, quod contra praecepta affirmatiua peccant homines peccatum omissionis, contra negatiua vero peccatum commissionis, scilicet occidendo, &c. At vero praeceptum de restituendo praecipit directe actum virtutis iustitiae commutatiuae, ergo est affirmatiuum. Quod autem includat negatiuum supra quod fundatur, patet: quia includit negationem retinendi rem alienam inuito domino, quae est tota ratio quare obligat praeceptum affirmatiuum ad restituendum & exercendum actum virtutis. Ad argumenta quae proposuimus respondetur ad primum, quod non est irrationabiliter inuitus, si velit homo restitui sibi rem suam, quando ex malitia alterius retinetur, tunc enim charitas non obligat: vt quis renuntiet iuri suo propter alterius liberam voluntatem qua vult peccare: sed obligat tempore necessitatis. Ad secundum argumentum, iam patet responsio ex his quae dicebamus in secunda conclusione & interpretatione illius. Prae ceptum enim restituendi, quanuis sit affirmatiuum, reducitur ad negatiuum tamquam ad principalius praeceptum quod est radix & ratio quare illud affirmatiuum obliget sub peccato mortali. Ad tertium, etiam patet ex dictis in confirmatione primae conclusionis. In solutionibus ad argumenta huius articuli tangit Diuus Thomas omnem materiam restitu tioni subiectam & modum restituendi quapropter doctrinam harum solutionum exactius oportet examinare. Aduertendum est igitur, quatuor esse genera bonorum de quibus possumus inquirere an restitutio habeat locum in illis, & quomodo sit facienda. Primo quidem sunt bona spiritualia, vt gratia Dei & virtutes: sunt etiam bona naturalia corporis & animae. Sunt etiam bona extrinseca. Verbi gratia, bonae fortunae, vt fama & honor. Sunt denique officia & beneficia publica, tam in seculari republica, quam in Ecclesiastica. De his omnibus late disputandum est. DVbitatur ergo secundo loco. Vtrum ille qui laesit proximum in spiritualibus bonis, teneatur ei aliquid restituere. Verbi gratia, qui fuit illi causa peccandi, & vt amitteret gratiam & virtutes, vel impediret profectum spiritualem suis persuasionibus. Primo arguitur pro parte affirmatiua. Si quis proximo propinet venenum, tenetur ex iustitia statim quaerere illi remedium, ergo multo magis qui persuasionibus suis propinat alteri spirituale venenum. Patet consequentia, quia iste magis nocet proximo, quam alter. Secundo si Praedicator vel Doctor falsam doctrinam doceat, tenetur quam primum poterit reuocare sententiam, ergo pari ratione, si quis induxit particulariter proximum ad peccandum, tenetur illi restituere quam primum poterit, persuadendo contrarium. Tertio. Si quis occidat vel mutilet hominem etiam volentem occidi vel mutilari, peccat contra iustitiam, eo quod solus Deus est Dominus vitae corporalis. Ergo si quis inducat hominem ad peccandum, peccabit ipse contra iustitiam: & tenebitur ad restitutionem, etiam si alter voluntarie peccet. Probatur consequentia. Quia etiam solus Deus est Dominus gratiae & virtutum infusarum. Scotus in quarto Sententiarum distinctione. 15. quaestione. 3. articulo. 1. & Ricardus articulo. 4. quaestione. 21. & Paludanus ibidem, & Adrianus in materia de restitutione vbi supra: ait, quod tenetur homo qui fuit alteri causa peccati restituere illi commodiori via qua poterit. Verbi gratia, Suadendo illi contrarium & orando pro illo. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui induxit alterum ad peccandum sine dolo & fraude, non tenetur ex iustitia ad aliquam restitutionem illi faciendam. Probatur, quia sic inducens vel persuadens nihil abstulit a proximo inuito, ergo non tenetur illi restituere. Neque valet responsio Soti, quod quanuis scandalizator non sit tota causa peccati, est tamen partialis causa quae antecedit voluntatem alterius: & ex hac parte facit ei aliquam iniuriam & tenetur restituere. Contra hoc est, quod pari ratione qui improbitate precum obtinet ab amico bonum aliquod, teneretur illi restituere: quia etiam est causa quaedam antecedens voluntatem alterius. Consequens autem falsum est, quia scienti & volenti non fit iniuria, vt habetur de regulis iuris in 6. Igitur vbi non est fraudulentia aut violentia, non oritur obligatio restituendi. Secunda conclusio. Etiam si quis per dolum & fraudem scandalizet proximum offerendo illi occasionem peccandi, non tenetur per se loquendo ad aliquam restitutionem faciendam . Haec conclusio videtur esse contra Magistrum Soto lib. 4. de Iustitia & iure. quaest. 6. art. 3. conclus. 2. & contra aliquos nostri temporis Theologos. Sed probatur conclusio. Ille quantumlibet mentiendo non laedit proximum nisi tantum in bonis spiritualibus, ergo non tenetur ad restitutionem. Probatur consequentia, quia bona spiritualia non possunt amitti nisi propria & libera voluntate. Verbi gratia, Si quis duxit amicum nescientem in domum meretricis, vbi moraliter loquendo erat scandalizandus, non tenetur illi aliquid restituere, sed solum peccat maximum peccatum contra charitatem proximi. Confirmatur, quia tota ratio peccandi mortaliter in huiusmodi fraude est, quia exponit proximum in periculo fornicandi. Sed haec ratio non obligat ad restitutionem , ergo &c. Dixi autem in conclusione per se loquendo: nam si ex talifraude aut dolo sequatur postea aliquod damnum temporale, tenetur qui fecit dolum ad restitutionem . Verbi gratia, Si in illa domo erat aliquis corriualis, qui illum percuteret & spoliaret, tunc tenebitur ille scandalizator ad restitutionem. Similiter si persuasit contractum vsurarium siue manifeste siue per dolum, tenebitur ad omnia damna reparanda, quae consequuntur ex mala aut falsa persuasione. Caeterum quando per vim detinetur aliquis, vel trahitur ad peccandum, tunc certum est quod inferre vim illam, pertinet ad iniustitiam. Tertia conclusio. Speciali obligatione praecepti de correctione fraterna tenebitur scandalizator, si potest proximum corrigere. Haec conclusio non aliter probatur, quam ex communi consensu sapientum, qui iudicant quodammodo iustum esse, vt qui causam mali dedit, sit etiam reparator illius. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego similitudinem rationis: quanuis enim vterque teneatur succurrere proximo, tamen qui propinauit venenum, tenetur succurrere ex iustitia commutatiua: qui autem nocuit in spiritualibus tenetur ex charitate proximum corrigere. Neque enim ex maiori nocumento colligitur obligatio restitutionis: sed ex nocumento contra iustitiam commutatiuam per quod aufertur a proximo aliquid contra voluntatem eius. Vtrum autem sit semper maius peccatum inducere proximum ad peccandum mortaliter , Verbi gratia, ad fornicandum, quam furari ab illo magnam pecuniae quantitatem, posset aliquis dubitare. Sed respondetur breuiter. Quod quanuis ex genere suo in communi loquendo sit maius peccatum inducere proximum ad peccandum, & nocere in spiritualibus, quam nocere in temporalibus, tamen in particulari, quando illa laesio in spiritualibus non intenditur directe, poterit esse maius peccatum furari a proximo magnam pecuniae quantitatem, quam illum inducere ad fornicandum. Eo vel maxime quod ipse fornicator voluntarie peccat, si autem directe ab aliquo intenderetur deijcere proximum a gratia Dei, est maximum peccatum & contra Spiritum sanctum, videlicet inuidia charitatis fraternae. Ad secundum argumentum respondetur, quod ille Praedicator aut Doctor non tenetur ex iustitia commutatiua, per se loquendo, retractare sententiam, sed ex charitate. Aliquando etiam tenebitur ex virtute religionis, quando ex mala eius doctrina diminuitur cultus diuinus. Caeterum ali quando etiam tenebitur ex iustitia commutatiua retractare sententiam: quando ex falsa doctrina illius sequitur incommodum temporale ipsis proximis. Verbi gratia, Si praedicauit licitum esse vendere triticum vltra taxationem Pragmaticae, tenebitur ad restitutionem damni temporalis. Ad tertium respondetur, quod quanuis solus Deus sit causa efficiens gratiae & virtutum infusarum, tamen huiusmodi pretiosas qualitates ponit in nostro libero arbitrio, & facit nos dominos donorum suorum, ita vt dum illa per peccatum amittimus non peccemus contra iustitiam, & ex consequenti, neque ille cuius persuasione peccatur, tenebitur ad restitutionem. Secus autem res habet circa vitam temporalem, cuius Deus voluit esse specialis Dominus: ita vt ego ipse contra iustitiam peccem si me occido, vel occidi sine causa permitto. Habemus igitur ex dictis, quod nulla ratione laesio in bonis spiritualibus per se loquendo obligat ad restitutionem, ac propterea Diuus Thomas nullam mentionem fecit de laesione in spiritualibus: dum in hoc articulo intendebat explicare omnem materiam subiectam restitutioni. DVbitatur tertio. Consequenter, an is qui auocat aliquem ab ingressu religionis, vel etiam iam professum inducit vt relinquat religionem, teneatur ad aliquam restitutionem faciendam vel ipsi vel conuentui? Primo arguitur pro parte affirmatiua. Qui persuasit aliquem ne faciat eleemosynam pauperi, quam paratus erat dare tenetur restituere pauperi illam eleemosynam: quanuis alter non dabat eleemosynam ex iustitia, sed tantum ex misericordia, ergo pari ratione tenebitur in casu proposito restituere religioni vtilitatem, & commodum quae prouenirent religioni ex illa persona. Secundo arguitur. Religio ipsa habet ius respectu monachi professi, videlicet ad operas illius vtiles ipsi religioni. Ergo qui talem monachum a religione abduxit, facit contra iustitiam, & tenebitur restituere. Tertio arguitur. Si quis persuadeat seruo vt fugiat dominum suum, tenetur resti tuere seruum & operas eius vtiles domino, ergo simile est de religioso. De hac re sunt variae opiniones, aliqui sequuntur partem affirmatiuam, maxime quando religiosus est professus. Aliqui vero moderantur hanc sententiam, & aiunt, quod si persuasor fecit animo nocendi, tenebitur restituere, si autem non fecit animo nocendi, non tenetur restituere. Alij vero rigurosius & scrupulosius loquuntur. Aiunt enim, vsque adeo talem persuasorem teneri restituere vt obligent eum ad recipiendum habitum religionis, si non potest ipse aliter restituere. Et adducunt exemplum Raymundi quondam Generalis ordinis Praedicatorum. De quo dicitur ob eam causam ingressum fuisse religionem, quod alium a proposito religionis auocauerit: & aiunt, hanc sententiam veram esse quando religiosus abductus, erat iam professus, & quando per dolum & fraudem abducitur a religione. Assertores huius sententiae refert Syluester in verb. restitutio. 3. §. primo. dicto. 2. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui absque dolo & fraude persuasit alteri ne ingrederetur religionem, vel etiam ingressum nouitium, vel etiam professum abduxerit, quouis animo id fecerit, non tenetur ad restitutionem. Secunda conclusio. Qui per fraudem, & multo magis, qui per vim, auocat aliquem a firmo proposito religionis, siue secularem siue nouitium siue professum: tenetur ad restitutionem faciendam damni temporalis, quod consequitur, tam ipsi homini, quam conuentui. Sit exemplum. Si quis Doctor habens cathedram honorificam & pingue patrimonium velit intrare aliquam religionem, vel iam sit in illa nouitius, aut professus, & auocauerit quis eum a tali religione solis precibus & monitis, non tenebatur ad aliquam restitutionem faciendam illi, vel religioni. Si autem per dolum & fraudem abduxerit eum, & multo magis si per vim, tenebitur ad restitutionem tam ipsi quam religioni totius damni & lucri cessantis. Vtraque conclusio quantum ad restitutionem faciendam vel non faciendam ipsi particulari: probatur ex definitis in praecedenti dubio. Quantum vero ad re stitutionem faciendam vel non faciendam ipsi monasterio. Probatur argumentis factis in principio praecedentis dubij. Et tamen quanuis monasterium non habeat ius ad eum, qui vult profiteri: tamen habet ius pendens ex voluntate illius qui iam est in promptu, vt ingrediatur religionem. Quapropter, qui impedit per mendacium & fraudem ius illud, quod habet monasterium in voluntate hominis, facit iniuriam monasterio, Et ratio est euidens, quia ille qui mutat propositum propter fraudem & dolum alterius, non voluntarie mutat, idcirco laeditur ius quod habebat monasterium in voluntate illius. Quemadmodum laeditur ius pauperis per mendacium illius qui impedit eleemosynam, quam alter paratus erat dare. Si autem solis monitis & precibus desinat aliquis ingredi religionem, vel dare eleemosynam pauperi, non laeditur ius religionis, neque pauperis. Ratio est, quia totum illud ius positum est in voluntate alterius, & ille voluntarie non vult dare. Quapropter, poterit persuasor peccare contra charitatem, non autem contra iustitiam. Nec est eadem ratio de mancipio & de monacho. Etenim dominus mancipij habet proprie ius ad personam mancipij, sicut ad alias possessiones: nam potest illud vendere. At vero conuentus & religio habet ius ad monachum ex virtute religionis tantum, & non ex iustitia, & ex eadem radice oritur ius quod habet monasterium ad operas & lucra ipsius monachi religiosi. Verum est tamen quod cum ipse religiosus per propriam voluntatem in ipsa professione abdicauerit a se omne dominium & omne ius ad res temporales, & transtulerit in ipsam communitatem, eo ipso quod acquirit aliquid sua diligentia, statim efficitur proprium ipsius communitatis, & idcirco quantum ad huiusmodi res acquisitas opera monachi tenebitur ad restitutionem, tam ipse quam persuasor si per egressum illius, conuentus amittat illa bona, siue adfuerit dolus & fraus, siue non. Dixi autem de rebus iam acquisitis opera monachi: quoniam potuit contingere , quod monachus sua opera acquisierit ius ad alias res, quod quidem pendet ex noua opera & diligentia & in tali casu neque religiosus tenebitur si discedat a monasterio ex iustitia, neque persuasor sine dolo & fraude illa bona in spe futura restituere. Et ratio est, quoniam acquisitio illorum bonorum fundabatur in operatione religiosa ipsius monachi, quae non erat debita ex iustitia. Et idcirco tam ipse, quam persuasor sine dolo & fraude, non tenebitur ad restitutionem faciendam ipsi communitati. Iam vero circa huinsmodi materiam commemoranda est decisio Concilij Tridentini in Sessione 25. in Decreto de regularibus. capite. 18. Vbi sic dicitur. Anathemati subijcit Sancta Synodus, eos qui quomodocunque coegerint aliquam virginem vel viduam, aut aliam quamcunque mulierem inuitam ad ingrediendum monasterium, vel ad suscipiendum habitum, vel ad emittendam professionem. Et etiam eos qui impedierint ingredi religionem, vel votum emittere. Caeterum nihil definit Concilium circa viros, quoniam non praesumuntur inuiti intrare religionem, vel in ipsa profiteri. Sed tamen circa viros tantum dicit, si aliquis praetendat se per vim & metum ingressum fuisse religionem, aut ante aetatem debitam se professum fuisse: non audiatur, nisi ante quinquennium tantum a sua professione. Ad argumenta ex praedictis facillimum est respondere. Ad primum enim respondetur, quod qui impedit eleemosynam fieri pauperi absque fraude & dolo, non tenetur ad restitutionem, quanuis possit peccare contra charitatem. Ad secundum respondetur, quod religio non habetius erga monachum & operas eius ex iustitia commutatiua, sed ex virtute religionis. Et ea est ratio quare abducens monachum a monasterio sine fraude & dolo, non tenetur ad aliquam restitutionem, magis quam ipse monachus, nisi rerum temporalium iam acquisitarum: si forte monachus asportat secum illas ex consilio alterius, tunc enim vterque tenebitur restituere. Ad vltimum argumentum respondetur. Vt iam dictum est, quod non est ea dem ratio de seruo & monacho. Hactenus dictum est de spiritualibus bonis. DVbitatur quarto de bonis temporalibus. Et primo quidem de corporeis naturalibus. Et quaeritur primo de corporalibus bonis, vtrum qui laesit aliquem occidendo, vel mutilando, vel quomodolibet saluti damnum inferendo, teneatur restituere damnum illud. Pro cuius dubij intelligentia. Notandum est, quod duo mala possunt considerari in huiusmodi laesionibus. Alterum est ipsa laesio secundum se, scilicet occisio, vel abscisio manus. Alterum est, quod consequitur, videlicet expensae faciendae in curatione, lucrum cessans, damnum emergens. Ante omnia de vtroque damno sit nobis conclusio certissima qui laesit, tenetur ad restitutionem vtriusque damni. Haec conclusio communis est consensus doctorum. Et ratio est manifesta. Quia ex illatione vtriusque damni laeditur iustitia commutatiua. Neque valet obijcere, quod homo non est dominus propriae vitae aut membrorum, ac proinde quod non sit facienda restitutio illi, quando laeditur in huiusmodi bonis: sufficit enim ad hoc quod lae datur iustitia commutatiua, quod homo sit dominus vsus vitae & membrorum. Difficultas autem dubij in hoc consistit, vtrum percussor aut occisor teneatur restituere in alio genere bonorum, quando in illis non potest restituere in eodem genere. Primo arguitur pro parte affirmatiua. Quia Exodi 24. dicitur, "Si quis percusserit seruum, & luscum eum fecerit, dimittet eum liberum pro oculo quem eruit." Et ibidem dicit, "Si quis percusserit mulierem praegnantem , & aborsum fecerit, subiacebit damno quod maritus postulauerit, & arbitri iudicauerint," ergo. Et confirmatur ex doctrina communi plurimorum Doctorum. Imo & Diui Thomae in solutione ad primum, vbi ait, quod quando id quod ablatum est, non est restituibile, debet fieri compensatio quatenus possibilis est, puta cum aliquis alicui abstulit membrum aliquod, debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, considerata conditione vtriusque personae secundum arbitrium boni viri. ¶ Secundo arguitur, ex more Reipublicae etiam Christianae. Etenim qui lae sus est in bonis corporeis, vel etiam filius & consanguineus illius, vel haeres, pactum saepe facit cum laesore de aliqua pecunia recipienda pro laesione, quod quidem pactum nemo condemnat: sed omnes iustum arbitrantur: ergo restitutio in alio genere bonorum debet fieri. Probatur consequentia, quoniam alias, ipse qui laesus est, non posset iuste accipere pecuniam pro laesione. Tertio arguitur. Qui laesit alterum in bonis proprij corporis non minus videtur ad restitutionem obligari, quam qui laesit in bonis fortunae, sed illa restitutio fieri non potest in eodem genere, ergo necesse est, quod fiat in bonis alterius generis. Videlicet in pecunijs vel honore. Quarto arguitur & vltimo. Pecunia inuenta est ab hominibus, vt sit mensura quae adaequare possit res omnes in commutationibus humanis, sed satisfactiones corporalium laesionum numerantur inter humanas commutationes, ergo in pecunia debet fieri satisfactio quando aliter fieri non potest. Maior est Aristotel. libr. 5. Ethicorum capit. 5. Et explicatur a Diuo Thoma, quae stione praecedenti, articulo vltimo. Minor etiam in articul. 1. ad secundum. & etiam articulo. 3. Et confirmatur, quia libertas compensari potest pretio, siquidem homo potest se ipsum pretio vendere, ergo etiam vsus vitae & membrorum potest recompensari in pecunia pro ipsa laesione. SED in oppositum est text. in. l. finali. ff. de his qui deiecerunt, vel effuderunt. Vbi Iurisconsultus ait cicatricum autem & deformitatis nulla fit aestimatio, quia liberum corpus nullam accipit aestimationem. Secundo arguitur. Quoniam ex opposita sententia sequitur, quod si is qui laesit puniretur a iudice talionis poena debita secundum legem, adhuc ille teneretur ad faciendam recompensationem in pecunijs vel in alio bonorum genere. Probatur sequela. Quoniam per iudicis sententiam qua reus punitur talionis poena, solum fit satisfactio respectu Reipublicae, quae custos est vitae & salutis hominum, ergo adhuc tenetur reus satisfacere parti laesae. Consequens est contra communem sententiam. Et confirmatur exemplo. Nam si fur puniatur a iudice, etiam vltimo supplicio, nihilominus tenetur etiam restituere bona quae furatus est, & declarare vbi nam sint illa bona quae furatus est, vt restituantur parti laesae, ergo a simili. Si ille qui laesit in bonis corporis teneretur restituere parti laesae in alio genere bonorum secundum iustitiam commutatiuam, non liberaretur ab ista obligatione per hoc, quod punitur a republica poe na talionis. Tertio arguitur. Haeres etiam necessarius, eius qui laesit alterum in bonis corporis, non tenetur ad restitutionem faciendam ei qui laesus est, pro ipsa laesione, ergo neque ipse qui laesit tenebatur. Antecedens probatur. Quoniam si haec restitutio deberet fieri, facienda esset pro crimine iniurioso defuncti, at vero filius non debet portare iniquitatem patris: neque enim tenetur petere veniam pro iniuria quam pater fecit. Consequentia vero probatur. Quoniam haeres praesertim necessarius succedit in omni obligatione, ad quam tenebatur ex iustitia ipse defunctus. Quarto arguitur. Fur quando in proprio genere non potest restituere, non tenetur in alio bonorum genere restituere, neque adulter tenetur in alio bonorum genere recompensare iniuriam, quam fecit marito, ergo neque ille qui laesit in bonis corporis tenebitur pro ipsa laesione in alio bonorum genere restituere. Probatur consequentia. Quoniam honor siue fama, quam laedit adulter, magis commensurabilis est pecunia, quam salus aut vita aut membra corporis. Quinto arguitur. Restitutio cum sit actus iustitiae commutatiuae aequaliter nos obligat erga omnes, sed si quis occidat in fidelem non tenetur pro ipsa occisione aliquam restitutionem facere, offerendo pro ipso sacrificia & orationes ad Deum, ergo huiusmodi restitutio non obligat per se, etiam si occidatur Catholicus inique. Sed hoc argumentum non habet multam vim, quoniam potest solui si dicas, quod infidelis, quia non est capax huiusmodi satisfa ctionis, propterea homicida excusatur ab illa satisfactione facienda. IN huius dubij decisione sunt variae sententiae. Scotus in quarto distinctione 15. quaestione. 3. acriter reprehendit confessarios faciliores ad absoluendum homines homicidas, quam canicidas. Sentit autem ille, legitimam satisfactionem homicidij esse talionis poenam a iudice infligendam: quod si hoc non contigerit, debet ipse homicida exponere se ipsum periculo mortis in bello iusto pro Ecclesiae pace contra infideles, quod si hoc non fuerit possibile, tenebitur multis sacrificijs & orationibus iuuare animam defuncti. At vero in mutilationibus satisfactionem dicit faciendam esse pecunijs. ¶ Hanc sententiam tenet Palud. in eadem distinctione, ibidem quaestione. 2. Adrianus vero in quarto, in materia de restitutione circa finem. Addit, quod tantum pretij reddendum est pro brachio absciso, quantum mutilatus ipse postulauerit. Sed profecto esto ita facienda esset restitutio in pecunijs, melius dixisset quantum vir bonus & prudens iudicauerit, attenta qualitate vtriusque personae. Magister Soto vbi supra articul. 3. ad tertium. ait satisfactionem faciendam esse petitione veniae, vel alia arbitraria poenitentia, quod si nulla pateat alia restituendi via, erit commoda satisfactio iuuare defuncti animam precibus & sacrificijs, non tamen existimat ad huiusmodi satisfactionem obligari ex iustitia. PRO decisione veritatis sit prima conclusio certa. Qui laesit alterum in bonis corporis abunde satisfacit pro ipsa laesione, cum per iudicis sententiam punitur. Verbi gratia. Si quis alteri abscidit manum, & puniatur talionis poena, non tenebitur amplius satisfacere mutilato. Haec conclusio est communis sententia. Et ratio est manifesta. Quoniam iudicis legitima sententia, sicut actori confert ius in conscientia, ita absoluit etiam reum in foro conscientiae quantum ad satisfactionem alteri parti faciendam, sed iudex quando punit poena talionis reum, non imponit ei alteram satisfactionem pro ipsa laesione, ergo reus non tenetur amplius satisfacere. Secunda conclusio. Verisimilior mihi est sententia, quod huiusmodi laesiones non debent necessario compensari in alio genere bonorum , scilicet, si in pecunijs aut honoribus aut precibus & sacrificijs. Ratio est, quod quanuis argumenta facta pro parte affirmatiua sint probabilia, tamen argumenta facta pro parte negatiua, vrgentiora sunt nostro iudicio. Deinde ista conclusio sequitur ex prima per necessariam consequentiam , ergo tenenda est sicuti prima. Probo antecedens, quoniam sententia iudicis, quae non fundatur in falsa praesumptione confert ius in conscientia, siue ligando siue absoluendo, sed quando punitur quis talionis poena, non obligatur ad aliquam pecuniariam restitutionem, ergo neque tenebatur ad illam ante iudicis sententiam. Et confirmatur haec ratio argum. 5. & 2. factis pro parte negatiua. Hanc conclusionem tenuerunt & tenent aliqui viri docti nostri temporis, inter quos fuit Magister Victoria. Videtur etiam esse Magist. Sentent. in. 4. dist. 15. prope finem. vbi cum mentionem fecisset vtriusque damni illati per laesionem corporalem, asserit primum damnum, de quo nunc disputamus, sola poenitentia emendandum esse & reparandum coram Deo. Posterius vero malum restitutione reparari. Consonat denique haec nostra sententia cum quadam alia sententia doctorum asserentium, quod fama iniuste ablata non necessario est restituenda pecunijs, aut in alio genere bonorum. De qua re paulo post dicturi sumus. Hactenus diximus de restitutione & satisfactione quantum est ex iustitia commutatiua. At vero de satisfactione pro huiusmodi laesione in foro poenitentiario; Sit tertia conclusio . Temperanda videtur in foro poenitentiario vtraque pars huius dubij tali moderamine, videlicet: quod prudens confessarius cognoscens homicidam vel percussorem commode posse pro huiusmodi laesione recompensationem facere pecunijs parti laesae, debet prudenter iniungere talem satisfactionem. Quod si ipse homicida vel percussor non potuerit talem satisfactionem facere, non debet illam praecipere confessarius. At vero si ipse reus contendat rationabiliter se nolle facere talem restitutionem , quanuis commode possit facere, tunc recurrendum est ad regulam de modo imponendi poenitentiam peccatorum. Si enim satisfactio imposita prudenter imponitur & reus non profert idoneam excusationem ad non admittendam illam: confessarius nihilominus obliget eum vt acceptet illam. Si autem voluerit condescendere cum illo & imponere aliam satisfactionem pro peccato illius condignam: poterit licite facere, & absoluere illum, si alias apparet bene dispositus: neque enim in hac parte fauemus homicidis, neque percussoribus, sed potius illorum delicta exaggeramus, quia vita & salus & membra hominis quae illi destruunt, sunt tam excellentia bona, vt secundum se non admittant pecuniariam restitutionem & aestimationem. Quapropter eorum delictum maius est apud Deum. Quae diximus deseruiunt ad componendos homines vulgares & plebeios. Etenim homines nobiles & illustres non curant de huiusmodi pecuniaria restitutione. Ad argumenta partis affirmatiuae respondendum est pro parte negatiua. Ad primum respondetur, quod iam leges illae Exodi antiquatae sunt, quia numerantur inter iudiciaria. At vero olim iustae leges erant, quoniam in poenam delicti possunt constitui leges poe nales iustae in solutione pecuniae pro laesione facta. Est exemplum in poena quadrupli, quam fur tenebatur soluere. Item in foro poenitentiario potest confessarius imponere pecuniariam satisfactionem pro peccatis, & tamen non obligabant peccata antea ad huiusmodi satisfactionem, quia erant contra alias virtutes, contra charitatem, temperantiam &c. ¶ Ad confirmationem respondetur primo. Quod sententia illa communis habet suam verisimilitudinem. Sed respondetur secundo, pro nostra sententia, quod Diuus Thomas & alijquidam doctores intelligendi sunt de damno consequenti, & quantum ad hoc ait, faciendam esse restitutionem in alio genere bonorum vt explicabimus dubio sequenti. Item Diuus Thomas potest explicari cum dicit, debet fieri, hoc est decet vt fiat, maxime in foro poenitentiario vbi confessarius potest obligare, imo & aliquando debet obligare reum vt satisfaciat pecunijs, vel honore parti laesae, attenta conditione vtriusque personae. Et ad hoc fere semper obligat charitas, quia tali via componitur pax & amicitia inter laesorem & partem laesam. Ad secundum respondetur illud factum esse iustissimum, quoniam qui laesus est ius habet ad petendam vltionem iniuriae illatae coram iudice. Et vt huic iuri cedat, quod vulgo dicitur, pierda la quexa, licitum est illi accipere pecuniam quantam viri prudentes iustam esse iudicauerint. Ad tertium respondetur, quod quanuis omne peccatum contra iustitiam commutatiuam, quantum est ex parte sua, obliget ad restitutionem, tamen quaedam sunt de quibus non potest fieri restitutio, & tunc excusatur qui peccauit a restitutione. Verbi gratia, parochus, qui noluit ministrare sacramenta subditis, peccauit contra iustitiam commutatiuam: tenebatur enim ex officio ministrare, & tamen non potest restituere damnum illud: & ita excusatur a restitutione. Item, si quis interficiat proprium seruum infidelem, excusatur ab omni restitutione, & tamen peccauit contra iustitiam: quia non erat dominus vitae illius. Ad quartum argumentum respondetur, pecuniam duntaxat esse mensuram rerum venalium, at vero liberi hominis vita, salus & membra venalia non sunt. Ad confirmationem respondetur, quod operationes potentiarum ex quibus aliquod lucrum vel commodum alteri prouenit, possunt vendi, aliae vero operationes ex quibus nulla commoditas alteri prouenit, non sunt vendibiles. DVbitatur quinto circa detrimenta quae consequuntur laesionem corporalem, Vtrum qui laesit teneatur soluere expensas curationis, & lucrum cessans & damnum emergens. Ad hoc dubium breuiter respondendum est. ¶ Prima conclusio. Qui laesit, tenetur omnia praedicta soluere ad arbitrium boni viri. Haec conclusio ab omnibus asseritur. Solus Maior in 4. dist. 15. differt quantum ad modum & quantitatem restitutionis. Ait enim quod si laesus sit artifex, & non possit exercere officium propter laesionem, non tenetur percussor tantum soluere quantum laboranti accresceret, quia non debetur tantum otioso quantum laboranti. Nihilominus probatur nostra conclusio. Primo qui dem, illa habetur expresse Exod. 21. & refertur cap. 1. de iniurijs & damn. & in. l. fin. ff. de his qui deiecerunt vel effuderunt. Deinde probatur ratione. Quia laesus offenditur & damnificatur in tantis bonis temporalibus per iniuriam percussoris, sed huiusmodi laesio reparatur per restitutionem ad aequalitatem, ergo talis restitutio debet fieri. Praeterea. Si quis per vim & etiam occulte capiat instrumenta artificis, ex quibus ipse redditur impotens ad comparandum victum suo labore, tenetur qui accepit tantum restituere quantum ipse artifex lucraturus erat, ergo multo magis si percussit manum vel abscidit, tenebitur restituere. Neque argumentum Maioris aliquid valet. Quia si artifex ille vacat, hoc prouenit ex iniuria alterius & non ex ignauia propria, & idcirco in eiusmodi recompensatione habenda est ratio lucri cessantis, etiam in spe lucri futuri, vt Diuus Thomas ait ad quartum argumentum huius artic. & in art. 4. Secunda conclusio . Si duo inuicem rixantes seipsos ad certamen prouocant, ita vt vterque libens ad certamen accedat, neuter tenetur alteri restituere praedicta incommoda. Probatur ex communi regula iuris, scienti & volenti nulla fit iniuria: & etiam ex testimonio, vulgari Aristoteli . Nemo patitur iniustum volens: sed in isto casu vterque consentit certamini, & cedit iuri suo voluntarie, saltim quantum ad petendam restitutionem, ergo neuter tenetur alteri restituere quidquam . Maior explicata est a nobis sup. quaest. 50. art. 3. Hinc colligitur, quod si alter percussus petat coram iudice satisfactionem, peccat contra iustitiam commutatiuam , & tenetur restituere si quid accepit a percussore. Tertia conclusio. Si quis alterum prouocauerit ad pugnam, & ipse prouocatus descendit ad certamen solum ex eo quod aliter non potest effugere infamiam, tunc prouocans tenetur ad restitutionem, si prouocatum percusserit: ipse autem prouocatus, si alterum percusserit, non tenetur ad restitutionem. Probatur prima pars, quia prouocator ipse iniuriam facit alteri, & quasi violentiam, ex qua postea sequitur damnum, ergo qui fecit iniuriam prouocans, tenebitur tale damnum restituere. Secunda vero pars probatur, quia prouocans voluntarie cedit iuri suo, ergo nulla est illi facienda restitutio, quia ipse vltro voluit se exponere tali periculo. Sed est obiectio. Quando quis trahit alterum ad ludum per vim, ille qui tractus est, si forte lucrifaciat, non potest lucrum retinere apud se, magis quam ille qui traxit. Vterque enim tenetur ex aequo restituere quod lucratur, ergo etiam in casu nostrae conclusionis vterque tenebitur alteri restituere, si laeserit alterum. Respondetur negando consequentiam. Et ratio discriminis est. Quoniam tractus per vim ad ludum tenetur restituere ratione rei alienae acceptae, per quam ipse melioratur. At vero in casu nostrae conclusionis, lacessitus nihil alienum recipit, neque retinet apud se, cum alterum laedit: qui voluntarie se exposuit tali periculo: & ideo non est eadem ratio. DVbitatur sexto. Vtrum qui laesit alterum in bonis corporis teneatur restituere haeredibus. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniam ipse, qui percussus est, non tenebatur ex iustitia alere filios, vel haeredes, ita vt si non faceret teneretur restituere, ergo neque ille qui percusit, vel interfecit tenebitur restituere haeredibus. Arguitur secundo. Qui sine dolo & sine vi abduxit religiosum a monasterio, diximus quod non tenetur restituere conuentui vtilitatem illam, quam monachus praestiturus erat. Eo quod monachus non erat obligatus ex iustitia impendere suas operas in vtilitatem conuentus: sed tantum ex religione & obedientia, ergo simili ratione non tenebitur percussor in casu proposito. Arguitur tertio. Quoniam sequitur ex opposita sententia, quod si quis occideret hominem debitis implicatum, quod teneatur occisor restituere creditoribus, si propter mortem illius minus habeant, quam habere illos oportebat. Sequela probatur, quia ipse defunctus tenebatur etiam ex iustitia soluere illa debita. Consequens autem nimis rigidum videtur: nemo enim obligat ad huiusmodi restitutionem. SED in oppositum est, quod qui lae sit aliquem in bonis corporis tenetur resti tuere, sicut diximus in prima conclusione dubij praecedentis, sed haeres succedit in omne ius defuncti, ergo illi facienda est restitutio expensarum & damni emergentis, & lucri cessantis. Secundo. Omnes debitores, qui debebant defuncto, tenentur alterius generis debita restituere haeredibus. Verbi gratia, si quid debebant ex mutuo, vel emptione & venditione, ergo etiam istud genus debiti ex percussione corporali contractum tenetur restituere haeredibus. PRO decisione huius difficultatis notandum est, quod haeredes sunt in duplici differentia. Quidam sunt qui dicuntur necessarij & legitimi, qui non possunt a testamento repelli: quales sunt filij & parentes, & inter haec censetur vxor, quia pertinet intrinsece ad ipsam familiam viri, quanuis non sit haeres, sed potius socia lucri. Alij vero sunt haeredes voluntarij ipsi testatori, qui libere instituit illos in suo testamento, vt sunt extranei, amici, & fratres, & consanguinei: tametsi fratres & consanguinei succedant ab intestato, non tamen sunt necessarij haeredes, quia possunt repelli a testamento. Hoc supposito sit prima conclusio. Hae redibus necessarijs & legitimis facienda est restitutio praedictorum incommodorum. Verbi gratia, si quis laesit vel occidit patrem, tenetur alere filios & vxorem habita ratione conditionis ipsorum ad arbitrium boni viri. Intelligitur conclusio, quando filij & vxor minus habent ad sustentationem suam, quam haberent viuente patrefamilias. Haec conclusio communis est Doctoribus. Sed Scotus ait, quod etiam tenetur, qui laesit, alere totam familiam. Quod nos quidem falsum reputamus, quoniam ratio restitutionis in eo fundatur, quod filij & vxor non habeant minus ad honorem & decentiam sui status, quam haberent, viuente viro, sed poterit contingere quod filij & vxor non habeant opus tanta familia post mortem ipsius patris familias, ergo qui percussit non tenetur alere totam familiam, sed illam quae necessaria est & decet ad sustentationem filiorum & vxoris honorificam . Et idcirco in eo quod diximus in conclusione quod tenetur sustentare filios & vxorem, includitur etiam fami lia necessaria ad arbitrium boni viri ad debitam sustentationem filiorum & vxoris. Probatur ergo conclusio. Quoniam hae redes necessarij & legitimi laeduntur in bonis proprijs quando laeditur is cuius sunt haeredes necessarij, sed ad restitutionem pertinet reparare laesionem, quae facta est in bonis proprijs ipsius proximi, ergo talibus haeredibus facienda est restitutio. Antecedens declaratur. Quoniam pater respectu filij est veluti quodam totum, & filius est veluti pars. Item vir & vxor, sunt consortes & veluti vna caro, & ipso iure naturae parentes filios & viri vxores alere tenentur, ergo huiusmodi alimenta sunt bona propria ipsorum. Idipsum dicimus de fama, quod si iniuste ablata fuerit patri, restituenda est filijs & haeredibus necessarijs: quoniam vna & eadem censetur fama vel infamia ipsorum. Imo addiderim obiter, quod attinet ad famam, quod etiam si defunctus non habeat hae redes necessarios, locum habet restitutio ipsi defuncto: quoniam adhuc anima ipsa immortalis cum sit, habet ius vt non sinistre de illa iudicetur a viuentibus. Secunda conclusio. Haeredibus non necessarijs non est facienda restitutio titulo alimentorum. Verbi gratia, occidit aliquis artificem, qui arte sua sustentabat hominem quem voluntarie haeredem instituit: tunc dicimus, quod non est facienda restitutio illi homini si nullas expensas fecit in curatione defuncti. Ratio est, quia tales haeredes non laeduntur in bonis proprijs ex eo quod lae sus est testator, ergo non est illis facienda restitutio. Antecedens probatur, quia tales haeredes neque sunt partes testatoris, neque ipse testator tenebatur iure naturae illos sustentare. Tertia conclusio. Fieri potest, vt alijs titulis debeatur restitutio aliqua huiusmodi haeredibus. Verbi gratia, si facta fuerat conuentio inter vulneratum & vulnerantem pro condonanda iniuria certo pretio pecuniarum, tunc illa pecunia reddenda erit hae redibus, etiam non necessarijs. Item si vulneratus ipse erat artifex, & accepto vulnere vixit per annum integrum, nec potuit exercere artem suam, tenebitur per cussor restituere lucrum cessans haeredibus etiam non necessarijs, quia tenebatur ipsi defuncto. Hanc conclusionem probant argumenta facta in oppositum pro parte affirmatiua. Hactenus dictum est de restitutione facienda haeredibus defuncti, sed de restitutione, quam debent facere haeredes percussoris sit quarta conclusio. Haeredes quilibet eius qui percussit tenentur restituere omnia damna quae consequuntur in bonis fortunae: si tamen defunctus reliquit bona ex quibus fiat solutio. Ratio est. Quia illa bona in quibus succedit haeres, sunt obligata ex iustitia ad reparanda damna, quae dominus fecerat ex iniuriosa laesione. Hinc sequitur corollarium, quod pater vt implurimum quanuis sit necessarius haeres sui filij, non tenetur restituere damna quae consequuta sunt ex eo quod filius percusserit aliquem. Ratio est. Quia vt implurimum ipse filius non habet bona quae pater acquirat de nouo, & in quibus succedat per obitum filij. Si tamen habuerit bona quae dicuntur castrensia, fueritque iam emancipatus, tenebitur pater restituere de illis bonis, sicut & alij haeredes. Diximus tamen in conclusione, restituenda esse damna, quae consequuntur ex laesione: quoniam etiam si concederemus, quod pro ipsa laesione secundum se sit aliquid restituendum ab ipso percussore, nihilominus haeredes illius non tenentur ad istam restitutionem. Et idem iudico de infamia cuius causa fuit pater, quod non tenebitur filius haeres illam restituere. Et ratio est, quia vtriusque damni restitutio debetur ratione criminis personalis, at vero culpa patris vel testatoris non transit ad haeredem, & idcirco non tenebitur restituere illud quod praecise respondet ipsi crimini & laesioni iniuriosae. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod pater quidem, vinculo charitatis & pietatis, quod est maius & fortius quam iustitiae commutatiuae, tenetur alere filios, & ipsi filij habent ius naturale, vt sustententur a parentibus: & idcirco qui patrem occidit inique, impedit per iniquitatem ius filiorum, vt sustentarentur a parente: quapropter tenetur filijs restituere. Neque valet consequentia ista, quod si pater non tenebatur ex iustitia commutatiua alere filios quod neque etiam teneatur qui impediuit per iniquitatem ius filiorum ad huiusmodi alimenta. Quemadmodum enim licet Petrus non teneatur, nisi ex misericordia, dare eleemosynam, tamen qui impediuit per mendacium & iniquitatem pauperem ne recipiat illam eleemosynam, tenetur restituere ex iustitia commutatiua totam eleemosynam illam pauperi, sic etiam in illo casu, qui occidit patrem tenetur restituere filio. Sed est obiectio. Si ipse pater prouocauerat percussorem ad certamen, impeditur etiam ius filiorum ad alimenta, & tamen non tenetur restituere illis, ergo non oritur restitutio ex eo quod impeditur per iniquitatem ius alterius. Probatur consequentia. Quia ille prouocatus nihilominus inique occidit & vere homicida est. Confirmatur. Quia etiam si pater prouocans videatur renuntiare iuri suo quantum ad seipsum attinet, tamen non potest renuntiare iuri filiorum quod habetur vt sustententur a parentibus, ergo percussor adhuc teneretur restituere filijs si praedicta ratio valeret. Respondetur, quod totum ius filiorum quantum libet naturale quod habent vt alantur a parentibus, pendet nihilominus ex pietate patris, quam ipse tenetur exercere erga filios. Et idcirco quando pater renuntiat iuri suo, & voluntarie se exponit periculo mortis, perit consequenter ius filiorum contra percussorem, quoniam percussor tenebatur filijs quatenus tenebatur ipsi patri, eo quod erant aliquid patris, qui licet peccauerit contra pietatem exponendo se periculo mortis imprudenter: potuit tamen de facto renuntiare iuri filiorum, quatenus erant aliquid sui. Ad secundum argumentum respondetur, quod potius confirmat nostram sententiam. Etenim si monachus per fraudem aut vim abducatur, tenebitur qui abduxit restituere conuentui incommoda quae sequuntur, vt iam dictum est a nobis, er go similiter in nostro casu tenebitur ad restitutionem qui per vim & iniustitiam lae sit patrem, ipsis filijs, omnia incommoda quae illis sequuntur ex laesione patris. Intelligimus autem cum dicimus, qui per iniquitatem occidit vel percussit de iniquitate & iniustitia directe contra ipsum percussum commissa. Etenim si ipse voluntarie se exposuit tali periculo prouocans alterum ad certamen, non est iniqua percussio respectu illius: quanuis sit iniusta & iniqua respectu reipublicae, vel respectu Dei qui est dominus specialis vitae. Ad tertium argumentum vt respondeamus sit vltima conclusio. Qui occidit debitorem non tenebitur creditoribus restituere etiam si ipse non reliquerit bona ex quibus soluatur debitoribus, nisi forte interfecerit illum ea intentione: vt creditores non recuperent sibi debita. Probatur prima pars, quia nulla actio datur creditoribus contra huiusmodi homicidam in foro exteriori. At vero iudices fori exterioris sunt custodes iustitiae, ergo certum signum est quod interfector non tenetur ad talem restitutionem. Confirmatur, quoniam in foro poenitentiario confessarij prudentes qui debent esse iudices obligationis conscientiae nunquam interrogant homicidam an interfectus habuerit creditores: nec si habere cognouerint, obligant ad restitutionem ipsum poenitentem, ergo etiam est signum certum quod nulla est talis obligatio. Neque valet obiectio quod impeditur ius creditoris quod habet erga occisum sicut impeditur ius filiorum quod habebant erga patrem, ergo si tenetur restituere filijs tenebitur etiam restituere creditoribus. Respondetur etenim quod non est eadem ratio, quoniam ius creditorum quod voluntarie acquiritur ea conditione acquiritur, vt maneat pendens a periculis vitae & bonorum personae debitoris. At vero ius filiorum ex natura rei inditum est illis, & debet esse tutum eo quod in natura ipsa fundatur & non in libero aliquo contractu. Secunda vero pars probatur ex communi regula iuris. Si tua culpa damnum datum est aut iniuria illata, iure te super his satisfacere oportet. Quae regula sic intelligenda est de culpa contra iustitiam commissa. At vero, qui in fraudem creditorum occidit debitorem, peccat contra iustitiam, & apponit medium efficax ad damnificandos creditores, ergo tenebitur illis restituere. ¶ Et denique si in foro exteriori probetur talis dolus aut fraus, dabitur actio creditoribus contra huiusmodi homicidam. DVbitatur septimo. An ille qui vitiauit virginem teneatur restituere? Arguitur primo pro parte affirmatiua ex illo Exod. capit. 22. "Si seduxerit quis virginem nedum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam & accipiet eam in vxorem." Quod si pater virginis noluerit eam illi dare, dotabit eam secundum quod virgines accipere consueuerunt. Habetur iste text. in cap. 1. & 2. de adulterijs. Et in Concilio Tridentino Sessione 24. in Decreto de reformatione matrimonij cap. 6. dicitur, quod raptor virginis vltra poenas excommunicationis & infamiae quas incurrit, tenetur virginem arbitrio iudicis dotare, siue in matrimonium accipere. Arguitur secundo ex regula saepe citata, si tua culpa damnum datum est, &c. Sed culpa stupratoris multa damna consequuntur tam patri quam virgini in honore & in bonis temporalibus: quandiu enim virgo est sub custodia parentum fit illis iniuria si corrumpatur, non scientibus illis. Item ipsa virgo praecipuam dotem habet virginitatem: qua amissa opus habet maiori dote, vt possit nubere secundum statum suum. Denique arguitur. Si mulier quae amisit virginitatem, nubat viro ignoranti stuprum, male tractabitur, imo exposita est periculo vitae & diuortij, ergo vitiator virginis qui tantorum malorum causa fuit, tenetur ad restitutionem. In hoc dubio dissoluendo sunt variae senrentiae. Prima est quae vniuersaliter asserit stupratores teneri ad dotandam virginem, & accipiendam illam in vxorem, ita tenet Paludanus distinctione. 15. quaest. 2. in 4. & alij quos refert Syluester in verbo luxuria, quaestione. 5. Secunda sententia est quae per oppositum asserit raptorem virginis teneri ad dotandam illam duntaxat. Authores huius sententiae refert Syluester ibidem: imo & Magister Soto videtur esse huius sententiae libro. 4. de iustitia & iure, quaestione. 7. articulo. 1. ad secundum. Tertia sententia est media quae habet, eum qui per vim vel dolum vitiauit virginem teneri ad dotandam illam vel ducendam vxorem. Eum autem qui stuprauit virginem voluntariam, non teneri ad restitutionem aliquam. Pro cuius rei intelligentia aduertendum est. Stuprum posse committi aliquando per vim & dolum, aliquando vero ipsa virgo sponte sua etiam praeueniens virum consentit in stuprum vel etiam inducta verbis amatorijs & blanditijs. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Si virgo omnino fuit voluntaria vel inducens ipsa virum amatorijs blanditijs , vel inducta sit ab ipso, non tenetur stuprator ad restitutionem faciendam neque virgini neque patri. Quod non teneatur virgini, probo, quia scienti & volenti nulla fit iniuria, sed virgo voluntarie consentit, ergo non patitur iniuriam. Confirmatur. Quia etiam si alicui abscindatur manus scienti & volenti, non tenetur percussor ad aliquam restitutionem illi faciendam, ergo neque stuprator virginis consentientis, tenebitur ad aliquam restitutionem: sed haec ratio procedit etiam si teneamus quod ipsa virgo non est domina integritatis suae magis quam manus. Cae terum existimo, quod mulier est domina vsus illius membri, sicut aliorum, & quia talis vsus non est sine corruptione non peccat illa contra iustitiam si amittat virginitatem volens. Vnde hic non habet locum quod supra diximus ex aliorum sententia, quaestione. 59. articulo. 3. pagina. 