PRAEAMBVLVM DE DOMINIO AD QVÆSTIONEM SEXAGESIMAM SECVNDAM. ANTEQVAM tractatum valde necessarium de restitutione aggrediamur, necesse est, vt de dominio prius disseramus. Etenim in diffinitione restitutionis ponitur dominiũ . Vt patet ex articulo primo huius quæ stionis. Et quidem Diuus Thomas agit de dominio infra quæst. 66. artic. 1. & 2. breuiter quidem, & occasione tractatus de furto. Item etiam alia consideratione agit de dominio in prima parte quæst. 96. per totam, scilicet, quatenus primo homini competebat vniuersale dominium. Doctores Theologi agunt de dominio in. 4. sent. distin. 15. Iuris periti, Instituta de rerum diuisione. & ff. de acquirendo rerum dominio, & acquirenda rerum diuisione. & in titulo de vsu & vsufructus. Et Gerson tractatu de potestate ecclesiastica consideratione 13. & in libr. de vita spirituali lect. 3. Item quidam Conradus presbyter. in lib. de contractibus. tractatu. 1. & Ioan. de Medina in tractatu de restitutione. quæst. 1. Magister Soto libr. 4. de Iustitia. statim in principio. Quinque quæstiones principales sunt hîc à nobis disserendæ. Quæstio prima quidnam sit dominium? PRO cuius intelligentia ante omnia operæpretium est obseruare id quod attinet ad quid nominis dominij. Est enim vocabulum Latinum quod sæpè inuenitur in Sacris literis & prophanis: quanuis non sit vocabulum Ciceronianum: sed pro dominio vtitur hoc vocabulo mancipium & hoc vocabulo nexus. Vt patet libro. 7. epistolarum ad Atticum, vbi ait: "Attice scribis te esse proprium mancipio & nexu: meum autem esse vsu & fructu." Ecce vbi Cicero statuit idem esse dominium quod nos dicimus mancipium & nexus. Item mancipa re apud Lucam idem est, quòd transferre dominium, & mancipatio idem quod translatio dominij. Secundo notandum est dominij vocabulum dupliciter vsurpari. Vno modo in ampla quadam significatione, quatenus dicit ordinem & respectum ad rem quomodocunque possessam vel habitam siue superiorem siue inferiorem: siue res illa sit pars naturalis nobis, siue pars possessionis vel hæ reditatis, siue sit aliquod bonum commune, siue priuatum, & in hac ampla significatione dicuntur Reges dominari rebus publicis, & ciues dicuntur dominari vijs publicis & fluminibus ac montibus. Patres etiam isto modo dicuntur dominari filijs, imo etiam seruus hac significatione habet quodam dominium erga herum suum, scilicet, ius vt sustentetur ab illo: & filij habent hoc ius erga parentes: & ciues habent ius incedendi per viam publicam. Secundo modo accipitur dominiũ magis strictè & propriè, prout dicit ordinem & rationem iuris ad rem inferiorem quæ ordinatur ad commodum illius qui dicitur dominus. Hoc modo Arist. lib. 5. Ethicorum cap. 6. distinxit ius dominatiuum siue herile ab omnibus alijs speciebus iuris. Et dixit quod solũ ius, quod habet herus respectu serui, est dominatiuum. In hac acceptione Reges non sunt domini regnorum: neque parentes filiorum. Reges enim gubernare debent rem publicam propter bonũ ipsius reipublicæ: & patres educare filios propter filiorũ commodum. At herus habet ius ordinandi seruum ad proprium commodũ ipsius heri. Quapropter Cicero eos qui dominātur rerum publicarum appellat Tyrannos. Et in hac doctrina principum magistri & pædagogi deberent eos educare. Iam vero dicendum est de diffinitione quid rei. Necesse est autem duplicem definitionem assignare iuxta duplicem acceptionem dominij præfatam. Prima sit do miniũ est facultas propria vtendi re in omnes vsus lege permissos. Altera definitio addit supra dictam hæc verba, referendo rem ipsam in proprium commodum. In istis definitionibus ponitur facultas tanquā genus: & est idem quod potestas legitima & iuridica quæ secundum leges & iura habetur. Propria verò ponitur tanquam differentia quæ distinguit dominiũ à possessione: quia aliquis potest habere possessionem & non proprietatem nec dominium vtendi re in omnes vsus: ponitur, vt distinguatur dominium ab vsufructu. Quia in eo qui solũ habet vsumfructũ , non est potestas ad vtendũ substantia rei propriè loquendo: quia non potest alienari ab vsufructuario. Cæterùm, lege permissos, non ponitur ad aliquid excludendum quod per priores particulas nō sit exclusum. Nam vsus qui nō est lege permissus, non est vsus, sed abusus: & facultas ad vsum non permissum lege, non dicitur ꝓpriè facultas, quæ debet esse iuridica, imo nec est potestas moraliter loquendo. Nam moraliter loquendo, id possumus quod iure possumus. Ponitur ergo illa particula (lege permissos) explicationis gratia potius quàm necessitatis. Cæterùm quod in posteriori definitione additur (referendo rem in proprium commodum) necessarium fuit, vt distingueretur dominium strictè dictum à dominio in ampla significatione. Nā dominium strictè dictum, est ius tantum respectu rerum inferiorum ipsi domino . v. g. respectu serui, vineæ, & domus: quæ sunt propter dominum. Deinde aduertendũ est quod iuxta præ dictam duplicem acceptionem & definitionem dominij, poterunt reconciliari doctores disserentes de dominio. Quidam enim considerantes dominium in priori acceptione: definiunt illud priori modo. Alij verò, inter quos est Magister Soto vbi supra, definiunt posteriori modo. Nobis tamen necessarium visum fuit, vtranque acceptionem & definitionem proponere. Et ratio est quia dominium vt pertinet ad præ sentem disputationem de restitutione, non solum accipitur strictè, sed etiam generali & ampla significatione secundùm quam accipitur in definitione restitutionis. Quie nim læsit alterum in re cuius erat dominus secundum amplam significationem dominij: tenetur nihilominus illi restituere. Cō parantur itaque istæ duæ definitiones inter se, sicut superius & inferius, quasi homo & animal. Sed contra vtramque definitionem arguitur. Primo de bonis primogenituræ, quæ Hispanè dicitur (mayorazgo) primogenitus est dominus illorum bonorũ . Et tamen non habet facultatem expendendi in omnes vsus, ergo &c. Cōfirmatur . Pupillus quandiu sub tutoribus est: est verus dominus hæreditatis, & non habet facultatem expendendi aliqua bona per seipsum: iuxta illud ad Galatas 4. "Nihil differt à seruo, cum sit dominus omnium." Secundò arguitur. Qui habent Ecclesiastica beneficia, quales sunt parochi & Episcopi, habent dominium beneficiorum, & non possunt vendere beneficia, neque super illis ponere pensionẽ aut censum, ergo. Ad primum argumentum, non desunt qui negent primogenitos esse veros dominos: sed solum esse aiunt vsufructuarios primogeniturę . Opposita tamen sententia tenenda est. Et ratio est manifesta, quia illa bona habent aliquem verum dominum, non enim sunt Regis vel communitatis, sed non est alius qui possit assignari nisi primogenitus, ergo. Confirmatur. Quia si quis illa bona retineat, tenetur restituere ipsi primogenito, ergo est verè dominus. Ad duo argumenta ergo respōdetur . Ad primum, quod primogenitus & pupillus habent verum dominium, tamen impeditum lege iustissima & conuenientissima ad conseruationem Reipublicæ in splendore & potentia. Ad secundum respondetur eodem modo pro nunc, etenim lege diuina impeditur emptio vel venditio beneficiorũ ecclesiasticorum. Cæterùm, An præter vitium simoniæ, quod committitur cum quis intendit vendere beneficium, sit etiam translatio beneficij impedita iure diuino & naturali, an solũ Ecclesiastico: disputatio est inter Theologos, cuius definitio nō est præsentis loci. Vtraq; tamen pars est probabilis, vt in altero tractatu de partibus potentialibus iustitiæ, vita comite ostendemus. Deinde explicanda à nobis consequenter sunt quædam vocabula: quæ magnam habent cum dominio coniunctionem & affinitatem. Verbi gratia, titulus, possessio, vsus, & vsusfructus. Titulus quidem est principium & veluti causa efficiens moralis dominij. Verbi gratia. Electio est titulus principatus vel episcopatus &c. Emptio verò est titulus dominij rei emptæ: possessio est detentio voluntaria. Vel si vis definitionem formalem, est ius quod causatur ex detentione voluntaria per actum corporalem iuris adminiculo interueniẽte . Voluntaria, quoniam per liberum arbitriũ homo possidet. Sed quia voluntas nisi manifestetur exterius, eon sufficit ad possessionem, propterea additur, per actum corporalem explicatiuum voluntatis. Quemadmodum in possessione domus acquirenda solent homines claudere & recludere fores. Postrema particula distinguit possessionem ab iniquis detentionibus. Fur enim & latro non dicũtur possidere quæ detinent. Quapropter à iuris peritis vocantur, Detentores. Deinde vsusfructus & vsus accipiuntur propriè. Et hoc modo dicũtur de illis rebus quæ vnico actu & vsu consumuntur: cuiusmodi sunt omnia comestibilia & potabilia. Et sic diffinitur vsus ꝙ sit ius alienis rebus vtendi salua earũ substantia. Vsusfructus verò definitur ꝙ sit ius alienis rebus fruendi, salua eorum substantia. V. g. si quis habet facultatem à vero domino vescendi vuis ex vinea eius, non potest vendere vuas: sed tantùm frui. Si tamen accipiamus, vsum & vsumfructum generali acceptione indifferens est ad res illas siue vsu consumantur siue non. His præiactis. Dubiũ est solenne non solũ inter Scholasticos, sed etiam inter summos Pōtifices , vtrũ vsus distinguatur à dominio. Ita videlicet, vt vsus possit esse apud vnum, & dominium apud alterum. In qua re habemus decretum Nicolai. in capit. exit qui seminat. de verborum significatione. libro. 6. Vbi contendit dominium & vsum res esse distinctas, ac proinde quòd fratres Minores Diui Francisci (ait) habent verum vsum rerum, non tamen dominium: sed dominium illarum rerum, quibus vtuntur, residere apud summum Pontificem, etiam vsu con sumptibilium, vt potabilium. Ac proinde quotidie sunt conuiuæ summi Pontificis apud quem est dominium. Huic decisioni subscribit Clemens V. in Clementina. exiui de paradiso. de verborum significatione. Contrarium videtur sentire Ioann. XXII. in extrauaganti. Ad conditorem. de verborum significatione. Et quòd fratres Minores habent in communi dominium rerum quibus vtuntur. Item in extrauaganti. Quia quorundam. Eidem ait, Quòd si quis contra id definire ausus fuerit, tanquam contumax Romanæ Ecclesiæ habeatur. Et propterea Diuus Thomas quæst. 78. articulo. 1. Idem videtur sentire, scilicet, quòd vsus nō distinguitur à dominio in ijs quæ vsu consumuntur. Idem sentit Syluester in verbo, dominium §. tertio. Ratione vero arguitur: pro ista sententia vsus est ius vtendi rebus, salua earum substantia, sed impossibile est, quòd aliquis vtatur rebus quæ vnico actu consumuntur, salua illarum substantia, ergo saltim in huiusmodi non distinguitur vsus à dominio. Et confirmatur. Quoniam actus dominij in huiusmodi rebus est consumptio ipsarum, ergo vsus illarum non distinguitur à dominio. Pro huius difficultatis intelligentia notandum est, quod vsus rerum vsu consumptibilium potest dupliciter cōsiderari . Vno modo per modum habitus, & est ius vtendi huiusmodi rebus: & ita diffinitur apud Iuris peritos. Altero modo, vt est actus vtendire. Et iste dicitur vsus facti: alter verò dicitur iuris vsus. Notandum est secundo, ꝙ huiusmodi res vsu consumptibiles duplicem possunt habere vsum. Alterum proprium ipsarum rerum ex natura sua: sicut panis ex natura sua ordinatur vt comedatur, vinum vt bibatur. Alter vsus potest esse aduentitius & quasi extraneus: ad quem ordinātur istæ res ex beneplacito hominum. Verbi gratia. Si quis vtatur pecunia ad ostẽ tationem . Similiter etiam comestibilia, & alia huiusmodi possunt ad istum finem ordinari. His ita cōstitutis sit prima conclusio. Manifestum est, quòd vsus rei quæ non consumitur vsu distinguitur à dominio. Verbi gratia. Vsus domus locatæ est apud Petrũ , dominium verò est apud Paulum. Sic etiā vsus quo res consumptibilis non consumitur, distinguitur à dominio: quia ostentatio est vsus rei: & tamen ostentatione non consumitur panis nec vinum nec carnes. Et ideo huiusmodi vsus potest distingui à dominio. Atqui in hac conclusione non est difficultas. Secunda conclusio. Vsus rerum, quæ vsu proprio consumptibiles sunt, at vero vsu extraneo non consumuntur: constat etiam, quòd distinguitur à dominio hęc etiam est manifesta. Tertia conclusio. Vsus proprius in habitu, qui dicitur vsus iuris, distinguitur à dominio. Verbi gratia. Si Petrus concedat Paulo, vt possit vesci cum voluerit, fructibus vineæ suæ, certè dominium manet apud Petrum etiam fructuum, ius autem vtendi illis manet apud Paulum. Probatur primò. Quoniam Deuteronomij capit. 23. Concedebatur vnicuique facultas ingrediendi vineam, & vescendi vuis: & tamen dominiũ vuarum erat apud dominum vineæ. Similiter in Actibus Apostolorum legimus capit. 2. quòd erant illis omnia communia & distribuebatur vnicuiq́ue prout cuiq́ue opus erat: & tamen dominium illarum rerum non erat penes singulos fideles. Item §. minus. Instituta. de vsu & habitatione. dicitur, quòd potest quis habere vsum olerum & florum pomerij, non tamen habere dominium vt possit eas vendere & alienare. Deinde probatur eadem conclusio. Dominiũ est ius siue facultas propria vtendi re in omnem vsum: at vero vsus habitualis siue vsus iuris proprius istarum rerum nō est facultas vtendi illis in omnem vsum, ergo distinguitur à dominio. Præterea in extrema necessitate omnia sunt communia, etiam istæ res vsu consumptibiles, imo istæ maximè, & tamen nō sunt communia quantum ad dominium: aliâs diues, qui non facit eleemosynam pauperi in extrema necessitate constituto, teneretur ad restitutionem. Quod est contra communem sententiam Theologorũ supra quæ stione 32. qui asserunt, quòd solùm tenetur ex charitate & misericordia dare illam eleemosynam. Denique singuli religiosi nō ha bent dominium rerum & habent vsum cibi & potus, ergo distinguitur à dominio. Deinde sit quarta cōclusio . Vsus facti siue vsus in actu in istis rebus vsu cōsumptibilibus multò magis distinguitur à dominio, quàm vsus in habitu siue vsus iuris: non tamen distinguitur à dominio impropriè dicto, quod alias dicitur dominium actuale. Pro cuius intelligentia est notandum, quòd quemadmodum distinximus vsum in habitualem & actualem: ita solet distingui dominium, in habituale & actuale taliter vt habituale sit facultas illa propria vtendi rebus, actuale vero dominiũ iudicatur ipsum exercitium dominij. Sed est maxima differentia: quoniam vsus propriè est in actu ipso: in habitu verò impropriè & secundum quid. Dominium autem vice versa, nam in actu non est propriè dominium: in habitu vero est propriè dominium, quoniam est ipsa facultas siue potestas essentialiter. At vero dominium in actu potius est effectus dominij, quàm ipsum dominium. Probatur igitur prima pars conclusionis, quoniam dominium per se loquendo est facultas. Vsus in habitu etiam est facultas: sed vsus in actu non est facultas, ergo multo magis distat à dominio propriè dicto. Secunda vero pars conclusionis probatur, quoniam dominium in actu nihil aliud est quàm effectus & vsus dominij siue exerceatur à proprio domino siue ab habente licentiam ab illo. Ergo vsus actualis istarum rerum non distinguitur à dominio impropriè dicto. Per hanc doctrinam possunt conciliari dicta Pontificum locis citatis. Ita vt Ioannes XXII. intelligatur iuxta secundam partem huius conclusionis. Alij vero Pontifices intelligantur iuxta priorem partem, & iuxta alias conclusiones. Ex dictis sequuntur tria corollaria. Primum est, quòd fratres Minoritæ etiam in communi non habent dominium rerum etiam illarum, quæ vsu consumuntur: sed habent vsum iuris & vsum facti omnium rerum quæ vsu illis conceduntur. Etsi quæ ras, vbi nam est dominium istarum rerum? Respondetur, quòd illarum dominium est, vel apud summum Pontificem, vel apud illos qui elargiuntur fratribus illas tales res in eleemosynam, vel dicatur, quòd est apud rempublicam donantem. Aliqui distinguunt dupliciter. Dicunt enim quòd fratres minores tantum habent vsum facti. Item aiunt, quòd dominium vsu consumptibilium rerum est apud summum Pontificem. Ita vt quotidie sint conuiuæ illius. At vero pecuniarum dominium, dicunt quòd est apud illos qui largiti sunt illas. Sed tamen istæ duæ differentiæ & distinctiones non bene à nobis intelliguntur. Primò quidem, quia vsus iuris non repugnat paupertati Euangelicę siue in particulari siue in communi. Probatur: nam singuli fratres aliarum religionum sunt verè & propriè Euangelici pauperes non minus quam fratres Minores, & tamen isti habent vsum rerum, non solum facti, sed etiam iuris. Ergo quòd communitas fratrum Minorum habeat vsum iuris etiam per modum habitus, non repugnat paupertati illorum. Similiter non bene intelligitur distinctio pecuniarum ab alijs rebus vsu consumptibilibus. Nam qua ratione cibi & potus dominium est apud Pontificem erit etiam & pecuniarum, & rursus qua ratione dominium pecuniarum dicitur manere apud eum qui elargitus est: erit etiam dominium cibi & potus, donec consumantur. Quapropter nos non admittimus istas distinctiones. Sed vniuersaliter dicimus ipsos habere vsum iuris & facti: dominium autem esse vel apud Pontificem, vel apud rempublicam vel apud largitorem: ita quod non est necessarium, ꝙ illa Minorũ cōmuuitas habet aliquod dominiũ propriè dictũ . Secundum corollarium est, quòd non ea ratione negandum est esse dominium in ordine Minorum, quia non possint vendere res quæ sibi conceduntur. Probatur, nam quilibet religiosi aliarum religionum de facultate Prælati possunt vendere & donare res sibi concessas ad quemlibet vsum, & tamen non propterea sunt domini, ergo neque cōmunitas fratrum Minorum erit domina illarum rerum, etiam si possit eas vendere vel donare de facultate vel summi Pontificis, vel dominorum qui res illas concesserunt. Et quanuis illi non dicant expressè quod fratres possint vendere: dicunt tamen interpretatiuè. Deinde probatur, quia pauper qui est in extrema necessitate habet vsum omnium rerum ad supplendam illam: ita vt possit vendere & donare, & tamen non est dominus ipsarum rerum, ergo similiter potest esse eadem facultas in fratribus Minoribus. Ratio huius veritatis est, quia tam Prælati ipsius religionis, quàm tota communitas censentur merè dispensatores de voluntate dominorum, qui res illas concesserunt. Et quia facultas expendendi illa bona non est propria ipsius religionis: propterea non censetur esse ibi dominium, magis quàm in dispensatore famulo alicuius domini: qui liberam habet facultatem expendendi bona illius. Tertium corollarium. Nullus religiosus cuiusuis religionis potest vendere vel alienare, quæ sibi cōceduntur ad vsum, etiā comestibilia absq; licentia Prælati expressa vel interpretatia ad iudicium boni viri. Ad argumenta posita in principio patet ex doctrina conclusionum. Ad autoritatem Diui Thomæ, respondetur quòd loquitur de distinctione dominij & vsus quantum ad hoc quòd seorsum non est pretio æstimabile dominium rerum quæ vnico actu & vsu consumuntur. DVbitatur iam cōsequenter in hac quę stione de subiecto dominij, quod nā sit proprium subiectum dominij. Gerson & alij iuniores, vt refert Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quæst. 1. artic. 2. tenent quòd bruta inter se inuicem dominantur. Et probant argumento ducto à gruibus, & à leone, quæ quidem animalia videntur exercere dominatum erga alia: leo siquidem fortissimus bestiarum, qui communiter dicitur; Rex animantium. Idipsum probatur ex Genes. cap. 1. vbi herbæ signantur in pabulum bestiarum, ac subinde illarum habent dominium. Alij vero distinguunt de dominio, quòd aliud sit naturale puta à natura inductũ . Aliud vero regale. Et primum dominium constituunt in animalibus. Secundum vero in sola creatura rationali. Potest probari hæc opinio. Nam vt patet ex præcedentibus bruta habent suas leges naturæ, ergo habẽt facultatem vtendi aliquibus rebus in vsus permissos à tali lege. Nihilominus pro huius intelligentia supponendum est, quòd subiectum est duplex, aliud inhæsionis aliud vero denominationis. Verbi gratia. Crispitudo solis capillis inhæret: at vero denominat totum hominem. Similiter solet distingui subiectum duplex: aliud totale vt compositum corporeum, aliud verò subiectum, vt quo, qualiter à Metaphysicis quantitas appellatur subiectum accidentium corporalium. Secundò, nota ex Diuo Thoma de potentia quæstione. 7. artic. 1. ad quartum. quòd dominium importat tria. Primo potentiā coerciuam subditorum. Secundò ordinem ipsius dominij ad sibi subditos: qui ordo cō sequitur ad potentiam prædictam. Tertiò connotat rationem termini ipsorum subditorum ad dominum, quatenus relatiuè consistunt in respiciendo se inuicem. Sit prima conclusio. Solus Deus est propriè perfectissimus Dominus earum quibus vtitur rerum. Probatur, quia solus ipse est creator & gubernator omniũ , ergo &c. Etenim quatenus creator est dominus totius entitatis & cuiusuis actionis: & quatenus gubernator habet dirigere omnia ad finem. Vnde qua ratione creator est, omnia sibi subijcit: & qua ratione gubernator subijcit illa sibi tanquam vltimo fini. Vnde constituitur hoc discrimen inter dominium Dei & hominum: quòd homo non est dominus naturæ, sed dũtaxat vsus. Deus autem & naturæ & vsus. Hinc est, ꝙ Deus dicitur solus Dominus, non tantum quia Antonomaticè dominus est, sed quia solus ipse dominus est naturæ rerum. Qua ratione in scriptura solet dici non solum dominus, sed dominator Isaiæ 3. & 10. Secunda conclusio. Angelus etiam est subiectum dominij. Probatur, quia angelus intellectualis est & liber, ergo dominus earum actionum quæ subduntur propriè eius libertati. Vnde maximè dicitur sui compos. Quòd si quæras, vtrũ angelus habeat dominium aliquarum rerum corporalium? Respondetur negatiuè, quia nullibi legimus dominium istud esse traditum angelis, & ratio congruit, quia angelus caret corpore, ergo incongruenter dominaretur creaturæ corporali. Quod si aliquan do legimus in scriptura angelis fuisse traditam potestatẽ vtendi rebus corporeis. Apocalyp. 7. "Quibus datum est nocere terræ, & mari," intelligendum est de vsu ministeriali & tanquā exequentes mandatum domini, Quod innuitur ibi, "Nolite", &c. Sic etiā mouent cælestia corpora. Sed contra hanc conclusionem arguitur. Nam angelus per naturam habet potestatem vtendi his rebus corporeis in quoscunque vsus lege permissos, ergo verè est dominus. Antecedens patet, quia habet virtutem naturalem transmutandi res istas, ergo multo magis illis conceditur vsus. Secundo, homo est dominus istarum rerum corporalium: quia conditus est ad imaginem & similitudinem Dei, vt cō muniter docent sancti, sed angelus potiori iure conditus est ad similitudinem Dei, ergo erit dominus sicut homo. Minor probatur. Quia angelus non solum imago dicitur, sed signaculum similitudinis Dei. Ad primum argumentum respondetur, quòd angelus solum habet vsum istarum rerum corporalium applicando actiua passiuis, non autem immediatè transmutando res istas inferiores. Vnde D. Tho. 1. par. quę stione . 110. artic. 2. contra Platonem & Auicennam concludit ꝙ solum composita corporalia sunt immediata causa transmutationis formalis istarum rerum, aut etiam Deus qui est eminenter omnia etiam corporalia, nec sufficit ꝙ angelus operetur vt potestas superior gubernatiua potestatis inferioris. Nam vt respondet D. Tho. ibi arti. 1. est solum potestas ministerialis. Ad secundum respondetur. Primo ꝙ potius inde sequitur oppositum, quia illo loco Deus volũtariè tradidit dominium rerum corporalium homini. Quare si angelus futurus esset dominus earundem rerum dispensatione diuina illud fieret. Secundo respondetur, ꝙ non solum tribuitur dominiũ homini quia imago Dei, sed etiam quia cō ditus ad similitudinem eius. Quod importat nomen ipsum, scilicet, ad imaginem & similitudinem: per imaginem enim anima designatur. Et in eo quod ait, ad similitudinem, significatur ipsum corpus. Vt intelligit Diuus Ambrosius de fide Orthodoxa cap. 8. Diuus Basilius aduersus Eunomium lib. 2. Gregor. Nazianz. serm. de Epiphania. Tertia conclusio. Solus homo est subiectũ dominij propriè inter creaturas corporales. Hanc conclusionem probat Soto vbi supra quinque rationibus quibus alias duas superaddimus. Prima est, quia ius & iustum solum reperiuntur in brutis metaphoricè & non propriè, ergo dominium verum & proprium non erit in illis. Consequentia patet, quia dominium idem est quod ius aut facultas vtendi re. Secundò. Nam si alia animantia iure naturæ haberent dominiũ proprium istarum rerum, iniustè subijceretur dominio hominis: quod est contra illud Psalm. 8. "Omnia subiecisti sub pedibus", &c. & Genes. 1. "Dominamini piscibus maris & bestijs terræ." Nihil tamen inconuenit concedere dominium improprium in brutis sicut cōcedimus ius aut iustũ secundũ quid. Quarta conclusio. Inter homines nullus est qui non sit subiectum capax dominij propriè in quacunque sit ætate seu statu & conditione. Probatur. Quia dominiũ competit homini eo quòd rationalis est, hoc autem omni homini conuenit, ergo quòd sit subiectum capax dominij. Maior ab omnibus admittitur. Ex quo sequitur primò, ꝙ pueri nondum vtentes ratione possunt habere verum dominium: quod non solum constat ex legibus ciuilibus, sed etiam ex D. Paul. ad Galat. 4. " Quāto tempore hæres paruulus est nihil differt à seruo cũ sit dominus omnium." Secundò sequitur ꝙ amentes etiam possunt verum dominium habere proprium. Quod patet, quia iure hæreditario succedunt parentibus. Verum est tamẽ quòd amentes quibusdam dominijs iustè priuantur: quia illa instituta sunt in bonum Reipublicæ, cui non pussunt consulere carentes ratione. Tertiò sequitur, quòd amentia superueniens iuri in re & dominio acquisito non priuat ipso facto tali dominio, amentem, etiam si amentia fuerit perpetua. v. g. si quis electus Rex, aut institutus Episcopus postmodum incidat in amentiam: Rex & Episcopus manet. Verum est tamẽ , quòd illa dementia est sufficiens ratio vt deponatur amens. Quare Caietanus opusculo de potestate Papæ cap. vltimo. inter causas depositionis Pontificis, vltimam refert, si incidat in amentiam. Tunc inquit deponendus est. Quartò sequitur ex his quòd dominium non consistit in vsu rationis aut libertatis actuali vel habituali: sed in natura rationali cui tribuitur. Ex quo etiam sequitur, quòd in definitione dominij facultas vtendi quæ ibi ponitur non importat habilitatem aut potentiam vsus proximam, sed potentiam radicalem. Quòd si obijcias cō tra , quia religiosi non sunt capaces dominij: & tamen habent rationalem naturam; Respōdetur , ꝙ ipsi abdicauerunt volũtariè potestatẽ : & ius dominij: habẽt tamẽ radicalem potestatẽ : vt si mutẽt statũ sint domini. v. g. si fiant episcopi: erunt domini, vt quidā opinantur. Hactenus de subiecto totali. De subiecto vero formali sit quinta conclusio. Subiectum quo aut ratio subiecti ipsius dominij, est intellectus simul & voluntas libera. Probatur. Nam facultas vtendi re in quoscunque vsus lege permissos radicatur simul in intellectu & voluntate libera, ergo. Antecedens patet, quia homo non dicitur sui compos neque vtens aliqua re, nisi quatenus est intelligens & liberè volens. Quod colligitur ex D. Tho. 1. 2. q. 1. art. 1. & 2. & quæst. 16. per totam. Quod si quæras in qua istarum potentiarum potissimũ radicetur dominium? probabile est ꝙ in intellectu: quia illa est potentia præstantior & dirigens voluntatem. Mea tamen sententia, potissimùm radicatur dominium in libertate voluntatis: quia in ipsa completur facultas vtendi rebus nobis subiectis. Vnde D. Tho. sequutus Damascenum. 1. 2. quæst. 1. artic. 1. potissimum reducit dominium hominis in liberum arbitrium. Vbi acutè Caietanus notat, quòd actiones intellectus præuenientes voluntatem, licet sint hominis secundùm quòd homo, nō tamen sunt hominis secundùm quod dominus suarum actionum. Sexta conclusio. Subiectum inhæsionis dominij totale in nobis, mihi verosimile est, quòd sit anima rationalis vt coniuncta corpori: subiectum autem totale denominationis erit ipsum cōpositum . Prima pars huius conclusionis probatur primò, quia dominium est ius & facultas operatiua secũdũ rationem & volũtatem , ergo ibi subiectatur. Probatur consequentia, quia facultas intellectus & voluntatis inhæret vel voluntati vel intellectui, aut animæ. Vt patet in habitibus qui dicuntur animæ facultates. Et confirmatur. Dominium quod habet homo suarum actionum, subiectatur in anima, ergo quodlibet dominium. Cōsequentia patet à paritate rationis. Antecedens verò probatur. Nam tale dominium non potest esse accidens corporale: alias actiones spirituales animæ, quarum dominatur homo, subderentur accidenti corporis sibi inferioris. Secundò. Dominium est accidens conueniens homini secundùm propriam dignitatem qua distinguitur ab alijs animantibus, ergo illud est perfectio animæ: ac subinde animæ inhæret. Sed contra. Nā sequeretur quòd anima separata retineret dominium, quod habebat in corpore, quod est absurdum. Respondetur negando sequelam: quia ea facultas, vt dixi in conclusione, solum competit animæ vt coniuncta corpori. Quod si huius rationem exigas: ea est, quia dominium importat facultatem vsus rei in propriam vtilitatem. Hanc autem non potest habere anima separata ab istis rebus corporalibus. Et secundò, quia vsus dominij est secundùm leges, & qui exercetur medijs contractibus externis, vt venditione, emptione, aut alienatione: quæ nullatenus possunt conuenire animæ separatæ. Et tertiò, quia anima separata non habet proportionem cum his rebus externis, vt de angelo diximus. Vltima conclusio. Dominium hoc non est relatio inhærens animæ: sed quædam perfectio absoluta. Hoc dico contra quosdam tenentes dominium formaliter consistere in relatione. Imo quòd sit respectus rationis. Cōtra quos arguitur primò. Quia facultas vtendi re in quoscunque vsus, &c. non est relatio formaliter: sed potestas absoluta ordinata ad actus reales. In hoc autem consistit ratio formalis dominij: siquidem est eius definitio, ergo non in relatione consistit. Secundò, dominium est ius: ius autem non est formaliter relatio, quia est obiectum iustitiæ: & insuper, quia est virtus executiua agentis. Tertiò, quia dominium est perfectio animæ, & hominis dignitas, ergo non est relatio formaliter. Sed est argumentum. Nam Aristot. constituit dominium in prædicamento relationis, dicens, quòd totum esse domini est ad seruum. Similiter Diuus Thomas de potentia, quæstione. 10. vbi supra dicit, quòd dominium formaliter importat præter potentiā , relationem quandā ad subditos. Quod confirmatur, quia dominium in Deo secundùm sententiam Theologorum formaliter est relatio, imo respectus rationis. Respondetur nihilominus, quòd Aristoteles ibi solùm apponit exempla, vt explicet naturam relatiuorum, non verô determinat illa exempla in relatione formaliter contineri: alioquin scientia & scibile & caput in relatione consisterent. Et ad Diuum Thomam respondetur, quòd se explicat, cùm dicit quòd dominium importat potẽtiam , & ad ipsam consequitur relatio. Ad confirmationem respondetur, quòd licet dominium in Deo dicat respectum rationis: in nobis tamen est perfectio realis. Quemadmodum creator & gubernator in Deo de formali dicunt respectum rationis: in nobis autem gubernator & productor, formaliter important aliquid absolutum & reale. Ad argumenta Gersonis in principio dubij facile patet solutio. DVbium est aliud circa hoc ipsum; Vtrùm solus intellectus & voluntas sint radix totalis dominij, an vero requiratur aliquid superadditum talibus potentijs, vt scientia fides aut charitas? Pars affirmatiua probatur. Nam Genesis 1. quando Deus concessit dominium omnium rerum primo parenti. Antea benedictionem illi contulit, quæ designabat aliquid superadditum pertinens ad ordinem gratiæ, ergo iste est titulus dominij, quod statim illi contulit. Circa hoc dubium fuit error Vualdensium, qui dicebantur pauperes de Lugduno. Dicebant enim quòd charitas & gratia sunt quæ constituunt hominem dominum rerum omnium. Hos sequitur Vvitcleph: & eam sententiam tenuit Armachanus libro. 10. de quæstionibus Armenorum capit. 2. & 4. Fuit secundus error & Hostiensis in cap. super his. de voto & voti redemptione qui dicit, quòd titulus dominij est fides supernaturalis. Ter tia sententia est Gersonis cōsideratione 13. & Conradi lib. 1. de contractibus cap. 2. Isti tenent, gratiam & charitatem conferre homini dominium, qua sublata, homo non habet dominium rerum externarum. Et vocant hoc dominium gratificatiuum. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Error est manifestus ponere charitatem & gratiam conferre dominium ciuile rerum externarum. Definitur hæc conclusio contra Vvitcleph Concilio Constantiensi Sessione. 8. articulo. 8. & 15. de qua vide Doctores quos adducit Vvaldensis in suo doctrinali antiquæ fidei, capit. 81. Quod autem non sit dominium gratificatiuum, vt ponebant Gerson & Cō radus , licet nō sit certum secundùm fidem, mihi tamen videtur sententia affinis sententiæ Vvitcleph: siquidem dominium aliquando constituunt propter charitatem. Præterea. Nam sequeretur, quòd si homo non sciret se habere charitatem, non posset vti isto dominio: ac subinde sicut impossibile est cognoscere se esse in gratia, ita impossibile est cognoscere huiusmodi dominium, & per consequens homo non posset habere iustum & liberum vsum rerum: cum non sit certus an sint propriæ. Secunda conclusio. Multò minus fides confert dominium rerum corporalium. Hæc sententia est omnium doctorũ Theologorum & Iurisperitorum, excepto Hostiensi. Probatur. Nam tunc omnes Christiani & singuli haberent dominium omnium rerum externarum. Siquidem omnes habent fidem: & ita indiscriminatim quilibet posset vti rebus possessis ab alio domino. Secundo sequeretur, quòd nullus infidelis haberet verum dominium: quandoquidem non habet titulum fidei veræ: & sic non essent Regna ante fidei susceptionem, contra illud Matth. 22. "Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo." Ad argumentum quod erat Armachani respondetur, quòd illa benedictio non erat collatio alicuius doni supernaturalis: quia etiam reliqua animātia benedicta sunt à domino: & præterea, sequeretur quòd si conferretur homini dominium ex tali benedictione, quòd etiam post peccatum ha beret totum illud dominium. Nam peccatum non tollit dominium, vide Magistrum Victoriam in relect. 1. de Indis. p. 1. & Caietan. infra quæstione. 66. Hæc de subiecto dominij, & de prima parte tractatus dicta sufficiant. ¶ Secunda Quæstio seu disputatio de dominio cōtinet duas partes. Jn prima dicemus quotuplex sit dominium. In secunda verò dicetur quænam sit materia dominij. CIrca primam partem est prima conclusio. Dominium sequentibus diuisionibus ab origine repetitis diuidendum est. Prima sit dominium aliud diuinũ aliud humanum. Diuinum dominium in præ sentia non dicitur id quod est in Deo tanquam in subiecto: quoniam de hoc egimus in præcedenti quæstione. Neque pertinet ad nos: sed dicitur in præsentia dominium diuinum ab autore Deo, quod Deus concessit homini. Contra verò ius humanum dicitur id quod homo homini concessit. Diuisum itaque huius diuisionis est dominium hominis. Secunda diuisio est, qua diuiditur ius diuinum seu dominium diuinum in dominium quod pertinet ad naturæ ordinem, & dominium quod pertinet ad gratiæ ordinem. Exemplum primi est erga res naturales . v. g. erga elementa, terram, fruges. Exemplum secundi in dominio quod habemus ad gloriam per gratiam & per sacramenta. Tertia diuisio est in qua subdiuiditur rursus dominium diuinum pertinens ad naturæ ordinem in dominium naturale & dominium quod ex placito diuino superaddito naturæ habetur. Dominium naturale est illud quod non solũ habetur erga res naturales, verùm habetur erga res naturales per inclinationẽ naturę : quale est dominiũ erga elementa. Dominiũ verò quod habetur ex placito diuino superaddito naturæ est illud quod licet sit erga res naturales, nō tamẽ ex inclinatione naturæ. Exemplum est in dominio quod habuit Saul & Dauid in regno Israelitico. Quarta diuisio in qua diuiditur dominium diuinum pertinens ad ordinem gratiæ, quod erat secundum membrum secundæ diuisionis, in dominium quod est connaturale ipsi gratiæ, & sequitur ad naturam illius in omni tempore & statu. Exemplum est in dominio quod habet homo ad beatitudinem per idẽ , & per præcepta fidei, spei, & charitatis: & in dominium quod habetur ex placito & institutione diuina superadditum gratiæ, cuiusmodi est dominium iurisdictionis spiritualis, quod habet Summus Pontifex in tota ecclesia, quodque est dominium monarchiæ ex placito Christi superaddito gratiæ. Exemplum item est in dominio quod homo habet ad beatitudinem per præcepta sacramentorum, quæ sunt superaddita gratiæ ex placito Christi. Et hoc secundum dominium dicitur dominium positiuum: quod superuenit gratiæ per positionem & institutionem diuinam. Hactenus diuisimus dominium diuinum. Quinta diuisio est dominij humani in dominium erga res spirituales & coniunctas gratiæ, & erga res naturales corporales. Exemplũ primi est in dominio Episcopatus, Decanatus, parochiæ, & aliorum beneficiorum spiritualium, quod dominium confert Summus Pontifex alijs hominibus. Exemplum secundi est in dominio Regis & in dominio cuiuslibet alterius ciuis. Vltimò. Dominium erga res temporales, corporales & naturales, diuiditur in dominium quod ex iure gentium habet ortum, & in dominium quod habet ortum ex iure ciuili. Exemplum primi sit in dominio quod habet homo erga seruum bello captum. Exemplum secundi. In dominio quod habet ciuis substantiæ suæ respectu legum & iuxta leges Regni. Probatur modo has omnes diuisiones esse legitimas: tum quia videre licet in illis omnibus conditiones quas Dialectici & Metaphysici tribuunt bonis diuisionibus, tum maximè quoniam dominium, vt ostendimus quæ stione præcedẽti , est idem quod ius formaliter loquendo. Ius autem vt ostendimus supra quæstione. 57. articulo. 5. 2. & 3. his diuisionibus diuiditur formaliter loquendo & exactè & perfectè, ergo dominium formaliter loquendo eisdem diuisionibus est diuidendum. Sequitur secundum corollarium. Perperam & sine arte Gerson, Conradus & alij iuniores, quos reprehendit Magister Soto libro. 4. de iustitia, quæstione. 2. artic. 1. multiplicant innumeras species dominij sine arte. Nam multiplicatio specierum desumenda est à ratione formali, sed isti autores multiplicant species dominij per obiecta materialia ipsius dominij, ergo perperam & sine arte multiplicant. Secundum corollarium multò commodior & aptior est hęc diuisio à nobis assignata, quàm diuisio assignata à Magistro Soto loco citato. Diuisio enim illius est: dominium est quadruplex, scilicet, naturale, diuinum, humanum, quod oritur ex iure gentium, & humanum quod oritur ex iure ciuili. Probatur modo nostrum corollarium ostendendo commoditatem quæ est in nostra diuisione, & incommoda quę sequuntur ex diuisione illius. Prima est. Nam ipse distinguit ius diuinum à iure naturali, cùm tamen omne dominium naturale sit diuinum, scilicet, à Deo, vt autor est naturæ. Sed videtur Magister Soto excusari ab hac incommoditate: quoniam inquit, quòd omne dominium diuinum est positiuum dominium, quod non conuenit homini ex debito suæ naturæ, sed est ei superadditum diuinitus, & hoc distinguit contra naturale. Sed contra hanc excusationem est argumentum. Tota illa ratio, quam Magister tribuit dominio diuino positiuo, est communis dominio diuino spirituali, & connaturali gratiæ: cuiusmodi est dominium quod habemus per fidei & charitatis præcepta: sed tale dominium citra dubium distinguendum est à dominio quod habetur per institutionem diuinam superadditam, non solum naturæ, verùm & gratiæ: quod proprie loquendo dicendum est positiuum, ergo non excusatur ab incommoditate maxima. ¶ Secunda commoditas in nostra diuisione & incōmoditas in diuisione Magistri est. Nos etenim sequẽdo nostram diuisionem faciliùs & commodiùs reducemus ad artem diuidendi illas innumeras species: quas multiplicant memorati autores, ergo nostra diuisio est melior. Probatur antecedens. Nam Magister Soto reducit dominium quod habuit Adā ad vescendum pomis ligni vitæ, quod illi autores vocabant originale, ad dominium diuinum positiuum. Item dominium beatificum, vt est dominium absoluendi, imo dominium quod habuit Dauid in Regnũ Israeliticum, reducit ad dominium diuinum positiuum: cùm tamen reuera dominium illud Adæ pertineat ad ordinem naturæ: quemadmodum dominium quod habet homo in nostro statu præsenti ad vescendum pomis arborum quarumcunque. Rursus dominium beatificum per præcepta fidei alterius rationis est, vt iam nos aduertimus, à dominio quod habemus ad beatitudinem per præcepta sacramentorum. Ac demum dominium Regium quod habuit Dauid, per se loquendo non pertinet ad ordinem supernaturalem: sed ad naturæ ordinem, sicut potentia visiua restituta cæco per miraculum per se loquendo naturalis potentia est: quanuis per accidens habeat modum supernaturalem. Esset lōgum alias multiplicare commoditates. Arguitur tamen contra huius conclusionis doctrinam. Genera dominiorum nō differunt ratione autoris: sed omnia conueniunt in vno & eodem autore, ergo. Antecedens probatur. Omnia in vniuersum iura & dominia siue naturalia siue supernaturalia sunt à Deo autore, ergo. Propter hoc argumentum Magister Soto in 4. libro de iustitia, quæstione. 