73. §. his suppositis. Videlicet, quod quanuis in abscisione manus consentiat homo voluntate personae, dissentit tamen voluntate naturae. Etenim natura ipsa ordinauit membrum foeminae ad illum vsum, ergo si adest voluntas personae, nullum est inuoluntarium in apertione membri foe minei. Quod vero non teneatur patri restituere, probatur. Quia ipsa virgo non tenetur ad aliquam restitutionem patri faciendam: ergo neque stuprator. Probatur consequentia. Quia ipsa virgo est causa principalis illius damni, ergo si illa non tenetur quae est causa principalis, non tenebitur stuprator restituere qui est causa minus principalis. Confirmatur. Nam si virgo contra patris voluntatem nupserit, valet matrimonium nec tenetur patri quicquam restituere ipsa, neque vir illius, ergo etiam qui admiserit stuprum cum illa volente, non peccat contra iustitiam, neque ipsa neque stuprator: sed contra castitatem. ¶ Prae dicta conclusio intelligenda est quantum ad laesionem integritatis & damna temporalia consequuta. At vero quantum ad honorem ablatum ab ipso patre, dicimus, quod tenetur stuprator restituere illum honorem patri quantum fuerit sibi possibile in eodem genere ad arbitrium boni viri. Secunda conclusio . Qui per vim aut fraudem stuprauit virginem, tenetur restituere & virgini & patri omnia damna quae consequuta sunt ex stupro, tam in honore quam in bonis temporalibus. Haec conclusio probatur ex dictis de restitutione facienda pro laesione corporali: & argumentis factis in principio huius dubij. Quae conclusio mea sententia non solum habet locum in raptore, sed etiam in alijs qui verbis fraudulentis & mendacibus decipiunt virginem. Verbi gratia, si stuprator dicat ei, quod non corrumpet eam: postea vero frangit fidem & integritatem virginis stulte confidentis. Tertia conclusio. Si quis sit nimium molestus extraordinarijs diligentijs solicitans virginem adhuc repugnantem: & illa tandem victa non dolo aut fraude succumbat: tenetur ad restitutionem & virgini & patri vtriusque damni in honore & in bonis temporalibus. Ratio huius assignatur a viris prudentibus: quoniam respectu foeminae, huiusmodi solicitationes reputantur pro violentia. Vnde merito in tali casu obligatur ad restitutionem huiusmodi stuprator. Et confirmatur. Nam si quis ex industria adhiberet aliqua media quibus ipsa virgo excitare tur ad passiones vehementes luxuriae: vt illa consentiret in stuprum facilius, procul dubio videtur teneri ad restitutionem damni: quia quanuis illae passiones augeant voluntarium, tamen diminuunt liberum. Et cum haec diminutio proueniat ab extrinseco qui fraudulenter excitat illas passiones, non est quare non obligemus illum ad restitutionem, ergo similiter tenebitur restituere qui extraordinarijs solicitationibus attraxit virginem ad stuprum. Quae nam autem sint istae extraordinariae solicitationes, relinquimus arbitrio boni viri. Neque enim arbitror dona etiam maxima, quae voluntarie accipiuntur a virgine inter huiusmodi extraordinarias solicitationes esse numeranda. Ratio est. Quoniam ipsa virgo ex cupiditate accipit, & non censetur violentiam pati, sed potius ipsa voluntarie aperit viam ad stuprum admittendum. Quidam tamen viri docti & prudentes in fauorem mulierum, iudicant inter huiusmodi extraordinarias diligentias & solicitationes, preces affectuosas & importunas, crebra suspiria, & amatoria carmina frequenter decantata, & alia similia. Alijs tamen metaphysice considerantibus rem istam omnia haec media videntur multum extrinseca, vt virgo dicatur violentiam pati. Et ratio est, quia haec omnia voluntarie audit & paulatim afficitur ad libidinem, & tandem admittit voluntarie stuprum. Arbitror tamen ego, si quae sunt solicitationes violentae, eas esse in quibus ipsa virgo repugnans incipit obtrectari per amplexus & oscula & tactus impudicos, per quae omnia tandem virgo afficitur nimis & admittit voluntarie stuprum peccans. Ratio huius est, quia moraliter loquendo, quasi non potest se defendere: opus enim habet heroica virtute, vt vincat talem tentationem. Quapropter qui constituit virginem per talem antecedentem violentiam in tanto discrimine: tenebitur ad restitutionem perinde atque si violenter corrupisset. Et ratio huius est, quia quanuis mulier peccet admittendo stuprum, tamen illud voluntarium admixtum est cum iniurioso violento ex parte stupratoris, & hinc oritur ratio restitutionis. Sit exemplum. Si ego haberem facultatem excitandi tempestatem in mari, sciens & prudens quod mercator nauigans, vrgente tempestate, proijciet merces suas in mare, tenerer ego restituere damnum illud, etiam si mercator voluntarie proijciat merces in mare: quia illud voluntarium dicitur esse admixtum cum violento secundum quid antecedenti. Sic etiam in nostro casu licet virgo tandem voluntarie peccet: tamen propter violentiam antecedentem iniuriose constituta est in illo discrimine, vt moraliter loquendo vix possit non consentire. Idem dicimus si virgo per fraudem & dolum ducatur ad locum vbi occultatur vir potens qui intendit cum illa stuprum committere. Quarta conclusio. Quando stuprator est diues, ex contra vero virgo nimium pauper, tenebitur ille iudicio prudentum ad aliquam restitutionem faciendam in pecunia pro dote vel pro parte dotis, etiamsi non intercesserit aliqua violentia aut fraus: sed ipsa voluntarie consensit cum illo. Ratio huius est, quia inter huiusmodi personas merito iudicatur aliquod pactum implicitum & interpretatiuum interuenisse. Quoniam similes virgines pauperes merito iudicant & humanam fiduciam habent, quod tales viri dotabunt illas sicut solent facere similes viri. Vltima conclusio. Quando stuprator secundum praedicta documenta tenebitur restituere, non obligabitur a confessario ante iudicis sententiam integram dotem reddere. Sed obligabitur in foro conscientiae ad restituendum damnum quod ex illa laesione consequutum est. Explicatur ista conclusio. Erat virgo quae habebat dotem mille aureorum, cum qua dote poterat nubere secundum conditionem sui status. At vero amissa virginitate non potest nubere cum viro eiusdem qualitatis, nisi cum dupla aut tripla dote. Tunc dicimus quod non opus est vt stuprator reddat integram dotem: sed sufficit quod reddat excessum necessarium ad supplendum damnum consequutum ex corruptione virginis. Si autem condemnetur a iudici in fo ro exteriori in poenam delicti, tunc tenebitur etiam in foro conscientiae stare sententiae iudicis. Quemadmodum enim pro laesione corporali non tenetur percussor restituere quicquam pro abscisione ipsa membri secundum se, quanuis teneatur ad damna quae consequuta sunt ante sententiam iudicis. Ita dicimus de laesione corporali integritatis virginis quod non tenetur stuprator ante sententiam iudicis, nisi ad damna quae consequuta sunt. Ex dictis sequitur, quomodo possit accipi iudicium ad definiendum, an teneatur quis restituere mulieri iam antea corruptae. Etenim quando non est facienda restitutio virgini, multo minus mulieri quae inuenitur corrupta. Si autem per vim accesserit vir ad mulierem corruptam, tenebitur ad omnia damna quae consequuntur ex illo accessu, tam in honore quam in bonis etiam temporalibus. Item si vir habens infirmitatem contagiosam, accesserit ad mulierem ignorantem illam infirmitatem, etiam volentem copulam illam fornicariam, tenetur soluere & restituere: si illam infecerit, expensas, scilicet, curationis, & alia damna emergentia, & lucra cessantia: nisi forte fuerit mulier omnibus exposita venientibus ad illam. Tunc enim ipsa se exponit voluntarie tali periculo. Sed nihilominus si illa interrogauerit virum, an ipse habeat infirmitatem contagiosam, tenebitur restituere si illam deceperit. Quod si mulier corrupta conceperit ex viro, etiam si ipsa voluntarie consenserit in fornicatione, tenebitur vir procurare foetum ipsum, & nutrire & alere filium: non quidem ex obligatione iustitiae commutatiuae, sed ex iure & pietate naturali in ordine ad filium. Si autem inuitam vel per fraudem & dolum impraegnauerit illam, tenebitur ex iustitia commutatiua respectu mulieris: quoniam consideratur ipsa conceptio & partus & nutritio prolis tanquam damnum consequens actionem iniuriosam. IAM ad argumenta in oppositum respondetur , quod testimonia illa plane intelliguntur quando per vim aut fraudem corrumpitur virgo: & tunc adhuc non tenebitur stuprator soluere poenam legis pro delicto impositam, ante sententiam iudicis: sed tantum illud damnum tenebitur restituere, quod reuera consequutum est. Ad secundum argumentum respondetur, quod si virgo libens consensit in stupro, non est digna nubere viro sibi compari. Si autem pater voluerit honorifice illam locare, ipse debet adijcere ad dotem, non autem ipse stuprator. Si autem ipsa virgo inuoluntarie corrupta est, iam diximus quod tenebitur stuprator ad damna. Ad tertium respondetur, quod omnia illa damna quae consequuntur stuprum virginis quae libere voluit stuprum, erunt sibi imputanda. Si autem per vim aut fraudem corrupta fuerit, iam diximus in secunda & tertia conclusione qualiter tenebitur stuprator ad omnia illa damna quae consequuntur . DVbitatur octauo & principaliter circa restitutionem faciendam de fama & honore. De qua re Diuus Thomas nos docet in solutione ad secundum & tertium argumentum breuiter & compendiose. Dubitatur itaque, Vtrum qui infamauit teneatur ad restitutionem. Arguitur primo pro parte negatiua. Qui falsum crimen imponit proximo, infamat illum: & tamen non semper tenetur restituere, ergo non semper est regula certa, quod infamator tenetur restituere. Probatur minor in multis casibus. Primo quidem, quando is cui crimen imponitur nihil aestimat. Verbi gratia, si imponatur falsum testimonium viro illustri & seculari, quod lacessitus ab altero interfecit illum. Similiter si dicatur de milite quod stuprauit virginem. Alter casus est, si is cui crimen falsum imponitur, est alias infamis in illo genere peccati. Verbi gratia, si dicatur de publico vsurario, quod heri dedit pecuniam suam ad vsuram, quam tamen non dedit. Tertius casus est, quando is qui crimen imponit habetur mendax & vir nullius fidei. Sed dicet aliquis & merito, quod in istis casibus reuera non laeditur fama, & idcirco non est obligatio ad restitutionem. Arguitur secundo & replicatur. Reus qui in iudicio accusatur de vero crimine contra iuris ordinem, si interrogatus etiam iuramento, negauerit se commisisse tale crimen , infamat accusatorem, habebitur enim ille tanquam criminator, & tamen non tenetur restituere, ergo. Item testis qui per errorem inculpabilem testificatur in iudicio, quod Petrus commisit graue crimen quod reuera non commisit, infamat illum, & tamen non tenetur restituere, etiam si postea cognouerit se falsum dixisse, ergo. Item iudex qui pronuntiat sententiam secundum allegata & probata contra ipsum innocentem quem scit esse innocentem, scientia priuata, infamat reuera illum, per suam sententiam: & tamen non tenetur restituere, ergo. Sed tamen adhuc respondebit aliquis, quod in istis casibus laeditur fama: sed tamen iuste aufertur. Arguitur tertio & replicatur contra hoc. Si vir illustris & cuius fama vtilis est reipublicae infamet hominem plebeum, non tenetur restituere illi famam, quam tamen iniuste abstulit, ergo. Probatur minor. Quia si vir ille dicat se falsum dixisse aut inique egisse contra proximum infamabitur ipse, ex cuius infamia sequitur damnum communitatis : praeterquam quod ipse cum maximo suo detrimento restituit famam minimi valoris, ergo non tenetur restituere. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio vniuersalis. Omnis qui infamat proximum tenetur restituere illi famam & omnia damna quae consequuntur ex infamia illius. Ista conclusio explicatur, & aduertendum est quod proprie loquendo infamare, non est quomodolibet auferre famam proximi etiam inuito domino, sed auferre illam iniuste & inique prout prohibetur in. 8. Decalogi praecepto. Quemadmodum etiam qui accipit rem alienam, etiam inuito domino, non furatur si non faciat contra iustitiam. Vnde in extrema necessitate licitum est accipere res alienas, etiam inuito domino. Illa acceptio non dicitur furtum: & idcirco in casibus commemoratis in primo & secundo argumento, non est infamia proprie loquendo ex parte illorum , qui videntur auferre famam. Conclusio sic explicata communis est omnibus doctoribus. Et ratio est manifesta, quia omnis qui laedit proximum in aliquo bono contra iustitiam, tenetur restituere inquantum possit in eodem genere boni: sed fama est maxi mum bonum hominis, ergo qui laesit debet restituere illam. Similiter, si quae damna consequuntur infamiam. Verbi gratia, Si infamatus propter infamiam priuetur episcopatu quem habebat vel quem habiturus erat, vel alia quauis dignitate: tenebitur infamator restituere omnia illa damna. Ratio haec manifesta est ex his quae diximus in dubijs praecedentibus. Sed maior difficultas est in modo restituendi famam. Et quidem quando per mendacium quis abstulit alicui inique famam, manifestus est modus restituendi, quanuis difficilis. Vnde sit. Secunda conclusio. Qui per falsitatem & iniquitatem abstulit famam proximo, tenetur illam restituere dicendo se mentitum esse ex passione vel odio. Probatur conclusio, quia ille tenetur restituere famam, vt dictum est in prima conclusione, sed iste modus commodissimus est & aequalis secundum iustitiam. Ergo tenetur illo modo restituere. Quemadmodum si quis fuit causa, vt proximus amitteret centum ducatos, tenetur ipsos a seipso auferre & reddere illi. Ergo non minus tenetur qui inique infamauit & per mendacium illo modo restituere, etiam auferendo a seipso famam & reddendo illi. Sed maxima difficultas est quando dicendo veritatem reuelauit aliquis crimen occultum ex quo inique infamauit proximum, vnde sit. Tertia conclusio. Multiplex modus assignatur a doctoribus ad restituendam famam in praedicto casu. Primus est quem ponit Diuus Thomas in solutione ad secundum. Videlicet, quod infamator dicat, se inique egisse sicut malum Christianum. At vero modus hic intelligendus est sufficere, quando per illum efficaciter restituitur fama. Sed tamen raro hoc continget, nisi forte apud rusticos & vulgares homines. Etenim mediocriter instituti homines intelligent per illa verba verum esse quod ille dixerat: & magis confirmatur infamia proximi. Quapropter secundus modus est, quod aperte dicat se mentitum esse. Et quando obijcitur, quod qui isto modo restituit mentitur de nouo, at vero dicit Diuus Thomas quod nullo modo debet dicere mendacium: respondent, qui sequuntur istum modum dicendi, videlicet, quod mendacium dupliciter accipitur. Vno modo speculatiue prout distinguitur contra verum speculatiuum. Altero vero modo practice, prout distinguitur contra verum practicum. Et quia hoc nomen mendacium seu verbum mentiri, est amphibologicum: dicunt quod tenetur infamator vti verbis amphibologicis ad restituendam famam proximi, & vti illis in vero sensu: licet audientes accipiant in alio sensu. Et ita ille verum dicit, cum ait se mentitum fuisse. Quia profecto mentitus est practice: dixit enim mendacium practicum contra proximum. Pro explicatione huius aduertendum est, quod verum practicum dicitur illud quod conformatur appetitui recto. Et ratio est, quia rectitudo appetitus desumitur ex regula rationis, in qua est formaliter verum, siue speculatiuum quod conformatur rebus ipsis, siue practicum quod ordinatur ad rectitudinem appetitus. Atque ita Iacob quando accessit primo ad Liam putans esse vxorem suam, habuit quidem dictamen , haec est mea vxor, accedendum est ad illam: quod erat speculatiue falsum, sed practice verum erat. Sic etiam dicunt, quod omnis qui peccat, mendacium facit. Et omne peccatum est mendacium practicum: quia non conformatur appetitui recto. Hic modus dicendi conformatur valde cum modo dicendi sacrarum literarum. Legimus enim in Psal. 4. dictum peccatoribus, "Vt quid diligitis vanitatem & quaeritis mendacium." Vbi nomine mendacij non intelligitur solum peccatum quod committitur in falsitate verborum: sed omne peccatum quod est mendacium practicum . Similiter & illud, Omnis homo mendax. Quod habetur Psalm. 115. Similiter nomine veritatis intelliguntur omnia opera virtutum. Verbi gratia, Omnia mandata tua veritas Psalm. 118. & Ioan. 3. "Qui facit veritatem, venit ad lucem, vt manifestentur opera eius." Et alias saepe in Sacris literis inuenitur iste modus loquendi, vt veritas accipiatur pro operatione virtutis: & mendacium pro operatione vitiosa. Nihilominus modum istum loquendi & restituendi famam improbant aliqui viri docti. Primo quidem, quia duae contradictoriae non possunt simul esse verae: sed in illo casu haec est vera, ego non sum mentitus. Ergo illa est falsa: ego sum mentitus. Sed hoc argumentum est puerile. Respondetur enim, quod est aequiuocatio in verbo mentiri, siue in ipso nomine mendacij. Et propterea non sunt contradictoriae . Secundum argumentum est contra istum modum restituendi famam. Nam sequitur ex ista doctrina, quod confunditur modus restituendi famam, quando per impositionem falsi criminis ablata est cum modo restituendi , quando per reuelationem veri criminis inique ablata est. Hoc autem est maximum inconueniens & duplex. Primo quidem , quia videtur fieri iniuria per istam doctrinam homini infamato per impositionem falsi criminis: quoniam audientes restitutionem, per illum modum loquendi non distinguent, an in rei veritate infamatus fecerit tale crimen vel non: quia ille modus loquendi indifferens est ad vtrumlibet. Secundum inconueniens est, quoniam qui infamauit imponendo falsum crimen magis peccauit quam ille qui infamauit dicendo veritatem reuelando crimen verum inique: ergo ad maiorem restitutionem tenetur. Sed respondetur ad hoc argumentum, concedendo sequelam, quod idem erit modus restituendi. Et ad primum inconueniens respondetur, quod caeteris paribus non magis laeditur in effectu, qui infamatur per impositionem falsi criminis: quam qui infamatur per reuelationem iniquam veri criminis. Restitutio autem respondet & tantum obligat secundum damnum illatum . Ratio huius est, quia non minus habet ius ad bonam famam in republica peccator occultus, quam innocens, & ita non grauius laedit infamator per impositionem falsi criminis, quam per reuelationem veri criminis: vnde non minus peccat contra iustitiam iste quam ille. Et ad secundum inconueniens respondetur quod quamuis magis peccet impositor falsi criminis, quam reuelator iniquus veri criminis: tamen illa maior grauitas non est contra iustitiam, sed contra veritatem quapropter circunstantia illa non est mortaliter aggrauans supra peccatum iniustitiae quod committit destruens famam proximi. Etenim mendacium ex genere suo peccatum veniale est: fit autem mortale quando est perniciosum: non igitur ex maiori grauitate peccati colligitur maior restitutio facienda, sed ex maiori damno illato. Tertium argumentum est contra eundem modum restituendi. Videtur enim durissimum vt homo qui verum dixit saltim speculatiuum, obligetur vt retractet quod dixerat: est enim maxima infamia praesertim apud Hispanos quod aliquis retractet quod affirmauerat: magis enim manet infamatus quam si ipse committeret adulterium quod ipse imposuit vel reuelauit. Respondetur quod in praesenti solum contendimus quod isto modo absque mendacio potest fieri restitutio: tamen aliquando secundum regulas prudentiae non erit licitum vel obligatorium vti illo modo restituendi: aliquando vero erit licitum & iustum. De qua re dicendum erit aliquid in solutione ad tertium. Tertius modus restituendi in eodem casu est, vt infamator non amplius verbum faciat de illa infamia: sed procuret prudenter vt sepeliatur & opportunitatem nactus loquatur bene & honorifice de illa persona infamata. Sed cauendum est ne huiusmodi loquutio videatur affectata & ordinata ad restitutionem illam, tunc enim magis nocebit, & magis confirmabuntur audientes, verum esse crimen quod ille reuelauerat. Quartus modus mihi certus & conuenientissimus est ad restituendam famam, vt qui per falsitatem infamauit hominem, dicat & iuret si oportuerit, ego inique & nesciens quidquam mali illius hominis propter vindictam aut ex odio dixi crimen illud de illo, aut forte, quod per ignorantiam illud dixit: sed iam cognita veritate, remordente conscientia, restituit illi honorem & famam suam. Probatur, quia nescire & ignorare est verbum vsitatum in hac significatione, videlicet, vt aliquis dicatur nescire quod non scit ad reuelandum, vt receptum est apud omnes Theologos. Et ita intelligunt illud quod dixit Christus Dominus Marci cap. 13. "De die illa nemo scit neque filius hominis, hoc est ad reuelandum ." Alias enim de fide est quod Christus Dominus inquantum homo cognoscit diem iudicij. Ita etiam possumus intelligere illud Psalm. 68. "Deus tu scis insipientiam meam, hoc est, quia Christus non sciebat practice peccata." Diximus autem esse conuenientissimum modum, quia nemo impositor criminis potest ab illo excusari, siquidem cum minimo suo detrimento potest restituere famam alienam. Quarta conclusio. Quotiescunque infamatus recuperat famam quacumque via siue per seipsum siue in iudicio publico, excusatur iam infamator a restitutione. Verbi gratia, Si infamatus inductis testibus probauit falsum esse testimonium quod de se dictum est. Item si infamia propter temporis diuturnitatem obliuioni data est. Sed in hoc casu aduertendum est, quod quando fuerit aliquod dubium declinandum erit in fauorem innocentis. Probatur ergo conclusio sic explicata. Restitutio fit ad reparandam laesionem secundum iustitiam commutatiuam: sed quoties aliquis alia via reparauit suam famam iam cessauit laesio, ergo. Confirmatur exemplo. Nam si Petrus aliqua via recuperauit rem furto ablatam, non tenebitur fur ad restitutionem ipsius, ergo similiter non tenebitur infamator in nostro casu: nisi forte infamatus fecerit expensas in recuperanda fama. Vltima conclusio. Si post quam aliquis infamauit inique proximum , ipse proximus alias publice infametur de eodem crimine: non tenebitur prior infamator restituere famam illius, quamuis tenebitur ad omnia damna quae infamatus passus est propter infamiam medio illo tempore ante publicam infamiam. Et ratio est manifesta, quia prior infamator fuit causa illorum malorum . Quod si publica infamia ortum habuit non casualem sed radicalem ex priori infamia: tenebitur infamator ad restitutionem publicae infamiae: sed forte excusabitur quia non potest resarcire tantum malum. Si autem casualiter ex priore infamia orta est publica infamia, non tenebitur prior infamator ad restitutionem: quia non est in culpa publicae infamiae, sed ipse infamatus propter suam indiscretionem fuit causa publicae illius infamiae, quia , verbi gratia, ipse plus nimio conquerebatur publice de infamatore. Ad argumenta in oppositum respondetur facile iam ex dictis. Ad primum optime dictum est ibidem, quod in illis casibus nulla est infamia. Ad secundum argumentum responde tur, quod in illis casibus non est proprie infamator, quanuis auferat famam: quia non aufert illam iniuste. Caeterum non est huius loci perfecta examinatio illorum casuum : sed primum discutiemus in quaest. 69. Secundum vero in quaest. 70. in solutione ad tertium. & in quaest. 77. Ad tertium argumentum respondebitur dubio sequenti. DVbitatur ergo. Vtrum cum detrimento propriae famae teneatur infamator restituere famam alienam? Respondetur & sit prima conclusio. Prima conclusio affirmatiua. Probatur ex definitis in praecedenti dubio: quoniam in illis omnibus fere modis quibus diximus famam esse restituendam includitur aliqua infamia ipsius restituentis : sed illi modi sunt conuenientes & necessarij: ergo non obstante infamia restituentis debet restituere. Confirmatur simili exemplo. Restitutio pecuniarum facienda est cum detrimento sui proprij census, vt patet manifeste in eo qui fuit causa incendij domus alienae: ergo similiter contingit in restitutione famae. Hinc sequitur vnum corollarium, quod restitutio famae facienda est cum detrimento proprij census si opus fuerit. Explicatur hoc. Tenetur infamator adhibere aliquas diligentias , verbi gratia, vocare testes ad restitutionem famae: tunc dicimus quod si fuerit necessaria pecunia ad istas diligentias tenetur illas expendere. Probatur corollarium, quoniam res inferioris ordinis debent annullari rebus superioris ordinis. Sed census est inferioris ordinis respectu famae, ergo qui tenetur restituere famam debet adhibere pecunias si necessariae fuerint ad media necessaria ad restitutionem. Confirmatur, quoniam qui laesit alterum in bonis corporis vulnerando illum, tenetur expendere pecunias necessarias ad curationem vulneris: ergo qui laesit alterum in ipsa fama: tenebitur adhibere pecunias necessarias ad media apta restitutioni. Secunda conclusio. Quoties infamator ex ipso modo restitutionis incurrit magnum detrimentum sui honoris: non tenetur restituere famam quae non erat magni momenti . Explicatur conclusio. Vir illustris qui in republica infamauerit plebeum , si restituat illi famam, quae non est magni momenti omnibus pensatis, amittit vir illustris plurimum honoris in republica. Dicimus ergo quod infamatus est irrationabiliter inuitus, si velit sibi fieri restitutionem: ergo alter excusatur a restitutione. Probatur antecedens, quoniam irrationabiliter vult aliquis, quod proximus suus subeat magnum detrimentum propter modicum commodum suum: sed ita contingit in tali casu si plebeius vellet sibi fieri restitutionem, ergo illustris excusabitur. Confirmatur exemplo & similitudine. Si quis vellet, quod proximus, restitueret sibi paruam quantitatem pecuniarum cum magno detrimento sui census, irrationabiliter vellet talem restitutionem fieri sibi, & debitor excusaretur pro tunc, ergo similiter contingit in nostro casu. Sicut enim se habet parua pecunia ad multam , ita se habet parum famae & honoris ad plurimum. Confirmatur secundo, quoniam si vir illustris aut Praelatus subdito contumeliam fecerit: non tenetur restituere cum detrimento autoritatis praelatiae. Iuxta id quod dicit Augustinus in regula loquens cum Praelatis, si etiam modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur vt a vobis subditis venia postuletis: ne apud eos quos oportet esse subiectos dum nimium seruatur humilitas regendi frangatur autoritas. Ergo in casu in quo alius aequalis teneretur petere veniam: non tenetur superior propter decentiam status sui. Ergo simile quid continget in nostro casu. Quoniam decet ad autoritatem & bonam gubernationem reipublicae, quod illustres habeant honorem integrum apud vulgus. Hic autem honor non conseruaretur, si in omni euentu in quo alter aequalis teneretur restituere famam cum detrimento propriae famae: tenerentur etiam illustres ciuitatis cum detrimento suae famae restituere, quae est maximi valoris & vtilitatis in ipsa republica. Obseruandum tamen est, quod tanta potest esse infamia hominis plebei, vt quantum libet illustris sit laesor teneatur restituere cum detrimento propriae famae. Verbi gratia, Si imposuit illi crimen laesae maiestatis vel haeresis. ¶ Ista conclusio sic a nobis explicata asseritur a Magistro Soto supra art. 3. ad 4. Contrariam tamen tenet Nauarro in suo Ma nuali. cap. 18. nu. 47. Neque tamen ille affert aliquam rationem contra nostram conclusionem: sed duntaxat intendit infirmare nostrum simile de restitutione pecuniarum . Ait enim quod est duplex differentia . Prima quidem, quod restitutio famae semper fit cum detrimento propriae famae, ergo in illa non oportet obseruare an restituens amittat famam suam. Caeterum in pecuniae restitutione non semper interuenit detrimentum proprij census. Secunda differentia est, quoniam magna iactura proprij census in restituendo alienum, non tollit in perpetuum obligationem restituendi, sed prorogat tempus restitutionis: at vero in nostro casu & assertione videmur tollere obligationem restituendae famae in perpetuum . Igitur non est simile exemplum ad rem praesentem. Nihilominus respondetur, quod istae differentiae nullatenus infirmant nostrum simile. Et ad primam differentiam dicimus, falsum esse quod restitutio famae semper fiat necessario cum detrimento propriae famae, praesertim cum notabili detrimento. Etenim in tertio & quarto modo restituendae famae qui explicati sunt in tertia conclusione dubij praecedentis: nulla omnino aut certe leuis est infamia restituentis . Respondetur secundo, quod quamuis semper fieret restitutio famae cum detrimento propriae famae, non autem restitutio census fiat cum detrimento proprij census: tamen adhuc conueniunt istae restitutiones in hoc, quod cum maximo detrimento restituentis & paruo eius cui fit restitutio cessat obligatio. Ad secundam differentiam dicimus nos aequale esse iudicium vtriusque restitutionis, quantum ad hoc quod ad tempus vel in perpetuum cesset obligatio. Etenim si speratur futurum tempus in quo illustris qui infamauit possit plebeio minimo detrimento restituere, vel certe ipse infamatus aequale detrimentum patiatur: non excusamus illustrem in perpetuum ab illa restitutione facienda. Sed prorogamus tempus restituendi. Quod si nunquam illud tempus venerit, excusabitur in perpetuum a facienda restitutione: quanuis ex radice iniuriae factae tenebatur restituere: quapropter nulla est differentia inter restitutionem census & famae, quod attinet ad rem praesentem. An vero teneatur quis resti tuere famam cum vitae periculo, dicemus infra artic. 6. ad secundum. DVbitatur decimo. Vtrum quando fama non potest restitui in eodem genere boni, teneatur restituere illam infamator in alio genere bonorum , vt in pecunia vel orationibus. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Nam D. Tho. in hoc artic. ad 1. & ad 2. expresse dicit, quod si infamator non potest famam restituere, debeat aliter ei recompensare. Arguitur secundo . Cum opus est impendere pecunias ad restituendum in proprio genere. Verbi gratia, in adducendis testibus, diximus iam quod tenetur infamator omnes pecunias necessarias ad talem finem expendere : ergo multo magis tenebitur expendere pecunias pro ipsa fama immediate quam non potest aliter restituere. Probatur consequentia , quoniam pecunia & census omnis, destinatur ad humanum honorem hominis tanquam inferius quid ad superius. ¶ Arguitur tertio. Pecunia potest esse pretium famae, licet fama sit superioris ordinis secundum suum genus: ergo poterit recompensari pecunia. Probatur antecedens a simili, quoniam licet aurum sit pretiosius argento secundum speciem suam : nihilominus adaequari possunt in valore adhibita magna quantitate argenti & diminuta auri. Ergo similiter adhibita multa quantitate pecuniae, poterit esse iusta compensatio cum fama hominis vulgaris. Et confirmatur ex vsu, nam homines vulgares solent aestimare honorem suum certis pecunijs: & ita acceptant restitutionem suae famae. Confirmatur secundo. Quoniam vir illustris vt diximus in dubio praecedenti non tenetur cum maximo detrimento sui honoris famam restituere, poterit autem facile satisfacere parti laesae numerando illi pecuniam: ergo obligandus erit vt hoc faciat. Quarto & vltimo arguitur omnibus argumentis quae supra fecimus, contendendo quod pro laesione corporali facienda est restitutio in alio genere bonorum? Propter quae argumenta diximus probabilem esse sententiam illam. Ergo multo magis probabilis erit pars affirmatiua in isto dubio. Probatur consequentiam , quia fama magis commensurabilis est cum pecunia, quam membra corporalia. Sed in oppositum est, quod qui non potest debitum pecuniarum soluere in proprio genere, non tenetur restituere in fama, vel honore, vel sacrificijs: ergo haec genera bonorum non sunt commensurabilia adinuicem . ¶ Arguitur secundo . Adulter qui infamauit virum accedendo ad vxorem alterius, non tenetur restituere illi in pecunijs illam infamiam quando in proprio genere non potest, ergo neque in praesenti casu. Vltimo argumentari possumus omnibus argumentis , quibus supra ostendimus probabiliorem esse sententiam illam quod non tenemur homini restituere laesionem corporis secundum se in alio genere bonorum . ¶ In hoc dubio dissoluendo sunt duae extremae sententiae . Altera est affirmatiua ex glossa in. c. ecclesia. titulo, vt lite pendente nihil innouetur, quam sequitur Scotus in. 4. dist. 15. & Soto vbi supra arti. 3. ad. 4. & Couar. libr. 1. Variar. resol. c. 2. nu. 8. & in repetitione regul. peccatum . 1. part. versic. sed &. Altera sententia est negatiua, quam habet Syluest. verb. detractio. quaest. 4. PRO decisione huius dubij, sit prima conclusio . Si iudex per sententiam imponat infamatori poenam pecuniariam pro restituenda fama, vel etiam si conueniat inter se infamatus & infamator de certa pecuniae summa, vt infamatus cedat iuri suo: tenebitur infamator in conscientia reddere illam pecuniam . Haec conclusio certissima est apud omnes. Et probatur, quoniam sententia iudicis iusta in foro exteriori & iusta pacta obligant in foro conscientioe : sed huiusmodi sententia & pacta obligant in foro conscientioe . Probatur minor, quia ad iudicem spectat ne delicta maneant impunita: potest igitur & debet in poenam peccati contra iustitiam , punire & imponere illam poenam in fauorem partis laesae. Item ipse infamatus habet ius agendi in iudicio contra infamatorem , ergo vt cedat iuri suo potest recipere pretium pecuniarum . ¶ Secunda conclusio . Quamuis verosimilis sit pars affirmatiua huius dubij: tamen verosimilior est pars negatiua. Probatur, quoniam licet argumenta pro vtraque parte sint probabilia: tamen magis vrgent argumenta partis negatiuae. ¶ Tertia conclusio . Vtraque sententia temperanda est a prudenti confessario . Etenim si commode poterit infamator in pecunijs facere restitutionem , iniungat illi vt faciat. At vero si non commode potest facere, vel nimium aegre ferat dare pecuniam : non obliget illum vt faciat talem restitutionem : siquidem vtraque opinio probabilis est. Similes conclusiones posuimus supra in dubio de laesione corporali: fateor tamen quod in praesenti dubio pars affirmatiua videtur mihi probabilior, quam pars affirmatiua alterius dubij de laesione corporali. Et hoc probat quartum argumentum , quod fecimus pro parte affirmatiua. Quapropter sit quarta conclusio. Quando infamatus est talis conditionis respectu infamatoris, quod receptis ab illo pecunijs fit honorabilior in populo: tenetur infamator ad arbitrium boni viri facere restitutionem in pecunijs. Probatur, quia tunc facit restitutionem in eodem genere, etenim honor & fama eiusdem ordinis bonorum sunt: sed pecuniae considerantur in isto casu velut instrumenta ad restituendam famam in proprio genere: ergo sicut infamator tenetur expendere pecunias in adducendis testibus ad restituendam famam in proprio genere: tenebitur etiam expendere in isto casu, siquidem illis mediantibus restituitur fama in proprio genere. Et haec est differentia inter laesionem corporalem membri & infamiam, quod quantumlibet expendantur pecuniae semper manet mutilatus: at vero infamia pecunijs interdum obruitur & suffocatur. Et idem est si laesio corporalis fuit contra salutem hominis reparabiliter tamen, tunc enim constat quod laesor tenetur expendere pecunias ad reparandam salutem in proprio genere. ¶ Ad argumenta in oppositum pro parte affirmatiua respondetur ad primum , quod Diuus Thomas non est intelligendus de restitutione famae secundum se in alio genere bonorum : sed de damnis consequutis ex infamia. Secundo respondetur, quod Diuus Thomas potest intelligi quando pecunijs datis reparatur homo in honore & fama iuxta tenorem quartae conclusionis. Ad secundum argumentum negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quoniam in casu antecedentis, pecuniae ancillantur ipsi famae, deseruiunt enim ad media quibus reparatur fama. At vero in casu consequentis pecunia non ancillaretur famae sed esset mensura illius & dominaretur ei. Ad tertium argumentum negatur antecedens. Et ad probationem respondetur, non esse simile conueniens de auro & argento. Etenim aurum & argentum sunt eiusdem ordinis moraliter in humano conuictu : sunt enim bona vtilia extrinseca homini. At vero fama est superioris ordinis & debetur virtuti: quapropter nullo pretio potest commensurari , sicut neque ipsa virtus cui debetur honor & fama. ¶ Ad primam confirmationem respondetur, iuxta doctrinam primae conclusionis & quartae. Licitum est enim homini pactum facere cum infamatore, vt recepta pecunia cedat iuri suo: vel etiam quando mediantibus pecunijs ipsa fama & honor reparatur, tunc potest aestimari ad arbitrium boni viri quantum pecuniae sit necessarium. Ad secundam confirmationem respondetur, quod in illo casu aequum est vt vir illustris det pecuniam aliquam infamato iuxta moderationem tertiae conclusionis : etsi opus fuerit iuxta doctrinam quartae conclusionis . Ad vltimum argumentum respondetur , ex dictis in explicatione secundae & quartae conclusionis. ¶ Poterat disputari in praesenti de restitutione quam tenentur facere haeredes infamatoris. Et rursus quibus haeredibus hominis infamati sit facienda restitutio. Sed tamen haec difficultas per omnia definienda est & determinanda, sicut supra determinauimus de haeredibus hominis qui laesit in bonis corporis alterum, & de haeredibus eius qui laesus est. DVbitatur secundo . Circa alium modum restituendi famam. Vtrum infamatus possit condonare famae restitutionem: ita vt ipse infamatus & infamator maneant tuti in conscientia nulla facta restitutione. In hoc dubio sunt duae sententiae. Altera est affirmatiua, quae innititur huic principio, quod homo est dominus propriae famae. Huius sententiae est Diuus Antoninus in secunda parte titul. 2. capit. 2. §. tertio. & Adrianus in. 4. in materia de restitutione. Et quodlibeto. 1. artic. 1. Magister Soto vbi supra ad quartum. Et etiam lib. 5. de Iustitia & iure. quaest. 10. artic. 2. Et in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quae stione. 3. ¶ Altera sententia est negatiua, quae innititur contrario fundamento, quod homo non est dominus propriae famae. Hanc tenet Caietanus in summa verbo, detractio & infra quaest. 73. artic. 2. & Ioan. Maior in quarto distin. 15. quaest. 16. PRO decisione huius veritatis supponamus ex tractatu de dominio, quod homo est dominus suae famae: & nihilominus inquirimus an ex illo fundamento necessario colligatur non esse peccatum saltem ex genere suo mortale, condonare restitutionem famae sine vlla rationabili causa: sed potius sit quasi peccatum prodigalitatis sicut quando homo facit de suo quod vult absque rationabili causa. Pro cuius intelligentia aduertendum est, quod etiam si homo sit dominus propriae famae: sunt tamen quidam qui habent propriam famam ex officio, & ex iustitia alijs obligatam, quales sunt praelati respectu subditorum & praedicatores respectu populi cui praedicant. Alij vero non habent obligatam famam suam alijs saltim ex iustitia, quales sunt priuati homines. Secundo notandum est, quod crimina quae infamant homines sunt in duplici differentia. Quaedam enim non infamant solum propriam personam Praelati, sed etiam infamant ipsos subditos personaliter: qualia sunt crimina in quibus subditi solent plerumque imitari praelatos, cuiusmodi est crimen haeresis. Etenim subditi solent sequi praelatorum doctrinam. Vt si episcopus esset haereticus praesumerentur oues infectae haeresi, ac proinde si praelatus notatur de hae resi: notantur etiam de eodem crimine subditi. Alia sunt crimina quae infamant tantum personaliter personam praelati, ex cuius infamia non sequitur subditos alia infamia, nisi quod habent praelatum infamatum. Huius generis sunt crimina in quibus subditi non statim praesumuntur imitari praelatum: quale est peccatum inuidiae & ambitionis. His suppositis sit prima conclusio. Prae latus ex cuius infamia sequitur subditorum infamia primi generis: tenetur ex iustitia non condonare famae restitutionem: ita quod si remissio facta fuerit, nihil valeat. Probatur: praelatus non potest cedere iuri subditorum, quin potius ex officio & iustitia tenetur illud tueri: sed quando subditi notantur de crimine infamiae propter infamiam praelati habent ius ad famam Praelati & ad propriam: ergo praelatus non potest condonare restitutionem propriae famae. Secunda conclusio. Praelatus ex cuius in famia sequitur non quidem personalis infamia subditorum, sed solum secundi generis infamia: nihilominus adhuc tenetur ipse Praelatus non solum ex charitate, sed etiam ex iustitiae titulo, non remittere restitutionem, si modo in officio perseuerare vult. Et in hoc differt ista conclusio a prima. Quod in casu primae conclusionis, siue perseueret in officio siue non: tenetur ex iustitia non condonare famae restitutionem. Probatur ergo conclusio secunda. Praelatus tenetur ex officio strictiori vinculo charitatis, quam alij erga subditos: rursus tenetur etiam ex iustitia docere subditos & bonum eis exemplum praebere & fraterna admonitione corripere, & reliqua spiritualia officia impendere. At vero praelatus infamis etiam in crimine in quo solus ipse notatur, non potest haec officia commode praestare : ergo vera est conclusio. Probatur minor, ex vulgatissimo dicto Diui Gregorij, necesse est vt cuius vita despicitur, doctrina quoque & praedicatio contemnatur. Ex dictis sequitur corollarium, quod infamator in casibus praedictarum conclusionum non manet tutus in conscientia, etiam si infamatus dicat se remittere restitutionem suae famae: sed adhuc tenetur restituere ex iustitia. Tertia conclusio. Persona particularis non peccat contra iustitiam si remittat propriae famae restitutionem. Probatur conclusio, quia ille est dominus suae famae & non habet illam obligatam alteri ex iustitia: ergo ex nulla parte potest peccare contra iustitiam condonando restitutionem propriae famae. Hinc sequitur corollarium, quod infamator talis personae non peccabit contra iustitiam, si non restituat illi famam facta tali condonatione. Quarta conclusio. Persona priuata non peccat mortale peccatum contra charitatem, etiam si absque rationabili causa condonet propriae famae restitutionem. Haec conclusio intelligenda est per se loquendo & quantum est ex parte obiecti, scilicet ex parte remissionis propriae , id est ex parte remissionis famae . Etenim ex parte circunstantiarum poterit esse mortale. Probatur conclu sio sic intellecta, qui prodigit totum censum proprium non peccat mortaliter, quantum est ex parte obiecti, sed solum peccat peccatum prodigalitatis quod ab vniuersis Theologis dicitur veniale ex obiecto: ergo similiter persona priuata quae propriam famam etiam absque rationabili causa remittit: non peccabit mortaliter sed venialiter tantum. Haec conclusio est contra aliquos Theologos modernos, qui tenent esse peccatum mortale contra charitatem ex genere suo remittere restitutionem propriae famae absque rationabili causa, sed profecto non probant: Quoniam illorum argumenta solum efficiunt quod ex circunstantijs erit mortale peccatum. Quae argumenta ponemus ad probandam quintam conclusionem. Sit igitur quinta conclusio. Ex circunstantijs saepenumero erit mortale peccatum contra charitatem remittere propriae famae restitutionem : imo vero quotiescunque est peccatum mortale talis remissio etiam contra iustitiam , prouenit ex circunstantijs: vt patet in prima & secunda conclusione, vbi propter qualitatem personae quae habet obligatam famam ex officio, efficitur mortale remittere restitutionem famae. Probatur conclusio. Fama vt plurimum necessaria est priuatae personae ad continendum ipsum hominem in officio virtutis: experimur enim quod homines infamati statim praecipites feruntur in vitia: quod etiam docuit D. Tho. supra. q. 33. arti. 7. ergo absque rationabili causa remittere restitutionem propriae famae erit contra charitatem propriam sui ipsius, & mortale ex circunstantia , quae vt plurimum inuenitur in hominibus. Et propterea Sacrae literae nos admonent. Curam habe de bono nomine: magis enim tibi proderit quam diuitiae multae. Et Apostolus alibi inquit, de caetero fratres quaecunque bonae famae facite, seu operamini. Deinde probatur conclusio. Peccare coram alijs frequenter, est peccatum mortale scandali contra proximi charitatem: sed multo magis praebet occasionem ruinae qui scandalizat fratrem qui remittit huiusmodi restitutionem: est enim atque si coram oculis omnium peccatum illud quod sibi imponitur peccaret, ergo. Tertio est alia circunstantia, quod amicis consanguineis & familiaribus magna ac cedit infamia ex amici consanguinei & familiaris infamia: & obseruandum est in praedictis conclusionibus , idem esse quantum attinet ad infamatum, non curare de famae restitutione: & remittere illam expresse, in quibus enim casibus erit mortale remittere famam: erit etiam mortale non curare de famae restitutione per media conuenientia & ordinaria. ¶ Hinc sequitur vnum corollarium, quod infamator in casu praecedentis conclusionis, tenebitur saltim ex charitate restituere famam infamato etiam remittenti restitutionem expresse. Si autem non remittat expresse, sed solum patienter ferat, & non curet de restitutione, siue hoc faciat prudenter siue imprudenter : tenebitur nihilominus ex iustitia restituere illi famam. Quemadmodum licet martyres patienter ferebant tormenta, & maxime voluntarie propter Deum: tamen Tyranni peccabant contra iustitiam torquentes illos. Ita licet infamatus vel propter Deum patienter ferat, vel propter negligentiam suam, peccet non curando de bono nomine: nihilominus infamator tenebitur non solum ex charitate, sed etiam ex iustitia restituere illi famam: quia patientia infamati vel negligentia non debet fauere infamatori. Et propterea diximus in hac obseruatione, quod quantum ad infamatum, idem erat remittere & non curare: quia non est idem quantum ad infamatorem. ¶ Sit iam sexta conclusio . Aliquando non solum nullum est peccatum remittere restitutionem famae, vel non curare de illa: sed etiam valde meritorium, videlicet quando fuerit rationalis causa secundum leges prudentiae & charitatis: de quibus iudicant viri spirituales eruditi doctrina & exemplis Sanctorum. Ratio huius conclusionis est, quoniam quanuis fama & honor sit optimum bonum temporale, tamen ordinatum est ex natura sua ad maius bonum, vel communitatis vel virtutis: sicut & ipsa vita pretiosissima exponitur periculis prudenter & sancte propter huiusmodi maiora bona, ergo. Deinde probatur exemplis Sanctorum, imo & Christi Domini: qui saepe non curauit de infamia falsorum testimoniorum quae aduersum se obijciebantur, vt patet coram Pilato, Iesus autem tacebat. Cuius etiam exemplo saepe sancti tacuerunt, dum falsa crimina imponebantur eis. ¶ Sed est vnum argumentum principale contra corollarium quod intulimus ex prima & secunda conclusione. Diximus in superioribus quod si pater laesus in bonis corporis: remittat percussori non solum iniuriam sed etiam damna consequuta: non tenetur percussor restituere quicquam filijs neque tanquam haeredibus, neque titulo alimentorum ad quae filij habebant ius, ergo similiter si praelatus condonet restitutionem propriae famae: non tenebitur infamator famam subditis restituere. Probatur consequentia. Quia sicut praelatus tenetur procurare suam famam pro gubernandis subditis qui sunt filij spirituales: ita etiam pater carnalis tenetur & seipsum & bona sua conseruare pro sustentatione filiorum: ergo eadem est ratio vtriusque casus. Ad hoc argumentum respondetur , quod non est eadem ratio sed est magna differentia, quoniam pater carnalis est totalis dominus bonorum suorum: quod si silij habent ius ad illa bona vt sustententur a patre: tamen istud ius fundatur non in iustitia commutatiua qua obligetur pater sustentare filios: sed fundatur in voluntate & pietate patris, qua tenetur alere filios, & idcirco remittente patre restitutionem illorum bonorum, factum tenet: quanuis ipse peccet contra pietatem. Quapropter non tenebitur percussor ipsius patris ex iustitia quidquam filijs restituere. At vero praelatus tenetur ex iustitia & ex officio defendere famam subditorum, & propriam famam habet obligatam ex iustitia ad bonam gubernationem subditorum. Ex quo sequitur, quod si ex infamia praelati sequatur infamia subditorum: tenebitur infamator vtranque famam restituere. Quod si praelatus remiserit restitutionem quod ad se attinet: nihilominus infamator tenebitur restituere subditis famam suam, maxime in casu primae conclusionis quando notantur subditi de eodem crimine. Nam in casu secundae conclusionis, si praelatus dimittat officium, non tenebitur infamator vltra restituere quidquam subditis. Ex dictis potest colligi solutio aliorum dubiorum minorum, scilicet, Vtrum qui infamauit seipsum teneatur sibi famam reparare? Re spondetur, quod si praelatus sit, tenetur ex iustitia reparare famam suam iuxta tenorem primae & secundae conclusionis: quonia huiusmodi iustitia non consideratur in ordine ad seipsum, sed ad subditos quibus praelatus tenetur ex iustitia commutatiua. At vero si priuata persona sit nunquam peccabit contra iustitiam quae non est ad seipsum: poterit autem peccare contra charitatem sui ipsius, vel proximi mortaliter vel venialiter, vel tandem nullo modo peccare iuxta tenorem aliarum conclusionum supra positarum. Secundo colligitur solutio alterius dubij, Vtrum qui se inuicem infamauerunt possint sibi inuicem condonare famae restitutionem . Dicendum enim est, quod si praelati sunt non possunt condonare ad inuicem restitutionem, sed peccant etiam contra iustitiam ratione subditorum iuxta tenorem primae & secundae conclusionis. Si autem sunt personae priuatae, dicendum est de illis, iuxta tenorem aliarum conclusionum . Poterit autem contingere quod quando duo ad inuicem se infamauerunt non sit aequalis vtriusque causa ita vt ambo aequaliter possint condonare restitutionem. Tertio potest colligi solutio specialis difficultatis, Quomodo sit facienda honoris restitutio. Est enim honor eiusdem ordinis cum fama, & debetur virtuti secundum se, sed differt a fama in eo quod honor exhibetur praesenti: fama vero est de absentibus proprie. Diuus Thomas in solutione ad tertium, dixit de restitutione honoris. Nos autem ponimus primam conclusionem , qui honorem per contumeliam abstulit vel quomodolibet alias, tenetur in eodem genere restituere, scilicet, exhibendo reuerentiam iuxta conditionem personae . Secundo probatur ex illo ad Rom. 13. "Reddite omnibus debita cui honorem honorem ," &c. Probatur. Quoniam qui honorem abstulit, iniuriam fecit proximo contra iustitiam commutatiuam in re quae in eodem genere restitui potest, ergo tenebitur in eodem genere restituere. Secunda conclusio. Conuenientissimus modus & aliquando necessarius ad restituendum honorem, est veniae petitio. Probatur ex doctrina Augustini in regula, melior est enim qui quanuis ira saepe tentetur, tamen impetrare festinat vt sibi dimittat cui se agnoscit fecisse iniuriam : quam qui tardius irasci tur & ad veniam petendam tardius inclinatur. Quibus verbis expresse satisfactionem pro conuitio & maledicto dicit esse veniae petitionem . Et statim subijcit. Qui autem nunquam vult petere veniam aut non ex animo petit sine causa est in monasterio, etiamsi inde non proijciatur. Et haec est communis sententia doctorum. Solus Caietanus infra quaest. 72. art. 3. videtur negare petitionem veniae esse necessariam ad restituendum honorem. At vero ipsemet in opusculo. 17. responsionum, responsione. 13. puncto. 5. explicans locum citatum, sentit omnino nobiscum in hac conclusione. Verum est tamen quod sunt duae exceptiones in hac nostra conclusione. Prima est quando praelatus fuit qui fecit iniuriam subdito in honore: iste enim non tenetur petere veniam iuxta doctrinam Diui Augustini, ne regendi frangatur autoritas: sed alia via potest honorare subditum. Idem dicimus de magistris respectu discipulorum, & de illustribus ciuitatis respectu vulgi proportionabiliter ad arbitrium boni viri. Secunda exceptio est, quando vsus patriae & prouintiae non admittit huiusmodi restitutionem honoris per petitionem veniae: sed potius talis petitio reputatur & iudicatur noua iniuria. Tunc enim alia via suauior quaerenda est, vt iniuriam passus recuperet honorem suum. Diximus hactenus de restitutione facienda pro laesionibus, tam in corpore, quam etiam in fama & in honore. Caeterum de ipsis laesionibus secundum se in sequentibus dicendum erit. Praeterea. Difficultas huius articuli est circa solutionem ad tertium, vbi Diuus Thomas agit de restitutione ab eo facienda, qui impedit aliquem a consequutione praebendae vel officij. Et quanuis dupliciter possit oriri obligatio restituendi in distributione harum dignitatum, videlicet vel ex parte distributoris qui inique diuidit atque distribuit, vel ex parte iniuste impedientis bonam distributionem: tamen in praesenti, solum facimus sermonem de obligatione restituendi quatenetur impediens bonam distributionem. Nam de priori obligatione vniuersaliter agendum est in quaest. 63. DVbitatur duodecimo & vltimo in hoc articulo, Vtrum vniuersaliter om nis impediens iniuste, vel per dolum aut fraudem, alterum a consequutione officij vel beneficij, teneatur illi restituere? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ad hoc quod proprie dicatur restitutio, necesse est quod aliquis sit deiectus a dominio vel possessione rei suae, vt vere dicatur restitui. Sed ille qui impeditur a consequutione eius quod nondum habet videlicet beneficij, non est deiectus a dominio vel possessione rei suae: ergo qui impediuit non tenetur restituere. Secundo arguitur. Qui per fraudem aut dolum impedit dignum a consequutione beneficij vt praebenda detur digniori, non tenetur restituere, & tamen iniuste impedit videlicet per fraudem & dolum , ergo illa non est vniuersalis regula. Maior videtur esse doctrina Diuus Thomas in solutione ad tertium, vbi docet quod qui impedit dignum a consequutione beneficij propter bonum Ecclesiae, vt detur digniori: non tenetur restituere quidquam. Confirmatur. Quoniam animus impedientis bene vel male affectus, nihil confert ad rationem iniustitiae: sed pertinebit affectus ille ad charitatem vel ad odium proximi. At vero obligatio restituendi pensatur ex iniuria & damno dato, ergo nihil refert quod impediens intendat bonum ecclesiae vel non intendat: vt teneatur restituere praebendam: quanuis alias tenebitur ad restitutionem famae si infamauit eum, vt impediretur a consequutione beneficij. Tertio arguitur. Ipsemet oppositor qui petit beneficium simul cum alijs candidatis siue oppositoribus concurrentibus, quos ipse cognouit esse digniores se, impedit iniuste alios digniores a consequutione prae bendae: & tamen si sibi conferatur praebenda non tenebitur ad vllam restitutionem faciendam: ergo non est vniuersalis regula. Minor probatur ex communi consensu & vsu omnium. Maior autem probatur. Quia ille inducit electores in hunc errorem vt existiment se digniorem esse cae teris, ergo. Quarto arguitur, & intendimus probare quod saltem quando solis precibus, induxit aliquis electores vt conferant beneficium minus digno vel certe indigno: non teneatur ad restitutionem digniori vel digno im pedito ad consequutionem beneficij. Est argumentum a simili. Quando aliquis precibus aut consilio induxit aliquem, ne daret eleemosynam pauperi, vel ne relinqueret haereditatem vel legatum vel quamlibet liberam donationem, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam ei quem impediuit a consequutione beneficij, ergo neque in nostro casu tenebitur ille ad restitutionem aliquam faciendam. Antecedens ab omnibus conceditur: consequentia probatur. Quoniam idcirco in casu exempli adducti, non tenetur impediens restituere: quia impeditus nondum erat assequutus illud beneficium, quin potius assecutio pendebat ex libera voluntate collatoris. Sed hoc ipsum contingit, quando quis precibus inducit collatorem vt conferat praebendam: ergo non tenetur ad restitutionem. Vltimo arguitur. Ipsemet distributor si inique distribuat praetermittens digniorem, conferens beneficium digno: imo etiam indigno: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam digniori vel digno, ergo multo minus tenebitur, qui induxit illum solis precibus vt ita distribueret. Antecedens fere ab omnibus doctoribus nostri temporis conceditur: qui solum aiunt, quod si qua restitutio facienda est quando elegit indignum: illa facienda erit ecclesiae vel communitati, cui accidit incommodum & malum ex electione indigni. Consequentia probatur. Quia quando causa principalis alicuius actionis non tenetur ad restitutionem: minus videtur obligari causa minus principalis. Et confirmatur. Quia si impediens teneretur in praedicto casu ad restitutionem faciendam: teneretur ad restitutionem faciendam totius damni illati. Hoc autem est falsum, vt docet Diuus Thomas ad tertium, vbi ait, quod non tenetur in totum restituere, sed ad arbitrium boni viri. Sequela probatur. Distributor ipse, si teneretur ad restitutionem, teneretur ad restitutionem totius damni illati, ergo etiam ille qui induxit eum ad praedictam restitutionem: sicut qui induxit alterum vt occidat hominem. IN hoc grauissimo dubio prima sententia est Scoti, Ricardi, & aliorum in 4. as serentium, quod ille qui impediuit alterum a consequutione beneficij, si id fecit intendens commodum suum vel amici: non tenetur ad vllam restitutionem faciendam. Si tamen id fecit in odium impediti vt ei malum faciat: tenetur ad restitutionem. Et aliqui existimant quod D. Thom. ad 4. supra fauet huic sententiae. Veruntamen sententia Diui Thomae explicabitur sequentibus conclusionibus. Prima conclusio est. Quod impediens aliquem iuste a consequutione praebendae, videlicet, intendens honorem Dei vel vtilitatem ecclesiae, procuret quod detur digniori: non tenetur ad aliquam restitutionem. Secunda conclusio. Qui impedit iniuste, intendens impediti nocumentum, consulens quod non detur digno praebenda antequam sit firmatum quod ei detur: tenetur ad aliquam restitutionem faciendam ad arbitrium boni viri. Tertia conclusio. Si iam firmatum erat vt daretur praebenda alicui, & alius propter indebitam causam procuret quod reuocetur propositum illud: tenetur ad restitutionem aequalis, scilicet, totius damni. Ecce in istis conclusionibus Diuus Thomas nihil fauet praedictae sententiae. Alia sententia est cuiusdam Geraldi, qui statuit regulam generalem. Quoties quis impedit alterum ab eo quod nondum erat sui iuris: non fit ei ad restitutionem obnoxius. Refert istum autorem Adrian. in 4. Sententiarum in materia de restitutione, fol. 47. & Magister Soto art. 3. vbi supra ad sextum. ipse vero Magister Soto asserit, quod is qui precibus aut consilio impedit dignum aut digniorem a consequutione officij publici: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam impedito. Si autem per vim aut fraudem impedierit: tenetur ad restitutionem faciendam magis vel minus, iuxta moderationem Diui Thomae ad quartum. In eadem sententia est Nauarro in Manuali. capit. 