2. articulo. 1. ait, dominia non differre ratione autoris: sed ex eo potius quòd naturale dominium est naturæ debitum, diuinum verò est superadditum naturæ nostræ. Cæterum nostra sententia est asserenda: tum quoniam ius, quod est de ratione dominij, multiplicatur & distinguitur formaliter in ratione autoris: tum etiam quoniam Magister Soto non distinguit per suam illam rationem dominium humanum à naturali: siquidem dominium humanum, secundùm naturam est, idest non naturæ superadditum. Ad argumentum facile respōdetur . Omnia dominia esse à Deo autore, qui est primo & per se dominus, sed non eodem ordine & modo. Diuinum siquidem dominium siue naturale siue supernaturale, est à Deo immediatè. Cæterum humanum dominium siue pertineat ad res supernaturales siue ad naturales, est à Deo mediatè per hominis placitum & voluntatem. Rursus dominium diuinum aliud quidem est à Deo, vt autor est naturæ, aliud vero ab eodem Deo, vt autor est gratiæ. Hactenus de prima parte quæstionis huius. PRo secũda parte sit prima cōclusio vniuersalis. Cunctæ res naturales homini inferiores, sunt materia dominij nostri, siue iure naturali siue humano: res verò supernaturales sunt etiam materia dominij nostri iure diuino supernaturali, & iure humano pertinenti ad res spirituales. Hæc conclusio non aliter probatur in præsenti quàm exemplis allatis ex præcedenti diuisione. Naturæ iure dominatur homo cæ lo, elementis, bestijs, &c. Humano vero iure appropriatæ sunt vel applicatæ his vel illis hominibus in particulari. Vt Hispanis Hispania: & singulis ciuibus sua prædia. Item dominiũ supernaturale habet homo quatenus habet ius per opera meritoria ad beatitudinem. Et habet ius similiter ex dominio humano concesso per Pontificem quicunque episcopus ad gubernandā suam diœcesim. Sed circa hanc conclusionem superest disputatio magis in particulari, quænam res naturales & spirituales sint aut possint esse materia dominij? Vtrùm homo ipse, & libertas & vita & fama & honor, ac demum bona ipsa spiritualia. Circa hanc disputationem sit tertia con clusio quantũ ad libertatem. Seruitus vnius hominis siue naturalis siue legalis potest esse iusta & sancta. Itaque vnus homo potest iustè alteri dominari dominio naturali & legali. Pro huius conclusionis intelligentia, notādũ est quod seruitus est duplex: altera naturalis, altera legalis. Naturalis est cùm vnus homo propter inopiā & defectũ rationis seipsum gubernare non potest, is enim naturæ lege subiectus est alteri ho mini qui consilio valeat ad eum gubernandũ : sicuti pars sensitiua in homine subiecta est lege naturæ rationi. Verum est tamen quòd inter huiusmodi homines rationis inopes sunt gradus. Alij siquidem sunt amentes omnino & rationis expertes: qualis natio fortè non est inuenta, sed falso à nonnullis existimatum est, Indorum esse eiusmodi nationem. Alij vero ita sunt ratione inopes, vt quanuis non sint amentes, habeant tamẽ mores ferinos. Vt qui vescantur humanis carnibus impunè, innocentes interficiunt. Eiusmodi sunt apud Indos quidam qui dicuntur Canibales. Et hi secundùm aliquos possunt iustè debellari. De qua re à me latè disputatum est supra quæstione. 10. super artic. 10. dubio quarto. Cæterum non possunt in perpetuam seruitutem more mancipiorum redigi. Demum alij sunt, qui habent secundas prudentiæ partes, vt videlicet qui apti sunt vt regantur ab alijs, quanuis non habeant primas partes prudentiæ, scilicet, vt per se sapiant & seipsos gubernẽt . Omnes igitur hi seruire poterunt seruitute naturali. Verum est tamen, quòd ista seruitus naturalis in rigore & proprietate non est appellanda seruitus. Quia seruitus propriè significat carentiam libertatis: qui autem seruiunt istam seruitutem, sunt omnino liberi. Tum etiam quia seruitus propriè loquendo significat malum & incommodũ eius qui seruit, bonum autem & incommodum eius qui dominatur, siquidem seruus quicquid est domini est. Qui autem seruiunt istam seruitutem naturalem, non propter dominorum commodum, sed propter suum commodum seruiunt. Et eadem ratione dominium naturale, quod respondet isti seruituti, non est propriè dicendum dominium, nisi in generali quadam significatione & ampla acceptione. Altera seruitus est legalis, hoc est, quòd per legem introducta est. Titulus autem legitimus, quo introducitur ista lex, est duplex. Alter quidem emptionis & venditionis: potest siquidem vnus homo seipsum alteri vendere: imo quandoque pater filium potest vendere. Alter titulus est introductus iure belli. Siquidem ij, qui bello capiuntur, iure gentium serui fiunt eorum qui eos ceperunt. Imo inde serui appellati sunt: quia cum iustè possent interfici, seruantur tamen. Probatur conclusio quantum ad primam partem de seruitute naturali. Primò in sacris literis commendatur Melchisedech, qui erat Rex Salem: commendatur Ioseph præfectus toti AEgypto. Et in Deuteron. Summus sacerdos constitutus est à Deo iudex vitæ & mortis: & præcipitur filijs Israel: vt si velint aliquando eligere Regem, non eligant alienigenam, quinimo & ipse Deus complures iudices & Reges illis præfecit, vsque ad Christi tempora, quando iam per tyrannidem Romani Hebræis dominabantur. Diuus Paulus item 1. ad Timoth. 2. ad Titum. 3. Et D. Petr. 1. canonica. 2. dominiũ Regium approbant. Secundò probatur ratione. In statu innocentiæ, si perseuerasser, vxores viris: filij parentibus: plebeij principibus parerent hac seruitute & seruirent: vt ostendit D. Thom. 1. parte, quæst. 96. art. 4. ergo multo magis in statu naturæ lapsæ, vbi maior est rationis defectus. Confirmatur. Inter angelos alij alijs dominantur, superiores videlicet inferioribus, ergo multo magis inter homines oportet, vt alij alijs dominentur. Quantum ad secundam partem patet eadẽ conclusio ex sacris literis. Exodi 21. Leuitic. 25. approbatur seruitus legalis. D. Paul. item 1. Corin. 7. Coloss. 6. Titum. 3. 1. ad Timoth. 6. & D. Petr. vbi supra, eandẽ seruitutem approbat. Approbatur item eadem seruitus multorum Conciliorum & Pontificum decisionibus quas Gratianus cogit in vnum 12. quæst. 2. & in distin. 1. cap. ius gentium, quod desumitur ex Isidoro libro. 7. Etymologiarum cap. 6. vbi dicitur captiuitas introducta iure gentium est. Probatur item eadem conclusio multorum Regum & Cæsarum constitutionibus. Cæsarum constitutiones habentur titulo de statu personarum, & titulo de iustitia & iure. ff. & Instit. de iure naturali gentium & ciuili. Regum verò constitutiones habentur in legibus cuiuscunque Regni. Sed aduertendum est quòd inter Christianos nunquam ista seruitus potest superuenire Euangelio: & ita videtur receptum quasi iure gentium inter ipsos Christianos. Sed hinc ego excipio apostatas desertores totius Christianæ religionis. Hi enim iure belli, mea sententia, serui fiunt capientium: quanuis Euangelium & baptismum antea susceperint. Et similiter excipiuntur iure communi, quod habetur in cap. ita quorundam. Et in cap. ad liberandam terram sanctam. de Iudæis. Illi qui merces prohibitas Sarracenis deferunt, & qui in piratarum Sarracenorum nauibus cupiditatis gratia versantur, etiam si Christiani sint. Vide quę dixi in nostris commentarijs supra quæstio ne. 40. dubio. 12. Sit quarta conclusio. Solus Deus est dominus vitæ hominis: respublica autem est custos vitæ ciuium: vnus quilibet autem ciuis est tutor & custos vitæ propriæ. Idem intelligendum de membris corporis & salute & alijs pertinentibus ad naturæ bona. Explicatur conclusio. Sicut fieri potest, ꝙ aliquis habeat dominium, rerum pertinentium ad bona fortunæ: vt sunt agri, domus, & alius habeat vsum, & vsumfructum: ita intelligendum est, quòd Deus sibi retinuerit dominium vitæ nostræ, membrorum, & salutis: nobis verò concessit vsum & custodiam. Hæc conclusio est Diui Thomæ infra quæst. 64. art. 5. ad primum, secundum & tertium. Et quæst. 57. art. 3. ad secundum. Caiet. infra quæst. 73. ar. 2. & quæst. 150. art. 2. circa fin. & quæst. 154. art. 6. Et Magistri Victoriæ in relectione de homicidio num. 23. quanuis solet citari tanquam autor oppositæ sententiæ, vt videtur insinuare ibi in citata relectione. Probatur modo prima pars. Vita hominis regitur per liberum Dei arbitrium antecedens ipsam vitam: at eadem vita nostra antecedit dominium nostrum tanquā fundamentum & origo illius, ergo solus Deus est dominus vitæ nostræ. Secundò probatur. Vita nostra in præ sentia aut sumitur pro anima qua ratione informat corpus: aut certè pro operatione animæ vegetatiuæ, quæ necessaria est ad detinendam animam in corpore: sed tam coniunctio animę cum corpore, quàm operatio animę vegetatiuæ nō pẽdet à libero arbitrio humano, sed à solo diuino, ergo &c. Tertiò. Ingressus in hanc vitam & transitus ex hac vita in aliam pendet ex solo ar bitrio diuino, ergo solus Deus est dominus vitæ. Antecedens probatur. Solus Deus potest etiam innocentes pro voluntate sua interficere: nemo vero hominum potest quacunque de causa sibi mortem inferre, neque respublica innocentes interficere, ergo solus Deus est dominus vitæ, quia dominus potest vti re in vsus alios consumendo rem ipsam. Vltimò. Si fieri posset, quòd is qui infert iniuriam alteri in vita aut in membris, restitueret eam iniuriam reparando vitam aut membra, non posset vllo pacto qui læsus erat remittere restitutionem magis, quàm cùm habet ipsam vitam aut membra non conseruare illa, ergo certissimum argumentum est, non esse hominem dominum vitæ aut membrorum. Secunda pars probatur. Qui interficit ciuem iniuriam infert & reipublicæ & ciui. Rursus ciuis qui sibi ipsi mortem intulit, iniuriam fecit reipublicæ, ergo ipse non est dominus sed custos. Vltimò probatur. Respublica nō potest ciuis cuiuscunque vitam periculo exponere nisi pro salute ipsius reipublicæ: neque ciuis item potest periculo propriam vitā exponere nisi pro virtute colenda. v. g. pro amico, pro patria: ergo respublica habet ius custodiendi vitam ciuium, sicut & ipsi ciues & non absolutum dominium: & nota quòd sat est ad hoc, vt homini sit facienda restitutio cum læditur in eadem vita, quòd habeat tutelam & custodiam vitæ ad vsum illius. Iam verò ꝙ attinet ad famā & honorem: sit quinta cōclusio . Homo est dominus propriæ famæ & honoris. Hæc cōclusio est D. Tho. infra quæstione. 73. articulo. 4. ad primum. & Magistri Soto libro. 4. de iustitia. quæstione. 6. articulo. 4. libro. 5. de iustitia, quæstio. 10. art. 2. & in relect. de ratione tegendi & detegendi secretum, memb. 1. q. 3. & asseritur cōtra Caiet. infra. q. 73. art. 2. & in summa, verbo, Detractio. Probatur autem ratione. Homo est dominus eorum quæ per arbitrij facultatem regit & gubernat, sed famam & honorem homo gubernat per arbitrij facultatem, vt D. Thom. asserit loco allegato, ergo est dominus famæ. Secundò. Interdum homo iustè & sanctè patitur propriæ famæ detrimentum, imo perdit seipsum & infamat, ergo est dominus famæ, quia idcirco denegabamus homini propriæ vitæ dominium, quoniam nulla de causa poterat sibi mortem inferre, ergo si propriam famam ipse potest perdere, est dominus illius. Antecedẽs probatur. Si quispiam commiserit aliquod occultum crimẽ propter quod alius innocens torquetur: potest iustè reus & nocens seipsum prodere, vt eruat innocentem à morte, ergo ipse seipsum infamat. Sed contra hanc conclusionem est argumẽtum Caietani. Fama cuiuscunque ciuis est bonum reipublicæ & communitatis, ergo non ciuis, sed respublica est domina famæ cuiuscunque ciuis. Miror nō animaduertisse virum aliàs eruditissimum, quòd ista ratio pariter procedat ad probandum, quòd ciuis quicunque nō sit dominus diuitiarum. Respondetur ergo ad argumentum, quòd fama ciuis est quidem bonũ reipublicæ: quemadmodum bonum partis est bonum totius, & debitum subinde ipsi reipublicæ per iustitiam legalem. Cæterùm fama cuiuscunque ciuis est ipsiusmet ciuis tā quam bonum propriũ ipsiusmet partis, ac subinde debitum illi ex iustitia cōmutatiua . Sexta conclusio. Homo est dominus bonorum spiritualium. Pro cuius intelligentia notandum est spiritualia bona esse in duplici differentia. Quædam externa, quæ non faciunt ipsum habentem bonum. Cuiusmodi sunt iurisdictiones ecclesiasticæ ad determinandas causas spirituales: & similiter beneficia spiritualia, iura scilicet ad percipiendas decimas, pro officijs ecclesiasticis. Vt parochia, Episcopatus, Decanatus, &c. Alia vero bona sunt interna: quæ faciunt subiectum bonum. Vt gratia & virtutes infusæ. De bonis primi generis probatur conclusio. Episcopus & parochus potest abalienare à se iurisdictionem ecclesiasticam omnem, quam habet & iura ad percipiendas decimas, si nō vendendo, certè resignando in fauorem alicuius, & donando, ergo est dominus, &c. Cæterum aduertendum est, quòd cum dicitur Episcopus dominus beneficij spiritualis: dicitur dominus illius beneficij, quod sibi secundùm iura retinet & possidet vt epi scopatus. Similiter Pontifex summus sui Pontificatus, Decanus decanati. Non tamen est censendus dominus eorum beneficiorum, quæ secundùm iura tenetur distribuere: sic summus Pontifex nō est dominus Episcopatus Salmantini, Episcopus autem Salmantinus est dominus sui episcopatus, non autem decanatus, aut parochiæ, quam distribuit. De secundi generis bonis probatur cōclusio . Primo, homo per facultatem liberi arbitrij (Deo auxiliante) per peculiare quoddam auxilium comparat sibi à Deo gratiam & reliquas virtutes infusas, ergo est dominus illarum. Secundò. Si homo non esset dominus gratiæ & charitatis, sequeretur quòd cum peccat peccatum furti, aut quodlibet aliud peccatum, committeret geminum peccatum: vnum furti cōtra proximum: alterum iniustitiæ contra propriam animam & contra Deum quia aufert vitam spiritualem: & infert mortem, sicut si seipsum occideret, quod est falsum & contra omnium sententiam. Confirmatur. Si quis dum occidit proximum, consequenter occideret seipsum, citra dubium committeret geminum peccatum: alterum contra proximum: alterum contra charitatem propriam, ergo ad eundem modum esset in præsentia, si homo non esset dominus horum bonorum spiritualium, committeret semper duo peccata. Vltimò probatur. Sequeretur ex opposita sententia, quòd qui peccaret mortaliter, teneretur continuo ad pœnitendum sub præcepto: quod est falsum, vt ostenditur latius in materia de pœnitentia, ergo. Sequela probatur. Præceptũ restituendi aliena obligat statim, vt docet D. Tho. art. 8. quæst. 62. ergo si gratia & reliquæ virtutes infusæ sunt alienæ; continuo tenebimur, postquam eas per iniuriam læserimus, restituere. Libet in hoc loco contemplari diuinam charitatem, vita siquidem nostram, vt paulò antea dicebamus, retinuit sibi tanquam verus dominus: vt nos iam vitam nostram, non quasi humanam, sed quasi rem diuinā procuraremus veluti depositarij & custodes illius. Contra verò, gratiam & reliquas virtutes infusas, quæ sunt ordinis diuini, nobis concessit tanquam veris dominis: vt sic exæquaret humana diuinis, & vt tandem amicorum omnia essent communia, hominis scilicet & Dei. Sed quomodo fieri debeat restitutio, quando læditur homo in huiusmodi bonis siue diuinis siue humanis, dicendum erit infra quæst. 62. artic. 2. Hîc autem aduertendum est nō esse certum quod asserit Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quæ stione. 2. arti. 3. post tertiam conclusionem, scilicet, quòd nunquam Deus vsus fuerit absoluta potestate, quam habet erga vitam humanam. Oppositum enim colligo ex Deutero. 20. & Iosue 6. Vbi legimus Deum præ cepisse filijs Israel, vt interficerent etiam innocentes quarundam gentium habitātium in terra promissionis, quod præceptum impleuerunt filij Israel. item lib. 1. Regum capit. 15. Præcepit Dominus Sauli, vt interficeret omnes Amalechitas etiam paruulos. Et 4. lib. Regum cap. 9. Præcepit Iehu, vt interficeret omnem domũ Achab Regis, in cuius familia verosimile est fuisse aliquos paruulos innocentes. Et denique innocentem Iob percussit Dominus licet ministerio Satanæ in omnibus bonis & eius filios interfecit. Ex quibus omnibus videtur colligi, quòd sæpè Dominus vsus fuerit absoluta potestate sua erga vitā & salutẽ hominũ . Quæstio III. De rerum diuisione. ANTE omnia pro huius quæstionis intelligentia aduertendum est, quòd ea quæ possunt diuidi & proprijs dominis adiudicari, sunt in triplici differentia. Quæ dam enim sunt principatus & iurisdictiones, quædam vero sunt personæ ipsæ: sicut in matrimonio vterque coniux alterius corporis potestatẽ accipit. Alia sunt possessiones & diuitiæ, quę appellari solent res prout distinguuntur à personis. Verum est tamẽ quòd etiam serui quanuis personæ sint, tamen in hoc tertio rerum genere continentur: propterea quòd sunt partes possessionis & ad vendendum, & ad emendum habiles. Venduntur enim & emuntur. Prima conclusio. Dominium esse cœpit simul cum homine: rerum autem diuisio non fuisset facta, si status innocentiæ perseuerasset, sed cœpit rerum diuisio post peccatum quando cœperunt homines multiplicari. Prima pars huius conclusionis probatur: quoniam ratione liberi arbitrij debetur homini dominium. Inde enim factus est homo totius vniuersi dominus, sed primi parentes creati sunt cum libero arbitrio, ergo &c. Altera pars conclusionis est communis sententia Theologorũ : sed diximus in illa particulariter de rerũ diuisione, quoniam personarum & iurisdictionum diuisio fuisset in statu innocentiæ. De qua re vide D. Tho. 1. parte, quæst. 96. artic. 3. & 4. Tertia denique pars conclusionis colligitur ex Genes. cap. 4. Vbi dicitur, quòd Abel pastor ouium obtulit Deo sacrificium de optimis primogenitis gregis sui. Ergo iam habebat rerum diuisionem propriam & distinctam à possessionibus Caim fratris sui. Secunda conclusio. Iurisdictiones omnes iam de facto applicatæ sunt proprijs dominis, personæ vero applicantur quantum ad ius coniugij & consensum vtriusque coniugis. Ex quo etiam sequitur applicatio filiorum quātum ad ius patrium. Res autem non omnes sunt de facto applicatæ. Hæc cō clusio , non tam probatione quàm explicatione indiget. In prima parte conclusionis intendimus, quod nemo hominum est in vniuersum qui non sit subditus alicui Principi, præter ipsos supremos Principes: qui soli Deo subijciuntur, iuxta illud Prouerb. cap. 21. "Cor Regis in manu Domini sicut diuisiones aquarum." Secunda pars conclusionis manifesta est ex ipsa ratione matrimonij requirentis consensum viri & fœminæ. Tertia deniq; pars manifestatur exemplis. Siquidem flumina & montes & feræ syluestres & aues non sunt vniuersaliter applicatæ: ita vt ius piscandi & venandi sit prohibitum. De qua re copiosius dicemus suo loco quæstione 62. Tertia conclusio. Licita est rerum diuisio & appropriatio, non solum pro laicis, verùm etiam pro ecclesiasticis & religiosis secundum illorum professionem. Hæc conclusio est contra quosdam Philosophos, scilicet, Platonem & Socratem: vt patet apud Platonem in Tymęo , qui aiebat omnia esse debere communia, etiam vxores. Est etiam contra quosdam hæreticorum vocatos apostolicos, qui negabant esse licitum propriũ aliquid possidere. Vt refert Augu. in lib. de hæresibus ad Quod vult deum cap. 40. Et lib. 2. de gratia Christi cap. 11. & epistol. 106. ait Pelagium in eodem fuisse errore. Hos sequuti sunt aliqui, qui dicebantur Pseudoapostoli, vt refert Alphonsus de Castro lib. 2. de hæresibus. in verbo, apostolus hæresi. 2. Alij verò hæretici fuerunt negantes licitum esse ecclesiasticis viris quidquam tanquam proprium possidere. Quorum meminit Diuus August. libr. 2. de hæresibus capit. 50. Hos sequuti sunt postea Ioannes Hus, & Vvitcleff, & Lutherus, & Rex Angliæ Henricus Octauus: quorum iussu Germaniæ & Anglicanæ Ecclesiæ bonis suis sunt spoliatæ. Nostra tamen conclusio vniuersalis confessio est Ecclesiæ catholicæ. Et probatur. Nam ab antiquo Patriarchæ, & amici Dei Reges & ciues Israelitici populi semper possederunt propriũ . Cæterùm post Christi etiam aduentum nulla vnquam fuit necessitas ad salutem, vt qui cōuerterentur ad fidem, abijcerent diuitias. Vt cōstat ex Actibus apostolicis, & Epistolis Pauli. Quinimo & Christus Dominus in communi collegio Apostolorum aliquid possedisse videtur. Quoniam Iudas loculos habens ea quæ mittebantur portabat. Hæc etiam conclusio definita est contra Pelagianos in concilio Palæstino, & contra Vuitcleph, in concilio Constantiensi, quæst. 8. Errore 10. & 36. & 39. In cōcil. item Tridentino in Decreto de regularib. sess. 25. ca. 3. vbi cōcedit sancta synodus, omnibus monasterijs tam virorũ , quàm mulierum etiam mendicantium, exceptis domibus Sancti Francisci, quòd bona immobilia possideant. Gratianus deniq; . 1. 2. quæst. 1. & 2. 3. & 4. colligit in vnum, multa Conciliorum & Pontificũ & Sanctorum patrum testimonia, quibus probat licitum esse ecclesiasticis proprium possidere. Videatur Diuus Thomas infra quæst. 66. articulo. 2. & Thomas Vvaldensis libro. 3. doctrinalis antiquæ fidei capit. 81. & Ioannes de Medina libr. de restitutione. quæstio ne prima. dub. 1. & Alphonsum à Castro, in verbo, Ecclesia. hæresi. 4. & in verbo, pau pertas. hæresi. 2. Soto libro. 4. de Iustitia. quæstione. 3. Vide Aristot. lib. secundo. Politicorum. à principio, & deinceps per multa capita disserentem contra Socratem & Platonem. Et Aristotelem sequuti sunt omnes philosophi Peripatetici. Rationes autem pro ista conclusione sunt petendæ à Diuo Thoma, & cæteris autoribus locis allegatis: & nos dicemus pro conclusione sequenti, quæ quidem talis est. Quarta conclusio. Iure positiuo humano introducta est iurisdictionum & rerum diuisio: iure gentium quidem in communi: iure autem ciuili in particulari. Explicatur hæc cōclusio quantum ad secundam & tertiam partem. Quia iure gentium introductum est, vt iurisdictiones & res non sint cōmunes omnibus: sed ius ciuile supra hoc ius addidit, quòd hæc respublica sit huius principis, illa illius, Hispania Philippi, Gallia sui Regis, & ꝙ hic ager sit huius ciuis, ille alterius. Prima pars probatur. Iure naturę res omnes erant communes. Similiter iurisdictiones & principatus nemini erant adiudicati & applicati, ergo solum ius positiuum applicuit. Secundo ea quæ iure naturæ constituta sunt: per se bona sunt, & illis opposita per se mala: sed iurisdictionum, & rerum appropriatio & diuisio non sunt per se bona nec communio per se mala, ergo non iure naturæ, sed positiuo humano introducta sunt. Secunda pars probatur. Rerum diuisio & appropriatio sequitur ex his principijs: Pacem esse retinendam in rebus publicis, agros esse colendos, per consequentiā quanuis non euidentem: vsque adeò tamen apparentem & probabilem, vt nemo sit hominum qui eam negare possit. Ergo pertinet ad ius gentium. Consequentia ista simul cum antecedente patet ex dictis supra quæ stione 57. artic. 2. & 5. Tertia pars asseritur à Diuo Augustino tract. 6. super Ioannem, cuius verba allegat Diuus Thomas infra quæst. 66. artic. 2. Ratione vero probatur. Ius ciuile illud est, quod sibi quisque populus vel ciuitas constituit colligens illud ex principijs naturalibus, sed per consequentiam tantùm probabilem, non necessariam: sed iurisdictionum & rerũ diuisio in particulari est huiusmodi, nec enim admodũ necessarium erat, quod hic Rex huic reipublicæ, ille verò alteri præficeretur: aut quòd hic ager huic homini, ille vero alteri applicaretur, ergo &c. Confirmatur ex lege. 1. ff. de constitutionibus principum. Vbi dicitur quòd respublica & ciuitas quælibet transtulit in Principem omnem suam potestatem. Vltimo probatur. Quoniam, vt ostendemus quæ stione. 5. de dominio. Per ius ciuile transferuntur quandoq́ue dominia inuitis dominis: quandoq́ue vero etiam volentibus dominis prohibentur transferri, ergo &c. Sed cōtra tertiam conclusionem, ac subinde contra quartam arguitur primò. Quia Lucæ 14. inquit Christus "qui non renuntiat omnibus quæ possidet, nō potest meus esse discipulus": sed esse discipulum Christi nihil aliud est, quàm esse bonum Christianum, Ergo Christianus bonus non potest esse dominus. Respondetur hunc locum habere duplicem intelligentiam. Prima est, si intelligatur de renuntiatione per affectionem prauam, & inordinatam erga res temporales per quā anteponitur Christo possessio & hæreditas. Secunda est, quòd intelligatur de his qui profitentur Euangelicam perfectionem. De monachis videlicet, quibus non licet aliquid proprium in particulari possidere. Sed prior intelligentia videtur magis germana & consona his quæ paulò ante præmiserat Christus, si quis venit ad me & non oderit patrem & matrem filios & vxorem adhuc & animam suam, non potest meus esse discipulus. Quæ verba intelligenda sunt necessariò de amore prauo & inordinato. ¶ Secundò arguitur, ex testimonio D. Thom. infra quæst. 66. artic. 1. dicentis, res exteriores subiacere humanæ potestati, quantùm ad vsum, soli autem diuinæ potestati, quantũ ad naturā . Hinc arguitur ex eo quod dictum est supra, ꝙ homo non est dominus vitæ suę quia licet habeat illius vsum & custodiam, non tamen potest eam sibi tollere. Sed D. Tho. dicit ꝙ rerum omnium exteriorũ tantùm habet homo vsum & non potest naturam mutare, ergo. Respō detur Diuum Tho. solùm velle quòd solus Deus potest naturā rerum exteriorum om nibus modis mutare, creando & in nihilum redigendo. Sed homo nihilominus potest in multos vsus, in omnes quidem lege permissos vti rebus externis: ita vt si animatæ sint possit eis vitam auferre: quod dominiũ non habet supra propriam vitam. Quæstio IIII. De peculiari quorundam dominio. ANTE disputationem hanc, vtrùm aliquis homo sit totius orbis dominus & Rex. Duo fundamenta præiacienda sunt. Primum est. Nullus omnino princeps est dominus secũdùm proprietatem bonorum, quæ applicata sunt ciuibus. Hoc asseritur ab omnibus Theologis, philosophisq; & Iuris peritis, vno excepto Hostiensi, quẽ reprehendit meritò Magister Soto libro. 4. de Iustitia. quæst. 4. art. 1. conclus. 1. Asseritur etiam iure Regio Hispaniensi. partitione. 2. tit. 1. lege 2. & 3. Ratione verò probatur. Princeps is dicitur, qui rempublicā gubernat propter ipsius reipublicæ commodum & vtilitatẽ : Contrà verò Tyrannus in gubernatione, is diffinitur qui oblitus commodorum reipublicæ ad suum cōmodum & vtilitatem gerit principatũ . Ergo nō erit legitimus Rex qui sibi appropriat bona subditorũ . Sed arguitur contra hoc fundamentum. Nam libro. 1. Reg. cap. 8. Præcepit Dominus Samueli, vt exponeret populo Israelitico volenti creare sibi Regem, ius Regis eligendi. Illud autem ius est, ꝙ vxores, filios & filias, ciuium substantias, & fortunas eorũ conuerteret in proprium cōmodum ipsius Regis. Respondeo primò: Regem illa omnia posse cum id expedierit bono publico. Respondetur secundò. In eo loco voluisse dominũ quodāmodo auocare populum Israeliticũ à proposito creandi Regem sibi, & idcirco exposuit illis Tyrannidem Regiam, quā solebant, vt in plurimũ Reges exercere, erga ciues subiectos: & hoc appellauit ius Regis qui regnaturus erat super eos. Ius inquam, quod sibi statuebāt tyrannicè. Secundum fundamentũ . Potestas ciuilis ad gubernandam rempublicā habetur ex iu re diuino naturali. Hoc asseritur in allegata partitione Hispanici iuris. lege. 2. & 4. cum sequentib. habetur etiam apud Aristotelem 1. Politic. cap. 25. Vide Victoriam nostrum in relectio. de potestate ciuili. & Soto supra quæst. 4. artic. 1. conclus. 2. Item reuocanda sunt in memoriam, quæ nos supra diximus quæst. 2. huius tractatus, dum ageremus de seruitute naturali. Sed probatur ratione naturali. Respublica ciuilis non potest consistere in societate nisi sit potestas in illa superior apud vnum vel plures: sed homo iure naturali est animal sociabile quòd in republica & societate degere debet, ergo eodem iure debet respublica eligere gubernatorem. Secundo probatur. Iure naturali diuino necessaria est potestas in republica ad puniendos reos: sed talis potestas nō potest esse priuata singulorum, sed necessario debet esse publica, ergo. Minor probatur. Præ cepto quinto Decalogi prohibetur hominis occisio autoritate priuata, nisi in sui defensionem vel proximi. Ad puniendum ergo reos necessaria est autoritas publica quæ homicidas iudicet & puniat. Vltimo probatur. Multitudo sine ordine constare non potest, imo necesse est ibi ad sit perturbatio & cōfusio . Respublica verò quædā multitudo est, ergo constare nō potest sine ordine inferioris & superioris. Cōfirmatur exẽplis . Nā in vniuerso toto diuersis rerum gradibus cō posito præest Deus tanquam Princeps & Dux totius vniuersi. Item in Microcosmo idest, minori mundo qui est homo, sunt diuersi gradus & ordines potentiarũ quibus omnibus perficitur ratio tanquam Dux quinimo inter angelos & inter beatos est ordo inferioris & superioris. Ergo naturalis ratio dictat in republica esse necessarium talem ordinem. ¶ Contra fundamẽtum arguitur. Respublica constituit sibi Regem in quem transfert suam potestatem: aut si mauult plures optimates consules, in quos transfert suā potestatem, ergo talis potestas iure humano habetur non diuino. Respondetur nego consequentiam. Quoniam respublica tenetur creare vel vnum vel plures, qui eam gubernent, iure diuino naturali, non positiuo gentium vel ciuili. Non itaque pendet ex beneplacito reipublicæ creare ciuilem po testatem, sed iure naturæ tenetur. Cum autem creat talem gubernatorem vel gubernatores, transfert in illum vel illos suam potestatem. Quæ quidem potestas, cum in ipsa republica existat diuino naturaliq́ue iure, necesse est vt eodem iure sit in rege constituto. Neque enim fingere licet duas supremas potestates: alteram in Rege, alteram in republica. Sed vna est tantùm, quam ipsa respublica in Regem transtulit, propterea quòd sic non solum melius gubernaretur, imò aliter gubernari nō posset, nec vera gubernatio esset. IAM vero latiùs dicendum est de peculiari quorundam dominio vniuersi. Nimirum de dominio Christi, & summi Pontificis, & Imperatoris. ¶ Et quidem quantum ad Christi dominium attinet, quoniam variæ sunt opiniones, visum est pro vtraq; parte argumenta proponere: deinde nostram meditationem circa hanc cōtrouersiam adiungere. DVbitatur ergo primò. An Christus habuerit dominium temporale huius mundi. Pro parte affirmatiua videtur esse Diuus Thomas in opusculo 20. de regimine principum. libro. 3. cap. 12. 13. & 14. Vbi expressè ait, quòd Christus secundũ humanitatem fuit monarcha & habuit omnem potestatem in cælo & in terra: & ꝙ eius monarchia successit Romanis, & excessit omnes monarchias ex triplici parte. Scilicet ex dominij vniuersalitate, & ex annorum quantitate, & ex dignitate dominij. Et ibidem dicit, capit. 13. quòd Augustus Cæsar gerebat vices dominij Christi Domini post eius natiuitatem annos quatuor decim. Et capit. 14. assignat Diuus Thomas rationes, quare Christus Dominus, cũ habuerit tale dominiũ , in tanta humilitate & paupertate viuere elegerit. Ergo Diuus Tho. planè sentit ꝙ Christus non solũ spirituale dominium, sed etiam temporale huius mundi habuerit. Confirmatur, quia in 3. par. quæst. 59. artic. 4. ad primum. ait, ꝙ iudiciaria potestas consequitur regiam dignitatem: Christus autem quanuis esset Rex constitutus à Deo: non tamen in terris viuens regnum terrenum administrare voluit. Similiter etiam iudiciariā potestatem exercere noluit supra res temporales, qui venerat homines ad diuinas transferre. Hæc S. Tho. videtur ergo expressè sentire, quòd Christus fuerit verè Rex & dominus temporalis: quanuis noluerit vti illa potestate. Deinde D. Tho. in eadem. 3. par. q. 13. arti. 2. & ad 1. intendit tribuere animę Christi omnem potestatẽ , quæ possibilis est dari creaturæ absq; implicatione cōtradictionis . Sed quod Christus Dominus talẽ habuerit potestatem non implicat contradictionẽ , neq; est aliquod inconueniens. Ergo pertinet ad dignitatem Christi, ꝙ habeat tale dominiũ , talemq́; potestatem. Confirmatur, quoniā habere temporale dominium supra totũ orbem, est quædam perfectio, quæ conuenire potest creaturæ. Ergo non est deneganda Christo domino. Antecedẽs ꝓbatur . Quia huiusmodi temporale dominium includit potestatem ad gubernandos subditos, & ad condendas leges, quibus homines abstrahuntur à malis & ad virtutis opera diriguntur. Per talem etiam potestatem redduntur bonis præmia & malis supplicia: ergo conueniens est, ꝙ Christus dominus talem habuerit potestatem. Secundo arguitur. Ex testimonijs Sacrarum literarum quæ plurima sunt, in quibus videtur affirmari tale dominium & regnũ attribuendum esse Christo. v. g. Psalm. 2. "Postula à me, & dabo tibi gentes hæreditatem tuam & possessionem tuā terminos terræ." & Psal. 71. "Dominabitur à mari vsq; ad mare, & à flumine vsq; ad terminos orbis terrarum." Et Zachariæ. 9. "Ecce Rex tuus venit tibi, & dominiũ eius à mari vsq; ad mare." Et Matth. 28. "Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra." At verò, si non habet dominiũ tẽporale , non est data ei omnis potestas in terra. Et Ioan. 13. "Sciens quia omnia dedit ei pater in manus." Lucæ. 10. "Omnia mihi tradita sunt à patre meo." Et ad Hebr. 1. " Quẽ cōstituit hæredem vniuersorũ ." Et Apocal. 1. " Princeps regũ terræ asseritur." & cap. 19. dicitur, ꝙ habebat scriptũ in vestimento & in fœmore. Rex regũ & Dominus dominantiũ . Vbi significatur in eo ꝙ dicitur in vestimento & in fœmore, quod regnũ illius nō solùm cōpetebat ei secundũ diuinitatẽ , sed etiā secundũ humanitatẽ : & quod non solũ erat spirituale dominiũ , sed etiā temporale. Cōfirmatur , quoniā aliâs Christus nō diceretur propriè Rex secundũ quod homo, sed solũ metaphoricè: sicut dicitur pastor ouiũ . Probatur sequela. Quoniam nomine Regis intelligimus ꝓpriè loquẽtes Regem tẽporalem qualis fuit Salomon: semperq́; in Sacris literis quotiescũq; nomẽ Regis tribuitur homini, accipitur ꝓ Rege tẽporali . Ergo pręiudicamus dignitati Christi, si negemus esse etiā Regem tẽporalẽ . ¶ Tertiò arguitur ratione. Quoniā omnes Theologi cōcedunt quod Christus fuit dñs temporalis quantũ attinet ad necessitatẽ & ordinẽ & sinem spiritualẽ propter quẽ Christus principaliter venit, sed omnia tẽporalia facta sunt ꝓpter finem hũc spiritualẽ & super naturalẽ : ergo Christus dominabatur in omnibus tẽporalibus . Minor patet, quia totus ordo naturæ est factus à Deo propter ordinẽ gratiæ. Confirmatur, ex doctrina S. Tho. 2. 2. q. 40. art. 2. Vbi ait omnis persona vel ars, vel virtus, ad quam pertinet finis, habet disponere de ijs quæ sunt ad finẽ , vbi ponderandũ est quod dicit omnis persona ad quam pertinet finis. Ergo cũ Christus in quantũ homo sit persona ad quā pertinet finis: cũ sit constitutus à Deo rerum omniũ dux iudex & Pontifex habens plenam potestatem dirigendi homines in vltimũ finem: sequitur, ꝙ ipse sit dominus rerum omniũ temporaliũ , siquidem omnes creatæ sunt à Deo propter finem vltimũ . ¶ Quarto arguitur, ex D. Bernardo lib. 3. de cōsideratiōe ad Eugeniũ Papā , cui dicit: "dispensatio tibi credita est, non data possessio, non tu ille, de quo ait propheta, Et erit omnis terra possessio eius: Christus hic est, qui possessionem sibi vendicat, & iure creationis & merito redemptionis, & dono patris." Vbi Diuus Bernardus tres titulos dominij amplissimi in Christo numerauit. Primus est creationis, de quo non est nostra disputatio. Alter est titulus redemptionis: quem Abulensis super Matth. cap. 25. q. 307. cōfirmat ex illo ad Rom. 14. "Mortuus est & resurrexit, vt viuorũ & mortuorum dominetur." Eo ꝙ morte & resurrectione sua & mortuos & viuos redemit. Cō firmatur , quia titulo redẽptionis sumus serui Christi: at verò quicquid seruus acquirit dño suo acquirit, vt habetur in. l. placet. ff. de acquir. hæred. & l. etiam inuitis. de acquirendo rerum dominio. Ergo omnia nostra tẽ poralia Christi sunt tanquam domini. Tertius titulus est ex dono patris qui in superioribus explicatus est, & confirmatus ex illo Hebr. cap. 2. "Quem constituit hæredẽ vniuersorum." Et Lucæ 11. "Omnia mihi tradita sunt à Patre meo." Quinto arguitur. Omnes fere Theologi concedunt Christum futurum regem omnium & dominum in æternitate, maximè post diem iudicij: sed secundũ doctrinā Sancti Thomæ, omnia quæ Christus nunc habet & habiturus erat, habuit etiam in vtero virginis, præter illa quæ repugnabant conditioni viatoris & mortalitati corporis, sed habere talem potestatem & tale dominiũ nō repugnabat, ergo ex tunc habuit, quāuis noluerit habere vsum illius potestatis & dominij. Cui cōsonat illud ad Galat. cap. 4. "Quanto tempore hæres paruulus est nihil differt à seruo cum sit dominus omnium." Sic ergo Christus Dominus potuit habere quidem temporale dominium huius mundi, non tamen vsum: quia ita expediebat ad redẽptionem humani generis, quod Christus se gereret vt pauper & humilis in terra dũ mortalem vitam agebat. His & alijs rationibus confirmāt hāc affirmatiuam partem ij quibus placet Christũ habuisse temporale dominium & regnum huius seculi inquātum homo: quia hoc ad dignitatem eius pertinere arbitrantur. Deniq; pro hac parte fit argumentum ex perfectissimo sacerdotio Christi, ad cuius perfectionem videtur pertinere potestas regia tẽporalis . Et probatur, quia finis sacerdotij est superior quam potestatis regiæ temporalis, ergo cùm in Christo fuerit perfectissimũ Sacerdotium, necesse est, ꝙ habuerit in se omnem potestatẽ temporalẽ regnādi & dominādi . Quemadmodũ ad artificẽ artis architectonicę pertinet principari & imperare inferioribus, & eos gubernare: vt attulimus ex S. Tho. sup. q. 40. art. 2. PRO altera vero parte sunt argumenta magni momenti. Arguitur enim primo pro parte negatiua autoritatibus Sacrarum literarum & Sanctorũ patrum: deinde argumẽtabimur rationibus Theologicis. Primò quidem se offert testimonium Ieremiæ c. 22. Vbi post regem Iechoniā nullum iam amplius regem de semine Dauid, qui temporaliter regnaret, futurum esse præ dicitur, his verbis. Hæc dicit Dominus. Scribe virum istum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur, nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium Dauid & potestatem habeat vltra in Iuda. Ergo Christus non fuit Rex temporalis huius mundi, alioquin etiam esset rex temporalis super solium Dauid & super Iudam. Est aliud testimonium Ioannis 18. Vbi dixit Christus Pilato. "Regnum meum non est de hoc mundo, si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei vtiq́ue decertarent, vt non traderer Iudæis. Nunc autem regnum meum non est hinc." Nec valet respondere quòd illud testimonium intelligendum est ita, ꝙ Christus non habuerit nec habere voluerit vsum & exercitium regis temporalis. Hoc enim cōstabat tunc Pilato, cum pauperem vitam duceret Christus. Rogabat ergo Pilatus an haberet ius regni, vt Cæsari posset cō tradicere : cui respondit Christus, "regnum meum non est de hoc mundo". Deinde quotienscunque in Sacris literis fit mentio de regno Christi semper adiungitur aliquid quo intelligamus spiritualitatem regni illius & æternitatem: non ergo temporaliter & seculariter regnandi in hoc seculo accepit potestatẽ Christus. Antecedens inductiuè patet. Primò quidem Zachariæ. 9. dicitur, "Ecce rex tuus venit tibi Iustus & Saluator ipse pauper & ascendens super asinam." Vbi non solum vsum regni, sed etiam dominium & proprietatem rerum denegari videtur Christo. Itẽ in eo quod dicit Iustus & Saluator: satis explicatur spiritualitas regni Messiæ. Præterea Psalmo. 2. "Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctũ eius prædicans præceptũ eius." Quibus verbis insinuatur qualitas regię potestatis Christi. Videlicet, ad prædicandum spirituale forum Dei. Similiter & illud Matth. 