17. a numer. 69. & deinceps. Vltima sententia est asserentium, quod ille solum tenebitur ad restitutionem in casu nostri dubij, qui impedit iniuste dignum a consequutione praebendae: is autem qui impedit iuste, quocunque animo id fecerit non tenetur ad restitutionem. Haec sententia videtur mihi esse Diui Thomae & est Caietani super hunc artic. in solutione ad quartum. Hanc sequutus fuit Magister Victoria. PRO decisione huius rei & intelligentia Diui Thomae notandum est primo, quod bona a quorum assecutione potest aliquis impediri sunt in duplici differentia . Quaedam sunt ei debita ex iustitia, siue commutatiua siue distributiua. Alia vero non quidem ex iustitia, sed solum ex liberalitate & misericordia alterius expectantur. Exemplum primi est, in bonis publicis quae ex iustitia distributiua debentur ciuibus pro qualitate meritorum . Exemplum secundi est in bonis gratuitis, scilicet, in largitis eleemosynis. Rursus bona publica quae ex iustitia distributiua debentur diuidi possunt in duplici differentia. Quaedam quae potissime destinata sunt in commodum & fauorem personarum : quaedam vero quae licet aliquo modo ordinata sint in fauorem personarum , tamen per se primo instituta sunt in commodum & vtilitatem reipublicae. Exemplum primi est in aerario publico quod distribuitur per singulos ciues. Exemplum secundi est, in publicis magistratibus & officijs, siue ecclesiasticis siue secularibus. Notandum est secundo , quod duobus modis potest aliquis impedire aliquem a consequutione alicuius boni, videlicet iuste vel iniuste. Iuste quidem dicetur quis impedire alterum , quando neque contra commutatiuam iustitiam neque distributiuam quid facit. Verbi gratia, si quis sine vi & dolo impediat dignum vel minus dignum a consequutione beneficij iuste facit. Rursus dupliciter potest contingere quod aliquis iuste impediat alterum. Vno modo iuste formaliter secundum rationem formalem virtutis iustitiae perfectae, videlicet, quando impedit propter debitum finem debito loco & tempore, & cum reliquis circunstantijs virtutis. Altero modo potest impedire iuste materialiter, & quantum ad substantiam actus: non violans iustitiam commutatiuam vel distributiuam . Vt si aliquis imprudenter maloque animo, & propter malum finem impediat a consequutione boni alicuius. Iniuste vero potest quis impedire alterum. Primo quidem contra iustitiam commutatiuam tantum. Secundo contra distributiuam tantum. Tertio contra vtranque simul. Exemplum primi, in eo quiper vim aut fraudem impedit indignum aut minus dignum a consequutione boni. Exemplum secundi est in eo qui absque vi & dolo impedit digniorem a consequutione praebendae. Exemplum tertij est in eo qui vi aut fraude adhibita, impedit digniorem a consequutione praebendae. Rursus qui iniuste impedit contra iustitiam commutatiuam tantum, aliquando procurat distributiuam iustitiam bene exerceri. Verbi gratia, si impediat indignum vt detur beneficium digno, vel impediat minus dignum vt detur digniori. Quandoque vero non procurat iustitiam distributiuam , verbi gratia, si impediat dignum vt detur aeque digno. Denique aduertendum est, quod quanuis praesens quaestio principaliter instituatur de officijs publicis distribuendis, & de impedimento bonae & debitae distributionis: tamen obiter etiam definiemus illam respectu cuiuslibet boni quod aliquis intendit vel sperat. Prima conclusio. Qui per medium aliquod tantum contra iustitiam commutatiuam, impedit alterum a consequutione boni quod non est sibi debitum ex iustitia, sed ex liberalitate: tenetur ad restitutionem faciendam. Si autem non impediat per vim aut fraudem: non tenetur ad restitutionem. Prima pars conclusionis probatur. Quia per restitutionem debet reparari omnis laesio contra iustitiam commutatiuam & omnia damna, ergo qui per tale medium contra iustitiam commutatiuam impediuit aliquem a consequutione boni quod erat in promptu obtinere, etiam si obtinendum ex misericordia vel liberalitate alterius: tenebitur ad restitutionem faciendam illius damni consecuti ex iniustitia quam ab altero passus est. Secundo probatur conclusio. Qui per vim illatam in bonis corporis, vel etiam per infamiam , fuit causa quod proximus non obtineret aliquod bonum : tenetur ad restitutionem illius boni, vt definitum est in superioribus, ergo etiam in casu nostrae conclusionis tenebitur qui impediuit per aliquod medium contra iustitiam commutatiuam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex opposita ratione. Ille non facit aliquid contra iustitiam commutatiuam neque distributiuam, ergo non tenetur restituere. Probatur consequentia . Quia sola laesio contra iustitiam, obligat ad restitutionem. Haec conclusio asseritur ab omnibus fere saltem quoad secundam partem, quantum vero ad primam partem videtur Caietanus aliquo modo contrariari in hoc artic. dub. 6. asserit enim vniuersali ter, quod qui impedit alterum a consequutione huiusmodi bonorum, non tenetur ad restitutionem, etiam si faciat id ex odio. Ad eundem modum loquitur in Summa, verbo, restitutio. Sed profecto Caiet. nullibi dicit expresse, quod si apponat medium contra iustitiam commutatiuam per quod impediat alterum a consequutione talis boni, non teneatur ad restitutionem: sed solum dicit, etiam si id faciat ex odio. Et sic Caietanus intelligendus erit quando non interuenit vis aut dolus. Syluester autem in verbo restitutio. 3. §. vltimo. magis videtur aduersari nostrae sententiae: sed nos demonstrationem illam existimamus. Secunda conclusio. Quandocunque aliquis impedierit ciuem a consequutione boni quod sibi conueniebat ex iustitia distributiua, & institutum erat principaliter in bonum particulare ciuium: tenebitur restituere, etiam si solis precibus absque dolo & fraude impedierit. Haec conclusio communis esse debet consensus omnium doctorum : & probatur. Distributor ipse minister reipublicae, si non distribuat illa bona secundum proportionem iustitiae distributiuae, tenebitur ad restitutionem faciendam illi, cui minus dedit: sed qui impedit distributorem etiam solis precibus & consilio quominus exerceat recte officium ministri distribuentis est concausa illius damni quod alteri prouenit: ergo similiter ad restitutionem tenebitur: quoniam omnis consulens aut deprecans vt fiat iniustitia alteri: tenetur similiter ad restitutionem cum illo qui facit iniustitiam, quando suo consilio vel precibus mouit alterum vt faceret iniustitiam. Secundo probatur exemplo. Qui impedit oeconomum solum consilio & rogatu, ne elargiatur eleemosynam illi pauperi cui dominus fieri praeceperat : tenetur ad restitutionem , ergo etiam in nostro casu, quoniam distributor per omnia quantum ad hoc simi lis est oeconomo. Tenetur enim singulis ciuibus distribuere huiusmodi bona secundum voluntatem reipublicae, quae domina est illorum bonorum . Sed de ista conclusione & ratione illius, dicemus postea copiosius quae stione sequenti . Hactenus diximus de bonis priuatis in conclusione prima, & publicis ordinatis in bonum particulare. At vero de bonis publicis destinatis principaliter in commodum communitatis, sit tertia conclusio. Qui impedit iuste formaliter aliquem a consequutionem officij publici, non tenetur ad aliquam restitutionem . Qui autem impedierit iuste materialiter tantum, peccabit quidem : non tamen tenebitur ad vllam restitutionem faciendam. Sit exemplum primae partis conclusionis, in illo qui bono animo attentis omnibus circunstantijs impediuit indignum , vel minus dignum a consequutione beneficij. Exemplum secundae partis, est in eo qui malo animo & malo fine idipsum fecerit, sine fraude tamen aut vi. Vtraque pars conclusionis videtur euidens, quia ille operatur secundum virtutem , ergo ad nullam tenetur restitutionem . Secunda vero probatur. Quoniam euidens est quod solius iustitiae violatio obligat ad restitutionem . Qui autem illo modo impedit, solum peccat contra charitatem & prudentiam: ergo non tenetur ad restitutionem. Quarta conclusio. Qui impedit iniuste contra commutatiuam iustitiam procurans tamen, quod iustitia distributiua seruetur procurans quod officium detur digniori, tenetur ad restitutionem iniuriae illatae contra iustitiam commutatiuam : non tamen tenetur ad restitutionem officij ablati. Itaque si vi aut fraus contra minus dignum aestimetur centum aureos, debet restituere centum aureos, nihil tamen pro beneficio ablato, etiam si alias certissime minus dignus assequuturus erat officium . Prima pars conclusionis manifesta est, quia laesio contra iustitiam commutatiuam reparanda est restitutio. Secunda vero pars, quod ista restitutio non sit extendenda ad restitutionem beneficij vel officij. Probatur. Quia illud officium debebatur secundum iustitiam distributiuam digniori, ergo minus digno non est facienda restitutio. Probatur consequentia. Quia quanuis dignus absolute consideratus ius habet, vt se opponat officio vel beneficio: tamen comparatione dignioris non proprie impeditur ius illius ad beneficium: quia comparatione dignioris non habet ius legitimum vt acquirat beneficium secundum iustitiam distributiuam. Secundo probatur. Quoniam si ipsemet minister distributor consentiret cum fraude & dolo, vt minus dignus impediretur a consequutione officij vel beneficij non teneretur ad aliquam restitutionem beneficij quod datum est digniori: nam ipse ita tenebatur distribuere vt daret digniori, ergo neque alter tenetur restituere qui fuit concausa per fraudem & dolum, vt auferretur a minus digno & daretur digniori, siquidem causa & concausa aequaliter tenentur ad restitutionem. Ex hoc sequitur, quod etiam si ille qui impediuit per fraudem & dolum contra iustitiam commutatiuam minus dignum a consequutione beneficij non procurauerit bonum iustitiae distributiuae. Tamen illud consequutum est, vt daretur digniori: non tenebitur ad aliquam restitutionem beneficij faciendam minus digno magis quam ipse distributor. Ratio huius est, quia restitutio non obligat propter solum malum animum inique operantis, sed propter damnum reuera consequutum, ad cuius contrarium bonum habebat ius ille qui impeditus est. Quinta conclusio. Qui impedit iniuste contra iustitiam commutatiuam tantum, si ex actione illius consequutum est quod seruetur distributiua, siue per se siue per accidens, non tenebitur ad restitutionem faciendam pro beneficio, etiam si ipse intenderet quod eligeretur indignus. Cuius ratio est eadem atque corollarij praecedentis. Sexta conclusio. Qui per vim aut fraudem impediuit dignum vt daretur beneficium aeque digno, vel reuera ita consequutum est quod propter eius impedimentum daretur beneficium aeque digno, nihilominus ille tenetur ad restitutionem. Probatur ex celebri regula, si tua culpa damnum datum est, &c. sed culpa eius qui impediuit dignum per vim aut fraudem datum est illi hoc damnum quod caret beneficio quod erat habiturus iure optimo, ergo tenetur illi restituere. Confirmatur. Quia quanuis oppo sitores sint aeque digni, tamen ille qui per vim & fraudem impeditur, habebat ius magis propinquum ad obtinendum beneficium quam alij, ergo qui contra iustitiam commutatiuam impediuit illam propinquitatem, tenebitur ad restitutionem illius damni. Hic sequitur, quod si per vim aut fraudem reuera ille non fuit impeditus, licet iniquus intenderit impedire, non tenebitur ad restitutionem si alteri aeque digno datum est beneficium. Ratio est a contrario conclusionis praecedentis. Etenim reuera per fraudem & dolum non est datum illi hoc damnum, quoniam etiam si abfuisset vis aut fraus ille non erat consequuturus beneficium. Sed est obiectio contra istam conclusionem. Nam in quarta conclusione dictum est qui tantum impedit contra iustitiam commutatiuam etiam per fraudem & dolum non tenetur ad restitutionem beneficij, quia non laesit iustitiam distributiuam : sed hoc ipsum contingit in casu sextae conclusionis , ergo eadem est vtriusque ratio. Ad hoc argumentum respondent quidam , esse differentiam in eo quod in casu quartae conclusionis non solum non laeditur iustitia distributiua, sed etiam procuratur & consequitur recta distributio iustitiae distributiuae quod beneficium detur digniori. At vero in casu sextae conclusionis quanuis non laedatur iustitia distributiua tamen non procuratur nec consequitur. Nihilominus nobis alia solutio videtur melior, videlicet, quod est impertinens quod procuretur iustitia distributiua quando non consequitur talis rectitudo: si autem consequitur , etiam si quis procurauerit oppositum per iniquitatem non tenebitur ad restitutionem beneficij faciendam digno quem impediuit. Est igitur differentia inter casum quartae conclusionis & sextae, quod peccatum contra iustititam commutatiuam commissum in casu conclusionis sextae extendit se ad maius damnum eius qui impeditur, videlicet, quod caeteris paribus ille erat propinquior assecutioni beneficij, eo quod distributor paratus erat illi conferre nisi per iniquitatem alterius, scilicet, fraudem vel dolum aut vim auerteretur eius animus vt illi non conferret: & hoc est damnum quod consequitur ex iniquitate alterius contra iustitiam commutatiuam, ac proinde tenetur restituere beneficium: at vero in casu quartae conclusionis datur beneficium digniori, respectu cuius dignus non habebat ius. Sed dicet aliquis: quid erit si per preces vel consilium impediat aliquis dignum ad quem animus distributoris erat iam inclinatus vt conferret illi beneficium, & propter preces vel consilium alterius auersus est ab illo animo & contulit beneficium alteri aeque digno. An tunc impediens teneatur restituere beneficium. Respondetur, quod non tenetur restituere. Ratio est manifesta. Quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam neque distributiuam, ergo non tenetur ad restitutionem. Probatur antecedens. Quia ille precatur & consulit id quod distributor posset iuste facere, ergo non peccat contra iustitiam distributiuam nec commutatiuam . Item medium quo vtitur, scilicet, preces & consilium absque vi & fraude non est contra iustitiam commutatiuam respectu digni quem impedit. Probatur. Quia licitum est vnicuique rogare pro amico aequaliter digno absque vi & fraude respectu alterius digni. Septima conclusio. Asseritur a quibusdam modernis Theologis sub ista forma. Omnis qui impedit iniuste contra iustitiam distributiuam tantum, etiam si non vtatur vi aut fraude, sed roget vel consulat vt beneficium detur minus digno tenetur ad restitutionem faciendam pro beneficio digniori impedito. Haec conclusio videtur necessario coniuncta cum sententia quae asserit quod distributor qui violat iustitiam distributiuam tenetur ad restitutionem digniori faciendam, quae quidem sententia , vt dicemus quaestione sequenti, verior est. Sed nunc probatur conclusio, quia Diuus Thomas in responsione ad quartum, nullam aliam iustitiam assignat in eo qui impedit iuste, nisi quod ille procurat quod detur praebenda digniori. Item nullam iniustitiam aliam assignat in eo qui impedit iniuste, nisi quod praebenda detur minus digno, sed illa iustitia quod praebenda detur digniori distributiua est & illa iniustitia quod praebenda detur minus digno contra distributiuam tantum est, ergo ex hac sola radice quod laeditur iustitia distributiua tantum , tenebitur ad restitutionem, non solum distributor, sed etiam impediens & consulens . Secundo. Diuus Thomas absolute pronuntiat quod qui impedit iniuste, tenetur ad restitutionem faciendam nulla facta mentione fraudis aut violentiae, sed qui contra iustitiam distributiuam tantum impedit digniorem, reuera iniuste impedit non minus, imo magis quam si contra iustitiam commutatiuam tantum impediret, eo quod iustitia distributiua praestantior est quam commutatiua: reperitur enim in Deo proprie non autem commutatiua, ergo tenebitur ad restitutionem qui contra tantum iustitiam distributiuam impedit digniorem. Denique Diuus Thomas expresse dicit, quod qui impedit ne praebenda detur digno vel digniori, consulens quod ei non detur tenetur, ad restitutionem, sed iste tantum peccat contra iustitiam distributiuam, ergo conclusio posita est expressa sententia Diui Thomae. Nihilominus his non obstantibus ostendemus diligenter in quaest. 63. sequenti . quod nisi in violatione iustitiae distributiuae interueniat laesio contra iustitiam commutatiuam expressa vel virtualis, nunquam oritur ratio vel obligatio restituendi. Verbi gratia, si distributor sit absolutus dominus distribuendorum bonorum, potest quidem ille exercere iustitiam distributiuam . At vero non poterit peccare contra iustitiam commutiuam etiam si minus dignis maiora conferat. Et ratio est, quia facit de suo quod vult neque tenetur aliunde ex vi iustitiae commutatiuae recte exercere officium iustitiae distributiuae. Exemplum huius esse potest in Rege qui ex proprio patrimonio velit militibus aliquod beneficium conferre. Tunc enim etiamsi minus dignis maiora conferat, non tenebitur ad aliquam restitutionem. Hoc ipsum magis lucet in Deo qui exercet iustitiam distributiuam proprissime quando vult & reddit vnicuique secundum opera sua. At vero si Deus de facto velit maioribus meritis minus praemium conferre, non teneretur ad restitutionem , sed quia dixit quod redditurus est vnicuique secundum opera sua, non esset verax & fidelis, nisi ita distribueret. Sic igitur in proposito dicemus, quod impediens etiam absque vi & fraude ne detur beneficium digniori, facit quidem contra iustititam distributiuam expresse & formaliter, sed tamen tenetur ad restitutionem quia virtualiter facit contra iustitiam commutatiuam, quia ex iustitia commutatiua tenetur vnusquisque non impedire ius alienum. At vero dignior habet ius ad beneficium respectu distributoris qui tenetur digniori conferre, quanuis non teneatur vnusquisque ex iustitia commutatiua illud procurare, tamen tenetur illud non impedire. Item est alia ratio quare ille peccet contra iustitiam commutatiuam, quia ipse distributor cum non sit dominus absolutus illorum bonorum, tenetur ex iustitia commutatiua recte exercere officium distributoris, quandiu vult esse dispensator reipublicae quae domina est illorum bonorum & idcirco tenetur illa bona dispensare secundum voluntatem domini. Hinc igitur est quod consulens & rogans ne recte exerceat officium distributoris peccet idem peccatum quod peccat ipse distributor contra iustitiam commutatiuam, sicut qui consuleret alicui ministro quod non daret eleemosynam secundum voluntatem domini teneretur etiam ipsi pauperi restituere. Habemus igitur intentum quod obligatio restituendi semper oritur ex laesione iustitiae commutatiuae expressa & formali vel saltem virtuali. Vnde sit septima conclusio. Si intelligatur expresse & formaliter vel virtualiter de impedimento contra iustitiam commutatiuam tantum vera est, si autem dictio exclusiua, tantum, excludat lae sionem virtualem falsa est. Denique circa omnia praedicta de restitutione pro beneficio totaliter vel in parte obseruanda est mens & intentio distributoris. Etenim si nulla est intentio moraliter loquendo quod distributor collaturus est beneficium impedito etiam per iniquitatem non tenebitur intendens impedire ad aliquam restitutionem faciendam , si autem aliqua spes erat, sed non certa moraliter loquendo, tunc intendens impedire, tenetur ad arbitrium boni viri aliquam partem restituere. Si vero certissima spes erat, quod ille impeditus assecuturus erat officium vel beneficium, tunc qui iniuste impediuit tenebitur ad restitutionem aequalis. Rursus ex parte impedientis multum confert considerare intentionem illius: aliquando enim bona fides eius excusabit eum a re stitutione. Verbi gratia, si Petrus intendebat eligere digniorem neque sibi constabat quod per suam diligentiam forte eligeretur indignior, tunc etiam si indignissimus euadat electus non tenetur ad aliquam restitutionem , quia neque obligatur ratione iniuriosae actionis, neque ratione rei acceptae. Sed contra huiusmodi obseruationes, & ea quae supra dicta sunt in prima & tertia conclusione est argumentum ex Iurisconsulto ex. l. 1. §. denique. &. l. 2. §. idem Labeo. ff. de aqua pluuiali arcenda. vbi inquit, quod si vicinus superior fontem aut torrentem qui per fundum suum decurrit & in inferioris vicini praedium deuoluitur auerterit. Siquidem animo nocendi vicino id fecerit est iniurius & tenetur ad restitutionem: si autem id fecerit vt sibi suisque rebus prospiciat aut consulat non est iniurius, neque tenetur ad restitutionem. Confirmatur ex. l. Proculus. ff. de damno infecto. vbi simile quid habetur, imo vero Diuus Thomas in solutione ad quartum huius articuli inquit, quod qui impedit iniuste tenetur ad restitutionem . Et ponit exemplum. Si quis intendit nocumentum eius qui impedit propter odium & vindictam. Ad hanc obiectionem respondetur primo cum Iurisperitis doctissimis nostri temporis, leges illas esse poenales & punire odium quod exercere potest vicinus contra vicinum: at vero poena non incurritur ante iudicis sententiam & condemnationem. Respondetur secundo & melius leges illas non esse poenales sed directiuas, & tribuere ius fontis aut torrentis ei per cuius agrum fons vel torrens praeterlabitur ea conditione, vt suis & sibi necessaria prouideat, quod si non fuerit ei necessarius totus fons aut torrens tribuit ius vicino inferiori in cuius agrum decurrit, & consequenter si non existenti tali necessitate auertat fontem etiam si ex odio id faciat, non tenetur ad aliquam restitutionem. Et ratio est, quia odium illud non est causa iniuriae: leges autem loquuntur ex odio ex quo tanquam ex causa oritur illa iniuria. Eodem modo respondetur ad legem Proculus. vbi est similis casus. At vero ad Diuum Thomam respondetur, quod ille solum intendit quod qui fuit causa damni iniuste teneatur ad restitutionem, & quoniam vt plurimum causa huius nocumenti est odium & vindicta: posuit exemplum in eo qui ex odio impediebat recte fieri distributionem officiorum vel beneficiorum: quod autem dicit Diuus Thomas in solutione ad quartum. in vltimis verbis, quod si aliquis propter indebitam causam procuret quod reuocetur animus firmus distributoris qui decreuerat dare beneficium digniori tenetur ad restitutionem, diuersimode intelligitur a discipulis Diui Thomae quidam enim inter quos est Magister Soto vbi supra, aiunt indebitam causam esse tantum vim vel fraudem aut dolum. Alijs vero videtur quod Diuus Thomas vniuersaliter loquatur de indebita causa, ita vt per indebitam causam intelligatur siue sit contra iustitiam commutatiuam per vim aut fraudem siue contra distributiuam tantum. Nobis autem videtur quod planius intelligatur per indebitam causam quando aliquis procurat quomodocunque, quod prae benda non detur minus digno & auferatur a digniori siue id faciat per dolum aut vim siue per preces aut consilia , siue per pretium aut quomodocunque hoc fiat. Caeterum iam nos diximus quod per solam laesionem & violationem iustitiae distributiuae numquam oritur obligatio restitutionis. Hactenus diximus de restitutione quam debet facere impediens ipsi impedito. At vero de restitutione quae facienda est Ecclesiae vel communitati communis est sententia doctorum , quod impediens digniorem, si tamen officium vel beneficium conferatur digno non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam communitati quomodocunque impedierit. Sed tamen haec sententia quantumlibet communis diligenter examinabitur in quae stione 63. sequenti. Ad argumenta quae posita sunt in principio huius dubij facile est respondere . Ad primum respondetur, quod quanuis aufertur ius vel committitur fraus & dolus contra aliquem, manifestum est, quod aufertur ab illo id ad quod habet ius acquisitum, videlicet libertas propria vel cognitio veritatis vel etiam fama, quapropter qui sic impedit tenetur ad omnia damna quae consequuntur inde, quando vero laeditur iustitia distributiua tantum expresse & formaliter vt in casu se ptimae conclusionis a nobis explicatum est, tunc etiam aufertur ab impedito illud quod erat in promptu vt esset suum secundum voluntatem reipublicae: & hoc sufficit vt ex necessitate facienda sit illi restitutio quia ibi latet violatio commutatiuae iustitiae eo quod impediens procurat, quod distributor qui est minister non distribuat illa bona secundum voluntatem domini. Vnde vterque peccat contra commutatiuam iustitiam. Ad secundum argumentum respondetur quod impediens per vim aut fraudem minus dignum non tenetur ad aliquam restitutionem pro beneficio. Sed tantum tenetur ad restitutionem iniuriae factae contra iustitiam commutatiuam, reddendo illi libertatem vel famam suam. Ad confirmationem respondetur, quod animus bene vel male affectus non obligat ad restitutionem neque liberat a restitutione, sed nocumentum reuera illatum obligat ad restitutionem. Ad tertium argumentum respondetur. Raros esse homines qui sint recti iudices suorum meritorum , sed esto ita quod aliquis modestus intelligat se quidem esse minus dignum alijs candidatis seu oppositoribus, sed tamen non iudicat se esse indignum, si enim hoc iudicaret peccaret certe concurrendo cum alijs dignis, etsi obtineret prae bendam teneretur illam renuntiare & restituere digno a quo ablata est. Quod si fuerit dignus non peccat concurrendo cum alijs quos nouit esse digniores, sed licite potest proponere sua merita in veritate coram iudicibus. Ratio est quia non tenetur ipse docere electores quanuis sit dignior, sed ipsi electores tenentur ex officio hoc examinare. Item quia saepe contingit, vt qui minus dignus est in oculis suis sit dignior respectu communitatis. Ad quartum argumentum respondetur negando consequentiam quoniam gratuitum donum non debetur ex iustitia impedito. Caeterum officium publicum debetur ex iustitia distributiua digniori. Ad quintum argumentum respondetur, quod etiam ipse distributor tenetur si inique distribuat ad restitutionem faciendam digniori, quia non est dominus distributionis bonorum, sed minister & tenetur distribuere secundum voluntatem Domini. Ad confirmationem negatur sequela quoniam distributor tenetur ex officio applicare secundum iustitiae distributiuae formam beneficium digniori, neque ab ista applicatione potest impediri nisi culpa sua, at vero ille qui impedit non tenebatur ex officio applicare illud beneficium digniori: & rursus gerit illud negotium contra digniorem qui alias multipliciter poterat impediri: & propterea non semper tenetur ad restitutionem aequalis quamuis distributor teneatur. Reliqua quae poterant hic examinari remittuntur ad quaestionem 63. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum sufficiat restituere simplum quod iniuste ablatum est. AD Tertium sic proceditur.{ Infra arti. 4. corp. Et 12. q. 105. artic. 8. ad 9. Et 4. di. 15. q. 1. artic. 5. q. 2. ad 5. } Videtur, quod non sufficiat restituere simplum quod iniuste ablatum est. Dicitur enim Exod. 22. S"i quis furatus fuerit bouem aut ouem: & occiderit vel vendiderit: quinque boues pro vno boue restituet: & quatuor oues pro vna oue." Sed quilibet tenetur mandatum diuinae legis obseruare. Ergo ille qui furatur, tenetur restituere quadruplum , vel quintuplum. ¶ 2 Praeterea. "Ea quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt": vt dicitur ad Rom. 15. Sed Lucae 19. Zachaeus dixit ad Dominum : "Si quem defraudaui, reddo quadruplum." Ergo homo debet restituere multiplicatum id quod iniuste accepit. ¶ 3 Praeterea. Nulli potest iuste auferri id quod dare non debet. Sed iudex iuste aufert ab eo qui furatus est plus quam furatus est pro emenda. Ergo homo debet illud soluere: & ita non sufficit reddere simplum. SED contra est, quod restitutio reducit ad aequalitatem quod inae qualiter ablatum est. Sed aliquis reddendo quod accepit simplum, reducit ad aequalitatem. Ergo solum tenetur restituere tantum quantum accepit. RESPONDEO dicendum, quod cum aliquis iniuste accipit rem alienam, duo sunt ibi consideranda : quorum vnum est inaequalitas ex parte rei, quae quandoque est sine iniustitia, vt patet in mutuis. Aliud autem est iniustitiae culpa, quae potest esse etiam cum aequalitate rei: puta cum aliquis intendit inferre violentiam, sed non praeualet. Quantum ergo ad primum, adhibetur remedium per restitutionem: inquantum per eam aequalitas reparatur: ad quod sufficit quod restituat tantum quantum habuerit de alieno. Sed quantum ad culpam, adhibetur remedium per poenam, cuius inflictio pertinet ad iudicem . Et ideo antequam sit condemnatus per iudicem, non tenetur restituere plus quam accepit. Sed postquam condenatus est, tenetur poenam soluere. Et per hoc patet responsio ad primum: quia lex illa determinatiua est poenae per iudicem infligendae: & quamuis ad obseruantiam iudicialis praecepti nullus teneatur post Christi aduentum, vt supra habitum + { 1. 2. quae stio. 104. artic. 3. } est, potest tamen idem vel simile statui in lege humana: de qua erit eadem ratio. AD secundum dicendum, quod Zachaeus id dixit quasi supereroga re volens. Vnde & praemiserat: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus. AD tertium dicendum, quod iudex condemnando, iuste potest accipere aliquid amplius loco emendae: quod tamen antequam condemnaretur, non debebatur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Sufficit ex parte inae qualitatis rei restituere simplum quod iniuste ablatum est, hoc est restituere tantum quantum abstulit. Ratio huius est in argumento, sed contra. Secunda conclusio . Ex parte iniustitiae culpabilis quatenus scilicet iniustitia culpa est, non sufficit restituere simplum, sed oportet restituere poenam infligendam a iudice. Tertia conclusio . Ad huiusmodi poenam soluendam non tenetur quis ante iudicis sententiam, sed post illam tenetur soluere. COMMENTARIVS. DVbium primum in hoc articulo literale est, an sit vera doctrina harum conclusionum. Arguitur primo. Pro parte negatiua ad restitutionem pertinet vniuersaliter reparare omnem inoequalitatem quae iniuste facta est & omnem culpabilem iniuriam & iniustitiam in bonis cuiuscunque generis, vt dictum est, ergo frustra distinguit Diuus Thomas in hoc articulo, de inaequalitate ex parte rei reparanda per restitutionem & de iniustitiae culpa reparanda per poenam a iudice impositam. Arguitur secundo. Si quis attentet inferre vim alteri, & tamen re ipsa non inferat , verbi gratia, Si quis euaginet gladium aduersus alterum neque tamen percutiat, conatus iste est iniurius alteri, & reparandus per restitutionem , ergo falsum est, quod dixit Diuus Thomas quod tantum inaequalitas ex parte rei reparatur per restitutionem & quod iniustitiae culpa reparatur per poenam a iudice infligendam. Arguitur tertio. Leges & ministri legum qui sunt iudices duntaxat puniunt actus perfectos & consummatos, sed culpa solum inchoata etiam imperfecta obligat ad restitu tionem, vt in casu praecedentis argumenti, ergo huiusmodi inaequalitas non reparatur per poenam infligendam a iudice. Maior patet, quoniam lex non punit simoniacum qui tentauit vendere beneficium neque semper punit eum qui tentauit hominem occidere vel furari. ¶ Denique arguitur quarto, quoniam in qualibet acceptione iniusta rei alienae interuenit praeter inaequalitatem rei ablatae etiam iniuria & culpa contra proximum: laeditur enim in honore & in respectu sibi debito, ergo vtraque inaequalitas reparanda est per restitutionem ante iudicis sententiam . Antecedens probatur inductiue, in rapina quidem manifestum est, quod fit iniuria ei a quo aliquid rapitur coram oculis eius & a manibus eius. Praeterea, in furto etiam videtur misceri minor respectus & despectus quidam eius a quo quis occulte accipit. Pro intelligentia literae Diui Thomae notandum est quod in omni acceptione iniusta & laeditur pars contra quam exercetur iniustitia & lex contra quam peccatur violatur ac per consequens peccatur contra legislatorem & ministros eius qui sunt iudices , exemplum est in furto per quod lae ditur proximus & violatur praeceptum: non furtum facies & fit contra legislatorem. Sit ergo prima conclusio Diui Thomae in hoc articulo appellat inaequalitatem ex parte rei vniuersaliter omnem iniuriam quae fit proximo in quibuslibet bonis. Vocat autem iniustitiae culpam quatenus quis operatur contra legem & legislatorem: ratio huius loquutionis est quoniam si proprie & formaliter loquamur nulla inaequalitas etiam ex parte rei habet rationem culpae & peccati nisi quatenus contra legem quis operatur , vt patet ex definitione peccati. Peccatum enim est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Vnde Dauid in Psal. 50. Cum adulterium & homicidium commisisset agens poenitentiam aiebat, "Tibi soli peccaui & malum coram te feci." quoniam adulterium & homicidium non haberet rationem culpae nisi esset contra legem Dei, & idcirco Diuus Thomas voluit in hoc articulo loqui proprie & formaliter & intelligere per inaequalitatem ex parte rei omnem iniuriam contra proximum qua ratione est damnificatiua proximi. At vero omnem iniustitiae cul pam vocat inaequalitatem non quidem ex parte rei, sed qua ratione est contra legem & legislatorem vnde reparanda est per poenam a ministro legis infligendam. Secunda conclusio . Omnis offensa contra proximum in quibuslibet bonis compensanda est per restitutionem simpli, hoc est vt tantum reddat quantum abstulit, vel quantum dannificauit . Explicatur in furto quo quidem offenditur proximus in bonis temporalibus . At vero in honore raro aut parum offenditur ille a quo quis in occulto accipit. Quapropter abunde satisfacit fur si reddat simplum quod abstulit: si autem sciens & prudens quod alter plus nimio affligendus erat & quod incurrere poterat aliquam infirmitatem: tenebitur etiam restituere ipsa damna consequuta . Caeterum in rapina manifestum est, quod praeter damnum datum in bonis temporalibus laeditur proximus contumeliose in ipso honore. Vnde oportebit etiam restituere non solum rem ablatam , sed etiam honorem ipsum secundum regulas supra positas. Tertia conclusio. Iniustitiae culpa quatenus contra legem est, reparatur tantum per poe nam a iudice per sententiam infligendam . Probatur conclusio . Ex differentia quae est inter ipsam legem & iudicem . Etenim lex ipsa est quasi quidam magistratus mutus & mortuus. At vero iudex ipse dicitur esse lex animata, & iiustum animatum loquens & habens manus ad executionem: ita prorsus vt ex lege & iudice compleatur integrum ministerium legislatoris. Ergo ad iudicem pertinet vendicare offensas commissas contra legem & legislatorem . Confirmatur , quoniam iustitia vindicatiua potissime residet in ipso iudice ad ciuium malefacta punienda. Denique ipse iudex ex officio & ex iustitia commutatiua tenetur seruare rempublicam in pace & purgare illam a perniciosis hominibus: quemadmodum custos vineae tenetur seruare vineam a bestijs & latronibus. ¶ Ad argumenta in principio dubij posita, respondetur , quod confirmant & probant nostras conclusiones. Sed pro maiori explicatione secundi & tertij argumenti, notandum est, quod leges quandoque puniunt crimina inchoata nodum perfecta & consummata , verbi gratia, Punitur crimen laesae maiestatis attentatum & non consummatum. Punitur etiam propinatio veneni, etiam effectu non consequuto. Et non solum haec grauissima crimina inchoata puniuntur, sed quaedam alia minus grauia puniuntur inchoata. Vt habetur in. l. 1. ff. de extraordinarijs poenis: quamuis leuiori poena puniantur inchoata: & profecto potestatem habet respublica puniendi omnia peccata exteriora, quatenus sunt contra legem. At vero plurima impunita permittit fieri: quoniam non perturbant pacem reipublicae. Quin potius si illa punirentur, perturbaretur pax reipublicae, & maiora damna euenirent. Et idcirco permittit publicas meretrices, & alia similia peccata. Dictum ergo Diui Thomae absolute intelligitur, quod lex punire potest & iudex omnem iniustitiae culpam, quatenus est contra ipsam legem . Quod si de facto non puniat omnem iniustitiae culpam etiam delatam ad iudicium: hoc prudenter dissimulat propter maiorem tranquillitatem reipublicae. Et idcirco permittit fraudem in emptionibus & venditionibus citra medietatem iusti pretij ad minuendas lites. Caeterum quanuis huiusmodi iniustitiae culpa interim non reparetur per iudicium reipublicae: nihilominus reparanda est omnino per iudicium supremi legislatoris Dei, vel in foro poenitentiario misericorditer ad veniam per ministrum sacramenti , vel in die iudicij in condemnationem, & tunc non solum iniustitia populi, sed etiam ipsorum iudicium reparabitur per vindictam. Iuxta illud Ecclesiastes capit. 3. "Vidi in loco iudicij iniquitatem, & dixi in corde meo, iustum & impium iudicabit dominus: & tunc tempus omnis rei erit." Hactenus de literae intelligentia sufficienter dictum est. DVbitatur secundo. Circa secundam & tertiam conclusionem. An leges poe nales ante condemnationem per sententiam iudicis obligent reum ad subeundam poenam legis: vel etiam post ipsam sententiam latam teneatur ipse poenam soluere? Et quoniam quaestio haec propriam sedem habet in 1. 2. quaestione 96. artic. 4. & apud Magistrum Soto in lib. 5. de Iustitia & iure. quaestione. 6. artic. 6. habetur latius definita: operae pretium est in summa huius difficultatis decisionem proferre. Notandum ergo primo, quod leges poe nales quandoque continent solas poenas, nullam mentionem facientes praecepti affirmatiui vel negatiui: sed praesupponentes peccatum vel operationem aliquam, adijciunt poenas. Exemplum est cum dicitur. Qui gladio occiderit gladio peribit. Qui ceciderit ligna de sylua, soluat certam poenam. Aliae vero leges sunt poenales, quae continent duas partes: in priore parte dirigunt homines praecepto affirmatiuo vel negatiuo, in altera parte adijciunt poenam contra transgressores. Exemplum est in Pragmatica sanctione de venditione tritici: vbi praecipitur, ne quis vendat triticum, vltra quatuor decim argenteos: & adijcitur contra transgressores, vt qui oppositum fecerit, soluat certam pecuniae quantitatem . Nos igitur in praesenti non disputabimus de priori parte huiusmodi legum, an obligent in foro conscientiae. Est enim constitutissimum apud vniuersos Theologos, quod prior pars obligat in conscientia ante iudicis sententiam: ita vt qui vendiderit triticum vltra taxationem Pragmaticae, teneatur restituere emptori. Tota igitur difficultas est de lege quae continet tantum poenam vel de posteriori parte legis: quae continet poenam. Notandum est secundo quod reus qui commisit crimen quod lege punitur potest considerari in triplici statu. Primus status est, quando patratum est crimen: sed nondum est delatum ad iudicium exterius, vel si delatum est: nondum interrogatur a iudice iuste secundum ordinem iuris. Secundus status est, quando iam accusatus est & interrogatus a iudice iuridice. Tertius status est, quando iam contra reum est pronuntiata iuridica sententia, qua reus puniendus tali poena decernitur. ¶ Notandum est tertio, leges poenales quandoque continere sententiam ferendam a iudice: vt quando lex dicit, qui tale crimen commiserit, excommunicetur, suspendatur. Quandoque vero lex ipsa poenalis continet formam latae sententiae ab ipsa lege. Vt cum dicitur qui tale crimen commiserit, sit ipso facto excommunicatus , sit ipso iure & facto expoliatus bonis suis. Sit prima conclusio. Lex poenalis quae continet sententiam tantum ferendam de aliqua poena, non obligat ad soluendam poe nam ante iudicis sententiam. Haec communis sententia est Doctorum omnium: & ra tio est manifesta ex ipsa forma legum: quae committit iudici, vt talem poenam infligat. Iudex autem non nisi per sententiam, cognita causa condemnat quemquam. Secunda conclusio. Lex poenalis Ecclesiastica quae continet sententiam latam alicuius censurae , verbi gratia, Excommunicationis vel suspensionis vel irregularitatis statim ante aliquam iudicis sententiam habet effectum quantum ad ipsam poenam censurae. Haec etiam est communis omnium sententia: quanuis in ratione conclusionis non omnes conueniant, sed nos statim reddemus rationem communem quatuor conclusionibus. Tertia conclusio. Nulla lex poenalis etiam si contineat sententiam latam obligat reum, vt seipsum expoliet bonis suis. Haec conclusio verior est & communior inter Iurisperitos & Theologos. Quarta conclusio. Verosimilis sententia est: quae asserit, quod reus qui commisit crimen contra legem quae continet sententiam latam de priuatione bonorum, ipso facto sit priuatus statim dominio bonorum suorum , licet maneat cum possessione & vsu illorum bonorum . Haec est Caietani sententia in praesenti articulo Quinta conclusio . Verosimilior sententia est, quod eiusmodi reus retinet adhuc dominium bonorum suorum , licet caducum & infirmum ante sententiam iudicis. Hanc tenet Magister Soto vbi supra citatus est, & latius ostendimus in nostris commentarijs supra 2. 2. q. 12. art. 2. dub. vnico, de poenis Apostatarum & haereticorum . Ponamus exemplum quartae & quintae conclusionis . Est lex quae haereticum ipso facto decernit esse priuatum bonis suis, quae bona applicat fisco. Dicit Caietanus & qui illam sententiam sequuntur: quod haereticus ante sententiam iudicis iam est priuatus dominio bonorum suorum , & manet cum possessione illorum & vsufructu & non poterit illa vendere. At vero nos dicimus cum probabiliori sententia, quod ad huc haereticus manet etiam cum dominio bonorum suorum , licet caduco & infirmo: & quod poterit non solum vti & frui bonis suis, sed etiam vendere, & alienare declarando tamen vitium rei venditae, scilicet dicendo, quod illa bona poterunt confiscari. Neque in hac sententia aliquatenus derogatur iuri quod habet fiscus erga illa bona, quoniam post latam senten tiam omnia bona haeretici a die commissi criminis confiscantur vbicunque reperiantur. At vero ante latam sententiam, communior consensus est doctorum, quod haereticus non tenetur seipsum priuare bonis suis & tradere fisco. Ergo per quartam & quintam conclusionem nihil derogatur nec aufertur a fisco. Ratio autem communis prae dictarum conclusionum, & quae mihi magis satisfacit, ea est: quod leges poenales non sunt extendendae magis quam oporteat ad bonum commune & intentionem legislatoris, sed potius oportet eas suauiores facere. Et quia in re dubia semper fauendum est magis reo quam actori, praesertim cum commune bonum non periclitatur: idcirco nobis probabiliores sententiae videntur, quae declinant in fauorem ipsius rei: quoniam non inuenimus in illis conclusionibus, quod aliqua ex parte derogetur bono communi. Imo vero prouidemus suauitati legis, quae instar Dei debet omnia suauiter disponere. Cum igitur esset durissimum obligare hominem hae reticum etiam occultum, vt spoliaret se statim bonis suis & traderet fisco, praesertim cum nullus homo hoc facturus esset: & lex nihil aliud tunc efficeret, quam scandalum hominis haeretici: idcirco optima ratione ducti declinamus absque iniuria legis in fauorem rei: non solum in tertia conclusione, sed etiam in quinta conclusione, eo vel maxime quod si haereticus nunquam deducitur in iudicium , vel quia crimen fuit occultum, vel quauis alia ratione, manebit ipse & haeredes illius in perpetua possessione bonorum illorum. Frustra ergo aufertur ab illo dominium, & rationabilius dicimus, quod manet cum dominio caduco & infirmo magis aut minus secundum maiorem & minorem probabilitatem, quod crimen illius deferendum sit ad iudicium. Vnde si omnino fuerit crimen illius occultum, poterit vendere suam domum tanti quanti si non commisisset haeresis crimen. Hactenus de primo statu rei diximus in istis quinque conclusionibus. Sed est obiectio aduersus praedicta. Diximus enim legem poenalem ecclesiasticam , quae continebat latam sententiam de aliqua censura ecclesiastica, statim ligare ipso facto ante iudicis sententiam: quanuis in ipsa lege non dicatur quod obliget ante iudicis sententiam . Ergo aliae leges poenales, quae continent formam latae sententiae, per hoc quod dicunt ipso facto & ipso iure aliquem priuari dominio bonorum suorum statim obligant , ita vt qui commiserit tale crimen ante iudicis sententiam teneatur bona sua reddere fisco cui applicantur per legem. Et confirmatur , quia procul dubio legislator habet potestatem transferendi dominium bonorum per legem latam ab ipso, cum expedierit bono communi : sed nullis alijs verbis poterit commodius exprimere mentem suam, quam dicendo, ipso facto sit priuatus dominio bonorum suo rum. Ergo eadem est ratio de huiusmodi legibus atque de lege ecclesiastica: quae continet censuram latae sententiae. Respondetur ad hanc obiectionem, quod quanuis reuera ita sit, quod legislator habeat potestatem transferendi dominia rerum per legem iustam, cum expedierit bono communi: tamen nunquam praesumendus est id velle facere ante iudicis sententiam, qui cognoscat de crimine perpetrato, & applicet poe nam legis spoliando hominem bonis suis. Et ratio est quoniam ad suauitatem legis pertinet, vt non obliget criminosum hominem, quod ipse sit executor suae poenae & priuet se bonis quorum possessionem actu habet. Est enim hoc durissimum secundum hominum ingenium & naturam, & vix reperiretur qui in hac parte obediret legi. Vnde lex non deseruiret nisi ad scandalum animarum . Et idcirco merito probabiliores sententias existimamus, quae requirunt cognitionem iuridicam facti & condemnationem a iudice legem applicante . Caeterum in legibus ecclesiasticis continentibus censuram latae sententiae vel ipso facto, non est eadem ratio. Quoniam per illam poenam non priuatur homo bonis quae antea acquisierat actu, vt patet in sententia excommunicationis , per quam priuatur homo suffragijs spiritualibus quae sibi prouenire poterant ab ipsa ecclesia. At vero quae antea acquisierat non amittit per illam sententiam : similiter dico in censura suspensionis & irregularitatis, quod propter quas poenas non tollitur potestas homini, quam antea habebat, sed tantum impeditur ne exerceatur. Item poenae Ecclesiasticae quae sunt censurae mere priuatiuae, non ligant hominem, vt ipse sit exequutor suae poenae. At vero leges poenales quae priuant dominio & possessione bonorum suorum obligarent hominem, vt ipse esset exequutor suae poenae , nisi fuisset necessaria iudicis sententia. Hinc sequitur vnum corollarium: quod si in lege Ecclesiastica quae continet poenam latae sententiae de aliqua censura, simul continereur aliqua poena pecuniaria, non obligaret illa lex ad soluendam illam poenam ante iudicis sententiam: quantum libet sub eadem forma legis dicatur, quod ipso facto sit excommunicatus & soluat decem millia dipondiorum. De secundo vero statu, sit sexta conclusio. Suauior & clementior sententia est & mihi verosimilior, quod etiam si reus iuridice interrogatus, videlicet, quando tenetur respondere veritatem criminis, neget illam vt effugiat poenam legis: non tenebitur restituere bona sua fisco. Ratio est, non solum suauitas legis (vt iam dictum est): sed etiam quia ille non tenebatur confiteri veritatem ex iustitia commutatiua, sed solum ex iustitia legali, cuius transgressio non obligat ad restitutionem: & ex alia parte fiscus nunquam acquirit dominium illorum bonorum ante iudicis sententiam. Ergo non est aliqua causa quare obligetur ille ad restitutionem suorum bonorum faciendam fisco. Et denique humano more non est factibile, quod aliquis qui ita euaserit condemnationem suam: velit reddere bona sua fisco: ergo non est credendum, quod lex velit illum obligare ante condemnationem iudicis. Et confirmatur, quoniam ille qui sic euasit iudicium condemnationis suae, non tenetur iterum reuerti ad iudicium & confiteri veritatem quam negauerat: ergo neque reddere bona sua fisco. Probatur consequentia, ex vulgari maxima, propter quod vnumquodque tale & illud magis. Ergo si ille teneretur reddere bona sua fisco: magis teneretur confiteri veritatem in iudicio, propter quam condemnatur vt reddat sua bona fisco. Eo vel maxime, quia si redderet illa bona fisco, perinde esset atque si confiteretur crimen suum. De tertio statu sit septima & vltima con clusio. Qui post latam sententiam a iudice: per dolum vel fraudem aut vim occultat bona sua, ne sententia executioni mandetur: tenetur ipsa bona restituere ante aliam iudicis sententiam fisco. Est haec conclusio concors omnium doctorum sententia. Et ratio eorum est manifesta, quoniam omnis qui retinet alienum: tenetur illud restituere vero domino. Sed per sententiam iudicis aufertur dominium a criminoso, & transfertur in fiscum : ergo ipse tenetur illa reddere fisco. Sed obseruandum est, non opus esse quod ipsemet condemnatus proprijs manibus reddat bona illa fisco, nisi forte expresse iuberetur ita facere: sed sufficit quod permittat illa a se auferri, nec occultet: sed manifestet veritatem interrogatus. Et ratio huius est, quoniam ipsamet sententia iudicis non obligat condemnatum, vt ipse sit exequutor illius, sed ea conditione transfert dominium in fiscum: vt fiscus sit executor sententiae illius. Ex quo sequitur, quod ille condemnatus, si fiscus fuerit negligens in exigendis illius bonis: poterit praescribere intra tempus a legibus designatum. Hoc dixerim, nisi forte sit aliqua lex ecclesiastica, quae impediat huiusmodi praescriptionem in poenam haereticorum. Deinceps agendum nobis est de triplici genere legum poenalium: de quibus frequenter dubitari solet: an obligent ad solutionem poenae ante sententiam iudicis, & quomodo obligent in foro conscientiae? Huiusmodi leges sunt. Primo quae feruntur de tributis soluendis. Secundo leges quae prohibent caesionem lignorum in syluis alienis, vel non proprijs. Tertio leges quae prohibent venationem, piscationem, & aucupium praesertim columbarum in alienis columbarijs. DVbitatur tertio. Vtrum leges latae de tributis Regi soluendis, obligent in foro conscientiae ad soluendum, non solum tributum, sed etiam poenam impositam non soluenti intra tempus definitum? Pro cuius rei intelligentia supponendum nobis est ante omnia: tributa deberi ex iustitia ipsis Regibus, quanuis aliquando Reges ipsi, iniusta tributa soleant imponere reipublicae. Nos autem loquimur de iustis tributis quorum iustitia inde colligitur: quoniam Reges te nentur ex officio seruare rempublicam in pace & in bello. In pace quidem, componendoi lites ciuiles & puniendo malefactores potenter, etiam ipsos magnates. In bello autem , defendendo rempublicam ab inuasoribus iniquis, & insuper vindicando iniurias factas reipublicae: ad quae omnia necessariae sunt opes ingentes, & etiam ad splendorem regium tam in cibo quam in multitudine ministrantium. Ergo cum ipsa respublica transtulerit suam autoritatem totam in Regem ea conditione, vt talia exequatur officia difficillima: tenetur ei tributa conuenientia exhibere, vt decenter & conuenienter possit gubernare. Igitur quemadmodum mercenario debetur merces ex iustitia commutatiua : multo magis ipsi Principi debetur ingens tributum pro labore & officij sui dignitate. Confirmatur praedictum fundamentum . Quoniam decimae ecclesiasticae debentur, ex iustitia ecclesiasticis ministris pro stipendio officij sui: sed non sunt minus necessarij in republica seculari princeps & ministri eius. Ergo respublica tenetur illos conuenienter sustentare pro dignitate officij sui. Hoc etiam fundamentum constat ex sacra Scriptura, imo Christus Dominus Matth. 