28. "Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra." Determinatur per illud quod sequitur, euntes ergo in mundum vniuersum prædicate Euangeliũ omni creaturæ. Baptizantes eos, &c. Vbi particula illa, ergo, denotat explica tionem qualitatis regni & potestatis Christi: alioquin non esset consentanea illatio, dum inferretur ex regno & potestate temporali, potestas prædicandi ac baptizandi Apostolis collata. Item Luc. 19. "Benedictus qui venit Rex, Osanna." Id est salua nos. Vbi salus spiritualis non temporale iudicium expectabatur à rege Christo. Præterea Ieremiæ 23. "Regnauit rex & sapiẽs erit & faciet iudicium & iustitiam in terra." Sed vt intelligatur quale iudicium facturus erat in terra: subiungitur. In illa die saluabitur Iuda, & Israel habitabit considenter, & hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster. Quod testimonium non potest intelligi de salute temporali regni Iuda. Constat enim illud nō fuisse reparatum per aduentum Christi. Amplius Isaiæ 9. Super solium Dauid, & super regnũ eius sedebit in æternum, vt confirmet & corroboret illud amodo vsq; in sempiternum. Quæ sessio, quæ confirmatio & corroboratio intelligi non potest secularis & temporalis: sed omnino spiritualis. Similiter Psalm. 44. Intende prospere procede & regna, & statim ratio & modus regnandi describitur, dum inquit, propter veritatem & mansuetudinẽ & iustitiam & deducet te mirabiliter dextera tua. Vbi officiũ Christi in prædicatione veritatis, in exemplo mansuetudinis, in virtute redemptionis, quæ nomine iustitiæ intelligenda est, describitur. Præterea quo modo verificabitur quod inquit Paulus 2. Corint. 8. Qui cum diues esset pro nobis egenus factus est. Si Christus fuit dominus temporalis totius mundi? Non enim fuisset verè pauper nec egenus, sed ditissimus omniũ hominum. Et deniq; quo modo verum erit: ꝙ vulpes foueas habẽt & volucres cæli nidos: filius autem hominis non habet vbi caput suum reclinet? Habebat siquidẽ vitæ tẽporalis cōmoditates supra omnes Reges etiā si nollet vti illis possessionibus. Iam vero si Sanctorũ Patrũ intelligentiā sacrarũ literarum requiramus, omnes illi videntur parti negatiuæ adhærere. Principio D. August. lib. 17. de ciui. cap. 7. ait ꝙ populi Israel personā figuratè gerebat Saul, qui populus regnũ fuerat amissurus, Christo Iesu Dño nostro per nouum Testamentũ , non carnaliter sed spiritualiter regnaturo. Item idem August. tractatu 115. super Ioannem exblicans illud Psalmi 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montẽ Sanctum eius, inquit, Sion illa, & mons ille, nō sunt de hoc mundo. Quod est regum eius, nisi credentes in eum? Et iterum dabo tibi gentes hæreditatem tuam, quas possideas ad earum salutem, & quæ tibi fructificent spiritualia. Ambrosius etiam apertè lib. 3. in Lucam cap. penulti. Negat regnũ Christi fuisse temporale, quale fuit Dauid vel Roboam vel Iechoniæ. Ait enim, Ipsum regem secũdum honorem seculi non accipimus Christum. Quomodo ergo dictum est: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam? Quomodo etiam dictũ est, Dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris eius & regnabit in domo Iacob in æternũ ? Non seculari honore regnauit Christus. Et paulò post, exponẽs illud Psal. 88. "Thronus eius sicut dies cæli," inquit, non vtique hunc thronũ Salomon sedit, non Roboam, non Iechonias. Et deniq; ait, Qui dicit regnum meum nō est de hoc mundo: ostendit esse supra mundũ . Ita & regnum eius erat & non erat in seculo, sed supra seculum erat. Diuus Hieronymus lib. 4. super Ieremiā cap. 22. explicans illud, "Scribe virum istum sterilem", inter alia multa dicit, ꝙ regnum Christi non erat terrenum & breue, sed perpetuum & cæleste. Diuus etiam Gregorius homil. 8. super euāgelia , Non solũ regnum mundi, sed & dominium rerum habuisse Christũ secũdum humanā naturam negat. Ait enim non in parentum domo, sed in via nascitur: vt profectò ostenderet, quia per humanitatem quā assumpserat quasi in alieno nascebatur. Alienum non secundũ potestatem dico, sed secũdũ nostram naturā . Nam de potestate eius scriptum est, in propria venit. Athanasius præterea tom. 3. in oratione de Sanctissima Deipara prope finem ait, "Rimantur hæretici & se se inuicem adhortantes, & affectuosè quærunt, an acceperit thronũ Dauid patris sui, & regnauerit in domo Iacob in æternum." Et paulò post. Ergo accipiens thronũ Dauid, transtulit illum & dedit Sanctis Christianorũ regibus, vt conuer teret eos ad domũ Iacob: qua tradita in opprobrium & direptionem regnabit in Christianis in æternũ . Siquidem genitus ex virgine, vt consummatis omnibus, quæ ad negotium mortis & crucis pertinebāt , post resurrectionem ad suos dicebat, Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra. Et quā doquidem ipse rex est, qui natus est ex virgine, idemq́ue ac dominus & Deus, ea propter & mater quæ eum genuit & regina & domina & Deipara propriè & verè censetur. Hæc Athanasius. Vbi considera, quomodo regnum Christi non temporale sed spirituale affirmet secũdum humanitatem. At vero dominij rationem vniuersalem diuinitati tribuit. Et propterea ipsam Dei genitricem reginam & dominam appellat. Constat autem, quod virgo mater non fuit temporaliter regina vel domina: sentit ergo Athanasius ꝙ ex vnione hypostatica erat ille homo Dñs omniũ . Chrysost. itẽ homil. 6. super. c. 2. Matth. sic ait, Quo nā pacto Magi ex stella illa Iudæorũ regem illũ esse didicerũt : cũ certè nō istius regni iste sit rex, sed vilem hāc prorsus vitam egit ac pauperem? Basil. quoque quẽ refert D. Tho. in catena aurea. Lucæ. c. 1. explicans illud: "regnabit in domo Iacob", ait. Non in materiali sede Dauid Dominus sedebit, translato Iudaico regno ad Herodem, sed sedem appellat Dauid, in qua residet dominus, indissolubile regnum. Denique omnes patres antiqui explicantes illud Lucæ. 1. Dabit eit Dominus sedem Dauid, vniuersi negāt temporale regnum Christo competere: & omnino asserunt rationem regni Christi spiritualem & æternā fuisse. ¶ Tertio loco rationibus agendũ est, Prima itaq; ratio & potissima mihi est, quæ tali fundamento innititur. Quoniā Christus Dñs assumpsit humanitatẽ talibus conditionibus exornatam & affectam qualibus conueniebat exornari & affici ad finem intentũ per incarnationis mysterium. Finis autẽ fuit, vt Christus Dñs plenus gratiæ & veritatis esset caput influens in mẽbra veritatẽ & gratiā . Et quidẽ ꝙ attinet ad veritatẽ , oportebat illũ esse perfectissimũ caput. Et idcirco assumpsit animā beatā lumineq́; gloriæ illustratā , tam eximiè, vt in illo crescere non oporteret. Fuit itaq; testis ocula tus veritatis: & ad hoc venit in mũdum vt testimoniũ perhiberet veritati & prædicaret nobis forum Dei & beneplacitũ eius circa media necessaria ad salutem hominũ à nobis credenda & faciẽda . Deinde venit Christus vt exemplo suo nobis viam ad salutem ostenderet, non solum necessariā , sed etiam eius perfectionis quæ in cōsilio est semitam demōstraret . Cùm igitur, qui venit facere & docere, dixerit: Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & sequere me, consequens est, ꝙ Christus Dominus temporale dominium, aut regnum non assumcpserit . Alioquin Euangelicā perfectionem exemplo suo non docuisset. Confirmatur, quoniā perfecta paupertas non solum consistit, imo nō consistit in abdicando omnino vsu rerum, sed consistit in abdicando dominio ipsarũ , id quod religiosi faciũt : qui quidem, quāuis multis rebus vtantur, tamẽ nullius dominiũ habẽt singuli. Ergo cùm ipse Christus exemplũ euangelicæ paupertatis se ipsum proposuerit incōueniẽs videretur, ꝙ ipse secundũ humanitatẽ temporaliter rerum omniũ dominiũ & regnum haberet, quanuis paucis vteretur ad vitæ sustentationem. ¶ Secunda ratio est. Quāuis ex gloria animæ Christi quasi naturaliter cōsequeretur corporis gloria, tamen immortalis Deus assumpsit mortalem humanitatẽ , eo ꝙ sic expediebat, tum ad exemplũ patiẽtiæ , tum ad redemptionẽ humani generis per mortẽ & crucem suā . Ita etiā fuit cōuenientissimũ , vt dñs & rex vniuersi assumeret naturā humanam absq; dominio & regia potestate tẽ porali huius mundi, quāuis hæc dignitas videretur ad decorem & ornatũ naturæ humanæ pertinere: nisi Chr̃s venisset seipsum totius perfectionis exemplũ proponere. Cũ igitur ista carentia dominij & regni tẽporalis nō deroget plenitudini gratię & veritatis & adiuuet ad perfectionẽ exemplaris nobis propositi ad imitandũ , cōueniẽtissimũ est, ꝙ Christus qui aliâs secundũ diuinitatẽ & propter gratiā vnionis est vniuersorũ dñs , sit verè & propriè simul pauper in hoc temporali seculo, in quo exemplũ discipulis dare venit. Huic doctrinæ cōsonat quod Apostolus dicit, qui cum esset diues pro nobis egenus factus est. Sic enim locutus esse vi detur, ac si diceret, qui cum esset immortalis, pro nobis mortalis factus est, videlicet, cum esset immortalis secundùm diuinitatem, factus est mortalis secundùm humanitatem. Sic etiam cum esset diues secundùm diuinitatem & virtute vnionis, tamen simul factus est verè pauper secũdũ humanitatẽ . Tertia ratio. Christus nunquā vsus est illa potestate regia & dominatiua, ergo frustra assumpsisset talem potestatem, frustra enim est potentia quę in actũ nō reducitur. Quòd si quis respondeat, ꝙ etiā assumpsit potentiam ridendi licet nunquā riserit: Cō tra est, ꝙ potentia ridendi pertinet ad veritatem & integritatem humanæ naturæ, neque esset perfectus homo nisi omnes naturę humanæ proprias potentias haberet: noluit autem ridere, quia venerat prædicare pœnitentiam, & beatitudinem lugentibus. Quarta ratio. Si Christus esset cōstitutus Rex & iudex temporalis teneretur consequẽter gubernare mundũ in temporalibus secundùm leges naturales & humanas, sed nihil tale gessit, nec ministros creauit qui ius dicerent, imò tyrannidẽ permisit multorũ regũ , ergo nō habuit tale officiũ & potestatem talẽ , alioqui nō esset bonus rex temporalis & iudex. Confirmatur hæc ratio. Christus Dñs respōdit cuidam dicenti sibi, Dic fratri meo vt diuidat mecũ hæreditatẽ ,{ Lucæ. 10. } Respōdit , homo quis me cōstituit iudicem super vos. Vbi Christus Dñs visus est negare se constitutũ iudicẽ litiũ temporaliũ , alioquin ad illũ pertineret lites cōponere . Nec valet dicere quod noluit vti illa potestate: ipse enim nō dixit, Nolo de vobis iudicare, sed dixit, Quis me cōstituit iudicem super vos? quasi negans se iudicem constitutum super temporalia vt seculariter iudicaret. In hac controuersia viri doctissimi ac pijssimi inter Theologos modernos & antiquiores diuisi sunt, quibusdā illorũ negantibus, quibusdā asserentibus Christũ esse Regẽ & Dñm & iudicẽ temporaliũ , quibusdā verò dicẽtibus vtranq; opinionẽ esse probabilem. Sed alterā probabiliorẽ , sunt etiā qui alterā partem amplectentes, alterā erroris vel temeritatis nota inurere audeant. PRO decisione huius cōtrouersiæ notandũ est primò, ꝙ in discursu huius di sputationis noluimus distinguere triplicem quæstionem, videlicet, An Christus fuerit Rex tẽporalis , An fuerit Dominus temporalis, An fuerit iudex temporalis: quoniam profectò quòd attinet ad præsentem difficultatem, eadem est ratio arbitrandi. Notandũ est secũdò , ꝙ de Christo possumus loqui in hac disputatione dupliciter. Vno modo inquantũ est Deus. Altero modo inquantũ est homo. Siquidẽ loquamur de illo ratione personæ diuinæ, cōstat secundũ fidem catholicā illũ esse Regẽ & Dñm & iudicem totius vniuersi & omnium quæ sunt in illo. Etenim sicut filius Dei est verè homo passibilis & mortalis: ita ille homo est verè Deus & creator omniũ , & Dñs & Rex & iudex angelorũ & hominũ . Itaque Christus nō solũ inquantũ Deus: sed etiam inquantum hic homo, est verè Rex & Dñs omniũ . Nā dictio illa, inquantũ , reduplicat personę rationem & nō tantũ naturā humanā . De hoc nulla est cōtrouersia . Si autẽ loquamur de Christo secundũ ea quæ sibi cō ueniũt ratione humanæ naturæ assumptæ: adhuc distinguere debemus. Quædā enim sunt propria & cōmunia omnibus hominibus, vt v. g. esse risibilem, habere intellectũ & voluntatem: & similia. Quædā vero sunt propria illius naturæ humanæ singularis. v. g . Quòd Christus conceptus de Spiritu sancto & natus ex Maria Virgine fuerit, secundũ humanā naturā sibi cōpetit . Nũc igitur non loquimur priore modo de Christo inquātũ est homo: Sic enim quilibet homo esset Rex & Dñs , si particula, inquantũ reduplicaret aut specificaret rationẽ cōmunẽ hominis. At verò si loquamur de Christo posteriori modo, inquantũ homo est, ita vt dictio illa, inquantũ , accipiatur specificatiuè: hoc est designatiuè, scilicet, determinando naturā singularẽ vbi est illa proprietas. Vt v. g. si dicamus, Christũ esse albũ , inquantũ est homo, designamus, albedinẽ subiectari formaliter in eius humana natura. Sic ergo nũc quærimus, An Christus secundũ ꝙ homo, fuerit Rex tẽporalis & Dñs temporalis vniuersi, vel alicuius regni, ita vt dominiũ formaliter subiectaretur in natura eius humana. Hoc igitur modo loquentes, statuimus sequẽtes cōclusiones attẽtione dignas. Prima conclusio. Christus non fuit Rex tẽporalis specialiter Israelitici populi. Hanc cōclusionem pono cōtra Iudæos vel Iudaizantes, qui volunt Messiā iure hæreditario, quia descẽderet ex Dauid Rege fnturũ esse legitimũ Regẽ temporalẽ illius populi, & ꝙ peius est, temporaliter regnaturũ . Et quidẽ quod iure hæreditario regnũ Israel temporale obtineret nulla ratione aut testimonio confirmari potest, sed qua facilitate dicitur, eadem negari potest. Imo vero oppositum videtur esse certum, quoniam alias Beata Virgo mater eius fuisset Regina illius populi, siquidem Christus non alio titulo temporali poterat regnum Israel hæreditare. Quanuis ergo quidam Theologi probabiliter opinentur Christum fuisse Regem & dominum temporalem etiam illius populi, nemo tamen Theologi nomine dinus asserit hæreditario titulo regnum illud obtinuisse: sed ex generali cōmissione Dei & traditione potestatis regiæ & dominatiuæ fuisse Regem & dominum affirmant. Secunda conclusio. Vtraque sententia videlicet affirmans vel negans Christũ fuisse Regem & dominum temporalem vniuersi secundùm quòd homo ex commissione & traditione Patris potest salua fide, sustineri, & absque periculo sanæ doctrinæ. Probatur. Quoniam viri doctissimi & catholici vtranuis sententiam sequuntur. Partem quidem negatiuam nostris temporibus tenuit Magister Franciscus à Victoria, vt patet in relectione prima de potestate ecclesiæ quæst. 5. numero. 15. & Soto libro. 4. de iustitia & iure quæst. 4. art. 1. quos sequuti sunt multi alij. Partem vero affirmatiuam tenet Burgensis super caput primum Matthæi. Quam etiā fuit secutus Magister Cano præceptor meus. Quam amplectuntur multi alij nostris temporibus, & quidā minus bene considerantes oppositam sententiam periculosam putant. Rationes verò & argumenta vtriusque factionis abundè satis proposita sunt à nobis. Cæterùm vtraque opinio competenter respondet argumentis & testimonijs quæ pro altera afferuntur: vt amplius in sequentibus patebit. Tertia conclusio. Mihi sanè probabilior est ābsolutè loquendo & in sensu in quo di ximus disputanda quæstio, pars negatiua. Probatur. Quoniam rationes, quæ pro illa fiunt non tam facilè soluuntur, quàm oppositæ. Et profectò magis consolatorium videtur & magis excitatiuum amoris, & magis decens benignitatem & humanitatem Dei, vt assumeret veram paupertatem simul cũ mortali natura, & non solum se gereret vt pauper non vtens Regia potestate & temporali dominio, sed esset verè pauper: siquidem hoc possibile neque indecens sed maximè decens ad finem humanæ redemptionis, & exemplum Euangelicæ perfectionis erat. Quarta conclusio. Christus secundùm quòd homo habuit instrumentalem potestatẽ dominij vniuersalis circa omnia temporalia. Hæc conclusio non repugnat tertiæ. Quod sic explico. Decernunt Theologi humanitatem Christi potestatẽ habuisse instrumentalem ad facienda miracula ad efficiendam gratiam iustificantem & ad alios effectus supernaturales, respectu quorum solus Deus potest esse principalis causa efficiens. Ratio ergo quæ me mouet, vt talem potestatem dominij asseram Christo conuenire, non est quia non potuit habere talem potestatẽ vt causa principalis & multo perfectiùs quam habent Reges terræ: sed quia sic expediebat ad finem incarnationis & Ecclesiæ & regni spiritualis gubernationem. Cum enim finis gubernationis Regni spiritualis sit simpliciter vltimus finis, necesse est, vt qui præest regno spirituali habeat potestatem supra temporalia inquantum opus fuerit ad finem spiritualem consequendum qui est vltimus simpliciter. Et quia sæpe impediri vel molestari poterat ecclesiastica gubernatio per temporalẽ potestatem: expediebat, vt ipse Christus haberet instrumẽtalem potestatem dominij fundatā tum in gratia vnionis, tum in ipso fine aduentus Christi. Hāc ministerialẽ potestatẽ etiam tradidit vicario suo Summo Pōtifici in terris ad huiusmodi impedimenta tollenda vel alia conuenientia exercenda ad finem spiritualem & animarum salutem. Hac potestate forte vsus est Christus quando misit dæmones in gregem porcorum qui in mare sunt præcipitati. Hac etiam vi detur vsus quādo facto flagello de funiculo eiecit cathedras vendentiũ & mensas nũmulariorũ subuertit. Hac etiā vsus videtur Petrus quādo verbo occidit Ananiā & Saphirā . Hac vtitur Sũmus Pōtifex quando circa contractũ matrimonialem irritandũ vel ratũ faciendũ leges cōdit . Quanuis enim iste cōtractus , stando in solo iure naturæ ciuilibus legibus subijci poterat: tamen, quia iste cōtractus inter baptizatos est sacramentum nouæ legis, idcirco Sũmus Pontifex conditiones talibus cōtractibus ratificādis vel irritandis sibi reseruat, & causas matrimoniales facit ecclesiasticas. Imo vero in ordine ad cōscientias fideliũ circa contractũ censuum leges tulit, vt patet in Motu proprio Pij V. Eadā potestate vtitur Sũmus Pōtifex , quando principẽ vel Regem hæreticũ vel schismaticũ punit temporaliter, priuando illum etiā regno. Talẽ igitur potestatẽ tribùimus Christo excellentiori modo vt capiti, quoniā eius humanitas etiam in vita mortali instrumentũ coniunctum erat verbo diuino per quod fiunt omnia quæ cōueniunt ad salutẽ hominum. Quanta verò sit differentia inter potestatem principalẽ & instrumentalem manifestũ est. Quoniā potestas quæ se habet vt causa principalis ad iudicandum vel ad dominandum, est potestas ordinaria ad quam pertinet in omni euentu exercere officium iudicis aut domini. Potestas verò instrumentalis exercetur in quibusdam casibus in ordine ad finem superiorem, neque proportionatum tali potestati. Quòd si quis obijciat sic contra prædictam doctrinam. Sequeretur, quòd Christo Domino inquantum est homo non competeret aliqua potestas etiam spiritualis tanquam causæ principali, sed solum tanquam instrumentali. Probatur sequela. Quoniam respectu finis supernaturalis solus Deus videtur esse principalis causa effectiua gratiæ & gloriæ. Respondetur, negando sequelam. Et ratio est, quia quanuis in genere causæ efficientis ad modum causæ physicæ solus Deus dicatur & sit principalis causa gratiæ & gloriæ: tamen in genere causæ moralis, qualis est causa meritoria, Christus etiam est causa principalis gratiæ. Sic ergo Christus habet potestatem iudiciariam ad iudi candum bonos & malos in ordine ad finẽ spiritualem. Accepit enim à Patre hanc vniuersalem potestatem, iuxta illud Ioan. ca. 5. Pater nō iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio, & potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Hoc est neminem iudicat Pater, nisi mediante iudicio filij hominis. Est itaque Christus Rex & Dominus & gubernator & iudex inquantum homo vt causa principalis respectu spiritualium & æternorum & vltimi finis. At verò respectu temporalis & secularis gubernationis & potestatis & dominij sicut nec vsum accepit vniuersalem, ita nec ius earũ rerum in se habere, idest, in sua humana natura, dignatus est, vt nos eius paupertate diuites efficeret. Hic modus noster dicendi medius videtur esse inter duas opiniones extremas. Neque enim omnino conceditur Christo dominium temporale & seculare vniuersi inquantum est homo, neque omnino negatur. Sed quodammodo conceditur: & quodāmodo negatur. Negatur quidem tale dominium & potestatem talem esse in Christo formaliter tanquam in causa principali quatenus est homo, cōceditur autem instrumentale dominium, & instrumentalis potestas in illo quatenus homo est: quia hoc expediebat ad finẽ Saluatoris & iudicis mundi. Hac via forsan poterimus conciliare oppositas sententias, & respondere argumentis quæ pro vtraque parte à principio proposita sunt. Et quoniam diximus, vtranque opinionẽ esse probabilẽ , vtriusq; opinionis argumenta dissoluenda sunt. AD argumenta pro parte affirmatiua. Ad primum argumentum pro parte affirmatiua quod desumptum est ex autoritate & testimonijs S. Tho. respondetur. Ad primum quidem testimonium ex opusculo. 