17. Indicauit Reges terrae iuste tributa exigere dicens, "Reddite quae sunt Caesaris Caesari, & quae Dei Deo." Et Diuus Hieronymus & Theophilactus aiunt, quod Christus Dominus iussit ibi tributa dari Caesari, & Apostolus ad Roman. 13. praecipit, "Reddite omnibus debita cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal." Et denique vniuersi Reges tam in populo Dei antiquo quam etiam inter gentes acceperunt sibi tributa semper a suis regnis. Ergo illa necessaria iudicata sunt ab omnibus gentibus vt respublica recte gubernaretur. Obseruanda sunt tamen quatuor in iustificatione huiusmodi tributorum . Primo quidem, quod ipsi regno interest quod Rex sit potentissimus & diues. Rursus regi etiam interest, quod regnum sit locuples & abundet diuitijs, vt habeat vnde possit rex abundantia tributa recipere. Secundo quod vtraque pars nititur ad se trahere alteram in huiusmodi diuitijs. Et ideo regula componendi vtranque partem desumitur ex fine officij Regis: quod quidem est considerare seipsum esse pro pter regnum, non autem regnum esse propter ipsum. Vnde ad sustentandam regiam magnitudinem seu magnificentiam, non debet pati regnum, nisi tantum quantum satis est ad salutem regis. Quod si circunstantiae fuerint tales, quod requirantur sumptus maiores solito: ita vt necessarium sit, quod populus grauetur tributis, tunc tributa iusta erunt, si & ipse Rex in sua proportione similiter patiatur cum populo, & se se temperet a sumptibus superfluis: alioquin erunt tributa iniusta. Et ratio est, quia in tali euentu Rex non ordinaretur ad bonum regni: sed potius ordinaret regnum ad seipsum tanquam ad finem, quod consueuit Turca tyrannissimus facere. Tertio obseruandum est, quod postquam consiliarij Regis & procuratores regni conuenerunt in aliquo tributo & noua impositione iniusta: nihilo minus huiusmodi iniustitia toleranda est potiusquam admittatur rebellatio populi. Ratio est euidens: quoniam de duobus malis minus est eligendum. Est autem maximum malum regni diuisio & rebellatio ab ipsa vnitate, quae est in vno Rege: sicut experientia compertum est. Tunc enim contingunt in populo maximi insultus latrocinia &c. Et quod peius est religio Christiana patitur detrimentum . Ergo Theologi prudentis & concionatoris officium erit, suadere populo, vt obediat mandatis Regis, nec exasperet populum manifestando rationem iniustitiae tributorum , etiam si essent iniusta. Notandum est secundo, quod in Hispania sunt duo genera tributorum . Alterum est decima pars pretij eorum quae venduntur, quod vulgo dicitur, Alcauala. Quod quidem impositum est & originem habuit, quando Reges Catholici Ferdinandus & Isabela bellum moliebantur contra Regnum Granatense, quod Sarraceni occupabant. Et in subsidium huius belli postulauerunt a regno necessarium tributum: & tunc Decretum est, quod daretur Regibus decima pars pretij eorum quae venderentur, quod vocatum est merito Alcauala. Quia quidam de consultoribus adinueniens hunc modum tributi, quod non esset illustribus molestum, sicut illud quod vulgo dicitur, Pecho, dixit, Yo dire al que vala tanto y mas que pecho, y non sea pecho. Postea vero finito huiusmodi bello mansit huiusmodi tributum in corona Regia non cum tanto rigore, ita vt solueretur decima pars pretij, sed trigesima paulo plus minusve. Et huiusmodi pactum inter nos dicitur, Encabecamientos de los pueblos y ciudades. Rex autem huiusmodi tributum aliquando transfert in alios vel donatione vel magnificentia Regia vel etiam venditione. ¶ Rursus est aliud genus tributi, quod soluitur propterea quod merces aliquae transuehuntur de regno in regnum . Et quidem si per mare transferantur appellatur a nostris, diezmos del mar. Quae autem per terram transferuntur dicuntur a nostris portazgo, & a Latinis vectigal. Tertio notandum est pro explicatione huius tributi, quod sunt aliquae leges quae prohibent aliqua transferri de regno in regnum, sub certa poena: & huiusmodi leges non sunt propriae de tributis, sed sunt leges poenales, de quibus iudicandum est secundum decisionem dubij praecedentis. Non enim obligant ad solutionem poenae ante sententiam iudicis, quantum libet aliquis per fraudem & dolum se se occultauerit ad transferendas merces vel pecunias de regno in regnum Aliae vero sunt leges quae non prohibent, sed potius admittunt & praesupponunt aliqua transferri de regno in regnum: sed imponunt transferentibus aliquod tributum Regi soluendum . Et istae leges proprie sunt tributariae. HIS ita constitutis arguitur primo pro parte affirmatiua. Id quod debetur ex iustitia commutatiua , soluendum est ante omnem iudicis sententiam: sed iusta tributa debentur Regi ex iustitia commutatiua, vt dictum est, ergo quilibet tenetur ea soluere antequam exigantur. Arguitur secundo. Quoniam publicani, quos vulgo dicimus alcaualeros, vel arrendadores, dato pretio Regi emunt huiusmodi tributa, ergo qui non soluunt tributa iniuriam faciunt istis hominibus, qui titulo emptionis habent ius ad ea percipienda . Et denique multi magnates in regno siue alias diuites emunt a Rege oppida multa cum iure percipiendi huiusmodi tributa, ergo illis etiam fiet iniuria nisi tributa soluantur ante iudicis sententiam vel ministri exequutionem . Ad hanc dubitationem Summa Angelica in verbo pedagium, quaest. 6. asserit vniuersaliter partem negatiuam . Sed opposita sententia est communis doctoribus Theologis & Iurisperitis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio certa naturali ratione & secundum fidem. Tributa de quibus constat esse iusta, soluenda sunt ante iudicis sententiam cum eis conditionibus , quae lege aut vsu admittuntur. De quibus dicemus sequentibus conclusionibus . Ista conclusio non aliter probatur quam ex fundamento primo & rationibus eius. ¶ Secunda conclusio sit specialiter de tributo, quod dicitur alcauala. Qui merces suas vendit bona fide, idest, absque dolo & fraude interueniente in illis occultandis, si forte id faciat ignorante publicano, non tenetur huiusmodi tributum ipsemet reddere. Si autem aliquis dolo & fraude vtatur in occultanda venditione rei, tenetur in foro conscientiae reddere huiusmodi tributum ante iudicis sententiam, & antequam exigatur ab ipso publicano ignorante. Probatur prima pars conclusionis , quia huiusmodi tributum semper in Hispania visum est durum post bellum Granatense: & propterea mitigatum est a Regibus, vt non exigatur decima pars sed tricesima plus minusve & cum conditionibus, quae tributum reddant suauius, videlicet, quod venditor soluat illud tributum quando requisitus fuerit. Esset enim durissimum & intolerabile, quod qui vendit rem suam necessitate coactus, teneatur ipsemet quaerere publicanum & reddere illi decimam partem pretij, & hoc est receptissimum iam in Hispania inter viros timoratae conscientiae & doctissimos, quod huiusmodi venditor non teneatur soluere huiusmodi tributum , nisi fuerit requisitus. Ex quo sequitur, quod lex quaedam 120. quae habetur en el quaderno de las alcaualas, quae praecipit, quod venditor intra quinque dies notam faciat publicano venditionem, nunquam fuit vsu recepta: vtpote quae reputata est acerbissima. Secunda vero pars conclusionis probatur. Quia hoc genus tributi cum praedictis conditionibus & moderaminibus iustum est, & debetur ex iustitia commutatiua , ergo tenetur venditor qui vsus est fraude & dolo, in foro conscientiae restituere. Tertia conclusio. Venditor etiam qui vsus est fraude & dolo, non tenetur ad restitutio nem transacto biennio. Probatur ex. l. 129. in citato quaternione. Vbi praefigitur ipsi publicano tempus biennij intra quod possit huiusmodi tributa exigere. Imo in quibusdam mercibus quae non venduntur coram tabellione, praefigitur illi spatium duorum mensium, intra quod possit exigere tributa, ergo cum ista conditione obligantur venditores soluere tributum. Quarta conclusio. Vt in plurimum in oppidis particularium dominorum , qui sunt vassalli Regis, etiam qui vtuntur fraude & dolo non tenentur ad restitutionem aliquam faciendam huiusmodi tributi. Imo proprie non est fraus aut dolus, sed cautela occultare venditionem mercium suarum . Ratio est, quia vt in plurimum isti domini exigunt tributa cum maiori rigore quam ipse Rex: quod est iniquissimum, quia Rex ipse non dedit illis maiorem potestatem, quam ipse haberet in exigendis tributis. Diximus autem regulariter, quoniam aliqui sunt domini oppidorum, qui non exigunt tributum acerbius quam ipse Rex, ergo istis soluendum est tributum iuxta conditiones secundae conclusionis & tertiae. Vltima conclusio. Qui bona fide merces vel res alias transferunt de regno in regnum, si portitor non adsit qui exigat portorium: non tenentur ipsi quidquam soluere. Si autem mala fide, scilicet, vtendo fraude & dolo occultant transitum mercium, tenentur ad restitutionem tributi sicut dictum est del alcauala. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod quamuis ipsa respublica teneatur ex iustitia commutatiua sustentare Regem, tamen sufficienter hoc praestat per impositionem tributorum cum illis conditionibus , quae efficiunt suauior atributa: ac proinde qui soluit tributa cum illis conditionibus , non tenetur ad aliquid amplius. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quod tam publicani quam domini oppidorum recipiunt ius percipiendi illa tributa cum illis conditionibus. Vnde qui seruat illas conditiones non facit eis iniuriam. Hactenus de tributis. DVbitatur quarto, Vtrum qui ligna cae dunt in alienis syluis vel colligunt syl uestres glandes, castaneas, vel etiam qui pascunt in alienis pascuis sua pecora, teneantur ad restitutionem in foro conscientiae ante omnem iudicis sententiam. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Isti laedunt iustitiam commutatiuam, ergo tenentur restituere. Probatur antecedens . Quia damnum inferunt in alienis bonis. Arguitur secundo, & confirmatur. Quia isti sunt vere fures, & sic appellantur. ff. arborum furtim caesarum, maxime in. l. 2. Et probatur, quia vsurpant rem alienam inuito domino. Sed dicet aliquis quod hoc argumentum non procedit de vicino qui caedit ligna in sylua sui oppidi, quoniam illa sylua communis est. Sed contra replicatur: quia non minus est fur, qui compilat publicum aerarium , quam qui surripit pecuniam a proximo, imo ille magis punitur: quia grauius peccat, ergo non minuitur obligatio restituendi per hoc quod quis caedat ligna in sylua communitatis ipsius. In hac difficultate dissoluenda, quidam doctores graues sunt plus nimio scrupulosi. Nam Ioannes de Medina in. C. de restitutione. quaest. 12. asserit vniuersaliter partem affirmatiuam, nisi forte excusentur omnes isti ex aliquo statuto vel voluntate interpretatiua domini syluae: qui videtur esse contentus ipsa poena, quando capiuntur homines caedentes ligna. Sed Castro lib. 1. de potestate legis poenalis. c. 10. corol. 1. asserit, omnino condemnandos esse lignatores, qui in alienis syluis ligna caedunt : & inuehitur vehementer in confessarios qui illos absoluunt absque restitutione. PRO decisione veritatis notandum est, quod syluae quaedam sunt communitatis : aliae vero sunt adiudicatae particularibus personis. Et istae sunt in duplici differentia. Quaedam enim adiudicatae sunt particulari personae ab ipso Rege vel a republica: aliae vero possidentur a particulari persona, titulo plantationis in proprio fundo: quoniam ipse plantauit syluam vel antecessores eius a quibus illam haereditauit vel emit, &c. ¶ Secundo notandum, quod quando non constat de isto secundo titulo, praesumendum est quod priori titulo possidetur sylua ab aliquo particulari. Et ratio est, quia is qui secundo titulo possidet, semper curat diligenter huius rei testimonium habere vel proferre. Sit ergo prima conclusio. Frequens lignorum caesio in alienis syluis, quae sunt communitatis, peccatum est contra iustitiam legalem. Ratio est, quia semper est lex vel statutum in ipsa communitate, vt non caedantur ligna de sylua communi: nisi certis temporibus & cum certa moderatione, ergo cum iustitia legalis respiciat bonum commune, ipsi particulares tenentur secundum legem non destruere syluam, sed conseruare, & peccatum erit contra iustitiam legalem frequenter ligna caedere extra tempora determinata. Non autem audeo semper condemnare eos peccati mortalis, nisi quando notabile detrimentum fit in ipsa sylua, attenta proportione quantitatis & magnitudinis ipsius syluae. Tunc enim erit peccatum mortale. Secunda conclusio. Qui caedit ligna in syluis alienis etiam priuatae personae, quas tamen non constat esse consitas a particulari persona, non tenetur ad aliquam restitutionem: nisi forte syluam deuastauerit, quod vulgo dicitur, talar. Probatur prima pars conclusionis. Si ab initio syluae essent adiudicatae siue oppidis siue particularibus personis ea conditione, vt ipsis dominis liceret impune materiam inde caedere: alijs tamen liceret, sed non sine aliqua poena, tunc ipsi lignatores non tenerentur ad restitutionem: sed tantum soluere poenam dum caperentur. At vero ita se res habet quod oppidis & huiusmodi priuatis personis hac lege & conditione , saltim interpretatiua, adiudicatae sunt syluae: quod etiam constat ex consuetudine, ergo non tenentur nunc ad restitutionem. Probatur minor. Quoniam arbores syluestres quas sua sponte terra producit, aut certe minima humana industria, sunt maxime necessariae humanis vsibus, ergo non decebat, ita appropriari dominis sicut appropriantur arbores, quae maiore indigent diligentia, ergo. Minor illa vera est. Confirmatur. Quoniam ad quietem conscientiarum hominum pertinebat, vt hoc modo adiudicarentur syluae: quia moraliter loquendo necessitas frequens & communis earum vsus cogit homines ligna de syluis caedere. At vero ad quietem conscientiae quo ad fieri potuerit, reficienda sunt & reducen da omnia commoda temporalia reipublicae, ergo merito sic arbitramur: eo vel maxime quod parum incommodatur respublica, & particulares maxime accommodantur : & sufficienter conseruatur sylua cum illa poena, ergo absque aliquo dubio haec sententia potest teneri & practicari. Hoc ipsum probatur ex more & vsu non solum lignatorum quorum nemo existimat teneri se ad aliquam restitutionem: sed etiam ipsorum iudicum, qui capiunt huiusmodi lignatores ligna caedentes, non enim obligant ad restitutionem ipsorum lignorum: sed tantum ad statutam poenam. Secunda vero pars probatur. Quoniam qui depopulatur syluam etiam proprij oppidi, peccat contra iustitiam commutatiuam , ergo. Probatur antecedens. Quoniam ille tollit & destruit a domino syluae ius quod habet ex iustitia commutatiua ad ipsam sylvam , & ad vtilitatem illius, tam pro communitate quam pro particularibus, ergo qui isto modo deuastat syluam, tenetur ad restitutionem. Et hoc probat replica facta in secundo argumento. Tertia conclusio. Qui caedit ligna in aliena sylua, quam constat esse plantatam a domino in proprio fundo, tenetur ad restitutionem damni illati ante omnem sententiam iudicis. Ratio est, quia plantatio syluae in proprio fundo est perfectus titulus propter quem sylua appropriatur perfecte ipsi domino: ita vt ipsi soli liceat colligere fructus & ligna caedere, ergo qui inde aliquid accipit tenetur restituere, sicut qui accipit ex vinea vel ex messibus alienis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio huius dubij. Et probatur adhuc, quia ille qui plantauit syluam in proprio fundo, priuauit se alijs commoditatibus & fructibus terrae illius, ergo qui inde aliquid accipit, perinde atque si acciperet ab alijs fructibus quos ille dominus poterat habere ab illo fundo: tenebitur ad restitutionem. ¶ Nihilominus sit quarta conclusio, quae praecedentem moderatur. Graue damnum & insigne requiritur, vt qui ligna caedit in huiusmodi syluis, obligetur ad restitutionem sub peccato mortali. Explicatur ista conclusio ex differentia, quae inuenitur inter obligationem ad restituendum damnum datum in huiusmodi syluis & in alijs. Etenim in alijs sola populatio & deuastatio obligat ad restitutionem. Quae vero dicatur depopulatio vel deuastatio relinquitur arbitrio boni viri iudicandum. At vero in sylua de qua loquimur in hac conclusione , etiam citra depopulationem, obligamus ad restitutionem. Caeterum vt obligemus sub mortali peccato, requirimus graue damnum datum syluae domino. Hoc autem graue damnum aliter iudicatur pro diuersitate qualitatis materiae. Etenim ad grauem materiam in furto, minor requiritur quantitas in auro, quam in argento. Similiter in rebus quas sponte terra ipsa producit, maior quantitas requiritur, vt materia sit grauis, quam in illis rebus quas frequens humana industria produci facit. Cum igitur syluestres arbores consitae a domino syluae requirunt minimam industriam: requiritur magna quantitas vt sub peccato mortali obliget restitutio. Et dixerim ego iudicio meo, esse peccatum mortale integram arborem detruncare. Et ratio est, quia quanuis in colendis huiusmodi arboribus non requiratur frequens industria: tamen multo tempore procreantur: & postquam procreatae sunt huiusmodi arbores, multum fructum afferunt, & vtilitatem annualem, ergo priuare dominum hac vtilitate ad multos annos, grauis materia est & mortale peccatum. Caeterum ramos ex huiusmodi arboribus caedere, vix erit peccatum mortale: nisi sit frequens caesio. Quinta conclusio. Quod dictum est de arboribus syluestribus, dicendum est de illarum fructibus ita videlicet, quod in syluis in quibus licet ligna caedere, licebit etiam colligere fructus arborum. In syluis autem in quibus non licet ligna caedere, non licebit neque fructus illorum accipere. Probatur conclusio. Quia fructus sequitur naturam & conditionem arboris, & eodem modo applicatur suis dominis, qualiter & applicantur syluae, ergo ita iudicandum est, Vtrum liceat vel non liceat fructus colligere, & vtrum accipientes teneantur restituere, sicut supra iudicauimus de caesione lignorum. Et confirmatur. Quia fructus etiam arborum vtiles & necessarij sunt in varios vsus, videlicet, ad ignem, ad pastum pecorum & hominum, sicut & ipsae arbores, ergo & idem iudicium erit de vtrisque. Sexta conclusio . Qui pascit pecora in syluis alienis, si huiusmodi syluae circumseptae sunt, tenetur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam: si vero prata non circumdata sint, qui pascit herbam illorum , non tenetur restituere: sed subiacebit poenis taxatis a lege. Prima pars probatur. Quia sicut consertio & seminatio syluarum tribuit ius & dominium perfectum seminanti domino: ita similiter circundare prata, tribuit ius & dominium perfectum suis dominis, ergo qua ratione qui caedit ligna syluarum quae appropriata sunt titulo plantationis, tenetur restituere ante iudicis sententiam: ita etiam qui pascit herbam prati circundati contra voluntatem sui domini, tenebitur restituere. Et confirmatur. Quia vt diximus de praecedentibus, herba prati peruia est, & indiget sua custodia, ergo si ipsa iam septa est & perfecte appropriata domino, tunc qui illam pascit tenetur restituere. Ex quo sequitur secunda pars conclusionis, quod videlicet si prata non sint peculiari titulo adiudicata perfecto domino, non tenebitur restituere nisi fiat maxima deuastatio prati. Ad primum respondetur, quod peccatum caedentis ligna in sylua, non est contra iustitiam commutatiuam, nisi in syluis appropriatis titulo plantationis: & quando fuerit magna depopulatio. Et ita non semper tenentur lignatores ad restitutionem. Ad secundum respondetur , quod ille proprie loquendo nec furatur neque appellabitur fur, quia non accipit alienum simpliciter. Nam quando syluae & nemora donantur , aut sunt reipublicae, non perfecte subduntur dominio illorum: sed tantum quantum ad hoc quod ipsi vtantur & possideant talem syluam qualiter libuerit sine peccato & sine poena. Alij vero cum poena taxata & sententia ista a iudice poterunt eisdem syluis vti: & ita leges inductae abusiue & improprie loquuntur appellantes fures eos qui sic caedunt ligna. Ad tertium respondetur, quod quae reponuntur in aerario ciuitatis, omnino sunt appropriata dominio reipublicae in comm odum singulorum ciuium. Vnde qui compilat aerarium, tenetur restituere non aliter atque fur & latro. Verum tamen syluae & ligna & herbae camporum non ita sunt appropriatae: sed vt diximus appropriatione imperfecta & dominio diminuto. Et hoc fit propter maximam necessitatem talium rerum, quas non decet omnino appropriari dominis, ita vt reliquis ciuibus non liceat aliqua via vti illis ad supplendam suam indigentiam. Ex quibus sequitur primo, quod arbores hortenses & similiter fructus eorum qui accipit: tenetur restituere; quia similiter deputati sunt & circumsepti, & indigent peculiari industria & custodia. Secundo sequitur, quod quando feruntur excommunicationes contra caesores lignorum, solum obligant illos de quibus diximus, quod teneantur restituere etiamsi excommunicatio omnes videatur respicere: quia illi solum peccant mortaliter qui contra iustitiam commutatiuam caedunt ligna, & excommunicatio solum ligat, supposito peccato mortali. Tertio sequitur, quod episcopi imprudenter imo perperam concedunt huiusmodi excommunicationes: quia peccata ista etiamsi procedant contra iustitiam commutatiuam : tamen communia sunt & frequentia, quae vix a lignatoribus & pastoribus euitantur. Vnde in Concil. Trident. Sessio. 25. de reformat. ca. 3. praecipitur ne excommunicationes ferantur pro delictis vulgaribus. DVbium aliud est, Vtrum qui venatur in alienis montibus & nemoribus, & qui piscantur in alienis fluminibus, aut denique qui aucupantur in alienis locis, & maxime ex columbarijs, teneatur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam. De qua materia disputant Scholastici in. 4. Sententiarum quaest. 15. Summistae verbo venatio, & verbo restitutio. Ioan. Medina in cap. de restitutione quaest. 12. Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 12. Soto lib. 4. de iustitia quaest. 6. art. 4. Nauar. in Manua. ca. 17. quaest. 120. Couar. in relect. supra regula peccatum. §. 8. PRO explicatione huius rei, tria animaduertenda sunt. Primum est, supposito quod Princeps iustis de causis potest interdicere venationem , piscationem, & aucupium . Prima ratio est quae desumitur ex tempore : quare iuste interdicantur huiusmodi. Vt quod verbi gratia instet tempus , quando animantia edunt suos partus: aut in tempore frigoris & niuium , quando facile animantia capiuntur , & ita fit magna deuastatio illorum. Secunda causa est, propter modum & instrumenta quibus aliqui venatores vtuntur: qui cedunt in perniciem ipsorum animantium & reipublicae . De quo vide. l. 40. tit. vlt. c. 8. in Regijs ordin. & etiam in Repertorio Pragmat. Caroli V. lib. 8. tit. de las ca cas. specialiter videantur duae leges editae a Carolo ipso V. apud Matritum , anno 1552. Tertia causa quare venatio vel piscatio interdicitur est, ratione loci: quia, videlicet, locus aut ferae vel aues ibi existentes applicatae sunt alicui domino in particulari a republica vel a principe. Et in praesenti non quaerimus de venatione aut piscatione quae fit contra legem prohibentem ratione temporis aut instrumentorum ; manifestum est enim, quod isti venatores peccant contra leges, & tenetur luere poenas taxatas facta condemnatione , sed loquimur de venatione vel aucupio interdictu, ratione tertia. ¶ Secundo nota quod applicatio ista ferarum vel auium aut piscium potest fieri tripliciter. Primo, quia locus vbi existunt ferae vel pisces vel aues applicantur alicui domino: qualiter applicata sunt Regi Catholico Philippo II , nemora quae circunstant Matritum . Quod potuit fieri rationabiliter dupliciter. Primo, quia hoc respublica gratuito potuit donare. Secundo , quia ipse Princeps potuit sibi deputare ista loca, etiam non consentiente republica, quia in hoc Rex vtitur iure suo. Decet enim maiestatem Regiam , quaedam loca in Regno sibi designare recreandi animi gratia, etiam renuente communitate . Verumtamen hoc moderate debet fieri: ita nempe vt nec plura loca, nec magna sibi vsurpet contra vsum & commoditatem populorum . Vtrum vero Reguli idipsum possint facere? Respondetur negatiue, sed suis facultatibus possunt emere agros, vel petere a republica vt nemora sibi constituant. Poterunt tamen interdicere venationem suis oppidanis certis temporibus & locis ex causis congruentibus: hoc enim expedit ipsi communitati. Secundo modo potest fieri haec applicatio a Principe, qui inter dicit venationem aut piscationem talis loci existentis sub dominio alicuius priuatae personae: quod potest fieri iuste, licet non debeat frequenter, quia venatio & piscatio videntur esse de iure gentium. Vnde non debent totaliter vel quasi totaliter impediri. Tertia applicatio fit quando dominus priuatus vallat & circundat locum suum, syluam aut stagnum vbi existunt ferae & pisces, quod pro suo libito potest facere. Tertio nota, quod damna quae sequuntur ex huiusmodi venationibus vel piscationibus interdictis, debent restitui in integrum dominis locorum in quibus fiunt damna. Et confessarij non possunt absoluere damnificantes, nisi restituant: & cauti debent esse in prospiciendo lucro cessante & damno emergente. Vt si verbi gratia seminentur agri & plantentur vineae, si fructus in spe recipiendi pereant propter feras, si etiam incumbant custodiae ipsi agricolae taliter quod desistant ab alijs laboribus sibi proficuis. Si etiam infestentur occasione nemorum custodibus & ministris ipsius Principis. Haec enim omnia & similia expendenda sunt a confessario: alias sibi imputabuntur ad peccatum huiusmodi damna. HIS suppositis, quae sunt fundamenta huius materiae, & quae communiter recipiuntur, est modo difficultas proposita de obligatione ad restitutionem. Et pro parte affirmatiua arguitur primo ex. l. 16. titul. 18. Part. 3. Et. §. ferae. Instit. de rerum diuisione. vbi habetur, quod qui in alienis syluis venatur aliquam feram non manet dominus illius, ergo tenetur restituere. Probatur consequentia, quia retinet alienum. Secundo arguitur. Recte applicantur loca ista & ferae aut pisces priuatis dominis, ergo iuste possident ac subinde iniuste accipit piscator & venator: & tenebitur restitue re. Confirmatur. Quia facta applicatione loci, si quis vsurparet illum aut partem illius, esset iniustus & teneretur restituere: vt manifestum est, ergo etiam ille qui accipit feram aut pisces, ita enim applicantur huiusmodi ferae praedictis dominis, sicut & loca in quibus existunt. Tertio. Venator aut piscator accipit alienum, inuito domino, ergo iniustus est & tenetur restituere. Antecedens patet, quia do mini syluarum & fluminum maxime resistunt huiusmodi venationibus. Quarto. Si isti venatores non tenentur restituere, ergo manent cum dominio venationis & piscationis. Consequens est falsum, ergo. Minor probatur, quia non habent aliquem titulum in quo fundetur tale dominium. Non enim iniqua acceptio & clausula , & furtiua venatio praestantius, sicut in iure habetur, quod fraus & dolus nemini patrocinantur. IN huius dubij solutione sunt tres sententiae. Prima quae asserit, quod istae applicationes & reseruationes venationum & piscationum sunt iniustae omnino: ac subinde venatores non peccant contra iustitiam , nec tenentur restituere. Ita multi ex Iurisperitis, quos refert Couar. vbi supra, sentiunt. Secunda sententia est ipsius Episcopi Couar. vbi supra, quod non teneantur isti venatores restituere omnem praedam: verumtamen tenentur restituere damnum illatum domino illius fundi , verbi gratia, si dominus voluit exercere venationem aut piscationem, & tantum accepit paucas feras, duas vel tres, vel pisces paucos: quia praeuentus est ab alio iniquo venatore vel piscatore deuastante magnam partem praedae: ait quod iste venator tenetur restituere eam quantitatem ferarum aut piscium, quam probabiliter caperet verus dominus, si non praeueniretur ab illo. Tertia sententia eorum qui dicunt , quod venatores non tenentur restituere quae ceperunt, nec damnum illatum: nisi fiat magna deuastatio aut strages ferarum aut piscium. PRO decisione huius difficultatis iuxta doctrinam praecedentis dubij decisiuam , cui proportionatur praesens difficultas; Respondetur & sit prima conclusio. Qui venatur in montibus patentibus & non circumseptis cuiuscunque sint huiusmodi montes , non tenetur restituere, nisi faciat magnam deuastationem ferarum. Et hoc ipsum dico de piscatione in fluminibus patentibus & communibus . Probatur primo, quia venatio & piscatio: similiter ferae & pisces sunt communes de se, & illis gaudent rationabiliter oppidani, & quicunque etiam plebani, ergo quando montes aut flumina donantur & applicantur alicui in particulari, existimandum est rationabiliter quod non est illi translatum dominium ita exactum & perfectum , vt nullus possit venationem & piscationem exercere, se subijciendo poenis statutis pro conseruatione piscium & ferarum. Quod patet, maxime si aduertamus quae de caesione lignorum dicta sunt. Qualiter, videlicet, dominium sit imperfectum. Ex quo prudenter collegimus lignatores non teneri ad restitutionem. Ita ergo in proposito dicendum est de piscationibus & venationibus, quas omnino auferre a vulgo, iniquum esset & durum nimis. ¶ Secunda pars conclusionis probatur. Quia talis venator tollit ius quod habet verus dominus super animantia aut pisces, ergo. Antecedens patet, quia tollit materiam venationis & piscationis, quam dominus loci illius poterat exercere. Et confirmatur. Quia grauiter laedit rem alienam, qui facit huiusmodi stragem, ergo contra aliquam virtutem peccat, & non nisi contra iustitiam commutatiuam, ergo tenebitur restituere. Secunda conclusio . Venator qui capit animalia existentia intra nemora circumuallata, tenetur restituere damnum illatum , & etiam animalia & aues. Et idem dico de piscibus reseruatis in stagno. Et quidem de damno dato communis sententia ita tenet. De restitutione vero animalium , probatur. Quia per inclusionem illam, quae fit medio vallo, manet dominus perfectus & perfectum habet dominium omnium eorum: quae reseruantur in talibus nemoribus, ergo iniustitiam committit, qui animalia extrahit aut aues. Et quidem certum est, quod qui iuste potuit circumuallare montem aut stagnum, iuste etiam possidet: quae ibi reseruantur? Haec conclusio certa est, si loquatur de animalibus & auibus mansuefactis, vel quae non possunt extra exire, vt sunt cuniculi & lepores inclusi. Si autem loquatur de feris & auibus quae possunt vltro exire, non ita certum est. Nihilominus tamen est satis probabile quod de ijs etiam verificetur conclusio: quia etiam huiusmodi peculiariter deputata sunt & pertinent ad tale nemus. Sed contra . Nam possessor talis montis non habet dominium supra huiusmodi feras libere exeuntes, ergo venator non tenetur restituere, licet intra montem capiat illas. Et confirmatur de aui bus quae libere volant, & ita vagantur, ac si non haberent habitudinem aliquam ad fundum illud. Respondetur tamen ad argumentum, primo negando consequentiam, quia licet possessor talis loci non haberet dominium supra animantia: habet tamen ius, vt quando libuerit possit ea occidere in propriam commoditatem: & hoc iure priuatur a venatore, quod non potest restitui commode , nisi restituatur animal occisum. Secundo respondetur negando antecedens, & ad probationem dico, quod eodem argumento probares, quod aqua quae intrat & labitur hortum meum, non sit mea: quia statim postquam egreditur a mea haeredita te, aliena efficitur. Ita etiam in proposito dicendum est. Ad confirmationem , fateor mihi videri nimis durum, quod qui aucupantur aues feraces seu liberas, vt sunt perdices intra nemus alienum, obligentur ad restitutionem: quia nullus videtur titulus praestans efficaciter dominium illarum possessori illius montis. Non enim est titulus proprietatis & possessionis iustae, qualiter locus ipse est possidentis. Neque etiam est titulus generationis & procreationis prouenientis ex tali fundo: qua ratione arbores & herbae possidentur a domino illo, neque etiam est titulus custodiae aut reclusionis: quia aues illae libere volantes non reputantur nec astringuntur custodiae aut reclusioni. Quocirca ego non obligarem istum captorem ad restituenda ista volatilia. Licet oppositum sit probabile propter autoritatem asserentium . Tertia conclusio. Qui venantur animalia exeuntia extra septa nemoris, non tenentur illa restituere: etiamsi talia animalia consuetudinem habeant eundi & redeundi ad nemora. Probatur primo. Quia ista animalia postquam vagantur communia sunt iure naturae, ergo non manent sub dominio possessoris illius montis. Antecedens patet, quia postquam exeunt, iure naturae omnino libere vagantur, ergo. Secundo. Si Petrus , verbi gratia, manucapiat feram aut auem & illa effugiat, quam postmodum Paulus accepit, profecto eo ipso quod effugit manus Petri, etiam effugit eius dominium, & subijcitur dominio Pauli capientis, ergo a simili postquam animal effugit syluam, & auis egrediatur, potest possideri a quolibet capiente, & non manet sub dominio antiqui possessoris. Antecedens ab omnibus conceditur: & probatur consequentia . Quia animal captum a Petro magis subijcitur dominio Petri quam animal existens in sylua subijciatur domino illius syluae . Tertio, quia columbae vt statim patebit, postquam egrediuntur vltra leucam a columbario, possunt occidi & efficiuntur occisoris, etiamsi consuetudinem habeant eundi & redeundi ad propria columbaria, ergo a simili dicendum est de animalibus & auibus egredientibus a locis circumseptis. Sed contra est argumentum, quo conuincuntur aliqui doctores ex. l. naturali. §. seruos. ff. de acquirendo rerum dominio. &. §. ijs igitur animalibus. Instit. de rerum diuisione. & in. l. Regia tit. 28. l. 22. Part. 3. vbi approbatur regula quae dicit, quod animalia quae habent consuetudinem eundi & redeundi ad sua loca, tandiu censentur esse domini illius loci, quandiu seruant consuetudinem eundi & redeundi, ergo qui capit ista animalia quae reuertuntur ad propria loca, iniustitiam facit & contra voluntatem veri domini. Respondetur nihilominus quod regula ista interpretanda est de animalibus quae mansuefacta sunt & discedunt & redeunt. Ita gloss. in dict. §. ijs igitur. & colligitur exemplis ipsis adductis a legibus in argumento memoratis. Nam prima lex ponit exemplum in ceruis mansuefactis. Et lex Regia ponit exemplum in anseribus & faisanis, accipitribus, & cignis, quae mansuescunt. Idem dico de piscibus qui forte irrepserint per rimulas stagni, aut ex paludibus circumuallatis, fiunt enim capientis. Ex quibus sequitur primo, quod postquam animal egrediens a nemore obsito, occiditur & capitur, ita efficitur illius capientis, vt etiam si dominus nemoris assistat & velit tale animal repetere, non habetius, quia per egressum animalis & captionem alterius, illud amisit. Sed quid si venator occiderit feram, & antequam illam manucapiat adueniat dominus nemoris volens illam accipere? Respondetur, quod habet ius ad illam sibi assumendam, quia vsque dum capiatur a venatore non est illius. Et ita dominus nemo ris babet ius, vt si feram inuenerit nondum captam eam sibi arripiat. Colligitur ex. l. naturalem. §. illud. ff. de acquirendo rerum dominio. vbi dicitur, quod venatores per captionem comparant sibi dominium. Sed contra. Nam si postquam venator occiderit feram, aut lethali vulnere percussam insequitur, habet ius vt ipsam capiat, sic adeo quod si qui occurrerint, non possunt illam feram sibi assumere aut occultare, ergo occisio aut percussio ante manucaptionem praestat ius venatoribus. Respondetur , quod absque dubio occisio aut percussio tribuunt ius quasi in via & in spe: si tamen venator persequatur animal, & sua industria facile possit illud comparare, non iuste impeditur a pastoribus vel occurrentibus. Secus est de possessore nemoris, qui quousque capiatur animal in re, habet ius ad ipsum non obstante percussione venatoris. Hoc dixerim nisi propter rationabilem causam leges quandoque decernant oppositum : quod factum est in aliquibus partibus, vt refert Couar. vbi supra. Idem etiam intelligo de feris vltro egredientibus. Caeterum si venator arte aut violenter alliciat & extrahat feras aut pisces a locis in quibus reseruantur , non potest illas capere: & tenetur restituere perinde ac si intra nemus illas acciperet. Secundo sequitur, quod animalia mansueta & etiam mansuefacta, etiamsi egrediantur a montibus circumseptis, non potest venator illa sibi accipere, quia mansueta sunt & vbique pertinent ad possessorem nemoris. At vero quia mansuefacta consuetudinem amittunt aliquando eundi & redeundi, & multo tempore extra syluam commorantur vt non censeantur iam pertinere ad talem syluam, tunc prudenter censendum est idem de illis sicut de feris. Quarta conclusio. Qui aucupatur columbas intra alienum columbarium, aut vero prope ipsum, tenetur restituere & damnum & columbas. Probatur. Quia columbae istae sunt sub dominio possessoris columbarij duplici titulo. Primo, quia ibi recluduntur & quasi domi reseruantur. Secundo, quia peculiari custodia & cura sustentantur, ergo qui columbas aucupatur intra vel prope columbarium, tenetur restituere. Et suppono quod columbaria ista iuste construantur & etiam iuste conseruentur absque iniuria vicinorum & conformitur ad leges positiuas regni. Nam si secus res habeat, nullum acquirit ius constructor talis columbarij super columbas ibi inique reseruatas. Quinta conclusio. Qui aucupatur columbas intra leucam a columbario peccat, non tamen tenetur restituere illas. Prima pars probatur, ex l. Henrici Tertij Regis Hispaniae qui praecepit, quod nullus intra leucam aucupetur columbas alienas, ergo cum lex ista iusta sit, obligat in conscientia ex iustitia legali. Eademque confirmata est a Carolo Quinto apud Matritum, Anno 1552. Secunda pars conclusionis quae videtur contra Sotum & Couarruuiam. Probatur, quia lex huiusmodi, non aufert nec confert dominium columbarum exeuntium a columbario alicui: nec de dominio verbum loquitur. Ergo qui aucupatur intra leucam non tenetur restituere. Probatur consequentia , quia istae columbae postquam exeunt & vagantur non sunt possessoris columbarij, nec a lege illud habent, ergo erunt capientis. Quod confirmatur , quia columbae istae feraces sunt, ergo qui extra locum eas ceperit efficitur iuste dominus illarum: sicut diximus de feris egredientibus a vallatis locis. Et haec omnia intelligenda sunt, si non inferatur graue damnum aut magna strages in columbario quod prudenter iudicandum est. Ad primum argumentum respondetur, quod leges illae loquuntur de animalibus mansuetis & quandiu consuetudinem retinent eundi & redeundi ad proprium locum . De animalibus autem feracibus sequendae sunt regulae praedictae. Ad secundum argumentum respondetur, concedo quod applicatio nemoris lignorum & animalium iuste fit & iuste possidetur. Vnde argumentum conuincit, quod qui tollit hoc ius iniustitiam committit. Cae terum qui venatur in montibus patentibus, non tollit proprie ius: sed vtitur iure suo, quod luendo poenas venetur animantia intra montem . Similiter qui feras exeuntes a montibus circumuallatis ceperit, vtitur iure suo: quia animantia ista sicut iure vagantur, iure etiam capiuntur a quolibet indiscriminatim . ¶ Ad confirmationem respondetur, quod diuersimode applicatur locus & arbores: quam animantia . Nam locus & ligna ibi perseuerant vinculo naturae. Ferae autem & aues iure naturae possunt vagari. Ad tertium respondetur, quod venator ille non accipit alienum perfectum: sed quod habet aliquam dependentiam a casibus supra commemoratis. Ad quartum respondetur, quod habet titulum venator iure naturae, & similiter iure positiuo legibus concedentibus, quod per manutentionem comparetur dominium ferae aut piscium aut auium. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum aliquis debeat restituere quod non abstulit? AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod aliquis debeat restituere quod non abstulit. Ille enim qui damnum infert alicui, tenetur damnum remouere. Sed quandoque aliquis damnificat aliquem vltra id quod accepit: puta cum aliquis effodit semina: damnificat eum qui seminauit in tota messe futura. Et sic videtur quod teneatur ad eius restitutionem . Ergo aliquis tenetur ad restitutionem eius quod non abstulit. ¶ 2 Praeterea. Ille qui detinet pecuniam creditoris vltra terminum praefixum: videtur eum damnificare in toto eo quod lucrari de pecunia posset: quod tamen ipse non aufert. Ergo videtur quod aliquis teneatur restituere, quod non abstulit. ¶ 3 Praeterea. Iustitia humana deriuatur a iustitia diuina. Sed Deo debet aliquis restituere plus quam accepit ab eo: secundum illud Matthaei 25. "Sciebas quod meto vbi non semino: & congrego vbi non sparsi." Ergo iustum est vt etiam restituat homini aliquid quod non accepit. SED contra est, quod recompensatio ad iustitiam pertinet inquantum aequalitatem facit. Sed si aliquis restitueret quod non accepit, hoc non esset aequale. Ergo talis restitutio non est iustum quod fiat. RESPONDEO dicendum, quod quicunque damnificat aliquem , videtur ei auferre id in quo ipsum damnificat. Damnum enim dicitur ex eo quod aliquis minus habet quam debet habere, secundum Philosophum in quinto + { Lib. 5. ca. 4. to. 5. } Ethicor. Et ideo homo tenetur ad restitutionem eius in quo aliquem damnificauit. Sed aliquis damnificatur dupliciter. Vno modo, quia aufertur ei id quod actu habebat: & tale damnum est semper restituendum secundum recompensationem aequalis, puta si aliquis damnificet aliquem diruens domum eius, tenetur ad tantum quantum valet domus. Alio modo, si damnificet aliquem impediendo , ne adipiscatur quod erat in via habendi. Et tale damnum non oportet recompensare ex aequo, quia minus est habere aliquid in virtute quam habere in actu. Qui autem est in via adipiscendi aliquid, habet illud solum secundum virtutem, vel potestatem, & ideo si redderetur ei, vt haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est ablatum non simplum , sed multiplicatum: quod non est de necessitate restitutionis, vt dictum + { Artic. prae cedenti. } est. Tenetur tamen aliquam recompensationem facere secun dum conditionem personarum & negotiorum. Et per hoc patet responsio ad primum & secundum . Nam ille qui semen sparsit in agro, nondum habet messem in actu, sed solum in virtute. Et similiter ille qui habet pecuniam, nondum habet lucrum in actu, sed solum in virtute: & vtrunque potest multipliciter impediri. AD tertium dicendum, quod Deus nihil requirit ab homine, nisi bonum quod ipse in nobis seminauit. Et ideo verbum illud vel intelligitur secundum prauam existimationem serui pigri, qui existimauit se ab alio non accepisse: vel intelligitur quantum ad hoc, quod Deus requirit a nobis fructus donorum qui sunt & ab eo & a nobis: quamuis ipsa dona a Deo sint sine nobis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Qui infert damnum alteri in re quam actu possidet, tenetur ad restitutionem aequalis. Secunda conclusio. Qui infert alteri dannum in re quam non actu possidet, sed est in via vt habeat illam, non tenetur ad restitutionem aequalis: sed ad recompensationem , habita ratione personarum conditionis & negotiorum. Ratio huius est, quia id quod habetur in actu respectu eius quod habetur in potentia aliquid maius est. Ergo si quis damnificat in eo quod habetur in potentia, non debet restituere tantum quantum si damnificaret in eo quod habetur in actu: alias non sufficeret restituere simplum. COMMENTARIVS. MEns Diui Thomae in hoc articulo est docere, nihil referre commodum accipientis alienum, vt ipse teneatur restituere: sed attendendum esse ad damnum quod revera intulit in actu siue in spe. DVbitatur circa secundam conclusionem, & arguitur primo contra illam, Sufficit ad reparandam omnem iniuriam factam contra iustitiam commutatiuam reddere aequale. At vero si quis redderet quantum valet res in potentia, habita ratione futuri, cogeretur dare plusquam aequale . Ergo hoc non est necessarium. Probatur minor, quia iustum pretium rei est illud in quo aestimatur in praesenti. Confirmatur, nam si quis occideret infantem seruum vel equuleum , non tenetur restituere pretium in quo aestimaretur mancipium in aetate virili vel in quo aestimaretur equus perfectus, ergo non oportet habere rationem futuri. Arguitur secundo. Sequitur ex secunda conclusione, quod qui furatus est frumentum quando aestimabatur magno pretio, sed erat seruatum a domino in aliud tempus in quo forte accidit, vt minori pretio aestimaretur: quod ille fur non tenetur restituere triticum in illo pretio maiori in quo aestimabatur quando ille furatus est, sed sufficit quod restituat in illo modico pretio. Consequens videtur falsum: quia ille damnificauit in eo quod ille habebat actu, scilicet in tritico quod tunc aestimabatur in tanto pretio. Arguitur tertio. Sequitur ex illa conclusione, quod qui furatus est pecunias negotiatori, teneatur restituere pretium quod ille lucraturus erat cum illis pecunijs ex negotiatione sua. Consequens contendit probare falsum Magister Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quaest. 6. art. 5. ad 2. & libr. 6. q. 1. art. 3. SED in oppositum est, primo quidem vsus agricolarum, qui solent in aestimandis damnis illatis segetibus quando sunt in herba, solent in quam expectare tempus messis: & tunc habita ratione messium vicinarum & similium iudicant faciendam esse restitutionem eius quod minus habet damnificatus, quam vicinus in similibus terris. Arguitur secundo. Ipse dominus rei in qua damnificatus est, paratus erat & volebat expectare pericula quibus res illa erat exposita: sed qui damnum intulit per iniuriam, destruxit hanc expectationem. Ergo tenetur totum restituere quod ille habiturus erat. ¶ Denique si quis Tyrannus vim inferens reipublicae depopuletur agros, videli cet, vineta oliueta, &c. videtur quod si iste non teneatur restituere totum pretium totius fructus agrorum, vehementer pateretur respublica & deueniret in summam inopiam & in caritatem magnam annonae. Ad haec duo argumenta postrema respondet Soto art. 5. vbi supra, quod si damnum datum fuerit a casu & non a proposito, non tenetur damnificator ad restitutionem aequalis: sicut Diuus Thomas asserit in ipsa conclusione. At vero si damnum datum fuerit consulto per iniuriam, & renuente domino, tunc erit facienda restitutio aequalis eius quod erat in spe: praesertim quando damnum fuerit graue vt in casu postremi argumenti. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Quando quis sine culpa in foro conscientiae, hoc est omnino inuoluntarie damnum dedit, non tenebitur ad aliquam restitutionem in foro conscientiae . Probatur primo, ex illa communi regula, si tua culpa damnum datum est, &c. Ergo requiritur culpa, vt aliquis obligetur restituere tale damnum. ¶ Deinde probatur, quia duplex titulus est vnde oritur obligatio restituendi. Alter est ipsius rei acceptae: alter iniustae acceptionis. Sed neuter titulus est vbi nulla est culpa. Ergo nulla est obligatio restituendi in foro conscientiae. Dixerim in foro conscientiae, quoniam saepe numero contingit in foro exteriori, vbi nulla est culpa, quia prae sumitur esse, iudicetur aliquis obligatus ad restitutionem. Secunda conclusio. Quando quis dedit damnum alteri voluntarie quidem, non directe sed indirecte & interpretatiue, tenetur ad restitutionem faciendam damni illati: sed non erit obligandus ad solutionem pretij rigurosi, quo aestimaretur res illa si venditioni exponeretur. Exemplum est in illo qui per ignorantiam culpabilem occidit puerum mancipium, vel conculcauit segetes in herba. Probatur ista conclusio , quia in huiusmodi casu oritur obligatio restituendi tantum ex iniusta acceptione: sed inter iniustas actiones ea minima reputatur, quae fit per ignorantiam & negligentiam, ac proinde non est directe voluntaria sed indirecte & interpretatiue. Ergo qui taliter damnificauit, sufficit quod restituat pretium quidem iustum, sed minimum. At vero minimum pretium est quo aestimatur quando vltro exponitur venditioni. In huiusmodi casu procedit primum argumentum cum sua confirmatione. Tertia conclusio. Quando quis damnum dedit alteri voluntarie quidem formaliter, non tamen per se primo, licet per se secundo : tenetur ad restitutionem iuxta tenorem secundae conclusionis Diui Thomae, hoc est habita ratione futuri boni expectati. Probatur conclusio, quia ista acceptio iniusta est directe & per se voluntaria. Ergo iste per se obligandus erit ad solutionem iusti pretij, non quidem minimi quando res vltro exponitur venditioni, sed ad restitutionem maioris pretij iusti quando scilicet, emptor rogat dominum vt vendat: tunc enim habetur ratio futuri commodi expectati. Diximus autem acceptionem iniustam esse directe, & per se secundo , quando aliquis , verbi gratia, Sciens & prudens quod damnificat proximum , nihilominus eligit illud medium videns sequi damnificationem , quia est medium ad finem per se primo volitum & intentum. Et quia iste casus est frequens in humanis damnificationibus, ideo in illo maxime verificatur secunda conclusio Diui Thomae. Quarta conclusio. Qui voluntarie & directe & per se primo intendit dare damnum alteri, obligabitur ad restitutionem cum summo rigore: ita vt teneatur restituere simpliciter aequale habita ratione absolute expectati commodi . Ista conclusio verificatur in casu postremi argumenti pro secunda parte, quando tyrannus depopulatur vineta & oliueta & messes. Et probatur ista conclusio argumento ibidem facto. Aduertendi tamen sunt duo modi pro intelligentia praecedentis conclusionis, qui seruari possunt in huiusmodi restitutionibus. Prior est, si attentis periculis quibus res erat exposita, & deductis expensis faciendis in curanda re eo tempore quo infertur damnum, tunc aestimetur res ipsa arbitrio prudentis viri certo quodam pretio, & hic modus iustus est & seruandus in casu tertiae conclusioni , si velit ille qui damnum intulit isto modo restituere: etiam si ipse dominus renuat damnificatus. Secundus modus est quem significabamus in primo argumento in op positum, & est iustus modus ex conuentione & condicto vtriusque partis, neque tamen necessario seruandus absolute, si nolit damnificator ita conuenire. At vero in casu quartae conclusionis, si pars laesa istum modum eligat, etiam si reclamet damnificatus, seruandus est iste modus. Et ratio huius est ae quissima. Etenim aequitate plenum est, vt qui ex animi nequitia intendit aliquem fraudare expectatione, quam habebat prouentuum & commodorum: ipse cogatur ad restituendum totum commodum quod expectabatur, maxime autem habet verum ista sententia quando damnificator aperto marte intulit damnum. Ad argumenta quae proposita sunt in principio respondendum est quatenus militant contra tertiam & quartam conclusionem: quanuis faueant primae & secundae conclusioni. Respondemus ergo ad primum argumentum cum sua confirmatione, quod iustum pretium rei non debet iudicari esse illud quo aestimatur res quando vltro venditur & quae rit emptorem. Etenim in casu tertiae & quartae conclusionis dominus rei nulla ratione quaerit emptorem, quapropter pretium iustum non erit illud quo aestimaretur res si vltro quaereret emptorem. Quod si quis obijciat, quoniam in casu secundae conclusionis dominus rei non quae rit emptorem, & nihilominus diximus, quod pretium iustum ad restituendum in illo casu erat illud quo aestimaretur res vltro venditioni exposita, ergo etiam in casu tertiae & quartae conclusionis erit illa sufficiens restitutio. Respondetur non esse eandem rationem. Negatur enim consequentia. Quoniam in casu secundae conclusionis quanuis dominus non erat paratus vendere rem suam, tamen res ipsa exposita est fortuitis periculis atque fortunis quae solent contingere vel cum nulla culpa damnificantis, & tunc nulla est obligatio restituendi in foro conscientiae : vel cum minima culpa quando damnificator non est directe & formaliter voluntarius, sed indirecte & reductiue dicitur voluntarius. Et propterea merito & aequissime arbitramur quod in casu secundae conclusionis satisfiat domino ipsius rei, si restituatur illi minimum pretium quo res solent valere & quo valent aestimari quando vltro venduntur, etiam si ipse dominus non erat venditurus. Caeterum in casu tertiae & quartae conclusionis vbi iniusta acceptio est completissime voluntaria , merito condemnamus damnificatorem, vt restituat cum illo rigore iustum pretium. Ad secundum respondent aliqui viri docti, quod in illo casu si fur conuertit in suum commodum triticum, quod furatus est , verbi gratia, vendendo vel comedendo, tunc tenetur restituere pretium illud, quo in praesenti aestimabatur frumentum. Et ratio est, quia tunc ratione rei alienae factus est ditior. Caeterum si fur ipse frumentum combusit aut forte seruauit in aliud tempus , ad quod dominus erat seruaturus, dicunt quod tunc satisfacit, si reddat pretium, quo aestimabatur illo tempore frumentum. Et ratio huius est, quia ipse dominus non est damnificatus re vera: nisi in illo pretio quo ipse tunc erat venditurus . Sed profecto quanuis haec sententia vtcunque probabilis sit, mihi non placet: sed videtur aliter dicendum, videlicet, quod quia obligatio restitutionis statim oritur in illo casu ex ipso furto: tunc erit positum in voluntate domini vt eligat pretium quo sibi debeat fieri restitutio. Ita prorsus quod si velit exigere a fure non solum pretium quo pro tunc aestimabatur frumentum (hoc enim iustissimum est secundum primam conclusionem Diui Thomae) sed etiam aliquid amplius ad arbitrium boni viri propter commodum quod expectabatur in futurum, quia ille erat reseruaturus frumentum: erit iustissimum & illud tenetur fur restituere statim, quia in toto isto pretio damnificat dominum rei. Et confirmatur nostra sententia, quia non videtur aequum vt fur ille sit melioris conditionis, quam qui per ignorantiam damnificaret dominum rei: iste enim obligatus est a nobis & ab eis qui habent contrariam sententiam, vt soluat pretium quo pro tunc aestimaretur res, si venditioni esset exposita: constat autem quod in casu secundi argumenti triticum pluris valet de praesenti quam valiturum erat in futuro tempore, ergo melioris conditionis esset fur quia reseruauit triticum vel combusit, quam ille qui per ignorantiam perdidit. Ad tertium argumentum respondetur, quod eius difficultas examinabitur quaestione 78. Est enim singularis opinio Magistri Soti contra communem sententiam quae tenet, quod ratione lucri cessantis licitum est aliquid accipere. # 5 ARTICVLVS V. ¶ Vtrum oporteat semper restitutionem facere ei, a quo acceptum est aliquid. AD Quintum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. q. 4. & opus. 67. et opusc. 73. cap. 17. & 18. } Videtur, quod non oporteat semper restitutionem facere ei, a quo acceptum est aliquid. Nulli enim debemus nocere. Sed aliquando esset in nocumentum hominis si redderetur quod ab eo acceptum est, vel etiam in nocumentum aliorum, puta si aliquis redderet gladium depositum furioso. Ergo non semper est restituendum ei, a quo acceptum est. ¶ 2 Praeterea. Ille qui illicite aliquid dedit, non meretur illud recuperare. Sed quandoque aliquis illicite dat quod alius etiam illicite accepit, sicut apparet in dante & recipiente aliquid simoniace. Ergo non semper restituendum est ei, a quo acceptum est. ¶ 3 Praeterea. Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque est impossibile restituere ei, a quo acceptum est, vel quia est mortuus, vel quia nimis distat, vel quia est ignotus. Ergo non semper facienda est restitutio ei, a quo acceptum est. ¶ 4 Praeterea. Magis debet homo recompensare ei, a quo maius beneficium accepit. Sed ab alijs personis homo plus accepit beneficij, quam ab illo qui mutuauit vel de posuit, sicut a parentibus. Ergo magis subueniendum est quandoque alicui personae alteri, quam restituendum ei, a quo acceptum est. ¶ 5 Praeterea. Vanum est restituere illud quod ad manum restituentis per restitutionem peruenit. Sed si praelatus iniuste aliquid ecclesiae subtraxit: & ei restituat, ad manus eius deueniet: quia ipse est rerum ecclesiae conseruator. Ergo non debet restituere ecclesiae a qua abstulit: & sic non semper restituendum est ei, a quo est ablatum. SED contra est, quod dicitur Rom. 13. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum , cui vectigal, vectigal. RESPONDEO dicendum, quod per restitutionem fit reductio ad aequalitatem commutatiuae iustitiae, quae consistit in rerum adaequatione , sicut dictum + { Art. 2. huius quaest. & quaestio . 58. arti. 10. } est. Huiusmodi autem rerum adaequatio fieri non posset nisi ei, qui minus habet quam quod suum est, suppleretur quod deest. Et ad hanc suppletionem faciendam, necesse est vt ei fiat restitutio, a quo acceptum est. AD primum ergo dicendum, quod quando res restituenda apparet esse grauiter nociua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non ei debet tunc restitui: quia restitutio ordinatur ad vtilitatem eius, cui restituitur. Omnia enim quae possidentur, sub ratione vtilis cadunt . Nec tamen debet ille qui detinet sic rem alianam , sibi appropriare, sed vel reseruare, vt congruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere tutius conseruandam . AD secundum dicendum, quod ali quis dupliciter aliquid illicite dat. Vno modo, quia ipsa datio est illicita, & contra legem, sicut patet in eo qui simoniace aliquid dedit. Et talis meretur amittere quod dedit: vnde non debet ei restitutio fieri de his. Et quia etiam ille qui accepit, contra legem accepit, non debet sibi retinere, sed debet in pios vsus conuertere. Alio modo aliquis illicite dat, quia propter rem illicitam dat, licet ipsa datio non sit illicita: sicut cum quis dat meretrici propter fornicationem. Vnde & mulier potest sibi retinere quod ei datum est. Sed si superflue aliquid per fraudem vel dolum extorsisset, tenetur eidem restituere. AD tertium dicendum, quod si ille cui debet fieri restitutio, sit omnino ignotus, debet homo restituere secundum quod potest, scilicet dando in eleemosynas pro salute ipsius, siue sit mortuus, siue sit viuus: prae missa tamen diligenti inquisitione de persona eius, cui est restitutio facienda. Si vero sit mortuus ille, cui est restitutio facienda, debet restitui haeredi eius, qui computatur quasi vna persona cum ipso. Si vero ille sit multum distans, debet sibi transmitti quod ei debetur, & praecipue si sit res magni valoris, & possit commode transmitti . Alioquin debet in aliquo loco tuto deponi, vt pro eo conseruetur , & domino significari. AD quartum dicendum, quod aliquis de hoc quod est sibi proprium , debet magis satisfacere parentibus vel his a quibus accepit maiora beneficia. Non autem debet aliquis recompensare benefactori de alieno. Quod contingeret, si quod debet vni, alteri restitueret: nisi forte in casu extremae necessitatis, in quo posset, & deberet aliquis, etiam auferre aliena, vt patri subueniret. AD quintum dicendum, quod prae latus potest rem ecclesiae surripere tripliciter. Vno modo, si rem ecclesiae non sibi deputatam, sed alteri, sibi vsurparet, puta si episcopus vsurparet sibi rem capituli. Et tunc planum est quod debet restituere, ponendo in manus eorum , ad quos de iure pertinet. Alio modo, si rem Ecclesiae suae custodiae deputatam in alterius dominium transferat, puta consanguinei vel amici. Et tunc debet restituere Ecclesiae, & sub sua cura habere, vt ad successorem perueniat. Tertio modo potest praelatus surripere rem Ecclesiae solo animo, dum, scilicet, incipit habere animum possidendi eam vt suam, & non nomine Ecclesiae: & tunc debet restituere, talem animum deponendo. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Ratio est, quia per restitutionem fit rectitudo secundum aequalitatem iustitiae commutatiuae, quae consistit in adaequatione quadam ipsarum rerum: sed ista adaequatio fieri non potest nisi restituatur eidem qui minus habet, quam oporteat eum habere: ergo eidem facienda est restitutio a quo aliquid acceptum est. COMMENTARIVS. HActenus Diuus Thomas definiuit quae pertinebant ad substantiam restitutionis ipsius: nunc autem in hoc articulo & sequentibus agit de circunstantijs restitutionis: & in hoc quinto articulo agit de circunstantia, cui scilicet facienda est restitutio. Et quamuis conclusio Diui Thomae habeat formam vniuersalis in eo quod dicit semper: tamen intelligenda est per se loquendo & quantum est ex natura rei, si absolute consideretur ipsa iniusta acceptio, vel detentio quod idem est. Nihilominus possunt interuenire quaedam accidentia & circunstantiae propter quas non possit eidem fieri restitutio a quo aliquid acceptum est: & de istis agit Diuus Thomas in solutionibus ad argumenta. Sed antequam ad argumentorum explicationem perueniamus, oportet aduertere quasdam intelligentias & moderationes ipsius conclusionis. Prima intelligentia & moderatio est, quod Diuus Thomas dicit quod semper fieri debet restitutionem eidem a quo aliquid acceptum est, intelligendum est si ille sit verus dominus: quoniam qui furatur a latrone non debet restituere latroni, sed vero domino. Et secundum hanc intelligentiam procedit ratio articuli, alias minime. Si enim latroni fieret restitutio, latro haberet plusquam oporteret eum habere & verus dominus haberet minus: ergo talis operatio non est vera restitutio. Notandum tamen est, quod si qui accepit dubitat an ille a quo accepit furatus fuerit rem illam vel non, tunc tenetur eidem restituere. Ratio est, quoniam in re dubia melior est conditio possidentis. Itaque debet esse homo certus quod ille a quo accepit detinebat rem illam iniuste & inique. Secunda limitatio est, quando ille qui accepit a latrone incurrit magnum detrimentum si restituat vero domino & non latroni: & hoc maxime habet verum quando ille qui accepit, bona fide accepit. Ratio huius est, quia nemo tenetur cum dispendio & detrimento proprio rebus alienis consulere, praesertim quando ipse qui accepit non habuit culpam iniustae acceptionis. Diximus quando non habuit culpam : quoniam si quis sciens & prudens, quod ille a quo accipit furatus est rem illam, eam accipit, iam quasi consors furti tenebitur cum aliquo detrimento vero domino restituere: quantum vero detrimenti teneatur pati relinquitur arbitrio boni viri: non enim tenebitur restituere cum periculo vitae aut percussionis, aut famae, neque cum periculo notabili bonorum suorum: sed attendenda est quantitas furti: si enim fuerit res magni momenti tenebitur etiam ille qui cum mala fide accepit a latrone, pati aliquod detrimentum bonorum suorum, vt res illa restituatur vero domino: non tamen tenebitur tantum detrimenti pati quantum ille qui primo furatus est. Et ratio est, quoniam qui accepit vel emit rem ab ipso latrone, accepit eam iam periclitantem & sine spe redeundi ad verum dominum : quapropter si eam reddat eidem latroni, non obligabitur vt cum maximo detrimento suo teneatur illam reddere vero domino. Si autem absque suo detrimento potuit illam rem reddere vel seruare vero domino tenebitur ad restitutionem in integrum: quoniam rem alienam constituit in manibus ipsius latronis. Tertia moderatio est, quando ille qui accepit rem illam reddit alicui tertio de quo certus est quod reddet vero domino. Verbi gratia, qui furatus est rem alienam ab aliquo patri familias potest eam reddere vxori vel filio vel maximo amico, de quibus certus est quod reddent vero domino, vel expendent in vtilitatem ipsius secundum voluntatem eius saltim interpretatiuam. Sed obseruandum est hic, quod qui isto modo restituit per tertiam personam, debet procurare vt verus dominus non possit alias petere rem illam a latrone, & vt latro non putet se teneri iam ad restitutionem. Hoc autem conuenienter fiet, si possibile est per admonitionem vtriusque . Sed est vnicum argumentum contra conclusionem sic explicatam & moderatam . Quoniam in cap. in literis. de restitut spoliat. & etiam in l. bona fi de. ff. depositi. dicitur quod praedo spoliatus, est ante omnia restituendus secundum ordinem iuris, sed leges iustae obligant in foro conscientiae : ergo ille qui accepit rem a latrone, tenebitur in foro conscientiae eidem restituere, vt ipse adimpleat suam obligationem & restituere possit vero domino. Respondetur, quod huiusmodi leges non transferunt dominium neque conferunt ius ipsi praedoni vt sibi fiat restitutio: sed sunt quasi poenales in odium eius qui propria autoritate accepit rem ab ipso latrone, & propria autoritate vult rem illam proprio domino reddere quando causa educta est iam ad iudicium: tunc enim ordo iuris merito postulat, vt per manus iudicis fiat ista restitutio. Caeterum vniuersaliter verum erit in foro conscientiae, quod si quis restituat rem vero domino etiam si imprudenter faciat quando res deducta est vel deducenda creditor ad iudicium: non tenebitur in foro conscientiae amplius aliquid restituere praedoni. ¶ Iam vero in solutionibus ad argumenta Diuus Thomas ponit quasdam alias limitationes conclusionis articuli. Sit igitur conclusio in solutione ad primum . Quando restitutio nociua est ei cui debet fieri vel tertiae personae: non est facienda tunc . Ratio est, quia restitutio ordinatur ad vtilitatem eius cui facienda est: ergo si fuerit nociua destruitur omnino finis restitutionis, ac proinde non est facienda tunc. Sed aduertit Diuus Thomas quod tunc debitor debet seruare rem illam reddendam opportuno tempore, vel deponere illam apud tertiam personam, vt commodius seruetur & reddatur. DVbitatur primo, circa istam conclusionem . An sit peccatum in tali casu reddere vero domino suum debitum. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ipse dominus in eo quod vere dominus est, ius habet ad petendam rem suam : ergo debitor facit illi iniuriam non reddendo saltim cum petit, alias esset quasi bellum iustum ex vtraque parte. ¶ Arguitur secundo. Ipse debitor non est tutor vel custos creditoris, sed solum est debitor: ergo ad illum non pertinet nisi vt faciat officium debitoris: ipse autem creditor prouideat sibi an sit commodum sibi tunc recipere debitum an non. SED in oppositum est. Primo quod dicitur Eccles. 17. " Vnicuique mandauit Dominus de proximo suo." Et Prouerb. 24. "Erue eos qui ducuntur ad mortem," ergo cum ipse debitor retinendo pro tunc debitum , custodiat creditorem vel a damno spirituali peccati, vel a temporali maiori quam carentia debiti, aut etiam tertiam personam eripiat vel custodiat ab huiusmodi malis: non tenebitur pro tunc restituere. Arguitur secundo ratione Diui Thomae in solutione ad primum. Et confirmatur, quia quamuis restitutio secundum specificam rationem iustitiae commutatiuae non respiciat nisi ae qualitatem rei ad rem, tamen quia debet esse actus virtutis: oportet vt fiat vbi & quando secundum rectam rationem expedierit. At vero pro tunc non expedit, imo vero nocet, ergo non est facienda pro tunc. Arguitur tertio. Quoniam etsi verus dominus habeat ius ad suum depositum vel ad quoduis aliud debitum: tamen non habet ius vt pro tunc exigat debitum ab altero. Nemo enim habet ius ad id quod non est secundum rectam rationem: cum igitur non sit secundum rectam rationem tunc accipere non est illi facienda restitutio. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Quando debitor nullum incurrit detrimentum ex retentione debiti: & alias sequitur graue detrimentum siue spirituale siue temporale ex illius solutione debiti: erit peccatum tunc reddere debitum, maxime si creditor non vrgeat neque instet. Istam conclusionem probant argumenta facta pro secunda parte, & hanc videtur Diuus Thomas voluisse statuere in solutione ad primum: neque enim distinxit de damno spirituali vel corporali, sed communiter dixit quando fuerit grauiter nociua restitutio. Secunda conclusio. Non est peccatum reddere debitum domino petenti: etiam si ex solutione debiti sequatur graue damnum spirituale vel corporale petenti vel tertiae priuatae personae, quando ex retentione debiti sequitur graue damnum ipsi debitori. Verbi gratia, si latro comminetur mihi mortem nisi reddam ei gladium alienum quod emi ab illo, possum illi reddere licite, vt iam diximus: ergo multo magis quando ipse verus dominus exigit rem suam ita vt nisi reddidero notabile periculum incurram ego. Ratio huius conclusionis est, quia in tali casu damnum illud quod sequitur non est mihi voluntarium expresse neque interpretatiue. Expresse quidem patet, non enim intendo damnum alterius. Interpretatiue vero probatur, quia interpretatiuur voluntarium dicitur & est, quando aliquis tenetur aliquod malum impedire & non impedit: at vero pro tunc ego non obligor succurrere proximo cum tanto periculo meo vt diffiniuimus supra. q. 26. art. 4. ergo non est illud damnum pro tunc mihi interpretatiue voluntarium . Probatur & explicatur secundo bono exemplo. Nemo tenetur succurrere hosti periclitanti, si prudenter existimat quod erutus ab illa necessitate occidet illum vel aliquod magnum damnum inferet, ergo simile est in nostro casu. Diximus autem in conclusione vel alterius priuatae personae: quoniam si fuerit persona publica cuius vita & salus est reipublicae maxime necessaria, tenebitur ipse debitor pati detrimentum illud propter illius personae salutem. Tertia conclusio. Quando ex debiti retentione nullum detrimentum incurrit debitor, etiam si creditor vrgeat: erit peccatum reddere debitum , si malum quod sequitur ex debiti solutione est corporale etiam ipsius petentis. Non autem erit peccatum si illud damnum quod sequitur fuerit spirituale ipsius petentis. Ista conclusio quantum ad vtranque partem, probatur soluendo obiectionem quae statim se offert. Etenim damnum spirituale multo maius est quam corporale: quomodo ergo si tenetur debitor non reddere debitum quando sequitur malum corporale petenti, dicimus quod non tenetur non reddere quando sequitur malum spirituale? Respondetur ergo, quod non est eadem ratio sed est differentia maxima, quoniam retentio debiti pro tunc medium est ex natura sua ordinatum & efficax vt proximus non incurrat malum illud corporale: at vero vt non incurrat damnum spirituale non est medium ordinatum neque efficax: etenim medium ordinatum est correctio fraterna. Deinde etiamsi denegatur debitum , iam ipse proximus peccauit in corde suo, & fortassis peccabit magis ex non redditione debiti propter maiorem appetitum ex priuatione. ¶ Est & alia optima differentia, videlicet, quod bonorum corporis, scilicet, vitae & salutis homo non est dominus: & propterea cum illa periclitantur tenetur quisque impedire etiam impugnante ipso domino. At vero ipsarum actionum spiritualium homo dominus est, quapropter nemo potest cogere hominem quando vult peccare nulla interueniente iniuria tertiae personae: nisi forte sit iudex aut praelatus ad cuius officium pertineat impedire per aliqua media determinata. Est exemplum huius quod dicimus. Si Petrus velit se ipsum vel alium occidere aut percutere, possum ego imo tenebor, si absque meo detrimento id possum facere, ligare illum, & in vincula si opus fuerit conijcere: at vero si pergit fornicari, non est mihi licitum ligare illum aut aliquam vim facere ne pergat ad fornicandum: sed solummodo possum vti correctione fraterna. Ex dictis sequitur, quod si detrimentum quod sequitur ipsi creditori fuerit rei familiaris: tunc scienti & volenti detrimentum , licitum est mihi & debeo soluere debitum ipsi petenti. Ratio est, quia ille est dominus rei familiaris & potest pati detrimentum. Quarta conclusio sit, in eodem casu praecedentis conclusionis . Si damnum quod sequitur redundat in tertiam personam siue sit corporale siue sit spirituale, peccatum erit reddere debitum. Prima pars patet ex praecedenti conclusione & ratione ipsius. Secunda vero pars probatur, videlicet quando damnum spirituale sequitur tertiae personae. Verbi gratia, si petat debitum ad solicitandam mulierem non paratam. Probatur ex illo testimonio Ecclesiasti. 17. Vnicuique mandauit Dominus de proximo suo, sed in illo euentu ego possum absque detrimento meo euitare scandalum proximo: ergo debeo euitare retinendo debitum , siquidem ex hoc efficaciter impeditur scandalum. Neque valet obiectio ex praecedenti conclusione, vbi diximus quod quando ipse creditor petit debitum ad fornicandum vbi incurrit damnum spirituale: non possum illi denegare, ergo eadem est ratio quando tertia persona incurrit damnum spirituale. Respondetur quod est maxima differentia , quoniam ipse creditor petens debitum ad fornicandum , iam fornicatus est in corde suo: at vero tertia persona innocens scandalizanda nondum peccauit: quapropter retentio debiti est medium efficax ad impediendum damnum spirituale illius tertiae personae, non autem est efficax ad impediendum damnum spirituale ipsius creditoris. AD argumenta vtriusque difficultatis facile potest patere responsio ex supradictis, praeterquam ad primum argumentum pro parte negatiua positum. ¶ Pro cuius solutione notandum est, quod dupliciter potest dici quis habere ius ad aliquid petendum: vno modo secundum rationem iustitiae, materialiter & quantum ad substantiam actus: altero modo formaliter secundum rationem iustitiae, prout est virtus requirens circunstantias virtutis. Dicimus ergo, quod quando creditor petit debitum suum semper habet ius ad petendum priori modo: & si debitor soluit semper facit opus iustitiae quantum ad substantiam actus saltim, etiam si alias peccet. At vero quando creditor petit debitum deficientibus circunstantijs illis, de quibus diximus in supradictis conclusionibus, excusatur ipse debitor sufficienter propter rationes quas diximus. DVbitatur secundo, Vtrum quando in praedictis casibus est peccatum reddere debitum, sit peccatum contra charitatem tantum, an vero sit etiam contra iustitiam? quod quidem multum refert Theologo dignoscere, quoniam si tantum est peccatum contra charitatem, non obligabit ad restitutionem. Si autem fuerit etiam contra iustitiam, tenebitur peccans restituere totum damnum consequutum ex redditione debiti. Ante omnia supponamus, quod quando damnum consequutum ex redditione debiti fuerit tantum contra charitatem, ipsa etiam redditio debiti erit tantum contra charitatem. Sed tota difficultas est quando damnum consequutum fuerit contra iustitiam , an tunc ipsa redditio debiti sit etiam semper contra iustitiam? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ex differentia quae inuenitur inter personam priuatam & personam publicam, ad cuius officium pertinet gubarnare rempublicam, innocentes defendere & alia huiusmodi. Etenim huiusmodi persona peccat contra iustitiam, si sciens & prudens non euitet periculum quod instat ciuibus: at vero persona particularis non tenetur ex iustitia obuenire huiusmodi periculis sicut nec iam periclitantem defendere. At vero debitor siue depositarius persona particularis est: ergo non peccat contra iustitiam si reddat debitum siue depositum nihil curans de damno proximi quod postea consequetur. Et confirmatur . Si me praesente Petrus inuadat Ioannem , & ego sim potens absque meo detrimento eripere Ioannem, nihilominus non pecco contra iustitiam si nolim eripere: sed solum contra charitatem, ergo debitor qui non tenetur ex iustitia defendere proximum , non peccat nisi contra charitatem reddendo debitum. Ipsa enim redditio debiti secundum se bona est neque ordinatur a reddente ad damnificandum proximum , sed solum erit mala & peccatum ex illa circunstantia quam ipse debitor non tenetur ex iustitia euitare. Arguitur secundo. Si creditor in eodem casu dubij petat a debitore debitum coram iudice, & iudex ferat sententiam vt reddat statim debitum, ipse debitor non peccabit si statim reddat obediendo iudici: ergo neque etiam peccaret contra iustitiam saltim, si ante sententiam iudicis redderet. Probatur consequentia. Quia si antea erat peccatum contra iustitiam, non potuit per sententiam iudicis excusari debitor a peccato. Arguitur tertio. Si debitor vel depositarius in eodem casu fuisset homicidij causa reddendo gladium aut debitum, sequitur quod si etiam ipse aliquod detrimentum pateretur ex retentione debiti: non posset reddere debitum absque peccato contra iustitiam, quod est contra definita in dubio prae cedenti. Probatur sequela, quia si ipsa redditio debiti vel depositi in illo casu est causa homicidij: non poterit fieri licita propter detrimentum quod alias incurreret ipse debitor si retineat debitum. PRO decisione veritatis sit vnica conclusio. Redditio debiti in casu nostri dubij peccatum est contra iustitiam, & per consequens qui reddit debitum tenebitur ad restitutionem totius damni consequuti. Ista conclusio euidenter sequitur ex quadam falsa sententia Caietani in summa in verbo, restitutio. Vbi tenet, quod quando quis absque detrimento suo potest defendere proximum & non defendit, peccat contra iustitiam, & tenetur restituere, ergo multo magis in nostro casu, vbi debitor dat instrumentum vel exercet actionem vnde sequitur damnum . Videtur etiam sequi ex alia sententia eiusdem Caiet. infra. q. 169. art. 2. ad 4. dub. 2. vbi asserit, quod vendentes arma gerentibus bellum iniustum contra ecclesiasticos, homicidae sunt & sacrilegi: ergo etiam in nostro casu reddens gladium apud se depositum ei qui vult proximum occidere, erit etiam ipse homicida: & nihilominus aliqualis est differentia inter vendentes arma & reddentes depositum siue debitum in praedicto casu. Quoniam sic vendentes non possunt cogi vt vendant, isti vero possunt cogi a iudice vt reddant , quapropter illi sunt magis voluntarij respectu damni consequuti quam reddentes depositum aut debitum. ¶ Deinde probatur conclusio ex vulgari regula in cap. fin. de iniurijs & damno dato. si tua culpa damnum datum est, aut iniuria irrogata, aut irrogantibus opem fortasse tulisti: Iure te super his satisfacere oportet. Sed debitor in casu proposito fert opem homicidae reddendo gladium vel pecunias, ergo tenebitur restituere. Idem colligitur ex. l. si pignore. §. ferramenta. ff. de furtis. vbi habetur quod qui ferramenta sciens & prudens accommodauerit ad defringendum ostium vel armarium, etiamsi nullum consilium dederit ad furtum faciendum: tenetur ad restitutionem furti. Praeterea probatur conclusio. Debitor qui reddit debitum in casu nostrae conclusionis, in foro exteriori si accusetur , condemnabitur & obligabitur ad restitutionem damni: sed sententia iudicis quae non fundatur in falsa praesumptione non obligat de nouo ad restitutionem ad quam antea non tenebatur ipse reus: ergo in foro conscientiae tenebatur ipse reus restituere. Denique si debitor vel depositarius in eodem casu reddat gladium amenti furioso qui alium parat occidere, procul dubio esset reus illius homicidij & teneretur ad restitutionem: ergo etiam si reddat gladium homini quidem mentis compoti sed irato & parato occidere proximum , erit reus homicidij. Probatur consequentia, quoniam non minus concurrit cum isto quam cum ipso amente, quanuis ille qui non est amens adijciat suum voluntarium. Hoc enim non diminuit meum voluntarium neque meum concursum moralem. AD argumenta in oppositum respondetur ad primum & confirmationem , quod aliud est non defendere proximum, aliud offendere apponendo aliquam actionem vel instrumentum vnde noceatur proximus. Ad secundum respondetur, quod in illo casu tenetur ipse debitor admonere iudicem de periculo quod timetur contra proximum, & tunc si nihilominus cogatur reddere gladium vel depositum ipse excusatur a culpa. Ad vltimum argumentum respondetur, quod in illo casu debitor non est voluntarius respectu damni quod sequitur: quia non tenetur pro tunc retinere depositum cum tanto suo periculo. Deinceps in solutione ad secundum ponit Diuus Thomas duas conclusiones. Prima est, quando datio est illicita & contra legem is qui accepit tenetur restituere, non ei qui dedit: sed in pios vsus debet conuertere. Ponit exemplum in datione pretij simoniaca ex vtraque parte. Secunda conclusio est. Quando ipsa datio non est illicita sed est propter rem illicitam: nihil est restituendum , nisi superflue aliquid accipiatur ad fraudem & dolum. Ponit exemplum in pretio quod datur meretrici pro illicito vsu corporis. PRO intelligentia huius doctrinae notandum est primo, quod Diuus Thomas vocat hic dationem illicitam eam quae ab intrinseco illicita est, vocat vero dationem licitam eam quae non habet ex proprio obiecto & materia aliquam culpam: quanuis habeat illam ab extrinseco ex fine vel alia circunstantia fiat illicita. ¶ Nota secundo, quod datio quae est illicita in seipsa & intrinsece, potest esse illicita ex parte vtriusque, scilicet, dantis & accipientis: vt contingit in datione pretij simoniaca & conuentione. Aliquando vero potest fieri illicita tantum ex altera parte scilicet recipientis. Verbi gratia, si Petrus det pretium Ioanni ne committat aliquod flagitium tunc recipiens peccat. ¶ Denique nota, quod datio illicita ex vtraque parte dupliciter potest contingere. Vno modo quod sit illicita ratione materiae quae non est pretio aestimabilis, vt patet in exemplo posito simoniacae conuentionis & dationis. Altera vero est illicita ex eo tantum quod est contra legem, quanuis materia sit pretio aestimabilis. Verbi gratia, cum Petrus dat Ioanni pretium vt interficiat hominem. De his omnibus dicendum est per singula, praeterquam quod tractationem de simonia remittimus in quaestionem centesimam . DVbitatur tertio in ordine huius articuli. Vtrum quando datio est illicita in seipsa ex parte vtriusque, & nihilominus datio est pro re quae pretio aestimari potest, est tamen contra legem & iniuriam & detrimentum alterius, vt cum datur iudici pretium pro iniqua sententia, vel testi pro falso testimonio: teneatur recipiens ad restitutionem pretij? nam de damno dato alteri parti non est dubitandi ratio. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui accipit pretium pro be neficio ecclesiastico per conuentionem simoniacam tenetur illud restituere & eidem qui dedit, vt habetur probabilis opinio, ergo etiam in casu nostri dubij tenebitur recipiens pretium eidem cui dedit restituere. Arguitur secundo . Qui dedit pretium in casu nostro, per talem conuentionem non abdicauit a se dominium neque transtulit in alterum qui accepit pretium , ergo qui accepit tenetur restituere. Probatur antecedens, quoniam per contractum & conuentionem iure irritam non transfertur dominium, sed illa conuentio quae est ex parte vtriusque illicita est, etiam iure ipso irrita & nulla est, vt patet in. l. iuris gentium . §. si hoc maleficium . ff. de pactis. & in. l. generaliter. ff. de verbor. obligat. & in. c. non sane. 14. q. 5. quod desumitur ex August. in epist. 54. quae est ad Macedonium. Arguitur tertio. Si quis recipiat pretium pro re quam tenetur ex iustitia facere , verbi gratia, iudex pro iusta sententia pronuntianda, tenetur restituere illud pretium: ergo multo magis tenetur restituere qui accipit pretium pro iniusta sententia . Inquit enim Diuus Augustus vbi supra, quod iniquius accipitur pretium pro iniqua sententia, quam pro iusta. Sed pro altera parte arguitur. Non tenetur iure naturae qui accipit pretium per huiusmodi conuentionem ex vtraque parte illicitam ad aliquam restitutionem, sed ius positiuum tam ciuile quam canonicum damnans huiusmodi conuentiones, solum denegat actionem petendi & repetendi pretium in iudicio, & non facit inhabilem eum qui recipit, ad recipiendum dominium pretij, vt patet consideranti leges pro contraria parte, ergo. Maior patet. Quoniam industria ipsa & labor quem impendit is qui accipit pretium per huiusmodi conuentionem in vtilitatem illius qui dat pretium, profecto est pretio aestimabilis: at vero ex conuentione vtriusque partis fit pretium iustum : ergo non tenetur qui recipit illud iure naturae restituere. Arguitur secundo & confirmatur . Quoniam ex opposita sententia sequitur quod faber qui fabricat vel acuit gladium ex pacto alterius qui vult occidere hominem : teneatur ad restitutionem pretij pro suo labore. Item miles qui conductus est stipendio ad bellum iniquum teneatur ad restitutionem stipendij. Item qui vendidit venenum sciens in malum vsum vendi teneretur ad restitutionem pretij pro veneno accepti, quae omnia falsa reputamus. Denique arguitur tertio. Si restitutio esset facienda in casu proposito, maxime illi qui dedit pretium . Consequens est falsum, ergo nulli facienda est restitutio. Sequela probatur a sufficienti diuisione, quoniam non est facienda pauperibus. Nam pauperes substituuntur loco veri domini quando ipse dominus non comparet: sed in casu nostro verus dominus comparet , ergo. Deinde non est facienda restitutio illi in cuius iniuriam facta est iniqua conuentio, quoniam illi fit satis si restituatur totum damnum illatum, reliquum est ergo, quod maxime sit facienda ei qui dedit. Hoc autem esse falsum probatur, is qui dedit pretium pro re quae pretio aestimari poterat, voluntarie abdicauit a se dominium ex pacto & conuentione vtriusque partis, ergo illi non est facienda restitutio. In hoc dubio definiendo, Doctores varie sentiunt. Prima sententia est affirmatiua, sed inter affirmantes est maxima dissensio cui facienda restitutio sit. Caiet. in summa, in verbo restitutio. cap. 4. inquit, faciendam esse restitutionem ei in cuius iniuriam fit iniqua conuentio, aut certe Christo vniuersorum haeredi, idest, pauperibus. ¶ Secunda sententia est, faciendam esse restitutionem ei qui dedit vel pauperibus indifferenter ad libitum recipientis. Hanc videtur sequi Syluest. in verbo restitutio. 2. §. 1. & verbo restitutio. 4. §. 1. & Adria. in 4. in materia de restitutione, in speciali quaestione de hac re. ¶ Alij dicunt, faciendam esse ei qui dedit. Hanc sequitur Soto lib. 4. de iustitia & iure, art. 1. ad 2. col. 4. & 5. ¶ Alij vero aiunt faciendam esse restitutionem pauperibus si maleficium iam perpetratum est pro quo datum fuerat pretium, si autem nondum fuerit admissum, facienda est restitutio ei qui dedit. Sic opinatur Medina Compluten. in C. de restitutione. in tract. de restituendis rebus, quaest. 2. dub. 2. Secunda sententia principalis est in altero extremo, nullam faciendam esse restitutionem si recipiens pretium perpetrauit delictum pro quo datum est. Hanc sententiam videtur sequi Syluest. in verb. eleemosyna, quaest. 4. & summa Angelica in verbo concussio. & verbo restitutio. 1. & Nauar. in manuali, cap. 17. a num. 33. Tertia sententia est quae videtur esse media inter has sententias, quod quando res pro qua datur & accipitur pretium non est aestimabilis pecunia: tunc pauperibus restitutio facienda est. Et inter res non aestimabiles pecunia connumerat haec opinio iniustam sententiam iudicis. Quando vero res pecunia aestimabilis est & requiritur labor corporis aut vsus illius, tunc non obligat ad restitutionem ei qui dedit. Sic opinatur Couar. in relect. reg. peccatum in. 2. par. §. 2. nu. 7. PRO decisione veritatis sit prima conclusio . Si consideremus solum naturae ius, nulla ex huiusmodi conuentione obligatio oritur ad restituendum. Haec conclusio iudicio meo demonstratur argumentis factis pro parte negatiua. Tota igitur difficultas est si consideremus ius positiuum. Pro quo sit secunda conclusio. Iure positiuo saltim denegatur actio & repetitio in foro exteriori ei qui dedit pretium pro maleficio perpetrando. Haec conclusio satis probatur legibus citatis pro parte affirmatiua, & habetur etiam in. l. 3. & 4. & in. l. si ob turpem. ff. de conditionibus ob turpem causam. & in. l. 2. C. eod. tit. & in regula, In pari delicto & causa melior est conditio possidentis de regulis iuris in. 6. Decret. & in. l. Regni. 53. tit. 14. part. 5. quibus in locis statutum est quod in pari turpitudinis gradu, vt contingit in casu nostro, deneganda est actio ei qui dedit pretium. In hac conclusione nulla est controuersia inter ipsos doctores. Tertia conclusio. Probabilis est sententia communior quae tenet restitutionem esse faciendam in casu proposito, & consequenter verosimilior est sententia quae asserit faciendam esse ei qui dedit pretium . Istam conclusionem competenter probant argumenta facta pro parte affirmatiua & autoritas autorum sic opinantium. Quarta conclusio. Nihilominus nobis multo probabilior & verosimilior est sententia quae negat obligationem restituendi etiam iure positiuo. Haec conclusio probatur ante omnia argumentis factis pro parte negatiua. Deinde probatur reprobando aliorum sententias. Et principio quidem tanta differentia eorum qui asserunt faciendam esse restitutionem, super hoc cui facienda sit, magnum est argumentum nullam faciendam esse necessario restitutionem. Deinde inter istos autores quidam dicunt restitutionem faciendam esse aut ei qui dedit, aut pauperibus: quidam vero aut ei qui dedit, aut ei in cuius iniuriam facta est conuentio. Contra hos autores optimum est argumentum. Etenim videntur sibi contrariari. Nam restitutio facienda est vero domino, nisi forte propter crimen puniatur & priuetur: at vero iuxta sententiam horum Doctorum necessario dicendum est, quod is qui dedit, est verus dominus pretij dati, & quod non est lege spoliatus: ergo illi solum necessario facienda esset restitutio. Maior manifesta est ex definitione restitutionis. Minor autem probatur quantum ad priorem partem. Nam iuxta horum autorum sententiam: idcirco restitutio facienda est in praesenti casu: quia per talem conuenientiam iniquam ex vtraque parte non transfertur dominium, eo quod iure positiuo irrita est: ergo consequenter debent dicere quod mansit dominium apud eum qui dedit. Rursus probatur minor quantum ad alteram partem, scilicet, quod ipse non sit spoliatus. Quoniam isti autores asserunt quod potest fieri restitutio, ergo non est aliqua lex quae faciat ipsum inhabilem ad recipiendum pretium datum, & per consequens sibi contrariantur. Denique vltimo probatur conclusio. Quidam istorum doctorum numerant sententiam iudicis iniustam inter res quae pecunia aestimari non possunt: at vero hoc falsum est, non enim sententia iniusta est aliqua res spiritualis quae pretio aestimari non potest, quin potius est actio quaedam libera in vtilitatem eius qui dat pretium & in periculum eius qui profert iniquam sententiam: ergo hac ratione poterit inter illos fieri pactum de pretio iusto secundum se inter ipsos pactum facientes, quanuis sit iniustum pactum ex fine ad damnificandum aliquem tertium. Propterea vterque tenetur ad restitutionem illam in integrum faciendam. Valebit igitur huiusmodi contractus, vt pretio dato obligetur aliquis ad faciendam iniuriam proximo, ita vt si fecerit adquirat dominium pretij dati neque teneatur ad illius restitutionem, sed maneat obligatus ad restitutionem damni contra proximum. Ad argumenta pro parte affirmatiua respondetur ad primum negando consequentiam. Quoniam pro simoniaca conuenne sunt iam leges ecclesiasticae. At vero leges quae reprobant conuentiones prae dictas non faciunt inhabilem recipientem pretium neque impediunt dominij translationem quando res ipsa pecunia aestimabilis est. Et per hoc patet ad secundum. Ad tertium vero argumentum dicemus in sequentibus. DVbitatur quarto circa dationem illicitam ex altera parte, scilicet ex parte recipientis. Vbi si proprie loquamur, potius dicemus quod receptio est iniusta non vero ipsa datio. Quaerimus ergo, Vtrum pretium quod recipit aliquis iniuste teneatur restituere ante omnem iudicis sententiam. Verbi gratia, si datur pretium sicario ne occidat hominem & iudici ne proferat iniquam sententiam, sed potius iustam & scholari vt det suffragium digniori? Arguitur primo pro parte negatiua. Quando datio & acceptio est iniusta ex vtraque parte, diximus esse probabilius quod accipiens pretium non tenetur ad restitutionem : ergo neque quando est iniusta ex parte recipientis. Probatur consequentia. Nam quod vterque peccet non excusat alterum a restitutione, ergo si cum vterque inique agit non tenetur recipiens restituere, non etiam tenetur cum ipse solus inique agit. Arguitur secundo. Sit iudex iam paratus & certus ferre iniustam sententiam vel etiam sicarius qui statuerit occidere hominem: sit etiam homo qui precibus & pretio vtrunque auertat ab iniquitate exercenda. Tunc sic arguitur. Quanuis illi iniqui teneantur cessare praecepto iustitiae ab huiusmodi iniquitatibus, tamen in casu proposito reuera non cessant nisi in gratiam eius qui pretium dat: ergo pro illa actione vel potius cessatione ab iniquitate poterunt recipere pretium, siquidem pretio aestimabilis est. Arguitur tertio & probatur, quod non sit possibile quod acceptio sit iniusta & datio sit licita, sed quod vtraque sit iniusta si altera in iusta est, ac proinde recipiens non tenetur ad restitutionem iuxta definita in praecedenti dubio. Probatur hoc. Quia non solum peccat qui facit aliquod peccatum, sed etiam qui consentit facienti, praesertim si persuadet & rogat vt faciat: sed in praedicto casu ille qui dat pretium rogat vt alter accipiat, & prae uenit illum: ergo etiam ipsa datio est iniqua. Et confirmatur ex. l. 2. ff. de conditionibus ob turpem causam. vbi Vlpianus expresse determinat, quod qui dat pecuniam pro sententia iusta pronuntianda, crimen contrahit & punitur litis amissione: & legibus Regni cautum est ne quis iudici munera offerat. SED in oppositum est quod dicitur in l. 1. ff. vbi supra. quod si conuentio fuit turpis tantum ex parte recipientis: id quod acceptum est repeti potest ab eo qui dedit. & in. l. 2. adhibentur exempla, vtpote si dedero pretium ne sacrilegium facias, ne occidas. Idem habetur in. l. 4. & in. l. vltima ibidem. & in cap. non sane. 14. quaest. 5. In hoc dubio, communis sententia Iurisperitorum in locis citatis, imo & Theologorum est, quod qui accepit tenetur ad restitutionem. Sic tenet Adria. & Syluest. vbi sup. & Ioan. de Medina vbi sup. q. 25. & Caiet. in verb. restitutio. c. 4. ¶ Est altera sententia , quod non tenetur ad restitutionem . Caeterum quantum ad repetitionem in foro exteriori distinguit haec sententia . Si enim peccatum a quo auertitur recipiens pretium , sit contra iustitiam : dabitur repetitio in foro exteriori illi qui dedit. Si autem peccatum non fuerit contra iustitiam sed contra virtutes alias, non dabitur huiusmodi repetitio. Haec est expressa sententia Soti in loco citato in illa longa solutione ad secundum . quamuis Nauar. in manual. c. 17. nu. 37. dicat M. Soto sentire quod in priori membro huius distinct. sit obligatio ad restitutionem : in secundo vero membro non sit obligatio ad restitutionem . Sed Magister Soto nihil tale dicit. Nihilominus ipse Nauarrus sequitur illam sententiam quod in priori casu tenetur recipiens restituere, non autem in secundo. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Repetitio in casu nostri dubij dabitur ei qui dedit pretium quando peccatum erat contra iustitiam : non autem quando fuerit contra alias virtutes. Haec patet ex legibus citatis quae expresse probant priorem partem huius conclusionis. Secunda vero pars probatur. Quia cum illae leges sint poenales & odiosae non sunt extendendae vltra casus ibidem positos: qui profecto sunt contra iustitiam . Sed vt definiamus quando sit facienda restitutio ante iudicis sententiam , oportet aduertere quod peccatum contra iustitiam a quo auertitur aliquis propter pretium , quandoque potest esse contra iustitiam & in iniuriam eius qui pretium dat. Aliquando vero erit contra iustitiam & in iniuriam alterius tantum . Secunda conclusio. Quoties aliquis accipit pretium vt cesset a peccato quod est contra iustitiam eius qui dedit pretium, proculdubio tenetur in foro conscientiae ante omnem iudicis sententiam. Haec conclusio euidens est, & quanuis Magister Soto vniuersaliter negauerit obligationem restitutionis in casu dubij propositi: tamen intelligendus est iuxta subiectam materiam de qua loquebatur, quando peccatum erat contra iustitiam tertij. Probatur autem nostra conclusio. Qui dat pretium in casu nostrae conclusionis non transfert dominium, ergo alter non recipit ac proinde tenetur restituere in foro conscientiae. Probatur antecedens. Nam qui dat est inuoluntarius in dando, sed solum dat vt redimat vexationem suam iniquam: quod est dare inuoluntarie mixte, quod quidem sufficit vt alter qui iniuriam facit & accipit pecuniam non acquirat dominium. ¶ Arguitur secundo & confirmatur praedicta ratio. Vsurarius certissime tenetur restituere vsuras, ergo multo magis qui accipit pretium in casu conclusionis. Probatur consequentia. Quoniam vsurarius tenetur ad restitutionem, quoniam etiamsi ex iustitia commutatiua non tenebatur dare mutuum , tenebatur tamen ex iustitia commutatiua nihil recipere ratione mutui. At vero in casu nostrae conclusionis ille qui accipit pretium tenetur ex iustitia commutatiua non solum non recipere pretium propter illam causam, sed etiam tenebatur non me laedere: ergo pro eo quod non me laedit nulla ratione adquirit dominium pretij, sed tenebitur ad restitutionem magis quam vsurarius. ¶ Tertia conclusio . Verosimilis est sententia quae tenet quod is qui accipit pretium quando peccatum a quo auertitur est contra iustitiam alterius tertiae personae, teneatur ad restitutionem pretij in foro conscientiae . Haec est fere sententia omnium doctorum communis, vno excepto Magistro Soto vbi supra. Probatur secundo. Is qui accipit pretium in prae dicto casu tenebatur ex iustitia commutatiua non laedere proximum, ergo modo cum pretium accipit peccat contra iustitiam commutatiuam. Probatur consequentia, quia facit vt qui dat pretium minus habeat in bonis suis quam oportebat illum habere, ergo tenetur illi restituere. Confirmatur. Cum iudex accipit pretium vt proferat iustam sententiam , accipit amplius quam mereatur exercitium sui officij, ergo non est illi licitum accipere. Antecedens probatur. Quoniam respublica iudicibus prouidet sufficiens stipendium, ergo non potest amplius accipere pro ferenda iusta sententia. Quarta conclusio. Si rationibus haec res expendenda sit & non multitudine doctorum: non minus verosimilis, imo & verosimilior nobis iudicatur sententia quae asserit non esse obligationem ad restituendum quando recipiens pretium recipit illud, vt cesset ab iniustitia contra tertiam personam. Haec est expressa sententia Magistri Soto vbi supra, & argumenta facta pro parte negatiua probant illam: quae mihi validiora videntur quam argumenta praecedentis conclusionis . Deinde probatur & explicatur conclusio, ex differentia quae inuenitur quando peccatum a quo cessat recipiens pretium, est contra iustitiam respectu dantis pretium, & quando est contra iustitiam alterius tertiae personae. Etenim iam in priori casu ex iustitia debitum erat ei qui dedit pretium antequam daret, quod recipiens cessaret a tali peccato: & idcirco qui pretium accipit manifestam iniuriam illi facit. At vero quando peccatum iniustitiae erat futurum contra tertiam personam, non debebat ex iustitia ei qui dat pretium, ille qui recipit cessare a peccato in gratiam dantis pretium, ergo propter istam gratiam quam illi facit poterit recipere pretium non peccando contra iustitiam respectu illius. Hinc sequitur, quod quando tertia illa persona cui facienda erat iniuria, est vsque adeo coniuncta ei qui dedit pretium, vt etiam illius iniuria redundet in iniuriam ipsiusmet dantis pretium: tunc recipiens pretium tenetur in foro conscientiae restituere illi qui dedit pretium. Verbi gratia, si pater dat pretium nequis occidat filium, imo si socius peregrinationis dat pretium inuasori ne socius suus occidatur: tenetur qui accipit pretium in foro conscientiae restituere. Sequitur etiam ex dictis aliud corollarium, quod quando peccatum quod erat committendum a recipiente pretium, futurum erat contra charitatem aut alias virtutes: non tenetur restituere in foro conscientiae. Verbi gratia, tenebatur aliquis medicus ex charitate aut etiam ex misericordia curare pauperem infirmum & nolebat eum curare: in tali casu si recipiat pretium pro illa curatione siue ab illo paupere siue ab alio non peccat contra iustitiam. Idem dicimus de aduocato in casu quo teneretur causam dicere pro paupere ex misericordia, sed nihilominus recipit pretium pro aduocatione. Hoc corollarium sufficienter probatur rationibus factis pro quarta conclusione. AD argumenta vero facta pro tertia conclusione hinc patet solutio. Ad primum quod erat ex multitudine doctorum, respondetur, quod in rebus moralibus obscuris & difficillimis decidendis non mirum est si alicui viro docto se se offerat aliqua noua ratio vrgentior, vt opinetur contra communem sententiam merito & non temerarie: & isto modo sunt introductae plurimae opiniones contrariae alijs quae solebant esse communes. Neque hoc habet aliquid temeritatis quando optima ratione disceditur a communi sententia in rebus moralibus. Ad secundum argumentum quod procedebat ex ratione: dicitur, quod qui dat pretium ne fiat iniuria alteri tertio, non habet minus quam ex iustitia debet habere. Illi enim nulla fit violentia aut iniuria, sed libere omnino ex charitate & misericordia proximi dat pretium sicario ne occidat hominem, ac proinde non violatur iustitia commutatiua respectu dantis: quin potius recipiens pretium cessat ab iniuria facienda illi tertio. ¶ Ad confirmationem respondetur, quod etiamsi iudex non haberet stipendium ab ipsa republica, sed mere gratis vellet exercere officium iudicis, non posset recipere pretium pro cessatione a ferenda sententia iniusta contra datorem ipsum pretij: pecca ret enim contra iustitiam & teneretur restituere pretium: non autem peccaret contra iustitiam si reciperet pretium pro cessatione ab iniqua sententia ferenda contra tertium hominem. Iam vero ad argumenta pro parte negatiua quatenus procedunt contra primam conclusionem respondetur breuiter. Ad primum negatur consequentia iuxta ea quae dicebamus in explicatione quartae conclusionis, illic enim patet manifestum discrimen. Ad secundum negatur consequentia, vel certe respondetur, quod probat nostram quartam conclusionem. Ad tertium respondetur, quod dans pretium vt redimat propriam vexationem vel alienam: non consentit iniquitati recipientis, siue recipiens peccet contra iustitiam siue contra aliam virtutem. Quemadmodum qui dat vsuras vsurario non consentit cum iniquitate illius: quoniam ille paratus est dare pecuniam suam ad vsuras. Si enim persuaderet illi vt exerceret officium vsurae: consentiret cum peccato illius. Notandum est tamen, quod in casu particulari huius argumenti, quod attinet ad iudicem qui pretium recipit, tenetur omnino restituere a quocunque recipiat. Quoniam leges Regni in Hispania reddunt inhabilem ipsum iudicem ad hoc recipiendum, vt patet, En el libro segundo delas ordenaciones Reales, en el titulo del Consejo del Rey, y en el titulo de la Audiencia y Chancilleria, y en el titulo de los Alcal des y Corregidores, &c. Caeterum quod leges illae allegatae , quantum attinet ad illum qui dat pretium iudici: ideo puniunt illum an litis perditione: quia praesumunt , quod dat pretium ad peruertendum iudicium & non ad redimendam suam vexationem. DVbitatur quinto. Vtrum impudicae foeminae possint accipere pretium sui corporis? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Nemo est dominus sui corporis aut membrorum sui corporis, ergo illae foeminae non possunt vendere suum corpus & pretium receptum retinere. Arguitur secundo. In pari turpitudinis gradu, melior est conditio possidentis: sed vir & foemina parem turpitudinem committunt in fornicatione: ergo ipse vir commissa iam fornicatione non tenebitur promissum pretium soluere. Arguitur tertio. Quia pari ratione sequeretur quod ipse vir posset exigere pretium a foemina & vendere corpus suum, quod nullatenus est in consuetudine. Et confirmatur , quia si foemina praebet vsum corporis sui viro & est obiectum delectationis ipsius viri: etiam ipse vir reddit aequale, ergo iniquum est pretium quod vltra accipitur. Arguitur quarto, & probatur quod saltim foemina coniugata non possit recipere pretium pro adulterio: quia illa non est domina sui corporis neque vsus sui corporis, sed vir eius est dominus: ergo non potest iuste recipere pretium siquidem alienum vendit. Denique arguitur. Sequitur pari ratione quod vir possit accipere pretium pro nefando vsu corporis sui, quod videtur absurdissimum . Circa istam difficultatem sunt qui asserant omnes huiusmodi impudicas foeminas teneri ad restitutionem accepti pretij pro turpi vsu corporis sui. Sic aiunt quidam Iurisperiti in. l. 4. §. sed neque meretrici. ff. de conditionib. ob turpem causam. Inter Theologos etiam Ioan. de Medina. C. de restit. tractatu. de rebus restituendis, opinatur meretrices non posse recipere pretium corporis sui: bene tamen possunt aliquid recipere titulo liberae donationis. Alij vero dicunt quod publicis meretricibus licitum esset pretium recipere, non tamen occultis. Hoc etiam tenent quidam Iurisperiti quos refert Couarruuias in relect. reg. peccatum. 2. part. §. secundo. Alij denique aiunt, licitum quidem esse omnibus solutis foeminis pretium recipere pro vsu corporis sui, non autem coniugatis propter quartum argumentum. PRO decisione veritatis sit prima conclusio vniuersalis. Omnes foeminae possunt absque iniustitia in pretium sui corporis aliquid accipere & retinere. Ista conclusio quod attinet ad meretrices, patet ex communi omnium nationum vsu. Etenim non solum permittuntur in republica, sed etiam defenduntur petentes pretium sui corporis. Et confirmatur etiam in Sacris literis. Nam Genes. 38. narratur, Iudam fecisse pactum cum Thamar, quam existimabat meretricem, & postea illud pretium procurauit sol uere. Item Prouerb. 6. dicitur pretium scorti vix est vnus panis: Ecce vbi vocat pretium, quod datur scorto pro actu turpi. Sunt denique plurimae leges in iure ciuili, quibus hoc ipsum confirmatur, quas refert Couar. vbi supra. Probatur autem conclusio ratione vniuersali. Omnis conuentio & promissio quae iure naturae valida est imo & ciuili, transfert dominium quando exercetur & confert ius in conscientia, etiam si ab extrinseco fiat illicita: sed datio quae fit impudicae foeminae pro turpi actu iure naturae & ciuili valida est: ergo transfert dominium, licet ab extrinseco sit illicita. Minor probatur, quantum ad ius naturae: quoniam illa datio fit pro re quae pretio aestimari potest, videlicet pro delectatione quam exhibet impudica foemina vsu sui corporis. Quantum vero ad ius ciuile probatur, quoniam non inuenitur lex quae casset & irritet huiusmodi contractus & translationes dominij. Et confirmatur. Nam si quis pactum faciat cum cauponario in die ieiunij Ecclesiastici, vt det sibi cibos ad comedendum mane, ille contractus validus est, & homo ille tenetur soluere pretium ex iustitia, ergo non obstat quod pretium detur pro re turpi & illicita, quominus sit valida ipsa datio pretij & translatio dominij. Deinde probatur, quoniam si foemina consentiat cum viro in turpem actum ea conditione vt vir postea ducat eam in vxorem, poterit foemina iustissime petere a viro vt adimpleat promissum, & dabitur foeminae actio in iudicio, & compelletur vir ducere illam vxorem vel illam dotare: ergo multo magis poterit iuste recipere aliud pretium. Id ipsum quod dicimus de foeminis respectu virorum, asserendum est de viris respectu illarum, possunt enim ab illis pretium accipere delectationis praestitae. Sed aduertendum, quod lucrum quod ex turpi actu acquirunt foeminae nuptae debet reponi in communi thesauro mariti, & reputandum est sicut alia bona quae acquiruntur durante societate matrimonij: & ita est expendendum, & diuidendum suo tempore. Idem dicimus proportionabiliter de pretio quod acquirit religiosa mulier: illud enim communitati acquiritur sicut aliud pretium , quod monacha acquireret labore manuum suarum . Secunda conclusio. Si foemina impudica solum modo blanditijs & verbis amatorijs exigat a viro pretium plusquam par erat: non tenebitur ad restitutionem illius excessus accepti: bene tamen tenebitur ad restitutionem si dolo aut fraude extorsit illum . Prima pars probatur, quia is qui dat illum excessum dat omnino voluntarie, ergo valida est translatio. Sed hic obseruandum est, quod continget aliquando. Vt foemina petat ab amatore suo aliquid pretiosum coram alijs personis coram quibus cogitur concedere, alias amittet honorem suum. Tunc dicimus quod talis foemina non potest recipere illud, sed tenebitur restituere: quoniam inuoluntarie mixte datum est. Secunda vero pars probatur, quia fraus & dolus causant inuoluntarium. Etenim si vir cognosceret foeminam mentiri, non daret illi quod petit. Exemplum est si impudica foemina fingat se esse virginem & ob hanc causam exigat pretium notabile, tenebitur illud restituere. Item si mentiatur dicens se nullum alium amatorem ad missuram , & ob id multa munera recipit: tenetur omnia illa restituere si alium admittat. Tertia conclusio. Si quis promittat impudicae foeminae aliquam quantitatem pretij quam exhibere est prodigalitas: non tenetur postea adimplere promissum, etiam si iurauerit. Probatur quia iuramentum promissorium de re illicita non est adimplendum, imo est peccatum illud facere, & maius peccatum titulo religionis illud adimplere: sed prodigalitas saltim est peccatum veniale cum quis propria bona prodigit: ergo vera est conclusio. Quaenam autem sit prodigalitas in huiusmodi casu, iudicio prudentis considerata personarum qualitate arbitrandum est. Aduertendum est tamen, quod si de facto ipse vir prodige dedit meretrici quod promisit, factum tenet & illa manet domina accepti pretij, dummodo qui dedit non sit pupillus: quoniam iste secundum leges non potest alienare bona sua: poterit autem tantum dare meretrici quantum ludere. De religiosis autem qui omnino sunt pauperes, aliter arbitrandum est quantum ad huius modi expensas, secundum facultatem quam vnusquisque habere praesumitur a suis prae latis ad expendendas pecunias in sibi placitis. Neque in hoc peccabit peccatum iniustitiae, nec tenebitur ad restitutionem ipse, neque meretrix quae accepit tale pretium iustum proportionatum cum facultate interpretatiua praelati ad expendendum in rebus sibi placitis in animi sui gratia. Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quod quanuis foemina non sit domina sui corporis secundum se neque est domina vitae: veruntamen est domina vsus sui corporis: vnde sicut potest aliquis locare operas suas vel vendere . Verbi gratia, iter facere aut saltare: ita etiam foemina potest vendere illum vsum corporis sui. Ad secundum respondetur, quod quanuis in actu impudico vir & foemina parem turpitudinis gradum incurrant : tamen in datione & acceptione pretij nulla est turpitudo. Ad tertium concedo sequelam. Verum est tamen, quod quia mulier est infirmior, & in illo actu magis impudice se habet: habet tamen se passiue: magis decet quod vir det pretium foeminae, quam foemina viro. Ad quartum argumentum respondetur, quod mulier nupta quanuis non sit domina vsus sui corporis sed vir, tamen est domina actionis liberae committendi adulterium in gratiam adulteri: & pro hoc potest pretium recipere. Sicut sicarius non est dominus vitae alienae, & tamen cum sit dominus actionis suae liberae occidendi vel non occidendi proximum: potest iuste vendere istam actionem in gratiam postulantis mortem alterius. Ita contingit in muliere adulterante, quae quidem facit iniuriam viro: non tamen adultero recipiens pretium ab illo. Ad quintum argumentum respondetur, quod tota turpitudo, & absurditas in illo actu non est contra iustitiam sed contra virtutem castitatis, vsque adeo vt sit vitium omnino contra naturam non solum rationalem, sed etiam contra naturam animalem. Iam vero in responsione ad tertium docet Diuus Thomas quomodo sit facienda restitutio quando dominus rei non comparet. Numerat autem tres casus in quibus rei dominus dicitur non comparere . Primus est quando est ignotus. Se cundus quando erat notus sed obijt. Tertius quando est notus & viuit, sed distat longe. In primo casu est prima conclusio Diui Thomae. Restitutio facienda est conuertendo rem in vsus pios. Secunda conclusio. In secundo casu restitutio facienda est haeredi. Tertia conclusio. In tertio casu, transmittendum est debitum in locum vbi est verus dominus , maxime si debitum sit notabilis quantitatis & transmissio commode fieri potest, alioquin deponatur in loco tuto & significetur vero domino quod illic habet rem suam. CIrca primam conclusionem dubitatur sexto. Quis nam sit & dicatur dominus ignotus rei. Respondetur & sit prima conclusio. Non dicitur verus dominus esse ignotus moraliter loquendo, donec fiat sufficiens diligentia & inquisitio illius arbitrio boni viri secundum qualitatem negotiorum & rerum. Probatur, quoniam alias culpabiliter esset ignotus ex parte eius qui rem alienam habet, & verificaretur de illo: noluit intelligere vt bene ageret. Secunda conclusio. Si facta iam diligentia & inquisitione sufficienti non constet determinate, quis nam sit verus dominus , sed sit in dubio an sit Petrus, vel Paulus: tunc diuidendum erit debitum iuxta proportionem dubij inter illos de quibus dubitatur. Itaque si dubium fuerit aequale inter vtrunque diuidatur debitum aequaliter inter ambos: vel etiam si fieri potest de consensu illorum mittatur sors vel applicetur alteri. Ratio huius est, quia quanuis in re dubia melior sit conditio possidentis: tamen vbi nullus possidet debet fieri diuisio inter eos de quibus dubitatur quis nam sit dominus. Tertia conclusio. Quando nullo pacto constat quis nam sit dominus , constat autem de oppido cuius erat ciuis: tunc facienda est restitutio pauperibus reipublicae illius maxime si res erat alicuius momenti, si autem non sit notabilis momenti poterit fieri restitutio occurrentibus pauperibus. Sit exemplum primae partis conclusionis . Multi ex Hispanis asportauerunt ab Indis magnas diuitias iniquo bello acquisitas, isti tenentur non comparentibus veris dominis restituere pauperibus illius oppidi vbi erant ciues veri domini . Probatur conclusio quantum ad priorem partem . Quoniam verosimile est quod in illo oppido maneant saltim haeredes veri domini , ergo conuenientius & certius fiet illic restitutio ad voluntatem ipsius reipublicae . Secundo probatur, quoniam quando verus dominus non comparet, facienda est restitutio illi de quo praesumitur quod verus dominus in tali casu habet voluntatem interpretatiuam vt illi detur: sed vnusquisque merito praesumitur habere amorem & pietatem erga patriam vel rempublicam : ergo illi facienda est restitutio. Et intelligimus conclusionem etiam si res illa non sit ablata cum iniuria facta reipublicae aut oppido, contra Magistrum Soto vbi supra in solut. ad 3. qui tenet quod solum facienda est restitutio ipsi oppido, quando res ablata est cum iniuria facta ipsi oppido. Secunda pars conclusionis maxime probatur arbitrio boni viri, quoniam res minoris pretij non est materia restitutionis necessariae respectu reipublicae, sed sufficiet illam dare occurrenti pauperi. Eo vel maxime quod rationes factae pro priori parte conclusionis non militant pro secunda parte. DVbitatur septimo. Quo iure, ignoto vero domino aliquibus facienda est restitutio. Et supponendum est nobis quod in praesenti non loquimur de restitutione rerum inuentarum , de quibus dicemus quaest. 66. sed loquimur de restitutione rerum quae per iniquitatem ablatae sunt. Respondetur ergo ad hoc dubium breuiter, & sit prima conclusio. Si consideremus praecise solum ius naturae, facienda est restitutio reipublicae: vbi constat quod ipse dominus ciuis erat. Probatur, quia iure naturae bona ciuium ordinantur ad bonum reipublicae, sicut bonum partis ad bonum totius, ergo deficiente vero domino respublica habet ius ad bona illius. Secundo probatur . In tali casu illa bona quasi redeunt ad statum in quo omnia erant communia antequam fieret rerum diuisio & applicatio: sed in illo statu bona erant communia reipublicae: ergo in nostro casu respublica acquirit ius ad illa bona. Maior probatur, quia quantum attinet ad mores hominum , idem omnino est quod non compareat verus dominus cui applicata erant , & quod nunquam fuerint applicata, ergo finita applicatione ad particulare dominium , manent sicut antea. Probatur tertio, quoniam si respublica non est domina iure naturae illorum bonorum , sequitur, quod illa bona sunt omnino deserta absque vero domino quod videtur esse inconueniens . Secunda conclusio . Legibus ciuilibus & potissime Ecclesiasticis & ipsa consuetudine introductum est, vt huiusmodi bona conuertantur in eleemosynas. Probatur ex cap. cum tu. de vsuris. & cap. quamquam . eod. tit. in 6. & cap. non sane. 14. q. 5. quibus in locis expresse definitur conclusio , Item in authen . omnes peregrini. C. de successionib. colla. 10. & in. l. penul. titu. 1. parti. 6. decretum est, quod bona peregrini morientis absque testamento distribuenda sunt in pios vsus, & eleemosynas si legitimus haeres non compareat . Quod autem huiusmodi leges sint sanctae & iustae probatur, ex conclusione praecedenti . Quoniam huiusmodi bona iure naturae efficiuntur reipublicae: sed princeps tam ecclesiasticus quam secularis habet potestatem ab ipsa republica administrandi bona publica: ergo in fauorem pauperum quorum cura pertinet ad rempublicam , optime decernunt vt huiusmodi bona pauperibus obuenirent. Et denique probatur, quoniam superflua eroganda sunt in pios vsus & eleemosynas: sed haec bona superflua videntur esse rei publicae. Ergo merito conuertuntur in vsus pauperum : vbi aduerte, quod si debitor fuerit pauper, poterunt illa bona ipsi adiudicari, ad arbitrium sui confessarij vel parochi. Tertia conclusio . Non est necessaria episcopi licentia ad distribuenda huiusmodi bona in pios vsus. Haec conclusio est contra multos Iurisperitos, sed est communis omnibus Theologis & quibusdam Iurisperitis. Vide Syluest. in verb. restitutio. §. 8. & Io. Medinae vbi supra. Probatur conclusio. Si compareret verus dominus nulla esset necessaria facultas vt fieret eidem restitutio: sed leges ecclesiasticae quae postulant ea bona conuertenda esse in eleemosynas, non requirunt episcopi facultatem: ergo non est necessaria. Neque obstat, quod in cap. cum sit. de Iudaeis. & in cap. quamquam . de vsuris in 6. requiritur Episcopi licentia. quoniam ista capita loquuntur in casibus particularibus. Primum quando a Iudaeo facienda est illa distributio debiti in pauperes. Secundum est, quando ab vsurario, & in istis casibus requiritur Episcopi licentia. Neque rursus obstat, quod in multis synodalibus episcoporum reseruatur huiusmodi distributio ipsis episcopis. Respondetur ergo, quod si eiusmodi leges iustae sunt, debent intelligi quantum ad reseruationem peccati, quod committunt qui non distribuunt huiusmodi debita pauperibus. DVbitatur octauo. An pro huiusmodi debito possit fieri compositio ? De qua re Ioan. de Medina vbi supra. cap. 11. & Soto in quarto, dist. 21. quaest. 1. arti. 4. Nos autem breuiter respondentes ponimus primam conclusionem. Prima conclusio . Quilibet princeps siue secularis siue ecclesiasticus, potest si attendamus tantum ius naturae huiusmodi compositionem facere si adsint causae honestantes talem compositionem. Probatur conclusio . Quoniam vt diximus huiusmodi bona, stando in solo iure naturae, redeunt ad communitatem , ergo princeps qui est dispensator bonorum communium potest aliquam partem illorum bonorum applicare in aliquem vsum vtilem communitati & remittere aliquam partem debitori, si talis remissio fuerit etiam vtilis communitati . Verbi gratia, Si instat bellum necessarium pro defensione reipublicae, vtile est communitati vt vndecunque fuerit possibile fiat collectio in subsidium belli, haec autem collectio copiosius & breuius fiet ex huiusmodi debitis incertis, si princeps pro aliqua parte data remiserit alteram partem, ergo in principe est huiusmodi potestas vt debitores libentius & citius contribuant ad bellum necessaria. Secundo probatur. Omnis princeps potest dispensare in suis legibus proprijs: sed huiusmodi bona incerta solis principum legibus decernuntur distribuenda pauperibus: ergo ipse princeps poterit illa bona aliter dispensare in communem vtilitatem. Tertio probatur. Quoniam pauperes nondum habent ius adquisitum, ergo absque illorum iniuria poterit princeps illa bona conuertere in alium vsum communitati vtilem. Secunda conclusio. De facto fieri non potest huiusmodi compositio in republica Christiana nisi a summo pontifice . Ratio est, quoniam pontifex habet potestatem super omnes Principes Christianos ad reseruandum sibi aliquam materiam, de qua leges ferendae sunt quando hoc expedierit ad spirituale bonum vel tranquillitatem Ecclesiae. Hinc est quod reseruauit sibi omnes causas matri moniales: quae alias ratione humani contractus subiectae erant legibus secularium principum, & consequenter reseruat sibi causas de legitimatione quatenus includunt notitiam de vero matrimonij contractu . Cum igitur legibus iam sancitum est, quod huiusmodi bona incerta distribuantur in eleemosynas pauperum , merito & iuste ipse Pontifex quoniam est pater pauperum in Ecclesia, sibi reseruat mutationem & dispensationem in huiusmodi legibus de distribuendis huiusmodi bonis pauperibus: vnde iam princeps secularis non potest facere compositionem . Tertia conclusio. Multum suspecta est de iniustitia huiusmodi compositio prout a multis exercetur de facto. Probatur, quoniam de facto pro debito quinque millium dipondiorum componitur aliquis pro. 68. Tunc est argumentum, nulla videtur esse proportio & aequalitas inter debitum & talem solutionem, ergo Pontifex qui est dispensator non dissipator huiusmodi bonorum, non debet intendere talem compositionem absolute facere. Secundo probatur. Quoniam hac via datur occasio maxima cauponibus & alijs huiusmodi hominibus, vt paulatim defraudent populum furantes aliena bona minutatim: quoniam postea facile manerent tuti in conscientia si se componerent pro tam minimo pretio postea cum Bulla cruciatae. Propter istas rationes semper visa est maioribus nostris praeceptoribus huiusmodi compositio valde suspecta de iniustitia. Vt autem excusemus Summum Pontificem a culpa, sit quarta conclusio. Quarta conclusio. Quando pontifex concedit bullam huiusmodi compositionis , prae supponit causam legitimam esse, & legem naturalem seruandam esse, quod relinquitur iudicandum arbitrio discreti confessarij . Verbi gratia, Si ipse debitor sit ita pauper vt aegre aut vix possit restituere, aut debitum non sit adeo certum, poterit tunc confessarius discretus admittere compositionem & absoluere poenitentem , alias non est licitum debitori talem compositionem facere. Probatur prima pars, quia tunc fit aliqua proportio inter solutionem & debitum ipsum, & tunc est causa decens vt Summus Pontifex dispenset aliquam partem debiti mediocriter pauperibus vt libentius & citius adiuuent ad expeditionem belli vel alterius boni operis vtilis communitati : quando vero debitum ipsum est incertum constat quod fit maior proportio: quoniam in dubio melior est conditio possidentis: & quanuis attendenda sit quantitas dubij pro vtraque parte, tamen semper minuitur valor debiti, quando est aliquod dubium an teneatur. Et denique pro tranquillitate conscientiae merito & iuste Pontifex potest facere huiusmodi compositionem. Secunda vero pars conclusionis probatur mihi, argumentis factis pro tertia conclusione. Sit quinta conclusio. Postquam semel facta est compositio conuenienter & iuste, si verus dominus rei compareat, compelletur debitor in foro exteriori restituere id quod sibi reliquum erat: at vero in foro conscientiae non tenetur ante iudicis sententiam restituere. Prior pars conclusionis communis sententia est & ipsa experientia & de facto comperta: & ratio esse potest, quoniam huiusmodi compositiones magis respiciunt tranquillitatem conscientiae debitoris, quam intendant in foro exteriore tollere ius quod habet verus dominus vel impedire actionem in iudicio. Secunda pars conclusionis sententia est expressa Magistri Soto vbi supra, & ratio esse potest: quoniam si compositio semel iuste facta est & legitime, transfert reuera dominium in eum qui erat debitor, alias nulla prorsus vtilitas esset in compositione, si adhuc debitor manet obligatus ad restituendum quotiescumqe verus dominus comparuerit, ergo in foro conscientiae transfertur in illum dominium eius quod reliquum sibi est. Et confirmatur, quoniam alias ipse Pontifex non procederet vt dispensator & distributor bonorum quae debita sunt communitati vel pauperibus: si illa non posset cum effectu applicare alicui pro iusta & conuenienti causa. Et confirmatur secundo. Si Pontifex omnia illa bona applicasset pauperibus debita domino ignoto, non teneretur ille qui antea erat debitor restituere quidquam; ergo neque si Pontifex ipsimet applicauerit tanquam mediocriter pauperi vel alia iusta de causa alias ipse Pontifex omnino falleret ipsos debitores. Haec secunda pars conclusionis est contra aliquos Theologos nostri temporis, qui aiunt quod statim comparente vero domino te netur ille debitor in foro conscientiae restituere ante iudicis sententiam . Et ratio illorum est, quoniam per sententiam iudicis non obligatur aliquis restituere id quod antea non debebat, ergo si per sententiam in foro exteriori iudicis quae non fundatur in falsa praesumptione obligatur homo ille restituere, saltem quod sibi reliquum est, colligitur quod antea tenebatur restituere. Ad hanc tamen rationem respondetur, quod Pontifex quamuis transferat dominium eius quod reliquum est in ipsum debitorem propter iustam & piam causam: tamen transfert dominium infirmum & caducum, non enim intendit iniuriam facere vero domino si opportuno tempore comparuerit & egerit in iudicio contra debitorem . Quapropter illa sententia quamuis non fundetur in falsa praesumptione : potest obligare debitorem vt restituat quod sibi reliquum est, nisi forte fuerit ita pauper quando facta est compositio quod sibi potuit applicari sicut alijs pauperibus. Quod si hoc in iudicio non constiterit iam sententia fundatur in falsa praesumptione. Neque mirum est, quod in iudicio obligetur aliquis per sententiam restituere aut reddere quod ante sententiam non tenebatur, quando aliquis acquisiuit dominium cum illa conditione , vt teneatur reddere quando in iudicio alter petierit & iudex sententiam tulerit in fauorem petentis. Exemplum est in dominio quod acquiritur in multis casibus per ludum , datur enim saepe actio perdenti vt in iudicio possit repetere amissum, nihilominus ille qui lucratus est dominus lucri est quamdiu non obligatur per sententiam iudicis illud reddere. Hactenus diximus de genere compositionis rerum quae iniuste ablata sunt & detinentur. Sed est aliud genus compositionis quae fit cum ecclesiasticis de bonis beneficiorum male perceptis, quia non recitauerunt, vel quia non resederunt officium suum exercentes. De quibus sit conclusio. Vltima conclusio . Si pontifex cuius autoritate fit compositio vel eius vicarius sit omnino voluntarius in illa compositione facienda : transfertur omnino dominium illorum bonorum in ipsum virum ecclesiasticum qui se componit . Probatur conclusio . Quia pontifex procedit tunc sicut verus dominus cui debentur fructus beneficiorum male percepti, ergo potest trans ferre illorum dominium in ipsos debitores si voluntarie id faciat. Probatur antecedens , nam si ex iure communi tales fructus debebantur fabricae vel pauperibus: tamen iam vsu & consuetudine approbata applicatae sunt camerae Pontificis, & idcirco procedit vt dominus illius remissionis. Diximus autem in conclusione . Si voluntarius sit Pontifex in illa remissione: quoniam potest contingere quod propter ignorantiam quam habet ex falsa relatione admittat aliquam compositionem , quae quidem non erit voluntaria, ac proinde neque valida sed subreptitia omnino. Circa secundam conclusionem in hac solutione Diui Thomae . Notandum est primo, quod nomine haeredis, venit intelligendus omnis qui succedit in ius defuncti. Verbi gratia, bona haeretici condennati qui alias mortuus est restituenda sunt fisco. ¶ Notandum secundo, quod illa conclusio procedit in diuitijs & pecunijs: at vero de restitutione famae & honoris defuncti iam diximus in art. 2. ad 1. & 2. Denique notandum, quod qui debet aliquid defuncto non potest illud expendere in pios vsus vel in eleemosynas & sacrificia pro anima defuncti: donec sit certus quod defunctus non habet haeredem, nec est aliquis qui succedat in ius defuncti. DVbitatur nono, circa tertiam conclusionem. Cuius nam expensis transmittendum est debitum quando dominus longe distat. ¶ Ad quod respondetur, & sit prima conclusio. Si debitor ipse tenetur restituere ratione in instae acceptionis vel ipse dominus longe distat culpa ipsius debitoris vel causa eius: tenetur tunc ipse debitor proprijs expensis transmittere debitum. Si autem debitor non tenetur ratione iniustae acceptionis nec dominus longe distat culpa vel causa ipsius debitoris: non tenebitur debitor proprijs expensis debitum transmittere. ¶ Probatur prima pars conclusionis . Quia ipse dominus rei seruandus est indemnis ab omni iniuria, ergo in tali casu certa est prima pars conclusionis . ¶ Obseruandum tamen est quod si ipse dominus in asportanda illa re inique accepta, facturus erat expensas alias, tunc debitor non tenebitur proprijs expensis transmittere . Ratio est manifesta, quia sicuti dominus non debet reportare damnum ex iniuria: ita neque lucrum : alias non sufficeret restituere simplum quod est falsum. Altera pars probatur, quoniam debitor in tali casu tantum tenetur restituere quantum accepit, at vero si proprijs expensis transmitteret amplius restitueret quam acceperat. Secundum doctrinam huius conclusionis conciliabuntur varia dicta doctorum quae videntur contraria & non sunt. Secunda conclusio. Si res semel commissa est fideli portatori vt eam traderet vero domino, & forte in via perijt res illa: tunc si debitor tenebatur tantum ratione rei acceptae non tenetur amplius restituere: si vero tenebatur ratione acceptionis siue iustae siue iniustae: tenebitur nihilominus in casu posito vero domino restituere. Sit exemplum prioris partis in eo qui rem aliquam inuenit vel in deposito accepit. Quae pars probatur. Debitor non accepit rem illam in proprium commodum, sed potius in commodum domini , sed quando transmittit illam per fidelem portatorem fideliter agit negotium domini veri, ergo non tenebitur amplius restituere. Est exemplum secundae partis in eo qui accepit rem mutuo vel accomodatam vel emerat rem aliquam transmissurus pretium illius. Tunc probatur conclusio. Quia debitor accepit rem in proprium commodum , ergo si res illa perijt ipsi debitori perijt: quoniam qui sentit commodum aequum est vt damnum sentiant . Confiramtur . Si talis debitor haberet rem iam paratam vt restitueret vero domino , verbi gratia, pecuniam numeratam in mensa sua, & accederet fur qui illam clanculum surriperet procul dubio teneretur nihilominus ipse debitor restituere, ergo eadem est ratio si pecunia perijt in via. ¶ Sed obseruandum est, quod si cum consensu domini res illa tradita est portatori aut ex imperio iudicis tunc non tenetur ipse debitor amplius restituere: quanuis res illa pereat. Ratio est manifesta, quia voluntas domini liberat illum debitorem , & imperium iudicis iuste iudicantis super id aliquid est. De conclusione ista copiosius dicemus artic. sequenti, & de praecedenti artic. 8. In solutione ad quartum ponit Diuus Thomas duas conclusiones. Prima est. Non debet aliquis benefacere parentibus nec alijs benefactoribus de his quae debet alteri, alias de alieno benefaceret. Secunda conclusio. In casu extremae necessitatis debet aliquis succurrere potius patri & benefactori quam creditori restituere. Ratio est, quia tunc posset & deberet homo accipere aliena vt patri subueniret. DVbitatur decimo & vltimo, circa vtramque conclusionem Diui Thomae an saltim debitor ipse existens in extrema necessitate teneatur restituere creditori aequaliter periclitanti: & simul quaerimus de parentibus, vel consanguineis ac specialibus amicis existentibus in extrema necessitate: an debitor teneatur potius creditori succurrere extreme periclitanti quam illis. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua, quod ipse debitor teneatur potius creditori succurrere. Praeceptum de restituendo est affirmatiuum obligans pro tempore necessitatis: sed tunc est extrema in creditore, ergo pro tunc debet illi succurrere & restituere. ¶ Arguitur secundo . Creditor in tali euentu duplici iure gaudet ad illam rem , altero dominij altero extremae necessitatis in qua omnia communia sunt, ergo illi potius tradenda est. ¶ Arguitur tertio & probatur. Quod saltim qui per iniuriam acceperat rem alienam teneatur tunc domino restituere. Est argumentum . Ille debitor per iniuriam accepit & possidet rem alienam: sed iniusta acceptio & possessio non facit possessorem melioris conditionis nec tribuit illi ius aliquod, ergo in extrema necessitate non debet oriri damnum ipsi vero domino . Arguitur quarto. Quoniam alias sequeretur quod si ex duobus existentibus in extrema necessitate alter ab altero arriperet per vim panem vel tabulam vt euaderet mortem : non teneretur iste statim restituere, quod videtur maximum absurdum , quia videtur bellum iustum ex vtraque parte: & ex iniuria facta efficeretur melioris conditionis faciens iniuriam quam patiens. Sequela vero probatur. Quia sicut nihil noceret iniusta acceptio in priori casu quominus ipse debitor sibi succurreret: ita nec in isto posteriori deberet nocere recens iniusta acceptio accipienti iniuste. Circa quaestionem hanc est triplex Theologorum opinio. Prima est Scot. in. 4. d. 15. q. 2. quem sequitur Gabriel ibidem ad. 3. casum post secundam conclusionem , quod in tali casu tenetur debitor restituere. Secunda opinio est quorundam distinguentium . Si enim debitor ac cepit rem alienam per iniuriam, tenetur tunc restituere. Huic sententiae fauet tertium argumentum quod fecimus. Tertia opinio est Caietani in isto loco & Soti libr. 4. de Iustitia. quaest. 7. artic. 1. ad 4. quod in neutro casu tenetur debitor restituere. PRO decisione sit prima conclusio . Sententia Caiet. & Soti nobis vera est, cuius ratio est euidens & a primis principijs deducta: quoniam ius gentium per quod rerum diuisio & appropriatio facta est non debet derogare iuri naturali: est autem iure naturae insitum cordibus hominum , quod in extrema necessitate omnia sunt communia , ita vt efficiantur propria praeoccupantis quantum ad vsum necessarium ad supplendam extremam necessitatem : ergo si debitor est in extrema necessitate & habet rem in manibus non tenetur alteri restituere. Secunda conclusio . In eodem casu potest debitor praeferre patrem & matrem & filium & vxorem existentes in extrema necessitate & non restituere creditori aequaliter periclitanti. Magister Soto vbi supra, inquit hoc assertum esse problema. Sed nobis videtur certa conclusio , cui videtur fauere D. Tho. supra. q. 31. art. 3. ad 3. vbi ait quod existentibus in extrema necessitate creditori & consanguineis debitoris non potest dari vniuersalis regula cui potius subueniendum sit: sed prudentis iudicio relinquitur, vt consideratis conditionibus iudicet cui potius subueniendum sit. Ex quo sic argumentor, si quando consideratis conditionibus licitum est consanguineos praeferre in extrema necessitate maxime, quando sunt coniuncti in illo gradu posito in conclusione , ergo merito tunc praeferendi sunt. Deinde debitum quod ex virtute pietatis debetur maius est & antiquius quam illud quod ex particulari iustitia commutatiua debetur : sed parentibus & filijs & caeteris debetur ex pietate vt in illo casu illis subueniatur , ergo in extrema necessitate illis potius subueniendum est. ¶ Et confirmatur , quoniam pietas praestantior virtus est quam iustitia commutatiua : ergo in casu extremae necessitatis illa potius exercenda est quam ista. Antecedens colligitur ex Diuo Tho. infra quaest. 101. art. 3. vbi ex specialissima ratione debita quae fundatur ex parte principij connaturalis , colligit pietatem esse specialem virtutem. Cum igitur ratio obligationis debiti quod inuenitur in pietate fundetur in ratione principij connaturalis: illud erit maius vinculum & in extrema necessitate magis obligabit ad exercitium pietatis quam iustitiae commutatiuae. Et quidem D. Tho. in 3. Sent. d. 34. q. 1. artic. 2. ad 8. dicit expresse quod donum pietatis est supra iustitiam & omnes partes eius. Tertia conclusio. Problema esse potest, Vtrum in praedicto casu sit praeferendus frater vel magnus amicus qui vitam suam pro mea periculo obiecerat. Pro parte negatiua faciunt argumenta posita in principio huius dubij, & illam tenet Soto vbi supra. Sed pro parte affirmatiua est argumentum. Nam frater coniunctus est mihi in primo consanguinitatis gradu, ergo ex debito pietatis in extrema necessitate licitum erit praeferre fratrem creditori. De amico etiam insigni & speciali probatur. Quoniam ille pluris aestimatur quam frater apud viros prudentes iuxta illud Sap. 27. Melior est vicinus prope quam frater longe , ergo illi potius subueniendum est quam creditori. Huius sententiae fuit sapientissimus Magister Victoria. AD argumenta in oppositum respondetur ad primum negando consequentiam . Quia tunc necessitas extrema creditoris non est necessitas exercendi praeceptum de restitutione: eo quod simul concurrit alia vrgentior causa adimplendi praeceptum pietatis vel etiam concurrit ius conseruandi vitam propriam. Ad secundum respondetur negando maiorem. Imo extrema necessitas debitoris facit illum dominum rei debitae quam apud se habet si fuerit vsu consumptibilis. Si autem vsu extremae necessitatis non consumitur facit illum dominum ipsius vsus. Ad tertium respondetur, quod etiam si debitor inique acceperit rem debitam , tamen extrema necessitas tribuit illi ius ad omnem vsum necessarium ad supplendam extremam necessitatem propter rationem primae conclusionis . Ad quartum negatur sequela. Quoniam in articulo extremae necessitatis efficitur res primo occupantis, vnde qui per vim rapit vel furatur ab eo qui est in extrema necessitate, tenetur illi restituere etiam cum periculo propriae vitae: quia violauit ius primarium naturale quo res illa erat praeoccupantis in extrema necessitate etiam secluso iure gentium . Sed quaeret aliquis. Quid si persona val de vtilis reipublicae periclitetur, an possit quis rapere panem ab alio inferiori existenti inaequali periculo. Respondetur negatiue. Quemadmodum non est licitum occidere vnum innocentem minimum pro salute reipublicae, vt habet communis opinio Theologorum, non enim est medium ordinatum occisio vnius hominis ad salutem alterius. Sed contra. Ille tenetur dare panem personae publicae cuius vita est valde necessaria, ergo alius potest ab illo rapere si noluerit dare. Respondetur negando consequentiam . Ratio est, quia ille non tenetur ex iustitia sed ex charitate & pietate, & idcirco non potest compelli. Verum est tamen quod si Rex vel ipsa respublica vel iudex praeciperet in tali casu personae priuatae vt succurreret personae publicae, & persona priuata non obediret, iam tunc posset puniri tanquam inobediens, & auferri ab illo panem vel ipsum tradere hostibus pro salute communi. Caeterum de solutione ad quintum argumentum disputabitur infra quaest. 185. art. 7. # 6 ARTICVLVS VI. ¶ Vtrum teneatur semper restituere ille qui accepit. AD Sextum sic proceditur. Videtur, quod non teneatur semper restituere ille, qui accepit. Per restitutionem enim reparatur aequalitas iustitiae, quae consistit in hoc, quod subtrahatur ei qui plus habet, & detur ei qui minus habet. Sed contingit quandoque , quod ille qui rem aliquam subtraxit alicui, non habet eam, sed deuenit ad manus alterius: ergo non tenetur illi restituere qui accepit, sed alius qui rem habet. ¶ 2 Praeterea . Nullus tenetur crimen suum detegere. Sed aliquando aliquis restitutionem faciendo , crimem suum detegit: vt patet in furto: ergo non semper tenetur ille qui abstulit, restituere. ¶ 3 Praeterea. Eiusdem rei non est multoties restitutio facienda. Sed quandoque multi simul rem aliquam surripiunt, & vnus eorum eam integre restituit. Ergo non semper ille qui accepit, tenetur ad restituendum. SED contra. Ille qui peccauit, tenetur satisfacere. Sed restitutio ad satisfactionem pertinet: ergo ille qui abstulit, tenetur restituere. RESPONDEO dicendum, quod circa illum qui rem alienam accepit, duo sunt consideranda: scilicet ipsa res accepta & ipsa acceptio. Ratione autem rei tenetur eam restituere, quandiu eam apud se habet: quia quod habet vltra id quod suum est, debet ei subtrahi, & dari ei cui deest secundum formam commutatiuae iustitiae. Sed ipsa acceptio rei alienae potest tripliciter se habere. Quandoque enim est iniuriosa, scilicet contra voluntatem existens eius, qui est rei dominus, vt patet in furto, & rapina. Et tunc tenetur ad restitutionem, non solum ratione rei, sed etiam ratione iniuriosae actionis, etiam si res apud ipsum non remaneat. Sicut enim qui percutit aliquem, tenetur recompensare iniuriam passo, quanuis apud ipsum nihil maneat: ita etiam qui furatur, vel rapit, tenetur ad recompensationem damni illati, etiam si nihil inde habeat. Et vlterius pro iniuria illata debet puniri. Alio modo aliquis accipit rem alterius in vtilitatem suam absque iniuria cum vo luntate, scilicet eius cuius est res, sicut patet in mutuis. Et tunc ille qui accepit, tenetur ad restitutionem eius quod accepit, non solum ratione rei, sed etiam ratione acceptionis, etiam si rem amiserit: tenetur enim recompensare ei, qui gratiam fecit: quod non fiet, si per hoc damnum incurrat. Tertio modo aliquis accipit rem alterius absque iniuria, non pro sua vtilitate, sicut patet in depositis. Et ideo ille qui sic accepit, in nullo tenetur ratione acceptionis: quinimo accipiendo, impendit obsequium. Tenetur autem ratione rei: & propter hoc si ei subtrahatur res absque sua culpa, non tenetur ad testitutionem: secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam amitteret. AD primum ergo dicendum, quod restitutio non ordinatur principaliter ad hoc, quod ille qui plus habet, quam debet, habere desinat: sed ad hoc, quod ille qui plus habet suppleatur. Vnde in his rebus quae vnus potest ab alio accipere sine eius detrimento, non habet locum restitutio: puta cum aliquis accipit lumen a candela alterius. Et ideo quanuis ille qui abstulit, non habeat id quod accepit, sed in alium sit translatum : quia tamen alter priuatur re sua, tenetur ei ad restitutionem, & ille qui rem abstulit ratione iniuriosae actionis, & ille qui rem habet ratione ipsius rei. AD secundum dicendum , quod homo, etsi non teneatur crimen suum detegere hominibus, tenetur tamen crimen suum detegere Deo in con fessione: & ita per sacerdotem, cui confitetur, potest restitutionem facere rei alienae. AD tertium dicendum, quod quia restitutio principaliter ordinatur ad remouendum damnum eius, a quo est aliquid iniuste ablatum: ideo postquam ei restitutio sufficiens facta est per vnum, alij non tenentur ei vlterius restituere, sed magis refusionem facere ei qui restituit: qui tamen potest condonare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Qui accepit rem alienam tenetur illam restituere quandiu illa apud se habet. ¶ Secunda conclusio. Qui per iniuriam accepit rem alienam , tenetur ad restitutionem non solum ratione rei acceptae: sed etiam ratione iniuriosae acceptionis etiam si ipsa apud illum non remaneat. ¶ Tertia conclusio . Qui accepit rem alienam in vtilitatem suam absque iniuria domini, tenetur nihilominus ad restitutionem : non solum ratione rei acceptae: sed etiam ratione acceptionis etiam si rem amiserit, verbi gratia, in mutuo. ¶ Quarta conclusio . Qui accepit rem alienam absque iniuria domini nec in propriam vtilitatem sed potius in vtilitatem dantis: non tenetur ad restitutionem ratione acceptionis, sed solum ratione rei acceptae , verbi gratia, in depositis quae gratuito accipiuntur ad seruandum. ¶ Hinc sequitur corollarium. Depositarius non tenetur restituere depositum quod sibi subtractum est nisi magna sua culpa depositum amiserit. COMMENTARIVS. IN hoc articulo ante omnia duo tituli ante oculos sunt habendi quoties agitur de restitutione, videlicet res aliena accepta, & ipsa acceptio vel iniusta vel licita quidem , sed tamen in commodum ipsius accipientis. Et quanuis vterque titulus seorsum sufficiat vt teneatur quis restituere: tamen aliquando ambo tituli simul conueniunt . Ratio autem quare quilibet sufficiat ea est: quia dominium rei alienae in alterum transferri non potest nisi voluntate domini, vel virtute legis transferentis dominium: sed quando adest aliquis titu lus de supra dictis, neque lex neque voluntas domini transfert dominium in alium, ergo ille vtroque titulo seorsum tenebitur ad restitutionem faciendam vero domino. Notandum secundo, quod nomine rei alienae, intelligimus non solum rem ipsam secundum se, sed etiam fructus eius. Nomine autem iniustae acceptionis, intelligimus etiam iniquam detentionem: etiam si a principio fuerit licita acceptio. Dicitur autem iniqua acceptio solum illa quae est contra ius alterius & particularem iustitiam , scilicet, commutatiuam : si autem sit acceptio contra iustitiam legalem tantum , aut contra quamlibet aliam virtutem: non obligat ad restitutionem vt supra dictum est. Notandum est tertio, quod qui rem alienam accipit vel possidet: potest tripliciter eam possidere, vel bona fide, vel mala, vel dubia. De his omnibus per singula nobis disputandum est. DVbitatur primo, Vtrum ille qui bona fide emit rem alienam a fure vel latrone & postea cognoscit rem alienam esse: teneatur restituere vero domino , an potius licitum sit illi conuenire venditorem & rescindere contractum recuperando suum pretium & reddendo rem alienam ? Arguitur primo & probatur, quod talis emptor teneatur restituere vero domino : titulus sufficiens ad obligationem ad restituendum vero domino est ipsa res aliena: sed ipse retinet illam apud se sciens esse alienam : ergo tenebitur. Confirmatur ex dictis artic. praeced. vbi Diuus Thomas ait, quod vero domino est facienda restitutio. Arguitur secundo . Emptor ille non potest vendere rem illam alteri, quoniam res aliena est, ergo neque reddere latroni postulato pretio. Probatur consequentia . Quia verus dominus tantum detrimenti patitur si tradatur res illa latroni ac si venderetur , imo videtur quod magis detrimenti patiatur si traditur latroni, ergo non potest illam tradere. Confirmatur . Quia cum ille emptor reddit rem illam latroni, videtur esse manifestus cooperator cum iniqua acceptione latronis & cum detentione iniqua: ergo tenebitur restituere vero domino. Arguitur tertio. Si latro qui vendidit abesset longe vel moreretur, teneretur emptor vero domino reddere illam rem etiam cum iactura dati pretij, ergo etiam viuente latrone & praesente tenebitur rem illam restituere vero domino. Probatur consequentia . Quia vita & praesentia latronis non tollit ius a vero domino. Arguitur quarto. Iudex in foro exteriori per sententiam iustam neque fundatus in falsa praesumptione sed omnino cognita veritate cogeret emptorem vt statim restitueret vero domino, imo etiam si iam emptor rescidisset contractum cum latrone & latro nondum restituisset neque compareret, cogeretur emptor restituere: ergo in foro conscientiae tenebatur ante sententiam iudicis. Probatur consequentia. Quia lex ciuilis quae non est poenalis, & iusta sententia, obligant reum ad id ipsum ad quod tenebatur antequam sententia pronuntiaretur : ergo emptor ille iam tenebatur in conscientia. ¶ De ista quaestione est duplex sententia . Prior est Magistri Soto lib. 4. de iustit. q. 7. art. 2. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restituendis quaest. 10. quod restitutio facienda est vero domino neque est licitum rescindere contractum cum latrone. ¶ Altera sententia est Alexan. Alen. in. 4. par. q. 86. memb. 3. art. 5. & Gabr. in. 4. Sent. d. 15. q. 3. dub. 5. & Sylu. in verb. restitutio. 3. §. 3. quam etiam sequutus fuit Magistro Victoria, videlicet, quod si talis emptor non potest aliter recuperare pretium datum, tunc licitum est rescindere contractum cum latrone. Si autem potest aliter recuperare pretium, non est licitum rescinde re contractum cum ipso latrone. PRO decisione veritatis notandum est, quod emptor qui bona fide emit rem alienam potest dupliciter se habere. Vno modo ignorans esse alienam, sed emit illam in suam vtilitatem: altero modo sciens quidem esse furtiuam , sed emit illam modico pretio, vt vero domino restituat: quia intelligit quod aliter peribit res illa vero domino. Sit igitur prima conclusio . Emptor secundi generis, tenebitur quidem rem illam restituere vero domino: sed licitum erit sibi deducere pretium quod dederat pro reilla. Probatur vtraque pars. Prima, quia sciens rem esse alienam emit ea intentione vt redderet vero domino, & propterea emptio fuit licita. Altera pars probatur. Quia nemo tenetur procurare vtilitatem alterius cum proprio detrimento , nisi forte sit obligatus ex officio vt tutor vel custos: sed emptor ille procurauit rem alte rius dum illam emit a latrone, ergo potest sibi deducere modicum illud pretium quod dederat. ¶ Confirmatur ex cap. rapinam. 14. quaest. 5. vbi eiusmodi emptio laudatur: sed exactione bona non debet aliquis reportare damnum , ergo poterit deducere illud pretium . Item in foro exteriori daretur actio emptori contra verum dominum, si dominus nollet soluere illud pretium, ergo etiam in foro conscientiae licitum erat emptori deducere pretium. Antecedens probatur ex cap. citat. & est sententia Hostiensis titul. de poenitentia. quem sequitur plurima Iurisperitorum turba: & quanuis Baldus & Paul. de Castro in. l. 1. ff. de negotijs gestis. negent competere huic emptori actionem nisi dominus ratam habuerit emptionem: sunt tamen intelligendi in foro exteriore quando emptor non potest probare bonum animum quem habuit emendo rem illam. Haec conclusio sic intellecta & explicata est communis sententia Theologorum & Summistarum. Secunda conclusio. Si emptor bona fide etiam ex ignorantia rescindat contractum cum latrone putans se licite id facere, non tenebitur postea ad vllam restitutionem faciendam vero domino. Probatur, quia ille non tenetur ratione acceptionis iniquae : quia bona fide emerat: neque ratione rei acceptae, quia iam non habet illam quam bona fide transtulit in venditorem, recuperato suo pretio, neque enim tenebatur scire subtilitates iuris: ergo nulla ratione tenetur. Tertia conclusio. Probabilis est sententia quae negat esse licitum rescindere contractum cum latrone, sed potius asserit restituendam rem vero domino, etiam cum iactura dati pretij, loquimur de emptore primi generis. Haec conclusio probatur argumentis factis initio quaestionis. Quam sententiam etiam tenet Couar. initio tertiae partis relect. regul. peccat. & Caiet. hic videtur eandem tenere. Ait enim absque vlla limitatione, quod qui rem alienam ignorans emit non potest eam retinere quam primum nouerit esse alienam, sed tenetur vero domino restituere. Quarta conclusio. Verosimilem etiam sententiam iudico, quae asserit licitum esse in praedicto casu, aut saltem non esse contra iustitiam: quod emptor rescindat contractum cum latrone, etiam si sciat latronem rem illam nunquam esse restituturum. Haec sententia videtur Nauar. in manua. cap. 17. num. 29. vbi ait, quod quando aliquid accipitur a latrone: potest eidem restitui, etiam si cessantibus inconuenientibus , melius est reddere vero domino. Idem dicit Syluest. restitutio. 4. §. 1. Haec sententia videtur esse D. Tho. infra. q. 66. art. 3. ad tertium, vbi ait. Id quod est per rapinam ablatum, est rapientis non simpliciter sed quantum ad detentionem. Ex quo sic arguitur. Latro habet ius ad rem furtiuam conseruandam vero domino: ergo emptor potest illi reddere. Confirmatur ex. l. in literis. de restitutione spoliatorum. vbi praedo spoliatus, secundum iuris rigorem est restituendus. Praeterea probatur conclusio. Contractus ille fuit iniquus, ergo potest rescindi. Confirmatur. Nam rescindere talem contractum nihil aliud est quam reducere rem furtiuam in eum statum in quo antea erat sine culpa emptoris, ergo non facit iniuriam vero domino. Probatur consequentia. Quia nemo tenetur ex iustitia res alienas in meliorem statum reducere, quam inuenerat: maxime cum proprio detrimento. Sit quinta conclusio ex nostra sententia. Peccatum est saltim contra charitatem, si emptor absque proprio detrimento potest restituere vero domino & restituat latroni, de quo non est certus quod restituet. Probatur. Quia vnusquisque tenetur prospicere proximo & rebus eius ne pereant, maxime si id potest facili negotio praestare. Sexta conclusio. Mihi profecto verosimillimum est, quod peccet contra iustitiam , qui sine suo detrimento potest vero domino restituere: & rescindit contractum cum latrone, de quo non est certus quod restituet. Probatur. Quia dum res illa venit ad manus emptoris, iam est in meliori statu, ergo dum iterum tradit illam latroni, tenebitur restituere vero domino. Probatur consequentia. Quia illa noua traditio, est quasi ablatio rei alienae inuito domino, & est consensus cum ipso latrone, qui iterum accipit rem alienam inuito domino. Caeterum vbi est detrimentum & periculum emptoris: iam habet excusatio nem dum reddit rem illam latroni. Nemo enim tenetur ex iustitia cum proprio detrimento conseruare rem alienam : nisi forte alias sit obligatus ex officio. Confirmatur. l. bona fide. ff. depositi. vbi dicitur, quod depositarius bona fide accipiens a latrone: tenetur ex iustitia vero domino reddere, ergo simile est in nostro casu. Et confirmatur denique, quia sequeretur quod si quis pallium proximi de torrente eriperet periturum: quod postea non peccaret contra iustitiam, si iterum proijceret in torrentem. Probatur sequela, quia eadem est ratio. Denique notandum. Quod omnia quae diximus de emptore bonae fidei circa restitutionem faciendam vero domino: sunt intelligenda proportionabiliter de depositario, qui bona fide accipit aliquid in deposito a latrone. AD argumenta proposita initio respondetur , quatenus militant contra aliquas conclusiones. Ad primum respondetur, quod ita verum est, quod ratione rei acceptae tenetur emptor restituere vero domino nisi rescindat contractum : & tunc etiam rescindendo dat illam habenti ius ad eam, vt conseruet vero domino. Quemadmodum qui accipit rem a depositario, restituet depositario & non tenetur vero domino reddere. Ad confirmationem respondetur, quod iam diximus in quibus casibus licitum sit non reddere vero domino. Ad secundum respondetur negando consequentiam , quoniam latro habet ius ad rem illam vt restituat vero domino. Item quia rescindendo contractum reducitur res ad statum quem antea habebat, quod quidem non contingit si alteri vendatur. Ad confirmationem negatur antecedens. Imo non tenetur emptor cum suo detrimento euitare iniquam detentionem rei alienae. Concedimus autem quod cooperabitur cum latrone, quando sine proprio detrimento poterat rem vero domino reddere: & iterum reddit latroni de quo non est certus quod restituet. ¶ Ad tertium negatur consequentia . Et ratio discriminis est. Quoniam quando ipse latro non comparet, deficiunt rationes factae pro nostra sententia: & cum ipse emptor non possit iam recuperare pretium suum, qui erat finis honestans rescisionem contractus : tenebitur ratione rei alienae reddere vero domino. Ad probationem consequentiae respondetur, quod vita vel prae sentia latronis non tollit secundum se ius veri domini: sed facit possibilem rescisionem contractus, vt emptor seruet seipsum indemnem. Ad quartum respondetur, quod illa iudicis sententia fundatur in duplici praesumptione iuris, quae in casu particulari falsa est. Altera est quod in conuentione cum latrone praesumitur dolus, & maxime in rescisione contractus: altera quia qui possident res alienas praesumuntur auidiores ad illas & timidiores in vitandis proprijs damnis, quam ratio postulat: & ideo sententia pronuntiaretur ex tali iuris praesumptione in fauorem veri domini. Respondetur secundo, non esse omnino vniuersalem regulam, vt id ipsum teneatur homo facere in conscientia ante iudicis sententiam & post illam: vbi nulla est etiam ignorantia iuris vel facti. Est enim instantia, primo quidem si sint duae opiniones probabiles contrariae, tunc possum ego qui rem alienam possideo, sequi opinionem quae est in meum fauorem: at vero iudex qui fert sententiam potest sequi contrariam opinionem, & obligabit me ad restitutionem. Bene verum est, quod lata sententia non potero ego executioni resistere: quia non potest esse bellum iustum ex vtraque parte: at vero si absque aliquo scandalo & repugnantia exteriore, possem ego adhuc retinere rem illam: licitum est retinere. Deinde est altera instantia. Dictum est in artic. 5. & certissimum est, quod non tenetur homo cum periculo vitae restituere vero domino rem quam a latrone acceperat: & tamen si iudex ferret sententiam, vt reddat tunc rem vero domino: etiam si retinens illam, obijciat quod sibi imminet periculum a latrone, respondebit namque iudex ( que lo oye y que le hara justicia suo tempore) sed quod interim reddat alienum proprio domino. Ecce casus vbi per iustam sententiam iudicis vbi nulla est ignorantia, compellitur aliquis reddere quod non tenebatur in conscientia. Ratio huius est, quia iudex ex officio tenetur reddere vnicuique quod suum est: non autem pertinet ad eum considerare detrimenta quae per accidens consequuntur debitoribus: ipsi autem debitores poterunt in conscientia proprium detrimentum attendere. DVbitatur secundo. An ille qui emit rem furtiuam bona fide , verbi gratia, Petrus & in eadem bona fide perseuerans vendit illam Francisco: teneatur postea comperta veritate, restituere pretium vero domino, quando non potest res ipsa restitui? Arguitur primo pro parte negatiua, quoniam in casu praecedentis dubij, potest Petrus post rescissum contractum cum latrone, retinere sibi pretium, ergo multo magis in praesenti casu. Probatur consequentia. Quia in casu priori, sciens rem alienam esse, rescindit contractum cum latrone: at in casu nostri dubij, nesciens adhuc esse furtiuam: vendit alteri, ergo &c. Secundo arguitur. In praesenti casu, Petrus non tenetur restituere ratione iniustae acceptionis, quia bona fide emerat: neque ratione rei acceptae, quia iam bona fide vendidit, ergo nullo modo tenetur. Tertio arguitur. Si Petrus rem illam donasset vel in suum vsum consumpsisset vel amisisset, non tenetur ad restitutionem , quia non est factus ditior ex illa re, ergo neque in casu posito, vbi etiam non est factus locupletior: quia tanti vendidit quanti emit. Sed pro altera parte, facit primo. Quod vnus titulus faciendi restitutionem, est res aliena detenta vel fructus illius, ergo cum Petrus receperit pretium ex venditione rei alienae: tenebitur illud restituere, quoniam est quasi fructus ipsius rei. Confirmatur. Quoniam in illa venditione quam Petrus fecit, non transfert dominium rei alienae in Paulum, ergo neque ipse acquirit dominium pretij, & per consequens tenetur illud restituere. Secundo arguitur. Qui rem quam acceperat a latrone dono, postea si vendat, tenetur cognita veritate restituere pretium vero domino in quo factus est ditior: sed similiter Petrus efficitur locupletior, ergo tenetur pretium illud restituere. Probatur minor. Quia iam re vera amiserat ipse pretium quod dederat latroni, ergo ex re aliena fit locupletior quam debebat esse reparando damnum suum de re aliena. Tertio arguitur. Paulus in casu posito te netur rem illam cognita veritate reddere vero domino, ergo etiam Petrus qui fuit venditor tenetur seruare Paulum indemnem, ergo tenebitur ad restitutionem pretij ipsi Paulo, quod si non fuerit possibile: vero domino tenebitur restituere tale pretium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Petrus in casu posito tenetur facere quantum in se est, vt Paulus qui bona fide emit rem alienam nullum patiatur detrimentum: ita sane quod si verus dominus rei inuenerit illam apud Paulum, vel sit probabile quod inueniet: tenebitur Petrus reddere pretium Paulo, vel esse paratus vt reddat si opus fuerit. Hanc conclusionem probant argumenta pro parte affirmatiua. Sed tota difficultas est, quando Paulo nullum imminet periculum & Petrus retinet pretium rei alienae quam vendidit olim: an teneatur illud pretium vero domino reddere, vel an teneatur rescindere contractum cum ipso Paulo, vt rem ipsam restituat vero domino? De qua re est communis sententia, quod Petrus tenetur ad restituendum vero domino in tantum, in quantum factus est locupletior quam antea erat: quando bona fide accepit rem a latrone, ita sane quod si tanti vendidit quanti emit, ad nullam tenetur restitutionem: si autem pluris vendidit tenebitur ad restitutionem totius pretij in quo factus est locupletior. Hanc sententiam tenet Caietan. hic & Syluest. verbo restitutio. 3. & Maior in. 4. distin. 13. quaest. 16. & Medina quaest. 10. de rebus restituendis. Soto vbi supra art. 2. & Couarruuias vbi supra. Id etiam tenuit Victoria. Et ratio est, quia in praedicto casu neque tenetur ratione acceptionis, quia bona fide accepit, neque ratione rei, quia iam bona fide transtulit a se talem rem: neque manet cum aliquo fructu ipsius, quod si manet cum fructu obligabitur ad restituendum illum, ergo ex omni parte manet haec sententia iustificata. Secunda conclusio. Haec sententia propter autoritatem asserentium probabilis est plurimis, quae & apparenter probatur argumentis factis pro parte negatiua, eo vel maxime quod fauet possessori bonae fidei. Tertia conclusio. Mihi multo probabilior sententia est, imo opposita non videtur mihi probabilis, si ratio bene examinetur, videlicet, quod in praedicto casu Petrus tenetur restituere totum pretium iustum vero domino rei, si non potest rem ipsam restituere. Hanc sententia docuit in hac schola Salmantina Magister Pena: & probatur. Si Petrus retineret apud se rem illam , neque compareret latro cum quo posset rescindere contractum, teneretur cognita veritate quod res illa est aliena, reddere illam vero domino, ergo & tenebitur restituere pretium si rem illam iam vendiderat. Probatur consequentia. Quia res illa & eius pretium quasi idem censentur quantum ad humanas commutationes. Secundo probatur. Nam si Petrus tenetur ad excessum pretij si pluris vendidit quam emerat, eo quod in illo factus est locupletior: etiam tenebitur ad restituendum pretium iustum. Probatur consequentia. Quia in toto illo factus est locupletior quando vendidit rem bona fide. Probatur. Quia quando vendidit rem illam, vendidit alienum, ergo pretium quod accipit pro re aliena non debet illud habere, atque adeo si retinet efficitur locupletior quam debet esse quando vendidit rem alienam . Confirmatur. Quia Paulus qui bona fide emit rem alienam, habet intentionem dandi pretium vero domino rei, ergo reuera non transfert dominium pretij in Petrum venditorem, ergo Petrus nulla ratione potest retinere pretium illud, siquidem non acquirit dominium: quemadmodum non acquisiuit dominium rei quam vendidit. Denique probatur. Si res illa aliena vendita Petro, fructificasset in domo Petri, teneretur Petrus restituere fructus vero domino: sed pretium rei non est minus, imo magis videtur esse res ipsa quam fructus eiusdem, ergo non minus tenebitur restituere pretium rei. Et hanc conclusionem probant argumenta facta pro parte affirmatiua. AD argumenta facta pro parte negatiua respondetur. Ad primum negatur consequentia. Est enim differentia, quoniam in priori casu rescindens contractum cum ipso latrone non facit aliquam iniuriam vero domino, sed rescindit iniustitiam sibi factam, & quasi defendit se a latrone deducendo rem furtiuam ad eundem prorsus statum in quo antea erat constituta. At vero in secundo casu de nouo transfert rem alienam in alterum statum, neque enim debet Petrus resarcire illam iniuriam quam sibi fecit latro de fructu rei alienae. Ad secundum autem respondetur, quod Petrus in casu ibi posito tenetur ad restitutionem ratione rei alienae: quoniam etiam si non habeat illam rem apud se materialiter loquendo, habet tamen fructum vel pretium illius, cuius dominium non potuit acquirere ex tali venditione rei alienae. Sequitur ergo euidenter, quod tenebitur pretium illud alicui restituere, vel rescindendo contractum cum Paulo & reddendo ipsam rem vero domino, vel saltem dando vero domino pretium ipsius rei, illud scilicet quod habuit ex eo quod talem rem vendiderit alteri scilicet Paulo, cui talem rem vendiderat. Ad tertium argumentum transeat antecedens, & nego consequentiam, quia si donasset vel amisisset rem illam, non est factus Petrus locupletior, at tunc factus est locupletior recipiendo pretium pro re vendita, quod iam ipse Petrus amiserat datum latroni. DVbitatur tertio. An bonae fidei possessor teneatur restituere fructus rei furtiuae? Verbi gratia, emit Petrus bona fide & possidet oues vel vineam: an teneatur restituere lac , lanam, &c. Pro parte negatiua, sunt quae dam leges ciuiles quae tribuunt ius & dominium horum fructuum possessori bonae fidei , verbi gratia, lex bonae fidei. ff. de acquirendo rerum dominio. &. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucapionibus. &. l. in pecudum fructu. ff. de vsuris. & Instituta de rerum diuisione. §. in pecudum. vbi dicitur fructus pecudum, continuo efficitur possessoris bonae fidei. Secundo arguitur. Qui bona fide emit rem alienam, nihilominus exponit se periculo amittendi pretium & reddendi rem vero domino, ergo aequum est vt interim recipiat commodum ex re quam emit. Tertio arguitur. Si quis inuitetur ad coe nam furtiuam, & bona fide coenet, non tenetur postea cognita veritate restituere pecunias, quas erat consumpturus in sua coena in domo propria: & tamen in illis factus est ditior propter coenam furtiuam, ergo simile est in nostro casu. SED in oppositum est. l. certum. C. de rerum vendicatione. &. l. eos. §. item veniunt. &. l. sed etsi. ff. de petitione haereditatis. &. l. fructus. ff. de vsuris. &. l. si me & Titium. ff. si certum petatur. quibus legibus cautum est: vt possessor bonae fidei teneatur fructus rei furtiuae restituere in quantum factus est locupletior. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Possessor bonae fidei non tenetur restituere fructus rei furtiuae si non est factus ditior ex illis. Haec est communis sententia & Theologis & Iurisperitis: & probatur ex legibus citatis in primo argumento, & etiam ex quibusdam citatis in oppositum, & ratio ipsam confirmat. Quia ille bonae fidei possessor non tenetur ratione iniquae acceptionis: neque ratione rei acceptae, siquidem fructus iam sunt consumpti neque possessor inde factus est ditior: ergo nulla ratione tenetur restituere. Secunda conclusio. Bonae fidei possessor tenetur restituere omnem fructum & quidquid apud se retinet rei furtiuae, ex quo factus est locupletior. Haec probatur ex legibus citatis in oppositum, & insuper ratione. Quoniam fructus rei & res ipsa quantum ad mores attinet & humanas commutationes, pro eodem reputantur. Sed res aliena est restituenda, ergo & fructus rei alienae. Item ratio Diui Thomae ad primam conclusionem confirmat istam nostram. Quia secundum formam commutatiuae iustitiae debet subtrahi ab eo, qui habet vltra id quod suum est. Sed talis possessor habet aliquid vltra id quod suum est: ergo debet illud restituere. De hac conclusione videatur Couar. lib. 1. Variar. cap. 3. num. 6. Denique communis sententia est Theologis & Iurisperitis. Verum est tamen, quod est controuersia in conciliandis legibus citatis, videlicet, in diffiniendo , an dominus rei possit petere a bonae fidei possessore actione rei vindicationis, an ex officio iudicis. Hoc est an possit petere a iudice in omni rigore, vt adiudicet sibi fructus etiam si nolit: an potius possit petere a iudice vt liberaliter arbitretur, & secundum aequitatem quandam adiudicet sibi fructus aut partem illorum. Tertia conclusio. Fructus & effectus vti les rei furtiuae, possunt vsucapi a bonae fidei possessore spatio triennij transacto cum bona fide: etiam illi fructus quos durante triennio bonae fidei ceperat, efficiuntur possessoris bonae fidei. Haec est communis sententia Theologis & Iurisperitis & patet ex his quae diximus in superioribus in materia de prae scriptione. Quarta conclusio. Qui bona fide accipit a latrone res quae sunt materia mutui, non tenetur ad restitutionem fructuum, etiam si ex illis factus sit locupletior: dummodo fur non reddatur ex illa datione impotens ad restituendum vero domino. Est tamen aduertendum , quod illae rei dicuntur materia mutui, quae vnico vsu consumuntur , vt est pecunias panis & vinum. Probatur modo conclsuio , qui bona fide accipit aliquid huiusmodi a latrone non tenetur ratione acceptionis vt patet, neque ratione rei acceptae, quia iam consumpsit illam bona fide, ergo nulla ratione tenetur. Secundo probatur, ipse verus dominus rei non habet ius petendi a latrone eandem numero rem, sed similem vel eiusdem pretij: sed res similis vel eiusdem pretij manet apud latronem vnde possit restituere: ergo accipiens ab illo non tenebitur restituere, sed poterit remittere verum dominum ad latronem. Tertio, latro poterat donare aliam pecuniam vel aliud frumentum cuius erat dominus ipsi Petro: ergo etiam ipsam furtiuam pecuniam vel frumentum. Probatur consequentia, quia non magis est obnoxia restitutioni pecunia furtiua apud latronem: quam quae erat propria, ergo cum apud latronem maneat vnde possit soluere, poterit Petrus ab eo accipere dono pecunias vel panem emere vel vinum. Sed est obiectio. Ex hac ratione sequitur, quod etiam si Petrus sciat hanc numero pecuniam esse furtiuam, poterit eam dono accipere a latrone vel per contractum vendendo illi vestem vel aliquid aliud: dummodo ipse latro habeat alia bona vnde possit facile restituere. Respondetur , quod in foro exteriore condemnaretur Petrus in tali casu: quia praesumitur dolus: sed in foro conscientiae non tenebitur, maxime si accepit illam pecuniam ex contractu venditionis rei. Respondetur secundo, quod si constat Petro pecu niam illam singularem esse furtiuam & accipit eam: tenebitur ratione iniquae acceptionis: at vero si non constat quando accepit, & vsus est illa non vltra tenebitur restituere, vt in quarta conclusione dictum est. Ad argumenta in oppositum pro parte negatiua. Respondetur ad primum, quod illae leges probant primam conclusionem . Ad secundum nego consequentiam, quia ipse emptor propria voluntate emit illam: & idcirco verus dominus non debet pati detrimentum. ¶ Ad tertium, aliqui dicunt, quod inuitatus ad coenam furtiuam, tenetur restituere tantum inquantum sactus est locupletior coenando in conuiuio. Verbi gratia, Si domi suae consumpturus erat argentum: tenebitur ad restitutionem argenti illius. Sed profecto mihi magis placet, quod non teneatur ad aliquam restitutionem: si ille qui inuitauit non est factus impotens ad soluendum , propterea quod Petrus coenauit cum illo. DVbitatur quarto, circa secundam conclusionem . An Petrus mala fide emens vel accipiens aliquid a latrone teneatur semper restituere vero domino, ac possit rescindere contractum? Ad hoc dubium breuiter respondetur . Petrus in tali casu non potest rescindere contractum cum latrone, si non est certus quod latro restituet vero domino: sed tenebitur Petrus cum detrimento pretij dati restituere vero domino. Haec conclusio est contra Syluest. in verb. restitutio. 3. quaest. 7. & contra Nauar. in suo manual. cap. 17. nu. 84. qui citat pro sua sententia Alex. Alens. in. 4. parte. Aiunt itaque isti autores quod saltim in foro conscientiae potest Petrus rescindere contractum cum latrone. Sed probatur nostra conclusio, Petrus in tali casu efficitur socius furis & furti particeps, ergo tenetur ad restitutionem sicut ipse fur. Item videtur expressa sententia Diui Thomae, ait enim in secunda conclusione, quod ratione iniquae acceptionis: tenetur homo ad restitutionem, etiam si res accepta apud ipsum non maneat. Sed Petrus in praedicto casu sciens & prudens rem esse furtiuam, inique accepit illam: ergo tenebitur ad restitutionem, etiam si rescindat contractum cum latrone ratione iniquae acceptionis. Secunda conclusio. Petrus tenebitur in isto casu ad restitutionem, non solum ipsius rei: sed etiam lucri cessantis & damni emergentis, ipsi domino: deductis tamen expensis quas dominus ipse erat facturus in colenda re sua, vel sustentanda . Sed quaeret aliquis, an si res illa erat vsu consumptibilis: teneatur Petrus ad restitutionem? Respondetur affirmatiue, & est eadem ratio atque ipsius conclusionis, quoniam acceptio fuit iniqua, & propterea omnia damna & detrimenta quae sequuntur ipsi domino sunt restituenda. Neque videtur nobis distinguendum cum Ioanne de Medina tractatu de rebus restitu. quaest. 10. vbi ait, quod nisi fur ex illa emptione & venditione factus sit impotens ad restituendum: non tenebitur Petrus ad restitutionem, Et ratio eius est, quia Petrus poterat pecunias furtiuas dono accipere, si fur alias habebat vnde solueret: ergo siue rem vsu consumptibilem potuit accipere. Sed respondetur negando antecedens. Imo in tali casu est iniqua acceptio, si Petrus in particulari cognoscit quod istae singulares pecuniae sunt furtiuae, & etiam si sint res vsu consumptibiles. Non enim debemus fauere consentienti cum latrone: cum detrimento veri domini. DVbitatur quinto. Quid teneatur dubiae fidei possessor facere circa rem alienam restituendam? Respondetur & sit prima conclusio . Qui initio emptionis dubius, an res esset furtiua emit eam intendens commodum veri domini: non peccat, sed tenetur post ea facere inquisitionem diligentem pro qualitate rei & quantitate dubij. Quod si verus dominus comparuerit tenebitur rem illi reddere, & potest deducere pretium quod pro re illa dedit, vt diximus in dubio. 1. conclusione. 1. Secunda conclusio. Qui dubius an res sit furtiua emit eam in proprium commodum : peccat contra iustitiam, & tenetur illam restituere ratione iniquae acceptionis, & ratione rei acceptae: sicut dictum est de emptore malae fidei. Est exemplum frequens in argentarijs, & bibliopolis qui facile possunt coniectari ex conditioni vendentium & ex alijs circunstantijs rem esse furtiuam: & nihilominus emunt in proprium commodum. Ratio huius est: quia ille euidenter se expo nit periculo contrectandi rem alienam inuito domino: ergo peccat contra iustitiam. Confirmatur ex. l. bonae fidei. ff. de acquirendo rerum dominio: vbi dicitur, quod bonae fidei possessor facit fructus suos, at malae fidei possessor vel dubiae non facit fructus suos, ergo eadem est ratio de mala fide & dubia fide ad accipiendam rem. Sed contra. Regula communis est quod in dubijs melior est conditio possidentis, ergo emptor dubitans poterit postea sibi retinere quod emit. Respondetur primo, quod hoc argumentum conuincit saltem, quod non potest emere: quia dum vult emere nondum possidet: ergo in dubio non debet intrare in possessionem alieni. Respondetur secundo, quod in dubijs dicitur melior esse conditio possidentis: quando bona fide accepit sibi possessionem, quando vero mala fide vel dubia, fuit iniqua acceptio: ac proinde non erit melior conditio in dubio istius possidentis. Tertia conclusio. Qui a principio, bona fide rem furtiuam occupauit: & postea dubitat rationabiliter an illa res sit aliena: tenetur diligentem inquisitionem facere, vt sciat veritatem: quod si nouerit esse alienam debet restituere: si autem non facit inquisitionem diligentem, exponit se euidenter periculo retinendi rem alienam inuito domino. Sit quarta conclusio . Si facta diligenti examinatione, adhuc manet dubius rationabiliter: nihilominus poterit retinere sibi rem illam & vti illa. Ratio est, quia in isto casu verificatur, quod in dubio melior est conditio possidentis. Intelligitur enim de dubio iam diligenter examinato: tunc enim dubium illud, magis est speculatiuum, quam practicum. Quemadmodum si quis duxit vxorem bona fide, existimans priorem maritum esse mortuum: & postea rationabiliter dubitat an sit viuus vel mortuus: non potest licite cum illo dubio accedere ad vxorem, donec faciat diligentem inquisitionem ad cognitionem veritatis. Facta vero diligenti inquisitione iam poterit accedere ad vxorem: non obstante quod maneat dubius: quia iam dubium illud est speculatiuum. Ita etiam continget in illo, qui bona fide accepit rem alienam : & postea dubitat, debet enim examinare dubium sicut iam diximus. Vtrum vero cum tali dubia fide possit esse praescriptio, quando bona fide coepit homo possidere? De hac re variae sententiae sunt. De quo vide Syluest. in verbo, praescriptio. §. tertio. par. 3. vbi tenet sententiam Bart. in. l. naturaliter. ff. de vsucap. quod continuatur praescriptio cum illa fide dubia: examinato tamen dubio diligenter & ego ita teneo, quanuis sentiat oppositum Magister Soto libr. 4. de Iustitia. quaest. 5. artic. 4. quoniam re vera post illam diligentem inquisitionem , iam illa potest dici bona fides, moraliter & practice: quanuis habeat dubitationem quandam speculatiuam. Quinta conclusio. In casu posito, licet possit homo rescindere contractum cum illo a quo emit, quia vult se ipsum indemnem seruare: tamen non poterit alteri vendere illam rem, nisi manifestando dubium illud. Probatur, quia vendens tenetur manifestare vitium rei, ex quo emptori potest incommodum euenire. Ista conclusio est contra Syluestrum in verbo, restitutio. 3. quaestio. 7. vbi ait, quod absolute potest vendere. Verum est tamen quod si facta diligenti inquisitione, nulla reliqua est spes decidendi dubium illud: poterit homo absolute vendere, sicut ipsemet iam bona fide possidet. Hactenus de prima & secunda conclusione. DVbitatur sexto. Et principaliter circa tertiam conclusionem Diui Thomae , vbi ait quod qui accipit rem alienam in suam vtilitatem & absque aliqua iniuria domini, tenetur ad restitutionem ratione acceptionis. Est enim grauis difficultas, vtrum qui accepit rem accommodatam , verbi gratia, Equum, teneatur restituere domino: etiam si equus perierit absque culpa commodatarij? Ratio dubitandi non est modica, quoniam in capit. vnico. de commodatis habetur quod is qui gratia sui tantum accepit rem commodatam: tenetur ad restitutionem, etiam de leuissima culpa. Fortuitus autem casus nisi interueniat culpa vel pactum vel nisi in mora fuisset commodatarius, non est illi imputandus. Ecce quomodo non videtur vniuersalis conclusio Diui Thomae. Arguitur nihilominus in fauorem sententiae Diui Thomae. Primo. Mutuatarius tenetur restituere debitum, etiam si nulla sua culpa pereat mutuum: ergo etiam commodatarius tenetur restituere commodatum vniuersaliter. Probatur consequentia. Nam magis videtur teneri ad restitutionem , is qui non accipit dominium rei: quam is qui accepit: sed commodatarius non acquirit dominium commodati, mutuatarius vero acquirit: ergo si iste tenetur restituere, multo magis ille. Secundo arguitur. Si culpa requiritur in commodatario vt teneatur restituere, vel requiritur mortalis vel sufficit venialis, si venialis sufficit, videtur durissimum quod pro leuissima culpa soluat magnum pretium, si vero mortalis fuit, sequitur quod fere nunquam tenebitur commodatarius restituere: raro enim accidit vt rem alienam tanta negligentia commodatarius perdat, vt sit mortalis culpa. Tertio arguitur. Si culpa requiritur, sequitur quod pro quantitate culpae teneatur commodatarius restituere plus minus ve pretij, propter rem perditam. Consequens videtur inconueniens magnum, quia esset magna confusio metiri quantitatem culpae, ergo. De hac difficultate Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quaest. 7. artic. 2. dicit quatuor: Primum est, quod commodatarius tenetur restituere de leui culpa. Secundum est, quod non tenetur in totum, sed pro ratione & quantitate culpae. Tertium est, quod non tenetur in foro conscientiae nisi ex culpa mortali. Quartum est, quod omnia aestimanda sunt secundum forum exterius, & eius sententiae standum etiam in foro conscientiae. At vero sententia communis est, quod commodatarius tenetur ad restitutionem: etiam si leuissima sua culpa res commodata perijt. Hanc sententiam docet Caietanus in hoc loco. Et Adrianus in. 4. in materia de restitutione. fol. 48. Et Syluester in verbo, commodato. §. sexto. quaest. 8. & verbo, culpa. §. quarto. & est communis sententia Iurisperitis. PRO decisione veritatis, notanda est distinctio celebris in hac materia apud Iurisperitos, videlicet, quod res commodata tripliciter potest perire apud commod atarium . Primo quidem fraude vel dolo, quando ex certa scientia & malitia res perijt. Secundo aliqua culpa commodatarij, Vbi aduertat Theologus quod nomine culpae aliud intelligunt Iurisperiti, quam Theologi. Nam Theologi intelligunt peccatum aliquod coram Deo: sed Iuristae intelligunt aliquam priuationem diligentiae, quae secundum mores hominum poterat adhiberi ad conseruandam rem illam, iuxta materiam & conditionem vniuscuiusque rei: siue illa priuatio sit peccatum coram Deo siue non, & huiusmodi culpam rursus distinguunt in leuem & leuissimam & latam & amplam. Tertio potest perire res accommodata ex casu fortuito, qui non cadit sub humana prouidentia, seu diligentia circa talem rem seruandam . HIS positis, sit prima conclusio. Commodatarius tenetur ad restitutionem rei commodatae: etiam si leuissima sua culpa perierit, neque peccauerit coram Deo. Haec conclusio probatur ex citato capit. de commodato. Item ex. l. in rebus. & ex. l. si certo. §. commodato. ff. commodati . Vbi haec conclusio expresse habetur: & est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum, & ratione probatur, nam ius naturae postulat, vt qui rem ab alio accipit in proprium commodum: teneatur ad hoc quod dominus rei qui gratiam fecit non patiatur detrimentum: ergo si culpa vel inconsideratione commodatarij res perijt: non debet dominus pati aliquod detrimentum. Confirmatur. Quoniam alias tolleretur de republica commodandi contractus, qui valde necessarius est: nemo enim vellet commodare rem suam cum tanto periculo. Praeterea arguitur specialiter contra sententiam Magistri Soto, quoniam secundum ipsum standum est sententiae quae pronuntiatur in foro exteriori: sed in foro exteriori condemnatur semper commodatarius de leuissima culpa: ergo non requiritur mortalis culpa vt in conscientia teneatur restituere. Neque valebit dicere quod est lex poe nalis, & propterea obligat postquam prolata est sententia, quoniam profecto tam leuis culpa non est digna tanta poena, ac proinde lex esset iniqua si poenalis esset. Rursus neque valebit respondere, quod sententia fundatur in falsa praesumptione: quoniam si hoc esset verum non obligaret in conscientia . Neque rursus lex praesumit peccatum mortale: nam expresse condemnat de leuissima culpa. Dicendum ergo est, quod iura nihil aliud statuunt in hac parte: quam quod naturae iure constitutum est. Secunda conclusio. Commodatarius non tenetur restituere, quando res commodata perit casu fortuito. Haec conclusio intelligitur, nisi forte qui commodauit non expressit conditionem casus fortuiti: tunc enim commodatarius tenebitur restituere: quoniam alter potuit in contractu libero qui nullo modo erat in vtilitatem propriam, talem conditionem apponere. Conclusio itaque sic intellecta asseritur ab omnibus Iurisperitis, & ipsa iura citata illam confirmant. Sed oportet obseruare, quis nam sit casus fortuitus. Est enim qui non cadit sub humana prouidentia , verbi gratia, Si fulmine percusus equus accommodatus pereat: & latrones multi repente aggrediantur, vbi grassari non solent. Ratione vero probatur, nam dominus rei accommodatae non debet exigere maiorem solicitudinem a commodatarijs seruanda re, quam ipsemet posset habere: nisi forte vellit exprimere talem conditionem casus fortuiti: ergo si casu fortuito res ipsa perijt domino perit. Sed rursus obseruandum est, quod cum fuerit dubium an casus fuerit fortuitus, an vero prouideri potuerit ab ipso commodatario, & non fuerit prouisus: tunc declinandum est potius in fauorem domini. Ratio est, nam aequum est vt commodatarius qui beneficium recipit, patiatur potius damnum in casu dubio, quam ipse dominus qui nullam reportat vtilitatem. Tertia conclusio. Quando commodatarius ex culpa etiam leuissima tenetur restituere, tenebitur in totum & non in partem. Hanc expresse tenent iura citata, & communis sententia. Et ratio est manifesta: quoniam obligatio ad restituendum non oritur ex culpa veniali aut mortali coram Deo: sed potius ex natura contractus accommodationis, qui postulat vt commodatarius teneatur rem commodatam domino reddere nisi perierit casu fortuito: & quomodocunque alias pereat im putandum erit damnum ipsi commodatario. Siquidem non fuit solicitus seruare rem alienam, & hoc est quod nomine culpae intelligunt Iuristae, ergo illi tenebitur in totum restituere. Quarta conclusio. Mutuatarius tenetur restituere, etiam si fortuito casu mutuatum amiserit. Ratio est, quia mutuatarius statim efficitur dominus mutuati, vnde si mutuatum perit apud dominum ipsi domino perit: & ipse tenetur restituere magis ratione acceptionis, quam commodatarius qui non acquirit dominium commodati. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum concedo antecedens & nego consequentiam. Ad probationem negatur maior. Nam licet pluribus titulis teneatur commodatarius restituere, scilicet, ratione acceptionis, & ratione acceptae rei, tamen mutuatarius strictius tenetur ratione acceptionis: eo quod suscipit rem vt verus dominus, ad consumendum illam: & idcirco tenetur ad restituendum illam in omni euentu. ¶ Ad secundum argumentum iam diximus, quod non requiritur culpa mortalis neque venialis coram Deo: sed sufficit non apposuisse necessariam diligentiam secundum humanam prouidentiam possibilem: & idcirco tenebitur ad restituendum in totum. Ad tertium respondetur, quod culpa iuridico modo accepta, requiritur in quantum est signum non perijsse rem humano casu fortuito, in quo solum excusatur commodatarius a restitutione quando non praecessit pactum . Vnde etiam leuissima culpa sufficit vt teneatur restituere. DVbitatur septimo. Circa quartam conclusionem vbi agitur de acceptione iusta quae est in vtilitatem dantis. An depositarius teneatur restituere solum quando sua culpa magna, depositum amiserit? Arguitur primo pro parte negatiua. Ex cap. bona fides, de deposito. vbi dicitur bona fides abesse praesumitur, si rebuis tuis saluis existentibus depositas amisisti. Ex quo sic arguitur. Sit casus quod Petrus non poterat simul res proprias & depositas ab incendio eripere, & reliquit depositas vt proprias liberaret: tunc condemnabitur ex citato ca pit. ergo non requiritur aliqua culpa in depositario vt teneatur restituere. Arguitur secundo. Ex eodem capit. vbi habetur quod pacto vel culpa vel mora praecedentibus , casus etiam fortuitus imputatur depositario: ergo sufficit quaeuis culpa neque requiritur magna. Confirmatur ex capit. si tua culpa. de iniurijs & damno dato, vbi dicitur quod sufficit negligentia, nec ignorantia excusat: quo minus teneatur depositarius restituere. Et capit. consuluisti. 2. quaest. 4. Et capit. in lectulo. 34. quaest. 2. Et capit. si clerico. 50. distinct. In quibus omnibus leuissima culpa imputatur depositario. Propter haec testimonia Adrianus in. 4. vbi supra ait, depositarium teneri ad restituendum: etiam de leuissima culpa, accepto nomine culpae iuridico modo. Altera sententia est Magistri Soto vbi supra, quod depositarius qui recipit depositum in gratiam eius qui deponit: non tenetur ad restitutionem, nisi ex culpa mortali, & multo maiori quam illa, quae commodatarium obligat: quia licet sit mortalis culpa quae obligat commodatarium : tamen putat ipse quod vocatur leuis culpa respectu culpae , quae obligat depositarium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Depositarius tenetur ad restitutionem ex culpa lata & ampla, etiam si coram Deo non sit nec veniale quidem peccatum. Verbi gratia. Si depositarius etiam obliuione naturali, reliquit depositum in limine domus: non peccauit coram Deo, & tamen dicetur iuridice loquendo culpa lata & ampla. Haec conclusio communis est Theologis & Iurisperitis, & est Diui Thomae in corollario quartae conclusionis, & colligitur ex capit. bona fides citato. Et ex. l. prima. §. vltimo. ff. depositi. & in. l. contractus. ff. de regulis iuris. & Instit. quibus modis contrahitur obligatio. §. praeterea. Hanc etiam conclusionem probant duo argumenta facta in principio huius dubij. Secunda conclusio. Depositarius non tenetur de leui culpa. Haec probatur ex. l. citata. ff. depositi. & est communis sententia & ratione probatur, quoniam depositum recipitur in gratiam tantum deponentis: ergo depositarius non debet grauari nisi de cul pa lata & ampla. Secundo probatur. Si depositarius obligaretur de leui culpa, nemo vellet suscipere depositum : si autem non obligaretur saltem de lata & ampla culpa, nemo vellet depositum tradere: ac proinde periret iste contractus necessarius reipublicae. Tertio probatur vtraque conclusio, commodatarius tenetur de leuissima culpa: ergo depositarius tenebitur tantum de lata & ampla culpa. Probatur consequentia, nam depositum differt a commodato per extremum quatenus commodatum est tantum in gratiam commodatarij: depositum vero non est in gratiam depositarij, sed tantum deponentis : ergo commodatarius & depositarius debent obligari differenter ex culpis extremis. Tertia conclusio. Quotiescunque depositarius habuit culpam latam tenebitur restituere in toto. Haec est communis sententia, & ratio est: quia tunc sua culpa totum damnum emergit alteri. Sed obseruandum est, quod in casu dubio an culpa fuerit lata necne , declinandum est in fauorem depositarij: quia depositum fit in fauorem tantum eius qui deposuit. & idcirco aequum est, vt ipse potius patiatur incommodum quam depositarius, vbi res dubia fuerit. ¶ Ad argumenta in oppositum respondetur . Ad primum , quod sententia illius capituli bona fides, fundatur in praesumptione: & idcirco in foro exteriore condemnabitur depositarius: nihilominus si re vera ille non fuit negligens non tenebitur in conscientia restituere: quia non obligabatur seruare rem alienam cum detrimento rei familiaris. Ad secundum argumentum & confirmationem respondetur , quod iuxta varietatem contractuum, requiritur diuersitas culpae, vt teneatur quis restituere rem alienam . Et hoc est quod probant iura ibi citata, non autem quod quaeuis culpa semper sufficiat, vt depositarius teneatur restituere depositum. DVbitatur octauo. Circa tertiam & quartam conclusionem, quid sentiendum sit, quando rei acceptio iusta est in commodum vtriusque partis, dantis, scilicet, & accipientis , verbi gratia, locantis & recipientis seu conducentis : & quando depositarius pretium recipit pro seruanda re in deposito. Quaerimus ergo, an etiam tunc ipse recipiens teneatur re stituere rem, quae sine culpa sua apud ipsum perijt. Ad hoc dubium Magister Soto vbi supra dicit duo. Primum est, quod depositarius qui pretio se obligat ad custodiendum depositum: tenetur ad restituendum illud, etiam si sine culpa sua perierit, ratio eius est, quoniam qui assecurat merces tenebitur restituere, etiam si casu fortuito pereant, ergo etiam depositarius cui datur pretium vt custodiat depositum, est enim quasi contractus quidam assecurationis. Alterum est quod de conductore perinde dicendum est, sicut de commodatario dixerat, scilicet, quod tenetur conductor de leui culpa in partem, de graui in totum restituere. Et sicut ipse dixerat, commodatarius non tenetur in conscientia nisi de culpa mortali: multo magis id debet dicere de conductore, quoniam iste non tantum in proprium commodum recipit, sed etiam in commodum locantis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Conductor tenetur ad restitutionem rei perditae ex leui culpa. Haec est communis sententia Theologis & Iurisperitis, qui agunt de hac re in lege contractus . ff. de regulis iuris. & in titul. de locato & conducto. Et ratio huius est quoniam conductor habet se medio modo inter depositarium & commodatarium. Commodatarius enim accipit rem tantum in proprium commodum: depositarius vero recipit rem solum in commodum deponentis: conductor autem partim in proprium commodum, partim in commodum domini accipit rem conductam, ergo aequum est vt in obligatione ad restituendum , medio modo se habeat conductor. Ergo non tenebitur de leuissima culpa sicut commodatarius , neque tantum de lata & ampla culpa, sicut depositarius: sed de leui quae est media inter leuissimam & latam. Secunda conclusio . Si contingat quod commodatarius accipiat pretium pro custodia rei commodatae : tenetur ad restitutionem commodati quod perijt sine culpa sua etiam casu fortuito. Probatur quoniam recepto pretio obligatur magis quam antea: sed sine pretio tenebatur etiam de leuissima culpa, ergo recepto pretio tenebitur de nulla culpa. Tertia conclusio. Conductor qui accipit pretium pro custodia rei conductae: tenetur ad restitutionem de leuissima culpa. Probatur, quia non accepto pretio tenetur de leui culpa: sed accepto pretio magis tenetur, ergo tenebitur de leuissima culpa. Quarta conclusio. Depositarius qui pro custodia depositi pretium accipit, tenetur ad restitutionem de leui culpa. Probatur, quia sine pretio tenebatur solum de lata & ampla culpa: sed accepto pretio magis tenebitur: ergo tenetur de leui culpa. ¶ Vltima conclusio. In huiusmodi contractibus diiudicandis , in omni circunstantia, habenda est ratio ad quantitatem pretij & ad laborem & periculum in custodia rei, & sic ad arbitrium boni viri determinanda est maior vel minor obligatio in foro conscientiae: imo etiam in foro exteriori. Et ad argumentum Magistri Soto respondetur, quod depositarius non semper recipit pretium vt assecuret: sed vt custodiat rem depositi, & tunc iudicandus erit depositarius secundum leges custodiae. Si autem fiat cum illo contractus assecurationis expressus vel interpretatiuus: tenebitur tunc in omni euentu, etiam in casu fortuito ad restitutionem depositi: sicut crebro contingit in depositario generali, qui designatur in omni republica. DVbitatur nono & vltimo in hoc articulo. Circa solutionem ad secundum argumentum. Vtrum teneatur quis cum detrimento proprio in rebus superioris ordinis restituere res inferioris ordinis. Est exemplum celebre de adultera quae habet filium ex adulterio: vtrum teneatur illa cum periculo vitae vel famae reuelare filium adulterinum, vt ille excludatur ab haereditate mariti. Est etiam exemplum in tabellione, qui fecit falsam scripturam, & in teste qui dedit falsum testimonium, vnde aliquis fuit damnatus ad poenam pecuniariam: an isti teneantur ad restitutionem cum detrimento famae vel vitae? Pro parte affirmatiua arguitur primo. Obligatio ad restituendum est de iure naturae, ergo restitutio non est omittenda propter damnum temporale. Arguitur secundo. Ille cui facienda est restitutio, potest illam petere non obstante detrimento famae vel vitae eius qui debet pecunias, ergo ipse tenebatur cum eo dem detrimento restituere. Probatur consequentia, quia non potest dari bellum vel litigium iustum ex vtraque parte, nulla existente ignorantia. Arguitur tertio. Quanuis enim fama vel vita hominis sint ex genere suo excellentiora bona quam pecunia: tamen tanta potest esse quantitas pecuniae, quod excedat famam hominis vulgaris, ergo saltim in illo casu homo ille infimae conditionis, tenebitur restituere: non obstante detrimento suae famae imo etiam vitae. Arguitur quarto. Nemo potest aliena rapere vt seruet suam famam, ergo neque retinere. Sed in oppositum est, determinatio Innocentij Tertij, in capit. officij. de poenitentijs & remissionibus. vbi ait, non esse denegandam poenitentiam mulieri quae ex adulterio suscepit prolem, neque vult hoc marito reuelare propter metum. De quaestione hac Caiet. in hoc loco, & in opusc. 17. respons. respons. 14. dub. 2. & in Summa verb. adulterium. statuit vniuersalem regulam, scilicet. Nemo tenetur restituere res inferioris ordinis cum detrimento rerum superioris ordinis. Et hanc sententiam in casu adulterae iam posito, tenet Scot. in. 4. distin. 15. quaest. 2. & Gabr. ibidem. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restitu. quae stione. 3. causa. 4. Altera sententia est, quod licet adultera non teneatur restituere secundum allegatum capitulum: tamen tabellio & testis falsus tenetur restituere cum illo detrimento. Sic tenet Panormi. in cap. officij citato. & alij Iurisperiti ibidem, & Syluester in verbo, adulterium. §. secundo. Tertia sententia est, quod adultera tenetur cum periculo famae restituere. Hanc tenet Maior in. 4. dist. 15. quaest. 17. & Adria. in. 4. in materia. de restitutione. Imo adijcit, quod etiam cum periculo vitae tenetur reuelare crimen marito, dummodo non timeat quod ipse maritus peccaturus sit occidendo illam: licet aliunde timeat sibi periculum vitae imminere, verbi gratia, a cognatis mariti vel etiam a iudice per sententiam. Vltima sententia est Magistri Soto articulo secundo citato, vbi regulam Caietani positam, asserit esse perniciosam si vniuersaliter accipiatur: sed inquit ille habendam esse rationem ad quantitatem damni in temporalibus & ad qualitatem famae vel vitae adulterae. Vnde asserit quod aliquando tenebitur adultera cum certo periculo famae. Verbi gratia, quando ipsa non est adeo illustris & filius spurius succedet in patrimonium insigne: imo etiam cum periculo vitae tenebitur quando successio futura est in regnum vel principatum illustrissimum. Doctissimus Couarruuias in relectione regulae peccatum, parte. 1. refert hanc opinionem & quantum ad periculum famae approbat illam: quantum vero ad periculum vitae, non audet approbare nec reprobare. PRO decisione huius difficultatis sit vnica conclusio. Per se loquendo nemo tenetur restituere res inferioris ordinis, cum detrimento rerum superioris ordinis: nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur. Probatur conclusio. Primo, nam res inferioris ordinis debent ancillari rebus superioris ordinis, neque possunt cum illis adae quari: at vero si restitutio rerum inferioris ordinis deberet fieri cum detrimento rerum superioris ordinis, permutaretur ordo naturae: ergo non est talis obligatio. Probatur secundo. Ex illo Matth. 7. " quaecunque vultis vt faciant vobis homines, eadem vos facite illis." Sed omnis homo rationabiliter vult, vt in tali casu non obligetur ad restitutionem cum tanto detrimento: ergo nemo debet illam restitutionem exigere vt sibi fiat. Probatur tertio, in casu extremae necessitatis, non tenetur debitor restituere creditori, etiam patienti similem necessitatem: sed qui periclitatur circa famam vel circa vitam est in extrema necessitate: ergo non tenetur restituere cum tanto periculo. Confirmatur. Si quis etiam iuste damnatus ad mortem, accipiat equum alienum pretiosum vt effugiat: non tenebitur ad restitutionem equi pereuntis in ipsa via: cuius ratio non est alia, nisi quia res inferioris ordinis ancillantur rebus superioris ordinis, & in extrema necessitate non solum est licitum non restituere temporalia, sed etiam capere aliena. Denique probatur conclusio. Specialiter quantum ad hoc, quod cum detrimento famae: scilicet, cum infamia non teneatur homo restituere temporalia. Quoniam Diuus Thomas in solutione ad secundum, ait, quod nemo tenetur reuelare crimen suum vt restituat nisi Deo & confessori. Et confirmatur, quia nemo tenetur libertatem suam vendere vt restituat alienum, eo quod libertas pretiosior est omni auro: sed etiam fama est pretiosior diuitijs: ergo nemo tenetur cum eius detrimento temporalia restituere. Et confirmatur secundo, quia nemo est qui non rationabiliter eligeret potius seruitutem cum bono nomine, quam libertatem cum infamia, ergo fama non minus aestimanda est, quam libertas, ac proinde si non tenetur quis cum amissione libertatis restituere: nec tenebitur cum amissione famae. Sed obseruandum est, quod in conclusione diximus per se loquendo. Etenim aliquando, tam leuis potest esse infamia vt teneatur illam pati vt restituat rem magni pretij, cuius iudicium relinquitur arbitrio boni & prudentis viri. Diximus etiam in conclusione, nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur: quoniam in tali casu tenetur etiam homo pati mortem, vt subueniat reipublicae, ergo multo magis restituere si hoc expedit bono communi. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quidem, quod praeceptum restituendi cum sit affirmatiuum, quamuis obliget iure naturae: tamen non obligat vbique & semper, sed pro loco & tempore & circunstantijs alijs sicut caetera prae cepta affirmatiua: ac proinde dicimus quod in casu proposito, non obligat cum tanto detrimento ipsius debitoris. Non enim ius naturae postulat, vt debitum in rebus inferioris ordinis restituatur rebus superioris ordinis. Ad secundum respondetur. Transeat antecedens, sed nego consequentiam , sicut non valet ista consequentia , accusator iuste reum accusat: ergo ipse tenetur se prodere. Neque inde sequitur, quod sit bellum iustum ex vtraque parte: quoniam qui tacet delictum suum, non contra pugnat. Ad tertium respondetur, quod per se loquendo pecunia nunquam poterit ad aequa re valorem rerum superioris ordinis: semper enim est maius malum quod aliquis incurrat infamiam, quam meram paupertatem, at vero quoniam diuitiae sunt instrumenta ad acquirendum honorem & conseruandum illum: hinc est quod saepe possit contingere, vt aliquis teneatur cum aliqua infamia & proprio dedecore, restituere res inferioris ordinis: quatenus defectus illarum rerum, causa est vero domino dedecoris & infamiae vel etiam impedit eum ab honore notabili, quem diuitijs poterat acquirere & conseruare. Hinc igitur est quod sententia illa Magistri Soto in quibusdam casibus verificanda sit & sequenda. Obseruandum tamen est, quod quando defectus restitutionis inferiorum bonorum redundat in damnum boni communis: tunc tenetur homo etiam cum periculo famae & vitae restituere. Et ratio est, quia bonum commune & tranquillitas reipublicae non referuntur inter bona inferioris ordinis: sed inter bona superioris ordinis, videlicet, quatenus ipsa respublica bonis temporalibus vel instrumentis acquirit honorem, vel pacem & salutem suorum ciuium. Ad vltimum argumentum respondetur, quod licitum quidem est accipere bona aliena vt quis effugiat mortem, & similiter non restituere quod consumptum est in extrema necessitate. Ratio est, quia huiusmodi bona sunt media per se primo ordinata ad conseruationem vitae. Caeterum non ita semper verum erit, quod possit aliquis accipere res alienas, vt euitet infamiam: quoniam ista bona non sunt media per se ordinata ad acquirendam famam, vnde non est licitum quod aliquis accipiat alienum ad acquirendam famam. Nihilominus licitum erit non restituere cum periculo amittendi famam: quia iam tunc ipse homo cooperaretur sua actione ad seipsum infamandum, vt proximo restitueret rem aliquam temporalem mere inferioris ordinis. Notandum tamen est, quod dupliciter potest quis in infamiam deuenire vt restituat alienum. Vno modo crimen suum manifestando, & sic non obligatur seipsum prodere nisi Deo & confessori, vt dicit Diuus Thomas. Altero modo, quia restituen do alienum venit in paupertatem, & amittit honorem quem ex alienis diuitijs acquisierat & conseruabat: & de huiusmodi hominibus dicimus, quod tenentur restituere. Et ratio est, quia bona aliena non sunt ordinata ad honorem alterius: bene tamen ad vitae sustentationem in extrema necessitate. Denique in huiusmodi casibus notandum est, quomodo debeant homines se habere in facienda eiusmodi restitutione. Dicimus ergo primo, quod tabellio & testis falsus, qui infamauerunt alium, tenentur cum periculo propriae famae seipsos retractare. Si autem timent imminere sibi periculum vitae ex huiusmodi restitutione, debent seipsos vt poterint in tutum collocari, & si opus fuerit fugere in aliam prouinciam: & inde mittere literas testimoniales sufficientes ad restitutionem famae. Quod si tabellio vel testis falsus constituerunt aliquem suo testimonio in discrimine amittendae vitae: tenentur ipsi cum eodem periculo negare quod affirmauerant. Adultera vero de qua diximus, si habet magnum patrimonium & alia bona parafrenalia, ex quibus possit restituere legitimo haeredi, tenetur id facere: tenetur etiam quantum potest adulterini filij hae reditatem minuere. Potest etiam & decet, vt suadeat adulterino filio vt ingrediatur religionem, vbi non sit successio haereditaria in bona paterna religiosorum. Quod si adultera putauerit vtilem fore reuelationem sui criminis ipsi filio adulterino: tenebitur pati illam leuissimam infamiam vt legitimi filij non defraudentur in sua hae reditate. Nihilominus filius adulterinus raro tenebitur matri credere reuelanti suum crimen. Quod si mater, tot & tam vrgentes coniecturas dederit vt filius credat se adulterinum esse: tenebitur relinquere hae reditatem, nihilominus non tenebitur se omnino priuari bonis paternalibus: sed licitum erit ei seruare portionem aliquam , ad vitae sustentationem . Et ratio huius est, tum quia hoc ipsum expedit ad honorem patris putatiui & aliorum fratrum, quod ipse non viuat cum magna abiectione & mendicitate: tum etiam , quia ipsa mater tenetur iure naturae sustenta re filium, etiam adulterinum, vnde ipse poterit ex bonis maternis aliquid sibi accipere moderatum ad vitae sustentationem. Et quamuis leges tam ecclesiasticae quam ciuiles videantur reddere inhabiles huiusmodi filios spurios ad aliquam haereditatem acquirendam: tamen semper sunt intelligendae, ita vt non derogent iuri naturali quo parentes tenentur filios nutrire & sustentare. Sed quae ret aliquis, an ipse adulter si credat rationabiliter filium esse adulterinum, teneatur restituere alijs filijs legitimis vel haeredibus mariti adulterae, vel ipsi marito omne damnum quod patiuntur propter filium adulterinum? Ad hoc respondet M. Soto lib. 4. de iustitia & iure. q. 7. art. 2. quod non tenetur aliquid restituere, nisi forte adulter fuerit multum diues & potens. Sed nos tenemus sententiam communem, quod adulter tenebitur non minus quam adultera ipsa, restituere omnia damna quae sequuntur ex adulterio. Nam etiam si adultera voluerit & inuitauerit adulterum: tamen ipse adulter nihilominus iniuriam facit marito, ergo tenebitur ad omnia damna quae re vera sequuntur ex tali iniusta actione, neque retulerit quicquam, quod ipse adulter sit valde diues aut mediocriter: semper enim tenebitur restituere inquantum poterit. Caeterum de doctrina Diui Thomae ad tertium argumentum dicemus articulo sequenti. # 7 ARTICVLVS VII. ¶ Vtrum illi, qui non acceperunt, teneantur restituere. AD Septimum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. quaest. 