20. Fateor, ꝙ Theologi Thomistæ magnā occasionem habuerũt opinandi partẽ affirmatiuā fuisse sentẽtia D. Tho . Cōparat enim illic monarchiā Christi præcedẽtibus monarchijs. Quarũ prima fuit Assyriorũ , quæ durauit per 1240. annos, vt ait Aug. lib. 4. de Ciuit. Secunda fuit Medorum & Persarum: quæ perstitit annos 233. Tertia fuit Græcorum, quæ cœpit in Alexandro & in eo finita fuit duodecim annis. Quarta fuit Romanorũ notissima monarchia. Quintā monarchiam ponit D. Thom. fuisse Christi, qui post Resurrectionem suā dixit, "Data est mihi omnis potestas," &c. ergo sicut illæ quatuor fuere temporales & circa temporalem gubernationem, ita etiam oportet ꝙ Christi monarchia sit temporalis: & quod in illo inquantum homo est, sit potestas gubernandi temporaliter res temporales huius seculi. Nihilominus D. Tho. bonam habet intelligentiam nec repugnantem intentioni eius in illo opusculo, neq; parti negatiuæ. Etenim monarchia Christi quanuis sit vniuersalissima respectu omnium hominũ , ita vt in cęlo & in terra, & viuorũ & mortuorum dominetur: tamen eius dominium & potestas non respiciebat per se secularem gubernationẽ circa res temporales & lites seculares huius seculi componendas. Dixi ꝙ non respiciebat per se huiusmodi res: intelligens ꝙ nō respiciebat tanquā obiectum neq; primarium neque secundarium per se loquendo: nō tamen negādum est quod respiciat omnes actiones hominum quatenus in illis est ratio boni vel mali in ordine ad vltimum iudicium Christi ad reddendum vnicuique secundùm opera eius in ordine ad finem æternum bonum vel malũ . Cæterùm quia monarchia Christi inquantũ homo temporaliter cœpit in eius natiuitate & temporaliter procedit in hoc seculo per vicarios illius summos Pontifices potest dici tẽporalis . Peregrinatur enim Ecclesia temporaliter in hoc seculo: nec alia monarchia est in mundo. Non autem est temporalis & secularis monarchia quasi de rebus omnibus temporalibus & secularibus in hoc seculo cōponendis se se exerceat, & ad hoc officium respectum per se habeat. Fuit itaque monarchia Christi alterius ordinis quam aliorum principum præcedentium monarchię . Quoniam Christi monarchia ad æternam pacem & tranquillitatem dirigebatur: aliorũ vero principum monarchiæ ad temporalem pacem & temporalem reipublicę tranquillitatem respiciebant & prouidebāt : imò ad suā vanam gloriā omnia referebant. Et ꝙ hæc ita se habeant, patet ex triplici excellentia monarchiæ Christi, scilicet, ex dominij vniuersalitate, ex annorũ quantitate seu potius æternitate, & ex dignitate dominij. Quia nimirum est spirituale & ad finẽ spiritualem ordinatũ . Quòd autem in illo opusculo dicit D. Tho. quòd Augustus Cæ sar, nato Christo, fuit eius vices gerens dum fecit, vt describeretur vniuersus orbis: hoc magis fauet parti negatiuæ. Constat enim ꝙ Cæsar Augustus neque diuina reuelatione neque ex cōmissione Christi nati tale edictum protulit. Sed potius, sicut ibidem dicit D. Tho. quemadmodum Caiphas prophetauit nesciens quid diceret, ita etiam Augustus nesciens quid faceret, significauit monarchiam Christi recens nati vniuersalem futuram. Hoc autem non est esse propriè substitutũ & vicarium monarchiæ Christi: erat enim tyrannus Augustus. Sed sicut Caiphas nō fuit propriè & verè propheta, quanuis materialiter protulit prophetiā : ita Augustus potest dici vicarius & substitutus Christi monarchæ, cui mundum adunabat ignorans ipse quid faceret. Ad testimonium S. Thomæ ex 3. parte, respondetur negando consequentiam. Sed solum colligitur, quòd si Christus voluisset temporaliter iudicare res humanas, potuisset quidem illud facere, si hoc expediret ad finẽ iudiciariæ potestatis eius, quę erat vniuersalior: sed quia nō expediebat ad finem illum, imo verò impediebat, propter rationem quam ibidem assignat D. Tho. noluit extendere vniuersalem illam & iudiciariā potestatem ad temporaliter iudicandum. Cæterum cùm expedierit, non solum ipse Christus, sed & vicarius eius in terris habet talem potestatem plenissimam sed ministerialem, vt iam explicatum est à nobis. Sed nota ꝙ D. Tho. duo dicit illic. Alterum est ꝙ Christus constitutus est Rex à Deo. Alterũ est ꝙ habuit potestatem iudiciariā . Dico ergo ꝙ ratio Regis cōuenit Christo primo ex vnione hypostatica. Secundo ex cōmissione respectu spiritualium & æternorũ per se & formaliter, cōsequenter verò & ministerialiter respectu temporalium prout expediret ad finem spiritualem. Et hoc non destruit veram paupertatem. Cæterum iudiciaria potestas quantum libet vniuersalis etiam respectu temporalium non confert dominium temporalium. ¶ Ad aliud testi monium ex quo desumebatur ratio ex verbis Diui Thomæ in. 3. parte, respondetur, quod sicut gloria corporis Christi esset perfectio Christi, & tamẽ noluit illā assumere statim: quia hoc non expediebat ad finem redemptoris, ita non assumpsit temporale dominiũ formale rerum temporalium omnium; vt esset verè & propriè pauper: vt merito & exemplo paupertatis suæ nos diuites essemus in rebus spiritualibus dum paupertatem amplectimur. Cæterum accepit illā potestatem ministerialem, sicut ad faciẽda miracula. Ad confirmationem vltimam ex dictis patet. Ad secundum argumentũ respondetur, ꝙ omnia illa testimonia intelligenda sunt de regno spirituali Christi, & de vniuersali eius dominio in ordine ad finem spiritualẽ , & æternum regnũ illius secundùm quod regnabit in æternũ , quod consummabitur in die iudicij. Tunc enim, vt inquit Apostolus 1. Corin. 15. & Hebr. 2. "Omnia erunt subiecta sub pedibus eius": nũc autem necdum videmus omnia subiecta. Ad confirmationẽ respondetur, ꝙ si de proprietate huius nominis, Rex, agitur, non minus propriè dicitur Rex in spiritualibus regens & gubernās & imperans & præmians & puniens quam in temporalibus. Cæterum etiā si nomẽ Regis frequentissime in sacris literis significet potestatem respectu temporalis Regni huius seculi, tamen inde nō sequitur, ꝙ regnũ spirituale non sit propriè regnum. Etenim Rex, vt ait S. Tho. Psal. 2. dicitur, cui cōmittitur vniuersalis gubernatio. Cũ ergo non sit cōmissa vniuersalis gubernatio circa temporalia, fuerit autem cōmissa circa spiritualia, sequitur ꝙ fuit cōstitutus à Deo rex in spiritualibus tantũ . Sed quia in spiritualibus nullus homo futurus erat Rex & dominus vniuersalis præter Christum, non mirum est, si vt in plurimùm nomine Regis intelligātur huius seculi principes. Sed illud speciale testimonium Matth. 28. "Data est mihi omnis potestas" specialiter explicandum est. Hieronymus illic ait, vt qui antea regnabat in cæ lo: per fidem credentium regnet in terris. Ecce de spirituali regno intelligit. Item S. Tho. 3. p. q. 13. art. 2. ad primum, sic ait. Dicitur autem sibi omnis potestas data, ratione vnionis per quā factũ est, vt homo esset omnipotens. Ecce de qua potestate loquitur. Ad tertium argumentum & eius confirmationem negantur consequentiæ. Et est instantia manifesta. Quoniam ars equestris & ars nauigatiua versantur circa fines artiũ frænefactiuæ & nauifactiuæ: & tamen non pertinet ad illas artes architectonicas ars faciendi frænum vel nauim: sed solum dirigere inferiores artes ad finem suum. Ad hunc modum potestas Christi regia se habet vt ars architectonica respectu aliorum principum terræ: dirigit enim eos ad finem beatitudinis prædicatione exemplo & redemptione, minatur etiam nisi obedierint, quòd puniet in æternum. Non autem pertinet ad potestatem Christi habere formaliter ius ad gubernationem secularem instar aliorum principum terræ: & temporaliter se huiusmodi se exercendi vel tale officium respicere tanquam effectum sibi proportionatum & proprium. Sed per eminentiam ad hoc potestatem habuit, vt cũ opus fuisset illa vteretur. Ad quartum & quintum argumentum respondetur, quòd verba Diui Bernardi & assertum Theologorum optimè intelliguntur de dominio & regno Christi æterno. Hoc enim quantum ad ius & potestatem ab instāti incarnationis datum est Christo: Quanuis manifestationem eius & exercitium plenum huiusmodi dominij & potestatis meruerit Christus per humilitatem & passionem & mortem crucis, iuxta illud Apostoli ad Philip. cap. 2. "Humiliauit semetipsum Dominus noster Iesus Christus factus obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod & Deus exaltauit illũ , & donauit illi nomẽ quod est super omne nomẽ , vt in nomine Iesu omne genuflectatur, cælestium, terrestrium, & infernorum, & omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris." Ecce quomodo potestas & ius dominij iam ab incarnatione inerat Christo: & nihilominus exercitiũ omnino plenum nō assumpsit vsq; in diẽ iudicij: quāuis interim paulatim & per incremẽta vtatur suo dominio & Regia potestate. Tẽporalẽ vero potestatẽ tẽporaliter & seculariter gubernādi & temporaliter dominandi circa bona temporalia non est dignatus assumere, sicut neque exercere per suam humanam naturam nisi in casibus particularibus quando expediret ad spiritualem gubernationem suæ superioris reipublicæ spiritualis. Quam potestatem etiam suo vicario in terris contulit. Et per hoc patet ad alia testimonia. IAM verò, quoniam oppositam sententiam probabilem reputauimus, ad argumenta partis negatiuæ respōdere operæ pretium erit. Ad primum testimonium respondetur, quod probat neminem iure hæreditario se disse postea super regnum Iechoniæ: non autem inde conuincitur, quod Christus vniuersali titulo ex cōmissione Patris non habuerit Regiam potestatem temporalem super omnem gentem & regnum. Ad alterum testimonium ex cap. Ioan. ca. 18. respondetur illud esse intelligendum quantum ad exercitium Regiæ potestatis in hoc mundo: nunquam enim illam exercere intendebat. Et hoc sufficiebat ad pacandum animum Pilati qui zelabat Cæsaris potestatem. Ac si diceret Christus, "Regnum meum non est de hoc mundo sicut tu existimas, vel interrogas." Ad alia vero testimonia respondetur, quòd quanuis in illis asseratur spiritualitas Regni Christi, non tamen negatur temporalis potestas temporaliter regnandi & dominandi: quanuis non esset regnaturus nec dominaturus. Ad Sanctorum Patrum testimonia respondetur, quòd quanuis illa multum videantur fauere parti negatiuæ, tamen non conuincunt quòd Christus non habuerit talem potestatem: sed quòd illa vsus non fuerit. Ad primam rationem quæ facta est pro parte negatiua, respondetur, ꝙ tenentes partem affirmatiuam, aiunt quòd illa conuenientia ad finem incarnationis etiam consequuntur ex eo quòd Christus nō fuerit vsus illa potestate Regia & iure dominandi. Ad secundam rationem respondetur ꝙ Christus dominus sufficientissimum exemplum dedit paupertatis, dum noluit vti potestate dominandi quam habebat. Vitium enim aut virtus circa diuitias nō in illarum dominio, sed in illarum vsu consistit. Sed quia rerum dominium solicitudinis nimiæ imperfectis hominibus causa est. Idcircò consilium est euangelicum renuntiare omnibus quæ possidemus homines non solùm quantum ad vsum, sed etiam quantùm ad dominium. Cæterum episcopi sunt in statu perfectiori, quàm religiosi, & tamen dominium habent rerum temporalium: imo probabilis sententia est, quòd quando religiosus assumitur ad episcopatum efficitur dominus rerum temporalium: & non solùm est dispensator, vt tenet Diuus Thomas 2. 2. quæstione. 175. artic. 8. Christus autem nulla ratione periclitabatur ex eo quod haberet dominium rerum temporalium: sed potius hoc pertinebat ad ornatum & dignitatem ipsius inquantum homo: & idcirco exemplum paupertatis dedit in abstinendo ab vsu, non in carendo potestate & iure dominij. Ad tertiam rationem respondetur, quòd sicut Christus Dominus habebat omnem scientiam & artem practicam, & tamen non vtebatur omni habitu practico, pingendo vel fabricando aliquid, & tamen illi habitus non reputabantur superflui, quia pertinebant ad ornatum animæ & dignitatem eius, eo quod non decebat, quod aliquis homo posset aliquid operari, quod nō posset Christus: ita etiam non decebat vt aliquis homo haberet potestatem & dominium alicuius rei, qualem potestatem non haberet Christus. Verum est tamen, quòd tenentes partem negatiuam dicemus sufficere, quod Christus haberet potestatem & rationem dominij instrumentalem, vt iam explicatum est. Etenim nemo concedet, quòd si vir habet potestatem & dominium circa corpus vxoris, quòd Christus inquantum homo haberet similem potestatem formalem. Ad quartam & vltimā rationem responderi potest, ꝙ quemadmodum ipse Deus, cum sit rerum omnium dominus, permittit tamen multam tyrannidem & plurimas iniustitias propter maius bonũ : ita etiā Christus intelligens & videns voluntatem Dei, permisit & permittit principũ terræ iniquā gubernationem & tyrannidem prout ipse Pater vult, ꝙ permittat, donec veniat dies iudicij, vbi erit iudex bonorum & malorũ , & deinceps in æternum omnibus dominabitur: tribuens vnicuique secundùm opera eius, vt in omnibus glorificetur Deus per lesum Christum; cui est gloria & imperium in sempiterna secula, Amen. DVbitatur secundò, Vtrùm Summus Pontifex habeat dominium temporale supra totum orbem. Arguitur primò pro parte affirmatiua. Probabile est vt diximus, quòd Christus Dominus habuit tale dominium, ergo & quòd Summus Pontifex. Probatur consequentia, quia Christus Dominus tribuit Petro tanquam suo vicario potestatem, quam ipse habuit ad pascendas oues, quas commisit Petro & successoribus eius. Et confirmatur ex illo Ioann. 20. quod dixit Dominus post resurrectionem suam Apostolis, "Pax vobis, sicut misit me Pater, & ego mitto vos." Sed Pater ipsum Christum misit cũ potestate dominij temporalis supra totum orbem, ergo Christus eadem potestate misit Apostolos, maximè Petrum: & per consequens Summum Pontificem Petri successorem & Vicarium ipsius Christi. Arguitur secũdò . Nam sicut habetur ex Innocentio III. in cap. solitæ. de maioritate & obedientia. "Tanta est inter sacerdotalem & regiam dignitatem differentia, quanta est inter Solem & Lunam." Sacerdotalis itaque dignitas comparatur Soli: Regia vero Lunæ: sed Sol præest omnibus corporalibus, ergo & Pontificia dignitas omnibus secularibus, & per consequens Summus Pō tifex est dominus temporalis. Confirmatur primò. Nam sæpe habetur in iure quod Regia potestas est subiecta Pontificiæ, & hoc etiam habetur in eod. cap. solitę . Et. d. 10. Decreti per plura capita. Vide præsertim cap. lege Imperatoris. & cap. constitutiones. & cap. suscipitis. &. d. 96. etiā multa capita. Præ sertim cap. si Imperator. cum quatuor cap. sequent. Confirmatur secundo ex Bonif. 8. In extrauag. vnam sanctam Ecclesiam. de maiorit. & obedien. vbi definitur ꝙ omnes Christi fideles de necessitate salutis sunt subiecti Romano Pōtifici . Et insuper ait, Vtrunque gladium & materiale & spirituale esse in potestate Ecclesiæ. Item etiam D. Tho. in fine lib. 2. Sententiarum, in expositione literæ Magistri in solutione ad quartum, inquit, quòd Summus Pontifex qui est vicarius Christi ex eius traditione vtriusque potestatis tenet apicem. Arguitur tertiò. Nam Summus Pōtifex imperat omnibus alijs potestatibus temporalibus, ergo habet dominium supra illas. Consequentia videtur bona, & antecedens patet. Tum ex testimonijs adductis in secũ do argumento cum suis confirmationibus. Tum etiam quia Summus Pontifex habet potestatem quæ respicit finem principalẽ , scilicet, spiritualem ad quem omnia temporalia ordinantur. In omnibus autem artibus & potestatibus ordinatis hoc videmus, ꝙ illa quæ respicit finem principalem imperat alijs quæ sunt ad finem. Sicut militaris frænefactiuæ & potestas Ducis exercitus potestati aliorum ministrorum inferiorũ . Et hoc etiam docet Arist. 8. Ethicor. cap. 2. Confirmatur. Quoniā quando alicui committitur aliqua potestas. Datur etiam ei autoritas supra omnia illa quæ sunt necessaria ad illum finem consequendum, ad quem datur talis potestas. Ad finem autem spiritualem nempe ad salutem animarum ad quam data est potestas Summo Pontifici, necessarium est quòd habeat potestatem supra omnes potestates inferiores, aliàs enim non posset eos compellere in ordine ad dictum finem spiritualem, quando id expedierit, ergo habet talem potestatem. Quartò. Synagoga habuit dominium temporale supra totum orbem, ergo ipsum habet Ecclesia & Summus Pontifex. Consequentia videtur bona. Nam Ecclesia & Summus Pontifex maiorem habet & præ stantiorem potestatem quam Synagoga & illius Summus sacerdos. Antecedens autem probatur ex cap. 1. Threnor. vbi Synagoga dicitur domina gentium & Princeps prouinciarum. In contrarium est quòd licet demus ꝙ Christus habuerit dominiũ temporale supra totũ orbem, nō tamẽ est vsus illa potestate, vt patet ex dubio præcedẽti , ergo frustra tribuitur Vicario eius. Quidā ex Iuristis tenent Summũ Pontificem esse dominum totius orbis etiā in temporalibus. Hāc sententiam tenuit Innocentius & Hostiẽsis super cap. quod super his. de voto & voti redemptione. Item etiam Panorm. & Archidiaconus. Item etiam gloss. super extrauagantem citatam Bonifacij VIII. Eosdem sequuntur aliqui ex Summistis. Hanc sententiam tenet Summa Angelica in verbo infidelitas, Et eandem videtur sequi Syluester in eodem verbo infidelitas quæst. 7. & in verbo Papa quæst. 7. 10. & 11. & in verbo legitimus quæst. 4. Eandem sententiam tenuit D. Antoninus in. 3. par. quæst. 8. cap. 5. & alij etiam quos citant prædicti Doctores. Theologi autem communiter tenent sententiam oppositam. Quorum aliquos infra citabimus. PRO solutione aduertendum est primò, quòd in præsenti tātùm quærimus de dominio temporali. Nam de potestate spirituali quantum habeat diximus latissimè in nostris commentarijs supra quæst. 1. art. 10. & quæst. 10. super art. 8. Et in 4. in materia de clauibus solet tractari de hac potestate. Secundò est aduertẽdum , quod Summum Pontificem habere dominium temporale supra totum orbem, potest intelligi dupliciter. Vno modo directè & per se in ordine ad finem temporalem. Alio modo indirectè & veluti per accidens in ordine ad finem spiritualem. Sit prima conclusio. Loquendo per se & directè in ordine ad finem temporalem, non habet Summus Pontifex dominium temporale supra totum orbem. Istam sententiam tenent Cardinalis à Turrecremata lib. 2. summ. de ecclesia cap. 113. cum tribus sequentibus, vbi dicit plura quæ pertinent ad hanc difficultatem. Eandem tenet Caietanus infra in quæst. 66. super art. 8. & colligitur etiam ex doctrina Diui Thomæ ibidem in solutione ad secũdum . Magister Franciscus à Victoria tenet eandem sententiam in Relectione. 1. de potestate ecclesiæ, maximè num. 8. quæst. 5. Vide ibidem à numer. 1. vsque ad 14. inclusiuè. Vide eundem in Relectione. 1. de Indis num. 27. Et Magister Fr. Dominicus Soto tenet eam lib. 4. de Iustitia & iure quæst. 4. art. 1. Et probatur primo ista sententia. Nam non est censendus habere per se directè Summus Pontifex ea, quæ Christus inter dixit omnibus Apostolis. Sed dominium temporale in ordine ad finem temporalem interdixit Christus omnibus Apostolis, ergo non competit vicario Christi. Maior videtur nota: nam Christus potestatem quam dedit Summo Pontifici, contulit in beato Petro. Et minor probatur ex illo Matth. 20. "Scitis quia Principes gentium dominantur eorum, & qui maiores sunt potestatem exercẽt inter eos: non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, & quicunque voluerit inter vos primus esse erit vester seruus: sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, & dare animam suam", &c. Idem habetur Lucæ. 22. Secundò probatur ex D. Bernardo in lib. 2. de cōsideratione ad Eugenium Papam, vbi loquens cum eodẽ Pontifice inquit, "Quid tibi amplius dimisit Sanctus Apostolus, Quod habeo inquit, tibi do. Quid illud? Vnum scio non est aurum neque argentũ , Cùm ipse dicat: argentum & aurum nō est mihi." Et infra. "Neque enim ille Sanctus Petrus tibi dare, quod nō habuit, potuit." Quod habuit dedit, solicitudinem super ecclesiā , nunquid dominationem? Tertiò probatur ex pluribus iuribus: quæ habentur in Decreto dist. 10. Præsertim cap. quoniam. vbi Cyprianus Pontifex inquit, Iuliano Imperatori. Quòd mediator Dei & hominum Christus Iesus. Sicut discreuit vtranque potestatem, & Pontificiam & Imperatoriam, vt Christiani Imperatores pro vita æterna Pō tificibus indigerent, & Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum, imperialibus legibus vterentur. Ecce constituuntur diuersæ potestates & Pontificia & Imperialis. Ita vt neque Imperialis possit quæ Pontificis sunt: neque èconuerso. Vide in dist. 96. cap. cum ad verum. vbi Nicolaus Pontifex statuit, ne Imperator iura Pontificia neque Pontifex iura Imperatoria vsurpet: & notandum maximè est verbum vsurpet. Vide in Decretalibus in titulo, Qui filij sint legitimi. cap. causam. quod est Alexandri III. & ibi decernitur, ꝙ de causa ciuili inter laicos non cognoscit ecclesia. Vide in titul. de appellationibus, cap. si duobus. vbi idem Pontifex in. §. denique. inquit, quod à ciuili iudice, qui non est de temporali iuris dictione Ecclesiæ, non appellatur ad Papā . Si autem summus Pontifex haberet prædictum dominiũ temporale supra totum orbem in rei veritate posset intromittere se in ea quæ sunt Imperatoris, & cognoscere de causa ciuili inter laicos: posset insuper appellari ad ipsum à ciuili iudice: quorum tamen oppositũ decernitur in prædictis capitibus. Quartò probatur. Nam si Summus Pontifex haberet prædictum dominium, illud haberet iure diuino. Sed hoc non, ergo &c. Maior patet. Nam non habet iure naturali aut humano, vt cōstat . Minor verò probatur. Nam si iure diuino id haberet, constaret ex Sacris literis, aut ex traditione. Ex sacris autem literis id non colligitur: quin potius oppositum: vt constat ex autoritatibus, quæ adduximus in primo argumento pro ista conclusione. Ex traditione autem nō habetur. Nam in ecclesia non est talis traditio. Aduertendum tamen circa hanc conclusionem, quòd non modo Summus Pontifex non habet dominium temporale supra totum orbem in ordine ad finem temporalẽ : verùm etiam neque habet dominium aliquod temporale directè ex traditione Christi. Habet tamen verum dominium temporale directè super ea bona temporalia, quæ contulerunt Ecclesiæ Principes Christiani, vt Constantinus & alij. Quòd autem ex traditione Christi non habeat huiusmodi dominium, probant argumenta facta. Quod vero illud habeat super bona temporalia collata Ecclesiæ à Principibus Christianis, patet. Nā donatio facta à Principibus Christianis fuit vera donatio conferens verũ dominium temporale ipsi Ecclesiæ, etiam in ordine ad finem temporalem. Et hoc patet in Constantini Imperatoris donatione facta Syluestro Pontifici. De qua habetur in cap. Constantinus. 96. dist. & in cap. futurā . 12. quæst. 1. Et idem patet in donationibus aliorum Principum factis Ecclesiæ. Et hinc sumitur quintum argumentum pro nostra conclusione. Nam si summus Pontifex haberet dominium vniuersale supra totum orbem, de quo loquuti sumus in prima cōclusione , sequeretur: quòd donatio facta Ecclesię per Principes non esset vera donatio, sed restitutio. Consequens tamen est falsum ergo. Sextò probatur eadem conclusio. Nā ex opposita sentẽtia sequeretur ꝙ Summus Pontifex esset vniuersalis Rex & Imperator totius orbis. Consequens tamen est falsum, ergo. Sequela videtur manifesta. Nam habere prædictum dominium propriũ est Regis seu Imperatoris vniuersalis. Minor verò probatur. Nam hoc est inauditum in ecclesia. Imo & Christus Dominus id videtur prohibuisse locis citatis Matth. 20. & Lucæ 22. Et rursus in cap. cum ad verum citato. dist. 96. Disponitur ne Pontifex iura aut nomen Imperatoris sibi vsurper. Id ipsum colligitur ex cap. citato. Quoniam dist. 10. Septimò probatur. Ex opposita sentẽtia etiā sequeretur, quòd Summus Pontifex posset pro sua voluntate in ordine ad finem temporalẽ statuere leges in vniuerso orbe: posset etiam pro suo libito abrogare omnium aliorum Principum leges. Hoc autem est falsum & contra communem sententiam. Vltimò probatur eadem conclusio. Nam si Summus Pontifex haberet dominium temporale directè in ordine ad finem temporalem supra totum orbem, sequeretur, quòd etiam quilibet Episcopus haberet idem dominium in sua diœcesi. Consequens est falsum, ergo. Minor patet ex communi sententia, nullus enim illud concedit. Sequela tamen probatur. Nam tantam potestatẽ proportionabiliter habet quilibet Episcopus in suo episcopatu iure diuino: quantam habet Summus Pontifex in tota Ecclesia, quanuis habeat illam subordinatam Pontifici. Secunda conclusio. Summus Pontifex habet dominium temporale instrumentale & indirectè supra totum orbem videlicet in ordine ad finem spiritualem. Hanc conclusionem tenent Doctores citati pro præ cedenti conclusione: quanuis illi non vtantur illa voce, instrumentale, quæ dictio nobis placet: quia verè exprimit rationem dominādi non esse formalem vt in causa principali respectu temporalium. Hanc probāt argumenta facta à principio si quid probāt . Et vlterius probatur primo. Nam vt cōstat ex pluribus capitibus iuris in ordine ad finẽ spiritualem potest Summus Pontifex antiquos Reges & Imperatores deponere, & nouos constituere, ergo. Consequentia vi detur bona. Et antecedens patet. Nam Zacharias Romanus Pontifex Regem Francorum, eo quòd tantæ potestati esset inutilis à Regno deposuit: & Pipinum qui fuit Caroli Magni Imperatoris pater in eius locum substituit, & omnes Francigenas à iuramento fidelitatis absoluit. Vt habetur in capit. alius. 15. quæst. 6. Præterea Innocentius Quartus, Regi Portugaliæ qui prodigus & dilapidator erat, & ecclesias, monasteria pia loca, & personas ecclesiasticas, viduas, pupillos & orphanos grauabat, & grauari sinebat, dedisse adiutorem, & illi administrationem Regni interdixisse, legitur. Vt patet ex capit. grandi. de supplenda negligentia prælatorum. libro. 6. Præterea Summus Pontifex Imperiũ Romanum à Græ cis transtulit in Romanos: & ius ac potestatem eligendi Imperatorem certis Principibus contulit. Vt patet in capit. venerabilem. de electione, & electi potestate. De qua vide Syluestrum in verbo, electio. quæst. 4. & 5. Multò magis verificatur conclusio, si Reges seculares sunt hæretici vel schismatici. Secundò probatur. Nam ea quæ sunt necessaria ad exercendum officium commissum, simul committuntur & conferuntur cum ipsomet officio, sed ad exercendam spiritualem potestatem datam Summo Pō tifici vt Christi vicario necessarium est, ꝙ habeat prædictum dominiũ supra totum orbem, ergo. Maior habetur ex capit. 1. de officio & potestate iudicis delegati. Et minor probatur. Nam si non haberet prædictum dominium, non posset impedientibus suam potestatem & iurisdictionem resistere per bellum, nec posset etiam contradicentes temporaliter punire. Quod tamen est falsum imo & contra fidem. Probatur, constat enim ex multis iuribus, quòd potest Summus Pontifex statuere leges circa temporalia: & similiter leges ciuiles aliorũ Principum abrogare, quando viderit id expedire, in ordine ad spirituale bonum Ecclesiæ & fidelium. Et hoc etiam patet, ex ipsomet vsu antiquæ Ecclesiæ, ergo. Plura alia argumenta pro hac conclusione vide apud Cardinalem à Turrecremata lib. 1. Summæ de ecclesia. capit. 90. Vbi agit de eminentia potestatis spiritualis supra secularẽ . Et in libr. 2. cap. 114. Vbi tractat qualiter Romano Pontifici iure sui principatus competat habere iurisdictionem temporalem in toto orbe Christiano. Denique tam in eodem capit. 114. quam in præcedenti, & duobus sequẽ tibus multa reperientur egregia, quæ conducunt ad prædictas conclusiones probandas. ¶ Ad omnia argumenta respondetur, ꝙ probant secundam conclusionem. Quatenus autem militant contra primam: respondetur ad primum argumentum. Primò dicitur quòd adhuc est in opinione, An Christus dominus habuerit dominium temporale supra totũ orbem, vt constat ex dictis dubio præcedenti. Veruntamen concesso antecedenti: negatur consequentia. Vt enim diximus in superioribus. quæst. 1. super arti. 10. & quæst. 10. super art. 8. Non omnem potestatem quam Christus habuit, etiam inquā tum homo communicauit Summo Pontifici. Nam potestatem excellentiæ, quam habuit in sacramentis non cōmunicauit Summo Pontifici. Vt docet Diuus Tho. 3. parte quæst. 64. artic. 4. ad primum. licet potuisset communicare si voluisset: vt docet Diuus Thomas in eodem articulo. Vide de hac re Magistrum Soto in. 4. dist. 1 quæst. 5. artic. 4. dubio vltimo. ¶ Ad confirmationem dicitur quòd Pater misit filium non ad exequendum dominium temporale, sed spirituale. Et ita misit Christus suos Apostolos. Et sic possunt verificari verba illa Ioan. 20. Etiam si non contulerit dominium temporale suis Apostolis. Præterea dicimus, quòd si illa autoritas aliquid probaret, non tantum conuinceret Beatum Petrum habuisse dominium temporale supra totum orbem, verùm etiā & reliquos Apostolos, quod tamen falsissimum est. Ad secundum argumentũ , cum suis confirmationibus dicendum, ꝙ omnia illa iura loquuntur de potestate, & dominio in ordine ad spiritualia cum opus fuerit illā exercere: vt patet manifestè intuenti ipsa iura. Et ita in illo capit. solito. ad probandam potestatem Sũmi Pontificis, adijcitur illud Ioannis 20. "Pasce oues meas." Et illud etiam Matthæi 16. "Quodcunque ligaueris super terram," &c. Quæ quidem loca loquuntur de potestate spirituali in ordine ad finem spiritualem. Eodem modo intelligẽdus est Diuus Thomas, & quòd hoc modo intelligatur, manifestè colligitur ex verbis paulò ante præcedentibus. Inquit enim quòd secularis potestas est sub spirituali, inquātum est à Deo subiecta, scilicet, In his quæ ad salutem animæ pertinent. Ad tertium. Cum sua confirmatione satis patet per præcedentia. Ad quartum argumentũ , antecedens negatur ad probationẽ dicitur, ꝙ synagoga dicitur domina gentium & Princeps prouinciarum: quia aliquæ gentes & prouinciæ erant illis subiectæ licet non omnes. Præterea dicebatur Princeps & domina gentium propter religionis & legis nobilitatem supra omnes leges & religiones omnium nationum. Et hæc dicta sufficiant de temporali potestate Summi Pontificis. Neque enim sedes Apostolica indiget nostro mendacio: quæ vera & propria potestate abundat ad omnia quæ ad spiritualem finem necessaria sunt. Nam qui volunt assentatione quadam Summis Pontificibus dominiũ temporale directè & formaliter tribuere supra totum orbem: odiosam regibus terræ fidelibus & infidelibus sedem Apostolicam efficiunt. DVbitatur tertio. Vtrùm Imperator habeat dominium temporale supra totum orbem. ¶ Primo arguitur pro parte affirmatiua. Nam in spiritualibus est vnus Summus Pontifex qui præ est toti Ecclesiæ, ergo in temporalibus debet esse vnus Imperator, qui præ sit toti orbi. Antecedens secundum fidem tenendum est, vt constat ex his quæ diximus supra quæstione. 1. artic. 10. Consequentia autem videtur tenere ex paritate rationis. Secundo arguitur. Octauianus Augustus Cæsar, qui præerat Imperio Romano quando natus est Christus, habuit dominiũ temporale supra totum orbem, ergo &c. Consequentia videtur nota: nam cæteri Imperatores maximè Christiani non debent esse deterioris cōditionis quàm Augustus, qui erat Gentilis. Antecedẽs autem probatur primo, ex illo Lucæ 2. "Exijt edictum à Cæsare Augusto, vt describeretur vniuersus orbis." Secundo probatur ex D. Tho. in illo opuscul. 20. de regimine Principum lib. 3. ca. 13. Vbi inquit, quod Christus verus erat mũdi Dominus, & Monarcha cuius vices gerebat Augustus, licet nō intelligeret, ergo si Christus Dominus habuit dominium temporale totius vniuersi, ita & Augustus eius vices gerens. Confirmatur. Nam Tyberius Cæ sar qui Augusto successit, qui quidem præ erat Imperio Romano quando Christus passus est, etiam habuit dominium temporale supra totum orbem: siquidem habuit dominium supra Iudæos, vt patet ex eo ꝙ dixit Dominus Matth. 22. & Lucæ 20. "Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo." Tertiò arguitur, ex Diuo Hieronymo in Epistola ad Rusticum monachum, de viuendi forma. Et referuntur eius verba. 7. quæstione. 1. capit. in apibus. Vbi inquit, quòd in apibus vnus dux est, grues vnam sequuntur ordine literato, vnus & imperator. Confirmatur, ex l. precatio. ff. ad legem Rhodiam, vbi habetur, quòd Antoninus Imperator dixit, "Ego mũdi dominus sum." Quartò. Adam fuit vniuersalis dominus totius vniuersi, quod quidem videtur colligi ex illo Genesis. 1. "Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram. Vt præsit piscibus maris & volatilibus cæli." Et infra, "Crescite & multiplicamini & replete terram, & subijcite eam." Et similiter videtur dicendum de Noe: & hoc apparet colligi ex capit. 8. Genes. Vbi habetur quòd dixit Dominus Noe & filijs eius. "Ingredimini super terram. Crescite & multiplicamini super eam." Illis autem alij successerunt, ergo maximè Romani Imperatores, & per consequens habent dominium vniuersale totius orbis. Quintò. Optimus modus gubernandi est per monarchiā vniuersalem, ergo eam instituit dominus. Et per consequens eam habet Imperator. Nam videtur quòd non possit alius excogitari vniuersalior rex. Antecedens videtur Aristotel. 3. Politicorum. Et id docet expressè Diuus Thomas in opusculo citato de regimine principum. lib. & capit. 2. Consequentia autem probatur. "Nam Deus qui omnia in sapientia facit", vt habetur Psalmo 103. Optimum modum gubernandi instituisse censendus est. Vltimò arguitur. Nam Imperator communiter appellatur orbis dominus. Et ita in cap. futuram, 1. 2. quæst. 1. dicitur ꝙ Imperatores Romani tenebant totius orbis monarchiam, ergo. &c. In contrarium est lex cunctos populos. C. de summa Trinitate, & fide Catholica. Vbi limites Romani Imperatoris circũscribuntur , cum dicitur à Romano Imperatore cunctos populos, quos clementiæ nostræ regit Imperium. De hac difficultate agit Magister à Victoria in relectione de Indis nu. 24. & 25. & Magister Soto lib. 4. de Iustitia & iure. q. 4. arti. 2. Qui ꝓ vtraq; parte adducũt autores. Pro parte affirmatiua Hostiensem, Ioannẽ Andr. Bartol. Bald. & alios doctores ex Italia. Et Bartolus adeò certam existimat hanc sententiam, vt dicat ꝙ forte incurret hæresim, qui eam negauerit. Et præcipuè ad hoc mouetur propter autoritatem adductam in secundo argumento ex Lucæ ca. 2. Pro parte autem negatiua adducunt Fabrum & Vltramontanos. Et istam sententiam prędicti autores tanquam certam tuentur & est cō munis inter Theologos, & quia prædicti Magistri latè eam probant nos breuiter definiemus in hoc loco. Sit vnica conclusio. Imperator non habet dominium temporale supra totum orbem. Dicimus temporale, quoniam de spirituali certius est quàm vt indigeat probatione. Illud enim solum Summo Pontifici competit iuxta ea quæ diximus quæst. 1. artic. 10. Et intelligimus conclusionem de dominio temporalis iurisdictionis. Nam si loquamur de dominio temporali proprietatis rerum adhuc est certiùs, vt optime probat Magister Soto libr. 4. de Iustitia & iure. quæst. 4. artic. 1. Probatur conclusio sic explicata primò. Nam si haberet dominium temporale supra totum orbem, omnes Reges terræ essent ei subiecti in temporalibus tanquam superiori & vniuersali domino. Hoc autẽ est falsum, ergo. Sequela videtur manifesta. Nam ex eo ꝙ Rex Catholicus Philippus Secundus habet dominiũ supra omnia sua Regna, omnes qui habitant huiusmodi regiones sunt ei subiecti in temporalibus. Minor verò probatur ex capit. cum per venerabilem. qui filij sint legitimi. Vbi inquit Innocentius III. ꝙ Rex superiorem in temporalibus nō recognoscit. Vnde obiter collige veram esse nostram sententiam in dubio præcedenti. Secũdò probatur. Si Imperator haberet dominium temporale supra totum orbem: vel haberet iure naturali vel iure diuino vel humano, sed nullo istorũ , ergo. Consequentia est manifesta & maior patet à sufficienti diuisione. Minor verò probatur ꝙ non naturali. Nam hoc iure omnes nascuntur liberi, neque est aliquod dominium iure naturali præter id quod habent parentes super filios & maritus supra vxorem. Vt docet Diuus Thomas. 1. parte quæst. 22. arti. 1. ad secundum. Et quæst. 96. artic. 4. Confirmatur quia vt docet idem D. Tho. in 2. 2. quęst . 10. arti. 10. Dominium & prælatio inducta sunt iure positiuo: quod verò nō iure diuino ꝓ batur quoniam nullibi id legimus, sicuti legimus de Saule & Dauide habuisse regnum à Deo vt constat lib. i. Regum. ꝙ verè nō iure human . Porobatur . Quia si illud haberet cōpeteret ei, vel autoritate legis, & hoc nō : quia nulla talis extat lex. Etsi extaret maximè quia facta esset ab Imperatoribus, & licet facta esset, non haberet vim obligandi: quia ante talem legem Imperator non haberet iurisdictionem: lex autem facta à non habente iurisdictionem non habet vim obligandi. Aut Imperator haberet legitima successione, aut donatione aut permutatione, aut emptione, aut iusto bello, vel alio titulo. Nullum autem istorum dici potest, ergo nō habet tale dominiũ . Multa alia possemus afferre pro hac cōclusione , sed nō existimo in re certa opus esse pluribus. Vnum tamen aduertendum est, ꝙ licet Imperator non habeat dominium temporale supra totum orbem: nihilominus est superior quantum ad aliquid omnibus Principibus Christianis. Est enim fidei ꝓtector ab Ecclesia designatus: & propterea coronatur à Summo Pontifice. Vnde in ordine ad exaltationem fidei & Ecclesiæ & protectionem potest conuocare Principes Christianos contra inimicos Ecclesiæ. Veruntamen Rex Hispanię exemptus est ab imperatore. Et hodie est maximus protector Ecclesiæ. Ad primum argumentum negatur consequentia. Ad probationem dicitur, nō esse eandem rationem, Nam in spiritualibus cō uenit vnum esse totius Ecclesiæ Summum Pōtificem : iuxta ea quæ diximus supra quæ stione. 1. artic. 10. & cum Christus Dominus, cuius Vicarius est Summus Pontifex, sit vniuersalis Redemptor & vnicus Rex regni cælorum, & caput vnicum Ecclesiæ per totum orbem diffusæ, & infinita sua virtute omnia disponat: potest per vnicũ vicariũ totum regere orbem. Eo vel maximè ꝙ sub vno pastore alios inferiores prælatos ei subordinatos constituit. Veruntamen Reges accipiunt potestatem à republica. Et ita non est necessarium, quòd ab vno totus orbis dependeat: quin potius nec totus orbis potest vnum vniuersalem dominum eligere. Non enim potest cōuenire ad huiusmodi electionem. Et licet posset conuenire, non expediret ad bonam vniuersi gubernationem talem eligere vniuersalem dominum. Vt enim docet Aristotel. 7. Politicorum capit. 4. "Respublica non eo est melior, quia maior." Sed talis debet esse & tanta sub vno Principe: quanta ipse potest commodè gubernare. Vnus autem Princeps nō potest temporalibus commodè gubernare totum vniuersum. Quare potentes Reges deberent aduertere, quòd non minor est virtus, quàm quærere parta tueri. Ad secundum argumentum negatur antecedens. Ad primam probationem primo dicitur, quòd Euangelista non approbauit illud edictum: quin potius videtur condemnasse. Nam ad hoc apparet Euangelistā retulisse illam historiam, vt ostenderet non Augustum, qui tunc Romano Imperio præerat, sed Christum, qui tunc nascebatur esse Domnium vniuersi. Secundo dicitur, quòd nomine vniuersi orbis, non intelligitur in illo loco totus mundus: quoniā multæ erant tunc prouintiæ, quæ non erant subiectæ Imperio Romano. Sed vniuersus orbis sumitur ibi pro magna parte orbis. Ad quam Romani peruenerant. Vide expositores Euangelistarum super eadem loca, qui plura adducunt testimonia scripturę ad ostendendum hanc esse legitimam ipsius loci explicationẽ . Et ad hoc deseruit illud quod habetur. Genes. 