3. } Videtur, quod illi qui non acceperunt, non teneantur restituere. Restitutio enim quaedam poena est accipientis. Sed nullus debet puniri, nisi qui peccauit. Ergo nullus debet restituere, nisi qui accepit. ¶ 2 Praeterea. Iustitia non obligat aliquem ad hoc, quod rem alte rius augeat. Sed si ad restitutionem teneretur, non solum ille, qui accepit, sed etiam illi, qui qualitercunque cooperantur , augeretur ex hoc res illius, cui est aliquid subtractum : tum quia sibi multoties restitutio fieret: tum etiam quia quandoque aliqui operam dant ad hoc, quod aliqua res alicui auferatur, quae tamen non ei aufertur. Ergo non tenentur alij ad restitutionem. ¶ 3 Praeterea. Nullus tenetur se periculo exponere ad hoc, quod rem alterius saluet. Sed aliquando manifestando latronem, vel ei resistendo, aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo tenetur aliquis ad restitutionem propter hoc quod non manifestat latronem, vel ei non resistit. SED contra est, quod dicitur Roman. 1. "Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus." Ergo pari ratione etiam consentientes debent restituere. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praec. } est, ad restitutionem tenetur aliquis, non solum ratione rei alienae quam accepit, sed etiam ratione iniuriosae acceptionis. Et ideo quicunque est causa iniustae acceptionis, tenetur ad restitutionem. Quod quidem contingit dupliciter, directe, scilicet & indirecte. Directe quidem, quando inducit aliquis alium ad accipiendum . Et hoc quidem tripliciter. Primo quidem modo, mouendo ad ipsam acceptionem: quod quidem fit praecipiendo , consulendo, consentiendo expresse, & laudando aliquem quasi strenuum de hoc, quod aliena accepit. Alio modo ex parte ipsius accipientis, quia, scilicet eum receptat, vel qualitercunque ei auxilium fert. Tertio modo, ex parte rei acceptae: quia scilicet, particeps est furti vel rapinae, quasi socius maleficij. Indirecte vero, quando aliquis non impedit, cum possit, & debeat impedire. Vel quia subtrahit praeceptum , siue consilium impediens furtum, vel rapinam: vel quia subtrahit suum auxilium, quo posset obsistere, vel quia occultat post factum: quae his versibus comprehenduntur. Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans , non manifestans. Sciendum tamen, quod quinque praemissorum semper obligant ad restitutionem. Primo, iussio, quia scilicet ille qui iubet, est principaliter mouens , vnde ipse principaliter tenetur ad restituendum, secundo, consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri non potest: tertio, recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum, & eis patrocinium prae stat: quarto, participatio, quando , scilicet aliquis participat in crimine latrocinij, & in praeda: quinto, tenetur ille qui non obstat, cum obstare teneatur. Sicut principes qui tenentur custodire iustitiam in terra, si per eorum defectum latrones increscant , ad restitutionem tenentur : quia redditus quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta, vt iustitiam conseruent in terra. In alijs autem casibus enumeratis non semper obligatur aliquis ad restituendum. Non enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid huiusmodi, est efficax causa rapinae. Vnde tunc solum tenetur consiliator , aut palpo, id est adulator, ad restitutionem, quando probabiliter aestimari potest, quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta. AD primum ergo dicendum, quod non solum peccat ille qui peccatum exequitur, sed etiam qui quocunque modo peccati est causa, siue consiliando , siue praecipiendo , siue quouis alio modo. AD secundum dicendum , quod principaliter tenetur restituere ille, qui est principalis in facto. Principaliter quidem praecipiens, secundario vero exequens: & consequenter alij per ordinem. Vno tamen restituente illi qui passus est damnum , alius eidem restituere non tenetur: sed illi qui sunt principales in facto, & ad quos res peruenit, tenentur alijs restituere, qui restituerunt. Quando autem aliquis praecipit iniustam acceptionem, quae non subsequitur, non est restitutio facienda , cum restitutio principaliter ordinetur ad reintegrandam rem eius, qui iniuste est damnificatus. AD tertium dicendum, quod non semper ille qui non manifestat latronem, tenetur ad restitutionem , aut qui non obstat, vel qui non reprehendit: sed solum quando incumbit alicui ex officio, sicut principibus terrae, quibus ex hoc non multum imminet periculum. Propter hoc enim potestate publica potiuntur, vt sint iustitiae custodes. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis & vniuersalis. Quicunque est causa iniustae acceptionis, siue directe siue indirecte, tenetur ad restitutionem. Ratio est, quia ad restitutionem tenetur aliquis non solum ratione rei acceptae, sed etiam ratione iniustae acceptionis (vt art. 6. dictum est.) Sed omnis qui est causa directe vel indirecte iniustae actionis, est causa iniuriosae actionis, ergo tenebitur. ¶ Secunda conclusio. Omnes isti videlicet, praecipiens, consulens, consentiens, laudans, receptator vel auxiliator, participans, sunt causa directe iniustae acceptionis. ¶ Tertia conclusio. Isti vero, scilicet, non obstans qui tenetur obstare, non loquens qui tenetur manifestare: sunt causa indirecte iniustae acceptionis. ¶ Quarta conclusio. Ex omnibus numeratis, quinque semper tenentur restituere, videlicet praecipiens, consentiens in aliquo sine quo iniusta acceptio fieri non poterat, receptator latronis, participans in crimine & praeda, qui non obstat cum teneatur obstare: qualis est princeps & praetor ciuitatis. ¶ Quinta conclusio. In alijs casibus numeratis, non semper tenetur homo restituere , verbi gratia, consiliator & laudans, non semper tenebuntur restituere: nisi quando probabiliter iudicari poterit, quod ex huiusmodi consilio & laude iniusta acceptio fuerit subsequuta. COMMENTARIVS. CIrca istas conclusiones aduertendum est, quod Syluest. in verb. restitutio. 3. §. 6. & Adrian. in. 4. Palud. in. 4. dist. 15. q. 2. aiunt, quod si quis concurrat ad iniquam acceptionem quae alias etiam sine illius concursu sequeretur: non est dicendus causa acceptionis neque tenebitur ad restitutionem , nisi tantum partis quam ipse accepit. Nihilominus hanc sententia fallam existimamus: nam ex illa sequeretur, quod si duo homines percuterent Petrum , vterque lethaliter: quod neuter esset causa occisionis, nec teneretur restituere. Probatur sequela. Nam sine concursu vtriuslibet, Petrus moreretur accepto vulnere ab altero. Item sequeretur, quod in vastatione ciuitatis per bellum manifeste iniiquum , nemo militum teneretur restituere: nisi tantum damnum singulare quod ipse fecerit. Probatur sequela. Quia sine quolibet milite singulari vastaretur ciuitas. Similiter sequeretur ex ista sententia , quod quando multi simul deuastant vineam nullus teneretur restituere, nisi damnum quod ipse fecerat. Nos igitur regulam vniuersalem statuimus, quod ille dicitur causa iniustae acceptionis, vel iniuriosae actionis: ad cuius actionem sequitur ipsa iniusta acceptio, siue alias sequeretur siue non. Vbi notandum est, quod quoniam hic de moralibus actionibus est sermo: etiam sequela effectus moraliter & non physice accipienda est. Ex quo sequitur, quod sicut potest contingere quod aliquis sit causa simpliciter moralis & nullo modo physica. Verbi gratia, consulens furtum : ita potest contingere quod aliquis sit causa moralis simpliciter & causa physica secundum quid: videlicet concausa tantum . Verbi gratia, Petrus consentiens cum Paulo in furto talenti aurei, concurrit cum illo ad frangendas fores quas solus Paulus non poterat confringere. Item concurrit cum illo ad portandum pondus auri, quod solus Paulus non poterat portare: tunc Petrus est causa simpliciter moralis: & tamen physice loquendo non est simpliciter causa, sed concausa . Ratio huius est, quia causa moralis est simpliciter voluntaria & libera: cum igitur totus ille effectus sit voluntarius Petro, directe vel indirecte: ita etiam vt ille effectus quem Paulus facit, imputetur Petro tanquam obiectum suae voluntatis: & similiter Paulo imputetur effectus quem facit Petrus: tenebitur vterque ad restitutionem in integrum, si alter non restituerit, ratione iniquae acceptionis. Caeterum physice loquendo, neuter est causa simpliciter, sed partialiter. Quoniam igitur obligatio ad restitutionem oritur ex actione iniqua, inquantum est moralis non inquantum est physica: hinc est, quod etiam si plurimi concurrant ad damnum quod nullus solus potuisset facere: tamen singuli tenentur totum restituere, quia singulis totum est voluntarium directe vel indirecte. Est igitur mens Diui Thomae docere, quod omnes numerati in quarta conclusione semper tenentur restituere totum: quia semper sunt causa totius damni. DVbitatur circa conclusionem, an recipiens latronem ad hospicium teneatur restituere? Arguitur primo pro parte nega tiua. Recipiens latronem ad hospitium, non est causa moralis furti, ergo non tenetur restituere. Probo antecedens. Nam si aliquo modo esset causa moralis furti, esset indirecte: sed hoc est falsum, quia recipiens latronem ad hospitium non tenetur non recipere, maxime si paratus est omnes transeuntes recipere quasi ex officio stabularij: ergo iste talis non tenetur restituere. Arguitur secundo. Si postquam latro accepit praedam absque meo auxilio & consilio , sed prorsus me ignorante , & postea det mihi partem praedae : ego non sum causa moralis totius damni, ergo non tenebor restituere totum . Arguitur tertio. Si Petrus videns furem accipientem alienum taceat, non tenetur restituere: & tamen poterat obstare, imo tenebatur: ergo non semper ille talis tenebatur restituere. ¶ Sed in oppositum est ipsa doctrina Diui Thomae. Ad primum argumentum respondetur, quod receptator latronis non solum est, qui sciens esse latronem semel recipit illum ad necessarium hospitium : sed ille qui hospitio suo fauet iniquitati latronis , verbi gratia, si latro commodius sua latrocinia exercet habens refugium in diuersorio, tunc stabularius ipse cognoscens esse latronem: tenetur totum restituere, etiam si ex praeda nihil accipiat. Ad secundum respondetur concedo consequentiam . Neque enim Diuus Thomas ait, quod participans in praeda capta teneatur in totum semper restituere: sed participans in crimine & ipsa praeda. Ad tertium argumentum respondetur , quod qui tenetur obstare ex sola charitate, non tenetur restituere si non obstat: at vero qui tenetur obstare ex iustitia & ex officio sicut est princeps, aut praetor ciuitatis: tenetur totum damnum restituere si non obstat. Hinc sequitur amplissimum corollarium , quod omnes qui ex officio & pacto sunt custodes boni communis aut particularis, tenentur restituere totum damnum illatum: si potuerunt obstare clamando, vel reuelando, aut quomodolibet alias & non obstiterunt, verbi gratia, Rex qui videns reipublicae damna, tacet & dissimulat, neque impedit cum possit: similiter praetor & ministri eius dissimulantes latrocinia & furta, custo des vinearum & montium & segetum, & famuli domus qui debent res communes ipsius domus custodire, tutores & curatores minorum & alij similes. Sed quaeret aliquis, an isti teneantur de leuissima culpa vel leuia ut lata? Respondetur, quod nimis durum esset obligare istos custodes de leuissima culpa, sicut obligat Adria. in. 4. in materia de restitutione. Sed nos dicimus satis esse, quod teneantur de leui culpa. Ratio est, quoniam isti suscipiunt rem sub custodia in vtilitatem vtriusque partis, ergo tenebuntur ad restitutionem, sicut supra diximus de conductore. ¶ Sed est obiectio, & probatur quod custodes montium nullo modo teneantur restituere, etiam si videntes ligna caedi dissimulent. Est argumentum, ipsi caedentes ligna non peccant contra iustitiam vt supra diximus, ergo neque custodes tacentes . ¶ Pro solutione huius argumenti nota, quod si mons est communitatis & necessitas vrget, caedentes ligna sibi necessaria non peccant caedentes, neque custodes dissimulantes: at vero si custodibus non constat ista necessitas peccant contra iustitiam dissimulantes: quoniam tenentur ex officio & pacto iustissimo custodire montem : & tenebuntur saltem ad restitutionem poenae taxatae per legem contra caedentes ligna. Dixi saltem, quia tanta potest esse alias dissimulatio custodis, quod mons destruatur: & tunc tenebitur ad restitutionem damni totius. Si autem mons fuerit particularis domini propria manu plantatus, vel antecessorum : tunc & ipsi caedentes ligna peccant contra iustitiam , nisi magna necessitate excusentur, & ipsi custodes dissimulantes tenebuntur ad restitutionem damni dati domino suo. Ad argumentum positum respondetur , transeat antecedens & nego consequentiam . Quia custodes tenentur ex officio & pacto seruare montem : caeteri vero tenentur ad solutionem poenae si capiantur in monte communitatis . Et saepe alias potest contingere , quod aliquis teneatur ad aliquid siue faciendum siue non faciendum solum ex charitate, vel misericordia: & tamen ille cui incumbit ex officio prouidere, vt illud fiat vel non fiat: peccabit contra iustitiam si dissimulet. Verbi gratia, si princeps tempore maximae famis in republica, non prouideat si opus fuerit, quod diuites eleemosynas faciant pauperibus, ipse peccabit contra iustitiam, quanuis alias diuites non peccarent nisi contra charitatem & misericordiam. Circa vltimam conclusionem notandum est, quod quando consiliarius, aut laudator mali operis non influit suo consilio aut laude in animum inique agentis, ita vt ex eo moueatur ad opus iniustum, aut animosior efficiatur ad illud perpetrandum: non tenebitur ad restitutionem, etiam si laudatus ille inique agat. Ratio est, quia tunc consiliator & laudans, nullo modo est causa moralis iniquae actionis. Cum autem reuera mouet animum alterius, vel audaciorem efficit: tenebitur ad restitutionem , si sequatur iniqua actio. Sed quaeris, quid si antequam sequatur iniqua actio consiliator, vel laudator retractet sententiam, vel vituperet factum : an tunc teneatur ad restitutionem? Respondetur, quod nihilominus tenebitur ad restitutionem. Et ratio est, quia damnum illud sequitur ex iniqua actione istius hominis: & poe nitentia ipsa non debet deobligare a restitutione. Sed est obiectio. Si quis antequam occidatur proximus ab altero cui consilium dedit vel quem laudauit ad illam actionem, retractauerit sententiam, & vituperauerit actionem illam, non incurret irregularitatem , ergo non tenebitur ad restitutionem . Probatur antecedens. Quoniam si occidendus fuerit clericus, non incurret excommunicationem, ergo nec irregularitatem. Respondetur, nego antecedens. Ad probationem, concedo antecedens & nego consequentiam. Et ratio discriminis est, quia irregularitas quae sequitur ex homicidio voluntario, non est per se poena peccati: sed est indecentia quae potest incurri ab existenti in gratia Dei, sicut praetor incurrit irregularitatem occidendo latrones. At vero excommunicatio, est proprijssime maxima poena peccati, quae non incurritur (secundum probabiliorem sententiam) coram Deo ab existenti in gratia: neque infligitur pro peccato praeterito, nisi de praesenti perseueret contumacia dum exercetur actus pro quo lata est excommunicatio. Verum est tamen , quod ille talis haberetur excommunicatus in foro exteriori sed non coram Deo. DVbitatur secundo circa solutionem ad secundum, an cum multi simul concurrunt ad iniuriosam actionem, si vnus illorum restituat domino totum damnum, teneantur caeteri illi refundere pro rata parte. De quare, aliqua dicit Caiet. art. praecedenti ad tertium argumentum. Pro solutione istius dubij sit prima conclusio. Quando res ablata adhuc extat apud socios furti, aut certe ab illis mala fide consumpta est, tenentur socij restituere. Haec est communis sententia & certa. Et ratio est, quia ipsi socij tenebantur totum damnum restituere domino ratione rei acceptae, aut ratione rei mala fide consumptae: sed qui restituit domino totum damnum, succedit in omne ius & dominium quod habebat verus dominus erga res illas, ergo illi facienda est restitutio. Secunda conclusio . Si ex iniqua acceptione nullum commodum accessit ijs qui iniuriam fecerunt, tunc si is qui restituit vero domino totum damnum, fuit inductus ad faciendum damnum aliorum precibus aut monitis, tenebuntur alij ei rependere pro rata parte. Ratio est, quia inductus ab alijs ad faciendum malum, incurrit obligationem restituendi in solidum, ergo si restituit tenebuntur alij ipsi refundere partes suas. Probatur consequentia. Quia quilibet illorum tenebatur ex iustitia restituere totum damnum cuius fuit causa. Confirmatur. Quia si omnes pariter conuenirent ad faciendum malum, & quidam illorum restitueret, tenerentur alij ei rependere, ergo multo magis quando ille qui restituit fuerat inductus ab alijs qui fuerunt causa principalis. Tertia conclusio. In eodem casu, si ille qui restituit fuit autor & persuasor iniuriae faciendae , non tenentur alteri aliquid eidem refundere. Ratio est, quia tunc socij non tenentur ratione rei acceptae, nihil enim mansit apud illos, nec mala fide quidquam consumptum est, neque ratione iniustae acceptionis, siquidem ipse qui restituit dum alios induxerat, visus est iuri suo cedere. Haec conclusio est Caiet. vbi supra: quamuis M. Soto lib. 4. de iust. q. 7. ar. 3. moderatur illam . Ait enim, quod si autor criminis non intentaret malum nisi comitatus alijs socijs: tunc tenebuntur socij eidem restituere. Nihilominus nobis magis placet sententia Caietani: quia ipse autor criminis etiam persuasit socijs, vt se comitarentur: & idcirco in hac parte omnino cessit iuri suo. Quarta conclusio. Quando plures vno animo conuenerunt ad faciendam iniuriam : siue quilibet illorum esset illam facturus siue socio siue non: nihilominus quilibet illorum tenebitur restituere pro rata ei qui restituit totum. Ratio est, quia in tali casu videntur omnes inter se implicitum pactum societatis fecisse, vt omnes teneantur ad commoda vel incommoda. # 8 ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrum quis teneatur statim restituere, an vero possit restitutionem differre. AD Octauum sic proceditur. Videtur, quod non teneatur aliquis restituere statim, sed potius licite possit restitutionem differre. Praecepta enim affirmatiua non obligant ad semper. Sed necessitas restituendi imminet ex praecepto affirmatiuo. Ergo non obligatur homo ad statim restituendum. ¶ 2 Praeterea. Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque aliquis non potest statim restituere. Ergo nullus tenetur ad statim restituendum. ¶ 3 Praeterea. Restitutio est quidam actus virtutis, scilicet iustitiae. Tempus autem est vna de circunstantijs quae requiruntur ad actus virtutum. Cum ergo aliae circunstantiae non sint determinatae in actibus virtutum, sed determinabiles secundum rationem prudentiae: videtur quod nec in restitutio ne sit tempus determinatum, vt, scilicet aliquis teneatur ad statim restituendum. SED contra est, quod eadem ratio esse videtur in omnibus, quae sunt restituenda. Sed ille qui conducit opera mercenarij, non potest differre restitutionem, vt patet per illud quod habetur Leuitici 19. " Non morabitur opus mercenarij tui apud te vsque mane." Ergo neque in alijs restitutionibus faciendis potest fieri dilatio: sed statim restituere oportet. RESPONDEO dicendum, quod sicut accipere rem alienam est peccatum contra iustitiam, ita etiam detinere eam, quia per hoc, quod aliquis detinet rem alienam inuito domino, impedit eum ab vsu rei suae, & sic ei facit iniuriam. Manifestum est autem, quod nec per modicum tempus licet in peccato morari, sed quilibet tenetur peccatum statim deserere, secundum illud Ecclesiast. 21. Quasi a facie colubri fuge peccatum: & ideo quilibet tenetur statim restituere, si potest, vel petere dilationem ab eo, qui potest vsum rei concedere. AD primum ergo dicendum, quod praeceptum de restitutione facienda, quanuis secundum formam sit affirmatiuum: implicat tamen in se negatiuum praeceptum , quo prohibemur rem alterius detinere. AD secundum dicendum , quod quando aliquis non potest statim restituere, ipsa impotentia absoluit eum ab instanti restitutione facienda sicut etiam totaliter a restitutione absoluitur, si omnino sit impotens . Debet tamen remissionem, vel dilationem petere ab eo, cui debet, aut per se, aut per alium. AD tertium dicendum, quod quia cuiuscunque circunstantiae omissio contrariatur virtuti, pro determinato est habendum, quod oportet illam circunstantiam obseruare. Et quia per dilationem restitutionis, committitur peccatum iniustae detentionis, quod iustitiae opponitur: ideo necesse est tempus esse determinatum , vt statim restitutio fiat. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Quilibet tenetur statim restituere si potest, vel petere dilationem ab eo qui habet concedere vsum rei. Secunda conclusio ad primum argumentum. Praeceptum de restitutione facienda, quanuis secundum formam sit affirmatiuum: implicat tamen in se negatiuum prae ceptum, quo prohibetur rem alterius detinere, scilicet, inuito domino. COMMENTARIVS. DE hac materia disputant Scholastici in 4. dist. 15. Caietan. in hoc loco, & in summa verb restitutio. cap. 5. Syluest. in verb. restitutio. 5. Soto vbi supra artic. vlt. & lib. 5. de iustitia, quaest. 3. art. 1. ad 2. & in 4. Sent. dist. 17. quaest. 2. art. 6. Adrian. in 4. in materia de restitutione, fol. 34. Dubitatur in hoc artic. An sit vera doctrina harum conclusionum. Arguitur primo contra primam conclusionem. Nemo cum peccat tenetur statim poenitere, ergo qui habet rem alienam non statim tenetur restituere. Probo consequentiam. Quia ratio conclusionis Diui Thomae fundatur in hoc quod aliquis tenetur statim exire a peccato, dicit enim. Manifestum est autem quod neque ad modicum tempus licet in peccato morari. Arguitur secundo. Poenitentia est quae dam species iustitiae per quam Deo satisfa cere nitimur pro offensis commissis: ergo si Deo non tenemur statim satisfacere: sequitur quod multo minus ipsis hominibus. Tertio arguitur. Quoniam sequitur ex ipsa conclusione, quod non restituens statim passim peccaret nouum peccatum . Probatur sequela. Nam si ille tenetur restituere modo, & non restituit modo, modo peccat. Rursus post paulum temporis fiet idem argumentum, ergo iterum peccabit, & sic per singula tempora fiet idem argumentum , ergo. Quarto arguitur contra secundam conclusionem. Praecepta affirmatiua franguntur per omissionem: negatiua vero per commissionem : sed praeceptum de restitutione frangitur per omissionem: ergo est omnino affirmatiuum. PRO solutione difficultatis notandum est, quod omne praeceptum affirmatiuum habet annexum negatiuum. Verbi gratia, honorare parentes, habet annexum non dehonorare. Diligere Deum habet annexum nunquam odio habere. Nihilominus Dius Thomas aliquid speciale voluit docere de praeceptis restitutionis, quod quidem non conuenit cae teris omnibus praeceptis affirmatiuis. Et quidem differentia in hoc consistit, quod alia praecepta affirmatiua non solum habent formam siue apparentiam affirmatiuam: sed ratio ipsa obligandi est affirmatiua, & ad illam reducitur obligatio praecepti negatiui annexi, verbi gratia, diligere Deum est in praecepto affirmatiuo, & ratio obligandi affirmatiue explicatur, videlicet, quia Deus est summe bonus & autor & finis totius boni creati, & ad hanc rationem reducitur obligatio prae cepti negatiui: nunquam odio habebis Deum . At vero praeceptum restituendi habet quidem formam & faciem affirmatiuam, scilicet, reddite omnibus debita: sed ratio obligandi negatiue explicatur, & ad negatiuum praeceptum reducitur sicut ad principale, scilicet, ad hoc praeceptum : non furtum facias: ac proinde non retineas rem alienam inuito domino. ¶ Hinc sequitur alia differentia, quod in praecepto restituendi, illa circunstantia temporis quod statim fiat restitutio: oritur ex ipsamet ratione obligatoria prae cepti: quae ratio negatiue explicatur, videlicet non licet vsurpare alienum: sed qui reti net inuito domino vsurpat alienum: ergo statim debet restituere. Et idcirco proprius loquendo non deberet dici circunstantia restitutionis quod statim fiat, sed potius est intrinseca proprietas ipsius actus restitutionis sibi conueniens secundum propriam speciem, aliae vero circunstantiae quae proprie dicuntur circunstantiae, conueniunt actibus virtutum secundum communem rationem virtutis: omnis enim actus virtutis debet exerceri vbi & quando & propter quid oportet. Hoc igitur est quod D. Tho. docet in solut. ad 3. quod est speciale in praecepto restitutionis. Ad argumenta in oppositum respondetur: ad primum negando consequentiam . Ad probationem respondetur, quod sensus Diui Thomae est, nunquam esse licitum ad modicum tempus in peccato morari continuando peccatum quod semel ceptum est: sed semper tenetur homo cessare a peccato, non autem dicit Diuus Thomas non esse licitum manere habitualiter in peccato sine proposito de caetero peccandi : sed potius cessando a transgressione praecepti. Vnde qui non statim poe nitet, dummodo cesset ab actu vel omissione: non dicitur morari in peccato. Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio differentiae est: quia poenitentia ordinatur ab ipso Deo qui est summe bonus, ad remedium peccatoris poenitentis: & idcirco noluit obligare peccatorem vt statim recompensaret offensam contra se commissam, sed certis temporibus magis oportunis ad commodum ipsius peccatoris. Caeterum restitutio facienda hominibus, ordinatur in bonum eius cui facienda est restitutio: & propterea tenemur statim restituere, quia quandiu non statim restituimus, ipse proximus re vera patitur damnum. Huic doctrinae consonat quod dicitur Iob 22. "Si iustus fueris quid ei conferes , porro si peccaueris quid ei nocebis?" Ad tertium, vt respondeamus, multa necessario nobis dicenda sunt. Primo, dicimus, parum referre ad mores, vtrum qui non statim restituit peccet plura peccata numero, vel vnum tantum quandiu non restituit. Quoniam tanta grauitas est in vno sicut in multis: debet enim explicari in confessione quantum temporis detinuit quis rem alienam inui to domino, & quo animo. Et quantum damni accepit proximus ex illa iniqua detentione: at vero distinguere ibi plures omissiones numero potius ad speculationem quam ad mores attinet. Nihilominus dico secundo, quod qui retinet rem alienam inuito domino cum possit statim reddere, peccat mortaliter ex ipso genere peccati. Probatur, quia peccat contra iustitiam. Diximus autem ex genere peccati: quia potest esse veniale tam ex paruitate materiae, quam ex minimo incommodo quod ex paruo tempore incurrit dominus. Dico tertio, qui habet animum deliberatum retinendi rem alienam multo tempore, mortaliter peccat & tenetur confiteri tale propositum: etiam si non impleuerit: sed potius statim restituerit. Ratio est quia obiectum sui propositi erat materia peccati mortalis, videlicet notabile damnum proximi. ¶ Dicimus quarto, quod qui vno proposito expresso, vel interpretatiuo multo tempore retinet rem alienam, vnum tantum peccatum committit. Ratio est, quia vnus actus numero est moraliter loquendo, quando vnica volitione sequitur effectus etiam multiplex: praesertim si illa multiplicitas non est specifica. Verbi gratia, Si vnico ictu occidat aliquis multos homines, vnicus actus est moralis aequiualens in grauitate multis. Hinc sequitur, quod si quis multiplicat propositum retinendi alienum: multa peccata numero distincta committit. Dicimus quinto, quoties aliquis vtitur re aliena aliquo vsu pretio aestimabili: peccat nouum peccatum. Ratio est, quia tunc habet nouam voluntatem expressam vel interpretatiuam vsurpandi alienum inuito domino. Denique dicimus, quod quotiescunque dominus rei petit rem suam, & qui retinet negat illam, vel quotiescunque dominus patitur nouum detrimentum, quod non ignorat retinens peccat nouum peccatum retinendo alienum. Ratio est, quia in istis casibus, retinens alienum habet nouam voluntatem vsurpandi illud vel saltem non habet voluntatem pro tunc restituendi alienum quando erat specialis ratio restituendi. Ex hac doctrina sequuntur aliquot corollaria. Primum est, quod qui non restituit debitum statim, cum tamen in confessioni bus praecedentibus promiserit se restituere: non est absoluendus a confessario , etiam si dicat se habere propositum firmum restituendi. Ratio est, quia ille est expositus periculo peccandi mortaliter non restituendo , sicut iam experientia est compertum : ergo ad iudicem & medicum conscientiae spectat eruere illum a tali periculo. Et haec est doctrina Caieta. in sum. verb. restitutio. c. 8. & D. Antoni. in 2. par. Theologali titu. 2. c. 8. Sed oportet quod si est vere poenitens , debet vel statim restituere si potest vel cautionem prae stare quod certo tempore restituet. Rursus sequitur, quod cum aliquis est in articulo mortis debet statim restituere si potest: alioquin non est absoluendus, quoniam experientia compertum est, quod haeredes vix aut nunquam restituent . Vnde confessarius debet exigere depositum in pecunia, vel in alijs bonis vnde suo tempore fiat restitutio creditoribus. Bene tamen verum est quod cum confessarius fuerit prudenter certus, quod ab ipso haerede statim fiet restitutio post mortem : poterit moriturum absoluere. ¶ Ad quartum argumentum respondetur , quod praeceptum restitutionis, sicut est secundum faciem affirmatiuum , & secundum rationem obligandi negatiuum : ita frangitur secundum formam per omissionem , sed ratio peccati in commissione consistit , scilicet in vsurpatione vel detentione rei alienae inuito domino . DVbitatur secundo principaliter. Vtrum teneatur homo restituere statim cum graui detrimento rerum eiusdem ordinis: cum tamen spectato aliquanto tempore possit restituere absque suo incommodo . ¶ Pro parte affirmatiua arguitur primo. Nemo potest accipere rem alienam , vt proprium detrimentum in rebus suis eiusdem ordinis deuitet: ergo neque retinere. Probatur consequentia : quia non est minus peccatum retinere alienum: quam accipere inuito domino , imo eadem est ratio peccati. ¶ Secundo arguitur . Ipse dominus rei ius habet ad petendam rem suam a debitore, non obstante quod debitor patiatur illud detrimentum , verbi gratia, quod sit venditurus triticum vili pretio vt soluat debitum : ergo ipse debitor tenetur restituere. Probatur consequentia . Quoniam alias creditor, non haberet ius petendi nunc , quod ipse debitor non tenetur nunc soluere. Confirmatur , quoniam in foro exteriori condemnaretur debitor, vt statim soluat debitum , non obstante quod alleget quod patitur illud detrimentum . ¶ Tertio arguitur. Quoniam ex opposita sententia sequeretur magnum incommodum reipublicae: quoniam homines facile raperent & detinerent aliena, si scirent se non teneri ad restitutionem cum graui detrimento rei familiaris. ¶ Sed in oppositum est, quod dicitur in. l. in condemnatione . ff. de reg. iur. In condemnatione personarum quae in id quod facere possunt damnatur : non omne id quod habent extorquendum est: sed illarum ratio habenda est ne egeant. Et in. l. miles. & in. l. item miles. ff. de re iudic. id ipsum decernitur: specialiter de militibus. Et praeterea de illo qui cessit bonis suis, id ipsum diffinitur in. l. 4. & in. l. 6. ff. de cessi. bon. vbi etiam dicitur, quod si is qui cessit bonis suis postea aliquid comparauerit , aut aliquid ei reliquum fuerit alimentorum nomine: non est condemnandus in solidum . Et ratio redditur ab ipsa lege: quia non est fraudandus alimentis quotidianis. Et Instit. de actionib. §. vlti. redditur ratio eiusdem: quoniam inhumanum est, spoliatum omnibus fortunis suis in solidum damnare . ¶ Arguitur secundo , quia vt supradictum est, nemo tenetur cum detrimento honoris restituere pecunias: sed si statim compellitur omnis debitor restituere pecunias, contingit vt aliquis statim amittat honorem descendens in statum inferiorem propter paupertatem : ergo non tenetur cum detrimento suo restituere. PRO decisione istius difficultatis, sit prima conclusio . Quando creditor patitur simile detrimentum , nisi fiat sibi statim restitutio: tenebitur ipse debitor statim restituere, nisi in casu extremae necessitatis. Ratio est euidens, quia nimis durum esset, vt verus dominus rei patiatur detrimentum , quia non habet rem suam : & ipse debitor ex alieno deuitet detrimentum . Caeterum in casu extremae necessitatis, iam diximus in superioribus: quod quia omnia sunt communia melior est conditio habentis seu possidentis. Tota igitur difficultas est, quando ipse debitor incurrit graue damnum, si statim restituat: creditor vero nullum aut leue patietur ex prorogatione solutionis? De hac re est prima sententia Adriani in 4. in materia de restit. fol. 34. quem sequitur Io. de Medina in suo Codice de restit. tract. de reb. rest ituend. lib. 1. 2. & 3. quod nunquam est licitum nisi in casu extremae necessitatis, prorogare restitutionem , quinimo aiunt non esse licitum quod debitor aliquid sibi retineat, vt effugiat mendicitatem , nisi tantum quantum creditor tenebatur debitori nomine eleemosynae elargire. Et dicunt quod quamuis in foro exteriori concedatur debitori aliquaretentio debiti: tamen hoc non est licitum in foro conscientiae retinere. Excipiunt tamen vnum casum, videlicet si debitor plurimis debeat, quibus omnibus non possit statim soluere: sed sperat se posse soluere si non statim vni soluat, vendendo bona sua vili pretio: tunc poterit debitor illa bona retinere & negotiari cum illis, vt postea soluat omnibus. Et ratio illorum est: quia tunc debitor agit negotium vtile creditoribus. ¶ Altera sententia est huic opposita, scilicet quod in tali casu non tenetur debitor statim restituere, haec est communis fere omnium Theologorum in. 4. d. 15. & Syluest. in verb. restitutio. 5. §. 3. & 4. & D. Antonini in 2. par. titul. 1. c. 8. & quantum videtur est Caiet. in hoc loco, & in sum. verb. restitutio. c. 6. ¶ Tertia sententia est media, quod quando debitor contraxit debitum per iniquam acceptionem: tenetur cum detrimento quantumlibet graui statim restituere. Et etiam quando acceptio fuit iusta, sed postea per prodigalitatem debitoris incurrit in tale detrimentum , vt non possit soluere debitum sine magna iactura bonorum temporalium . Si autem acceptio ipsa fuit iusta, & ipse debitor citra culpam suam constitutus est in tali periculo: non tenetur statim restituere. Hanc sententiam tenet Mag. Soto lib. 4. de Iustitia. q. 7. art. vlti. & aliqui putant esse Caiet. sed omnino falluntur. Sit igitur secunda conclusio . Quando debitor ex iniuste acquisitis, mutauit statum in melius: tenetur etiam cum detrimento status statim restituere. Haec est sententia communis Theologorum, imo pauci ex Iurisperitis negant illam . Et probatur ratione, quia non est minor iniquitas statum tueri ex male acquisitis: quam illum comparare accipiendo res alienas: sed peccaret contra iustitiam accipiendo res alienas, vt ascenderet ad meliorem statum: ergo etiam peccat contra iustitiam sustentando illum ex alienis. ¶ Tertia conclusio . In eodem casu, potest debitor reseruare sibi alimenta necessaria, & hoc quidem multum praecise secundum conditionem sui status pristini: antequam ex illo ascenderet ad meliorem . Haec conclusio probatur, ex Alexandro III. c. cum tu. de vsuris. vbi praecipit Pontifex vsurarios compellendos esse ad restitutionem faciendam , dummodo in facultatibus habeant vnde possint viuere. Illi autem qui non habent , non debent vlla poena mulctari: cum eos nota paupertas euidenter excuset. Ecce vbi non inquit Pontifex , extrema necessitas, sed manifesta paupertas eos excusat a restitutione. Sed tamen Adrianus & Ioannes de Medina aiunt, has leges & alias quas retulimus in argumento in oppositum: esse permissiuas, neque habere locum in foro conscientiae . Nihilominus profecto ex legibus citatis oppositum colligitur, in quibus dicitur inhumanum esse, vt aliquis in solidum damnetur, aut quod fraudetur alimentis quotidianis. Ex quibus verbis colligitur quod non solum est permissio legis: sed etiam consensus & approbatio facti. ¶ Praeterea arguitur contra ipsosmet autores contradicentes . Quoniam illorum ratio est quia praeceptum de restituendo est negatiuum , hoc est de non retinendo rem alienam, & inde colligunt quod semper tenetur homo statim restituere. Sed contra probatur ratione. Sequeretur , quod etiam in casibus quos ipsi excipiunt: non posset homo prorogare restitutionem: etenim contra praeceptum negatiuum nunquam est licitum agere: igitur quemadmodum illi bona ratione ducti, excipiunt illos casus ita vt tunc non dicatur debitor retinere alienum inuito rationabiliter domino : ita etiam nos excipimus alios casus eadem ratione. ¶ Sit quarta conclusio . Quando status est iuste comparatus , sed conseruatur bonis omnibus alienis: non tenebitur debitor statim restituere cum detrimento proprij status: sed licitum erit ei retinere necessaria ad conseruandum mediocriter illum statum : ita sane vt possit paulatim restitutionem facere. ¶ Ex hac doctrina sequitur corollarium , quod filius adulterinus poterit retinere secundum quandam mediocritatem sibi necessaria ad conseruationem sui status. Ista probatur argumentis factis pro parte negatiua, & factis pro conclusione praecedenti, & nos contendimus quod in huiusmodi casibus, non est creditor rationabiliter inuitus. Et confirmatur. Esto ita quod filius adulterinus sit ingenue educatus vt vir illustris: tunc ille non tenetur exercere artem sutoriam, vel sartoriam , vt comparet sibi victum necessarium : ergo multo minus tenebitur mendicare . Antecedens probatur: quo niam artifex debitor alieni non tenetur tradere aut vendere instrumenta artis, vt restituat: quia illis comparat necessaria ad victum , neque tenetur mendicare : ergo etiam in casu posito non tenebitur ille filius adulterinus suis proprijs manibus victum sibi comparare . Probatur consequentia : quia non minus ille descenderet exercendo artem mechanicam : quam ipse artifex mendicando . Ergo si artifex non tenetur mendicare, neque adulterinus tenebitur in casu posito fieri artifex. ¶ Sit quinta conclusio . Qui statum suum iuste comparatum retinet partim alienis bonis, partim proprijs , siue aliena bona sint acquisita bona fide siue mala: non tenetur statim restituere si incurrat graue detrimentum in statu suo, aut in bonis proprijs . Ratio huius conclusionis efficax desumitur ex D. Th. hic in solutione ad 2. Nam quemadmodum impotentia simpliciter excusat ab obligatione restituendi simpliciter: ita impotentia pro tali tempore excusat ab obligatione restituendi pro tali tempore : sed qui non potest statim restituere nisi cum magna iactura sui status, vel proprij census, censebitur impotens moraliter loquendo pro tali tempore : ergo pro tunc excusabitur. ¶ Sexta conclusio. Qui in eodem casu non restituit, & ex illa prorogatione creditor incurrit aliquod leue etiam detrimentum : tenebitur ipse debitor compensare postea ipsum detrimentum . Probatur, quia melior debet esse creditoris conditio, quam debitoris: ergo non est aequum vt debitor prouideat proprijs incommodis prorogando restitutionem , & non compenset creditoris detrimentum . Et confirmatur . Nam creditor ex prorogatione restitutionis, nullum sentit commodum , sed potius totum damnum redundat in bonum debitoris: ergo aequum est secundum regulam iuris, vt qui sentit commodum sentiat etiam damnum . ¶ Confirmatur secundo , quia debitor in tali casu non excusatur simpliciter ab obligatione restitutioni in perpetuum , sed solum pro tunc, ergo quando restituet tenebitur omne damnum restituere quod passus est ipse debitor ex prorogatione . Verum est tamen quod quando debitor excusat ab obligatione restituendi pro tunc , propter paupertatem omnimodam in tali casu quamuis creditor incurrat detrimentum ex prorogatione restitutionis: non tenebitur debitor restituere creditori illud detrimentum , etiam si postea deueniat ad pinguiorem fortunam . Ratio est, quia prorogatio pro tunc fuit omnino necessaria, quia erat impossibilis restitutio. Et idem erit iudicium , quando debitor licite prorogat restitutionem , ex eo quod alias pateretur detrimentum in rebus superioris ordinis. Dicimus enim quod tunc non manet obligatus ad restituendum damna emergentia ipsi creditori in rebus inferioris ordinis. Denique circa haec omnia praedicta, necesse est vt confessarij sint diligentes ad discernendas causas prorogationis , quas debitores solent sibi fingere, & in casu dubio semper debemus inclinare in fauorem creditoris. ¶ Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum negatur consequentia . Et in primis deficit, quando vterque est in extrema necessitate & creditor & debitor: tunc enim licitum est retinere alienum , & non est licitum rapere de nouo. Deinde respondetur , quod praeceptum restituendi habet aliquid affirmatiuum , etiamsi fundetur in negatiuo, & ex illa parte potest expectare aliquando tempus & locus ad faciendam restitutionem . Praeceptum vero non accipiendi siue non retinendi aliena inuito domino obligat omni tempore & loco. ¶ Sed obseruandum est, quod quando retinetur alienum in casibus propositis, non est dominus rationabiliter inuitus si velit sibi statim fieri restitutionem . Denique respondetur , quod tam grauis potest esse necessitas etiam citra extremam necessitatem : vt licite possit aliquis alienum accipere absque violentia tamen ad supplendum graue detrimentum in rebus eiusdem ordinis cum proposito restituendi cum primum poterit: neque tunc dominus erit rationabiliter inuitus, dummodo non incurrat simile detrimentum . Quod autem dicit Diuus Thomas quod sicut accipere rem alienam est peccatum contra iustitiam , ita etiam retinere: intelligendum est pro tempore & loco, quo potest & tenetur illam restituere: & ita quamuis statim teneatur habere animum restituendi : tamen ipsa restitutio facienda est pro tempore . ¶ Ad secundum respondetur negando etiam consequentiam . Quoniam dominus rei habet ius petendi illam in foro exteriori: sed tamen in praedictis casibus non licite petit in foro conscientiae cum tanto detrimento debitoris: cum ipse nullum aut leuissimum patiatur. Quare non sequitur quod debitor teneatur ex iustitia commutaitua pro tunc restituere in foro conscientiae : licet compellatur a iudice, & ipse teneatur obedire propter obligationem iustitiae legalis. Caeterum iam diximus supra, non esse consequentiam necessariam : quod si iudex compellat aliquem statim restituere per sententiam iustam : quod ipse debitor teneretur etiam antea restituere statim in foro conscientiae. Ratio est, quia iudex ex officio tenetur facere aequalitatem inter ipsos ciues: at respectu ciuium per accidens est detrimentum particulare ipsius debitoris: & idcirco dummodo ipse debitor seruet normam legis, non tenetur prouidere particulari damno ipsius debitoris. Verum est tamen, quod supremus princeps, in huiusmodi casibus poterit rationabiliter arbitrari. Ad tertium respondetur, quod nullum damnum sequitur reipublicae ex doctrina assignata, non obstante quod viri iniqui occasionem accipiant ad peccandum , & inique prorogent restitutionem sub velamine fictae necessitatis. DVbitatur tertio & vltimo in hoc articulo. Vtrum quando sunt plures creditores, teneatur debitor seruare ordinem aliquem in restituendo singulis? De qua re optime loquitur Caiet. in sum. verb. restitutio. c. 8. ex cuius doctrina ponimus sex documenta necessaria valde. ¶ Primum documentum est. Nullus est ordo necessarius in restitutione si praesto sunt opes, vnde omnibus creditoribus possit statim restitui absque notabili mora. Ratio est, quia praeceptum restituendi tantum obligat, vt statim fiat restitutio vel absque mora notabili vel nociua. ¶ Secundum documentum est, vbi opes non sufficiunt ad restituendum omnibus creditoribus: prius debent certa debita restitui quam incerta. Ratio est, quia restitutio ordinatur ad certa damna reparanda : ergo damnum certum prius reparandum est, quam incertum : quoniam hoc possibile est vt sit nullum . Intelligitur autem incertum debitum , non quia ignoratur persona: sed quia non est liquidum an debeatur : quia non constat de iure vel facto. ¶ Tertium documentum . Inter certa debita prius restituendum est quod adhuc extat in propria specie , verbi gratia, depositum , accomodatum , vel rapina vel furto acceptum . Ratio huius est, quia debitor harum rerum dominium nunquam acquisiuit. ¶ Ad huiusmodi documentum , potest reduci quando aliquis habet rem emptam cuius tamen pretium non soluit. Haec enim prius restituenda est venditori : quam alteri cuiquam : & ratio est, quia quamuis emptor acquisiuit dominium illius rei: tamen dum pretium non soluit, manet res illa obligata domino antiquo: ita vt si emptor non fuerit potens soluere quasi rescinditur contractus , & res illa reuertitur ad antiquum dominum . Similiter ad hoc documentum reducitur, si quis ex pecunia quam mutuo acceperat emerit vineam vel quamlibet aliam rem: tunc res illa restituenda est illi, cuius erat pecunia: quia est quasi fructus illius pecuniae. ¶ Quartum documentum ponit Caiet. vbi sup. videlicet quod debita licite contracta prius soluenda sunt quam illicite contracta : si tamen adsint duae conditiones . Altera est si debita illicite contracta non extent in propria specie: tunc enim tertium documentum locum habet. Altera conditio est si ex contractu licito non sit factus debitor impotens ad soluenda priora debita illicite contracta, vt verbi gratia, Si quis vsurarius, qui debet vsuras soluere & restituere, emat triticum : ex qua emptione fiat impotens ad restituendas vsuras: tunc prius restituendae sunt vsurae quam triticum quod alias comedit vel vendidit. Similiter si iste vsurarius promittit dotem filiae, vnde fit impotens ad restituendas vsuras: prius restituendae sunt vsurae. Verum tamen nobis videtur, quod ista conditio destruat istud documentum: ita vt superfluum sit. Et probatur , quia si ille qui contraxit vtraque debita sit potens vtraque soluere: recurrendum est ad primum documentum . Si autem non sit potens vtraque soluere, neque aliquod debitum extet in propria specie: non videtur quare prius sit soluendum debitum licite contractum , quam illicite contractum : quia non est minus debitum , & obnoxium restitutioni, illicite contractum , quam licite contractum : imo videtur magis debitum propter iniquam acceptionem : eo vel maxime si est antiquius debitum : ergo istud documentum Caietani superfluum & falsum est. ¶ Quintum documentum certissimum . Seruandae sunt leges ciuiles & statuta prouintialia dummodo non repugnent iuri naturali: vt verbi gratia, Si contradicerent secundo & tertio documento quae iure naturae constant . Caeterum in omnibus alijs in quibus poterat esse aliqua differentia humani arbitramenti , debemus sequi in foro conscientiae leges ciuiles & ecclesiasticas: quae propter bonum commune & tranquillitatem ciuium , & conscientiarum iustissime determinant quid faciendum sit in huiusmodi casibus. Quae autem sint ista determinata legibus humanis: sequentibus conclusionibus explicabitur. Prima conclusio . Si creditores hypothecam habentes, concurrant inter se petentes restitutionem: praeferendi sunt qui anteriorem hypo tecam habent . Probatur ex. l. potior. & ex. l. qui balneum . ff. qui potior. in pign. hab. & ex regula qui prior, de reg. iur. in. 6. Praeferuntur autem in ea re in qua hypothecam habent : praeterquam in quibusdam casibus in quibus singulari iure & ex priuilegio conceditur quibusdam creditoribus posteriorem hypotecam habentibus : vt anterioribus praeferantur : vt verbi gratia, in fisco vt habetur in. l. si is qui. ff. de iure fisci. Est etiam exemplum , in muliere dotem repetenti, vt constat ex. l. assiduis. & ex. l. qui potiores in pignore habeantur . ff. qui potiores, vt supra. ¶ Secunda conclusio . Si creditores nullam habentes hypotecam vel pignus, sed solam actionem personalem , qui appellantur a Iurisperitis creditores chirographarij, inter seipsos concurrant petentes restitutionem : nulla habetur ratio temporis vel anterioritatis, sed omnes aequaliter admittuntur. Patet in. l. priuilegia. ff. de priuil. credit. & ex l. si hominem . ff. depositi. Hinc fit, quod inter huiuscemodi creditores, is qui indebiti ex actione praeuenit caeteros melioris est conditionis , & sibi quisque suam negligentiam imputare debet, vt patet in. l. inter eos. ff. de re iudic. &. l. 11. in for. regni, tit. 14. par. 5. Praeterquam in quibusdam actionibus personalibus, quae propter summum earum fauorem priuilegium habent, vt cae teris creditoribus chirographarijs praeferantur: qualis est actio funeraria, vt habetur in. l. penult. ff. de relig. & sumptib. funer. Et similiter actio depositi praefertur, vt habetur in citata. l. si hominem. §. quoties. ff. depositi. Tertia conclusio . Si concurrant creditores habentes hypotecam , cum creditoribus chirographarijs qui nullam hypotecam habent , sed solam actionem personalem : semper praeferendi sunt creditores hypotecarij. Probatur ex. l. eos. & ex. C. qui potior. in pign. habeam . ff. vt supra. & in. l. 11. tit. 19. Part. 5. ¶ Quarta conclusio . Si concurrant plures creditores, quorum quilibet habet actionem personalem priuilegiatam: tunc nulla habetur ratio temporis , sed praeferendus est ille, cuius debitum est magis priuilegiatum & fauorabile , verbi gratia, Si concurrant debitum ex impensa funeris contractum , & debitum ex causa depositi, quorum quodlibet est priuilegiatum , cum alijs debitis personalibus: haec duo debita praeferenda sunt. Caeterum si inter se concurrant haec duo debita: praeferri debet debitum funerarium: quia est magis fauorabile & priuilegiatum . Hoc habetur in citata. l. priuilegia. ff. de priuileg. credit. &. l. impensa . ff. de relig. & sumptib. funer. & in. l. 12. titul. 13. Part. 5. Et rationem huius possumus assignare Theologi: quia necessitas sepulturae merito iudicatur quasi extrema necessitas: eo quod corpus humanum instrumentum fuit animae rationalis & pars substantialis ipsius hominis: & idcirco Iurisconsulti religiosissime considerauerunt sepulturae necessitatem , & praetulerunt debitum ex impensa funerali contractum debito ex causa depositi: quoniam in hoc visi sunt & animae immortalitatem protestari & autorem animae colere. Quod si paria sint priuilegia, ita vt alterum alteri non praeponderet: tunc omnes creditores priuilegiati simul in tributum vocandi sunt, hoc est vt inter eos diuidatur census vel pecunia debitoris secundum proportionalitatem debitoris, si opes debitoris non sufficiant omnibus creditoribus exacte soluere debita. Similiter dicendum est, de alijs creditoribus personalibus non priuilegiatis: quando simul concurrunt ad petendum debita, quibus omnibus soluendis non sufficiunt opes debitoris: tunc enim proportionabiliter census debitoris diuidendus erit inter creditores. Ita tenent multi Iurisper. cum Accursio in. d. l. priuilegia. SED est quaedam breuis dubitatio, an sit peccatum contra iustitiam , si creditor ipse non seruato ordine praedicto procuret sibi fieri restitutionem, & de facto fiat: an teneatur ipse restituere alijs creditoribus. Respondetur , quod per se loquendo , si creditor non seruet ordinem quae in praedictis documentis & conclusionibus statuimus, & propria autoritate praeoccupat bona debitoris: facit iniuriam alijs creditoribus quibus iure competebat actio priore loco, & consequenter tenebitur ad restitutionem . Ratio est, nam si ipse debitor tenetur ex iustitia restituere Petro priusquam Paulo: sequitur quod Paulus iniuriam facit Petro praeueniendo se. Ergo tenebitur ad restitutionem faciendam Petro. ¶ Sic statutum est in. l. fina. §. & si praefatam . C. de iure deliberando. & in foro regni Hispaniensis in titul. 6. Parti. 6. ¶ His non obstantibus , facile poterit esse ignorantia inuincibilis in ipsis popularibus: ita vt non peccent quando praeoccupant sibi debita, non seruato praedicto ordine. Sed tamen confessarij cum ad suam notitiam peruenerit factum: tenentur eos erudire & praecipere , vt restituant alijs creditoribus quos contra ordinem iuris inique praeuenerunt.