41. cum dicitur: "Omnis terra venit in AEgyptum:" intelligitur id est bona pars terrę . & Genes. etiam secundo dicitur de Eua, quòd erat mater cunctorum viuentium, quod tamen non extenditur ad irrationalia & insensibilia. Ad secundam probationẽ . Si teneamus Christum dominum non habuisse dominiũ temporale supra totũ orbem, eo modo quo explicauimus dubio præcedenti, facile potest responderi, quòd Diuus Thomas intelligitur, ꝙ Augustus gerebat vices Christi, quatenus eius potestas temporalis erat subiecta spirituali Christi & illius ministra. Quemadmodum etiam & potestates etiā Regiæ dicuntur ministræ Pontificum. Veruntamen etiam tenendo alteram sententiam, ꝙ Christus Dominus habuit dominium temporale supra totum orbem. Respondetur ꝙ D. Tho. intelligit. ꝙ Augustus gerebat vices Christi, etiam quantũ ad dominium temporale, non quidem supra totum orbem sed supra magnā illius partem: nempe super totam illius partem quæ subiecta erat Imperio Romano. Quemadmodũ etiam solemus dicere, ꝙ gubernator constitutus à Rege super aliquam prouinciam, gerit illius vices. Non quidem supra omnia regna subiecta ipsimet Regi: sed super illam prouintiam, super quam constitutus est. Veruntamen Augustus non erat, vt iam diximus, propriè Vicarius institutus à Christo, sed permissus à Deo, vt nesciens quid faceret, prodesset monarchiæ Christi. Ad confirmationem pariter negatur Tyberium habuisse dominium temporale supra totum orbem. Et ad probationem dicitur ꝙ licet daremus simpliciter & absolutè Tyberium habuisse dominium supra Iudæos & de iure, non inde consequeretur, ꝙ habuisset dominium supra totum orbem. Secundò dicitur, quòd Iudæi non erant subiecti Imperio Romano de iure, sed de facto. Gens enim Iudæorum libera erat à dominio cuiuscunque alienigenæ. Imo & in lege prohibitum erat, vt Iudæi haberent dominum alienigenam, vt patet ex illo Deuteronom. 17. "Eum constitues", scilicet, Regem: "quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum: non poteris alte rius gentis hominem Regem facere, qui non sit frater tuus." Cum ergo Christus dominus in illis locis iubet dari Cæsari, quod ipsius erat, non approbat, vt ait Magister Soto, dominium Cæsaris, sed volens se eximere à calumnijs Iudæorum, ius tantum naturæ retulit. Ac si diceret, Si quid debetis Cæ sari, soluite. Sed primùm Deo quod illi debitum est reddite. Præterea possumus dicere quòd ideo Christus iussit reddenda esse Cæsari quæ illius erant: quoniam, vt inquit Nicolaus de Lyra super verba Matth. 22. citata, Iudæi iurauerant Romanis fidelitatem se seruaturos, & tributa reddituros à tempore Pōmpei , qui fecerat Iudæam tributariā . Et ita propter reuerentiam iuramenti illa iubebat reddi. Sed prior solutio est melior. Ad tertium argumentum respondetur, quòd Diuus Hieronymus minime intendit, quòd sit vnus Imperator qui habeat dominium supra totum vniuersum, sed quòd vnius reipublicæ debet esse vnus Rex, & totius Christianismi vnus Imperator, sicut vnius albearis est vna Apis ductrix aliarum. Et vnius congregationis gruum est vna, quæ alias ducit. Sicut autem nō est vna apis omnium apum ductrix. Ita neq; vnus Imperator totius orbis dominus. Ad confirmationem respondetur, quòd Antoninus Imperator, illud dixit arroganter, & ita inde nullum sumitur argumentum. Ad quartum respondetur, quòd Adam & Noe fuerunt domini orbis quando ipsi soli erant in mũdo : continuò autẽ diuiserũt filijs terras, vel filij eorum conuenerunt ex communi consensu, vt vnusquisque suam partem occuparet, vel alio modo facta est diuisio rerum inter eos. Ad quintum argumentum respondetur, quòd optimus modus gubernandi, non est per monarchiam vniuersalem totius mundi: neque id docet Aristot. aut Diuus Thomas, sed eam gubernationem dicunt esse optimam quæ fit per vnum circa vnā multitudinem, non quæ fit per plures. Intelligũ tur autem de ea multitudine quæ potest cō modè per vnum gubernari. Vt enim dicebamus ad primum ex Arist. respublica non eo melior, quò maior. Ad vltimum argumentum respōdetur , quòd Imperator, non ideo dicitur orbis dominus, quia totius vniuersi sit dominus, sed quia dominatur magnæ parti mundi inter Christianos Principes habens quandam ex officio eminentiam. Disputatio Quinta. De translatione Dominiorum. ANTE omnia definire oportet, quid sit translatio dominij, & quæ nā sint huius trāslationis causæ. Deinde circa ipsas causas sunt examinandæ grauissimæ quæ stiones. ¶ Dominij ergo translatio nihil aliud est, quàm transmissio rei ab eo qui legitimè possidet in alterum qui incipit de nouo esse dominus eius. Apertissima est definitio ex supra dictis: sed explicatur assignando causas huius translationis: quæ sunt tres. Prima voluntas diuina quæ declaratur nobis aut iure diuino naturali. (Deus enim manifestat nobis quædam vt autor est naturæ) aut certè per particularem reuelationẽ quæ expressè facta sit ad manifestandam Dei voluntatem. Sic trāstulit Deus regnum à Chananæis in filios Israel: à Saule in Dauidem. Ratio huius rei est. Quoniam cùm Deus sit vniuersorum dominus, poterit volũtate sua quando illi placuerit, dominia transferre. Et quidem hæc prima causa parũ facessit nobis negotij, quoniam supra id quod manifestissimum est ex naturæ iure, requirit expressam Dei reuelationem. Quæ si constet transfertur dominium, si autem non constet talis expressa reuelatio, nunquam censendum est dominium transferri per hanc causam. Secunda causa est voluntas domini possidentis. Etenim cùm homo sit Dominus per facultatẽ arbitrij, potest per eandem facultatem per quā res possidet, easdẽ alienare vt habetur. Instituta. de rerum diuisio. §. traditione. Et ex. l. quam: §. literæ. ff. de acquiren. rerum dominio. Eo vel maximè quòd rei possessæ vsus, est venditio, donatio, aut deniq; abalienatio rei. Tertia causa est voluntas legislatoris & Principis transferentis res ciuium in alios dominos. Declaratur autem nobis hęc voluntas Principis aut legibus editis, aut pronuntiatis sententijs. Ratio huius rei est. Quoniam cùm homo sit natura sua animal sociale & politicum, eodem naturæ iure necesse est, sit subiectus legibus & sententijs Principis, quæ ordinantur ad bonum reipublicæ in qua degit homo & vitam agit. Rursus cùm Principi liceat malefactores & reos propter bonum Reipublicæ etiam vita mulctare: multò magis licebit propter bonum ipsius Reipublicæ spoliare ciues, omnibus suis fortunis & bonis. Hoc autem efficit voluntas Principis vno duorum modorum. Primus est cohibendo voluntatem veri domini, ne transferat etiam si velit, dominium in alterũ . Quo pacto impediuit ne pupillus abalienet bona sua reddendo ipsum pupillum inhabilem (aut quod in idem reducitur) reddendo alterum cum quo fit contractus, inhabilem ad recipiendum. Vt patet in lege de simonia. Vbi is qui recipit pretium, est inhabilis ad recipiendum. Secundus modus est transferendo, velit nolit verus rei dominus, dominium in alium possessorem. Vt patet in lege præscriptionis. de his omnibus agendum est per singula. DVbium primum est. Circa secundam causam, vtrum per solam interiorem voluntatem possit homo transferre dominium suæ rei in alterum. Aliquis . v. g. intra se cogitans promittit Petro sine verbis domum: Rogamus num iste teneatur Petro patefacere illam suam promissionem interiorem: etsi Petrus acceptet, donare illi domum. Neque dubitamus in præsentia, cùm tantum interius propositum habetur, & nō promissum: tunc enim certum est nullam esse obligationem; sed tota cōtrouersia est, quando interius ꝓmittimus vel donamus. Videtur autem, quòd tunc transfertur dominium, & fit obligatio. ¶ Primò arguitur. Homo est dominus rerum suarum per facultatem arbitrij, ergo per eandem solā sine exteriori signo transfert dominium. Confirmatur. Vocalis oratio tantùm habet ꝙ sit signum & declaratio interioris orationis, sed si exterius quis proferat ꝓmissionem , obligabit: ergo signũ erat, ꝙ ꝓmissio interior obligauerat antea. ¶ Secundò arguitur. Interior promissio absq; vllo exteriori signo Deo facta, obligat secundum ius reli gionis, quæ est inter Deum & homines, ergo facta homini obligat secũdum ius, quod est vnius hominis ad alterum. Cōfirmatur , talis promissio homini facta si iuramento confirmetur transfert ius & dominiũ , obligatq́; in conscientia. Ergo si citra iuramentum fiat. Probatur consequentia. Iuramentum promissorium tunc obligat tantũ , quā do promissio aliâs obligabat, & erat valida. Vltimò arguitur. Promissio explicata verbis sed absenti facta, obligat in conscientia, & transfert dominium. Ergo & interior, quoniam in oratione ad absentem non magis conferunt verba, quàm sola cogitatio interior. ¶ In hoc dubio Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quæst. 5. arti. 1. ad primum. Et copiosiùs lib. 8. quæst. 2. artic. 1. asserit tria. Primum citra controuersiā vllam, promissionem mentalem non obligare in cōscientia : neque transferre dominium, nisi verbis declaretur. Exemplũ est in matrimonio: vbi per solum consensum mentalem nō transfertur dominium corporis: nisi declaretur signis talis consensus. Idem est in alijs contractibus mutuis. Secundum est, promissionem non mutuam, quæ signis non explicatur, non obligare in exteriori foro neq; trāsferre dominium. Tertium stando in mero iure naturę , problema est, an promissio ista simplex non mutua obliget in conscientia, si non exprimatur signis. Et quidem duo dicta primum & secundum certissima sunt. Sed circa tertium dictum. Sit nobis conclusio. Citra dubium videtur asserenda pars negatiua, videlicet, Promissio interior verbis non explicata non obligat in conscientia neque transfert dominium. Hæc videtur colligi ex Sacris literis. Prouerb. 6. vbi promissionis vinculũ & obligatio vocibus tribuitur. Illaqueatus es (inquit sapiens) verbis oris tui, & captus proprijs sermonibus. Hæc videtur esse sententia communis doctis & indoctis hominibus. Inter doctos est D. Thom. infra quæst. 88. arti. 1. Indocti vero & vulgus solent affirmare: verba ligant homines. Ratione vero probatur. Homo non refertur & ordinatur ad alterum hominem per solam cogitationem internam & conceptam, sed per signa sensibilia externa, inter quæ primatũ obtinent voces: sed in translatione dominij, ordinatur is qui dominium transfert ad alterum in quem transfert dominium, ergo. Secundò. Promissio mutua nisi explicetur externis signis non transfert dominium, vt omnes consentiunt, ergo nec promissio nō mutua: quoniam promissio mutua in hoc tantùm differt à non mutua, quòd mutua est obligationis reciproca ex vtraque parte, at non mutua ex altera parte tantùm, ergo si in mutua promissione neutra pars tenetur suam mentalem cogitationem alteri explicare, vt videat an altera pars acceptet: neque in non mutua tenebitur. Ad primum respondetur, non tantùm per internam promissionem voluntariam transferri dominium: sed per eam ordinatam ad alterum, politicè & sensibiliter. Ad confirmationem respondetur, quòd sicut voces sunt per se signa instrumentaria & vicaria ipsorum conceptuum ad significandas alijs hominibus eas res, quas conceptus ipsi repræsentant habenti, ita sunt per se instrumenta quædam obligatoria erga alios homines: quāuis absque illis inducatur obligatio religionis erga Deum. Et per hæc patet ad secundum negando consequentiam: quia Deus intuetur cor. Ad cōfirmationem similiter negatur consequentia. Ad probationem dicitur, iuramentum inducere obligationem quando promissio erat licita, licet non obligatoria. Et idcirco quanuis promissio interior verbis non explicetur, licita est, quòd si iuramento confirmetur, obligatoria est: quanuis aliàs non obligaret. Simile est si latro per vim & metum extorqueat promissionem iuramento confirmatam, citra dubium is qui iurauit propter reuerentiam diuini nominis, tenetur adimplere promissum: talis enim promissio licita erat, quā uis non esset obligatoria sine iuramento: de qua re copiosius dicetur infra quæst. 89. Ad tertium dicemus dubio sequenti. DVbitatur secundò, Vtrùm promissio signis externis aut verbis declarata, sed absenti facta, transferat dominium. Videtur vera pars negatiua. Primum in. l. 1. ff. de pollicitationibus. dicitur, quòd pollicitatio non semper obligat. Pollicitatio vero apud Iurisperitos nihil aliud est quàm promissio facta absenti. Rursus in. l. iuris gen tium. ff. de pactis. §. igitur. nuda pactio obligationem non parit. Arguitur secundo. Ex cōclusione præcedentis dubij, & illius rationibus, quæ omnes videntur procedere pariter in promissione absenti facta. Quoniā quemadmodum ad præsentes, nō refertur homo per solum internũ cōsensum , sed necesse est superaddantur verba, ita & ad absentes non refertur per verba sed per scripturam. Tertiò arguitur cōtendendo ꝙ etiā promissio, quæ fit absenti coram testibus, non obliget & transferat dominium. Testes non inducunt obligationem vllam, sed solũ testificantur eam obligationem quæ oritur ex cōtractu , cui testes adsunt: sed vt ostẽdimus , in promissione ista, quādo testes nō adsunt, nulla est obligatio, ergo etiā si coram testibus fiat nulla erit obligatio. Item si talis promissio trāsferret dominiũ , sequeretur ꝙ qui eā facit, teneretur indicare illā absenti cui facta est, vt si ille velit acceptā habere, & tunc qui ꝓmisit tenebitur dominiũ rei tradere: quod durũ videtur, & cōtra cōmunẽ vsum. In oppositum est, quòd ratio naturalis dictat vt promissa impleantur, fides seruetur: alioquin, is qui promisit perfidus & infidelis censetur, ergo cũ talis promissio sit absolutè dicenda promissio, seruāda est. Confirmatur ex. l. 1. ff. de pactis. vbi Vlpianus asserit antecedens argumenti huius, & in. c. 1. & in. c. qualiter. de pactis. dicitur studiose agendũ est vt ea quæ promittuntur opere compleantur, ac demum in capit. iuramenti. 22. quæst. 5. ex D. Chrysost. dicitur inter simplicem fidelium loquelam & iuramentum nullam esse debere distantiam. In hoc dubio Sotus lib. 4. de Iustitia. vbi sup. idem videtur sentire de promissione quæ verbis explicatur absenti facta, quod de promissione interna. Item turba non solum hominũ vulgarium, verumetiā Theologorum, non videtur vllam obligationẽ saltem iustitiæ ponere in tali promissione. PRO huius dubij intelligentia nota primò, quòd vinculum seu obligatio orta ex promissione est duplex. Altera est quæ pertinet ad virtutem veracitatis seu fidei seruandæ, de qua disputat D. Tho. copiosè infra quæst. 109. quā obligationem, qui nō ser uat dicetur perfidus & infidelis, & mendax. Altera obligatio pertinet ad virtutem iustitiæ, quoniam per promissionem vt statuimus, transferuntur dominia rerum. Hanc obligationem qui violat iniustus erit. Et de hac obligatione disputatur in præsentia potissimum. Secundò nota, quòd promissio externis signis facta & declarata, quæ sola & omnis illa habet veram & propriam rationem promissionis, est duplex. Altera formata solennitate, vt vocato tabellione, adhibitis testibus cum subscriptione promittentis, &c. Alia verò promissio est pura ab istis solennitatibus. De priori promissione non dubium, quin etiā si absenti fiat, transferat dominiũ . De secunda verò promissione suppono in præsentia tanquam rem meo iudicio certam, ꝙ si præsenti fiat, obligat transferre dominium. Quam quæstionem disputant interpretes D. Tho. infra. q. 88. art. 1. & 3. ad primum. Quinimo ex definitione huius nostri dubij, sequitur à fortiori ista sententia quam modo supponimus. Tota igitur controuersia in præsentia est de promissione externis signis declarata, sed in absentia eius cui promissio fit. Prima conclusio. Si attendamus merum ius Cæsareum aut merum naturæ ius, promissio etiam verbis declarata facta in alterius absentia, non transfert dominium, neque obligat ex iustitia. Hanc conclusionem concedimus libenter argumentis factis pro parte negatiua huius dubij. Secunda conclusio. Si attendamus eadẽ iura, ac multò magis Ius canonicum Pontificium, aut denique ius Regium Hispaniense, citra dubium talis promissio obligat ex virtute fidelitatis, & veracitatis: ita vt qui eā non seruauerit sit mendax & fide fragus. Hanc concedimus argumento in oppositũ simul & confirmationi eius. Sed quantùm attinet ad Hispaniense ius, sit nobis tertia conclusio. Apud Hispanos, qui vtuntur legibus & foro Castellæ, promissio quæ in iudicio externo probari potest, si appareat animo obligandi fidem facta, obligat ex iustitia, & transfert dominiũ etiā in animæ foro. Dixi in conclusione qui vtuntur legibus Castellæ, vt excipiam inde Aragonios, Valentinos, Cathalanos, & Lusitanos, qui vtuntur suis legibus. Ista conclusio colligitur ex lib. 1. fori Castellani, tit. 11. De los pleytos que deuen valer, o no. Sed expresse habetur ista cōclusio sancita in lib. 3. de ordinationibus Regijs, tit. 8. De las excepciones que se ponen en el juyzio, la ley. 3. vbi expresse Alfonsus XI. Compluti statuit eā legem, quòd omnis promissio seu contractus qui verè probari potuerit, obliget etiāsi inter absentes fiat. Neque possit excipere, is, qui promisit, quòd facta sit ea promissio sine solennitate aut inter absentes. Et in hac re debent multum Castellani Regi Alfonso, qui voluit quòd fides data à Castellanis seruaretur inuiolabiliter, quicquid Cæsares statuerint in re hac de iure communi. Sed exposcit prędicta lex duo, vt talis promissio obliget. Primum est quod in iudicio probari possit. Deinde quòd appareat facta animo obligandi fidem: & hoc item probandum est iuridice. Primum requiritur, quoniam testes gerunt vicem partis absentis cui facta est promissio: & loco illius acceptant promissionem, quousque absens refutauerit promissionem factam. Nisi malumus, quòd Rex ipse acceptet promissionem per legem suam. Requirit autem testes, tum ne falsò quis mentiretur, & diceret promissionem sibi factam in absentia, tum maximè quoniam voluit Rex vt fides data coram Hispanis, nullo pacto violaretur. Secundum requiritur, quoniam promissio simplex, quæ non præsumitur fieri animo obligandi fidem, non est reuera promissio. Et sic patet responsio ad tertium argumentum, quod procedebat contra istam tertiam conclusionem. Etenim testes non inducunt iure naturæ nouam obligationem, sed iure Hispaniensi requiritur propter causas dictas. Ac demum respondetur ad vltimum argumentum, nec enim necesse fuerat, quòd promissio in absentia facta indicaretur absenti: sed tātùm , quòd post quam semel indicata fuerit, si petierit dominium, reddatur. Hoc enim cautum est in. l. prædicta, qnę obligat in cōscientia . Quod verò leges iustæ ciuiles trāsferant dominiũ etiā in foro interiori animę : patet sup. q. 3. huius tractatus: scilicet, in causa tertia translationis dominiorũ , quæ tertia causa copiosius deinceps explicanda est à nobis. Pro huius itaque tertiæ causæ explicatione notandum est primo, quod hæc tertia causa quanuis primo aspectu videatur pugnare cum præcedenti, etenim si homo iure naturæ, vt dictum est in præcedenti causa, per voluntatẽ propriam trāsferre potest dominiũ suarũ rerũ : videbatur nullo pacto fieri posse quod per voluntatẽ Principis, & per legem impediretur à tali trāslatione , ac multo magis videbitur fieri nō posse ꝙ etiā inuito domino lex transferret dominiũ rerum suarum. Cæterùm hæc quæ apparet pugnantia & contra dictio, nulla est re vera, quoniam homo considerari potest, vt pars est reipublicæ, & vt ordinatur ad bonũ ipsius reipublicæ, ad quod proinde bonum refertur per voluntatem publicam & vniuersalem ipsius Principis procurantis bonum commune ex officio, quæ inclinatio & ordinatio est secundùm naturam hominis: quā uis posterior sit magis secundùm eius naturam, ac subinde cum ad bonum commune expedit, vt proprius appetitus, & propria voluntas hominis cohibeatur, hæc ipsa cohibitio & impeditio magis est homini naturalis quàm translatio dominij per propriam voluntatem. Simile est in natura. Lapis enim naturali inclinatione fertur per grauitatem in locum inferiorem propter incolumitatem & consistentiam sui. Multò tamen maiori inclinatione naturali fertur, propter bonum commune in locum superiorem cum opus est ad supplendum vacuum. Idem est in parte integrali totius, vt in manu, quæ multò maiori inclinatione fertur etiam cum sui dispendio ad conseruandum totum, quàm ad conseruandam seipsam. Secundo loco notandæ sunt duæ regulæ. Prima est. Is cui secundùm legem siue Pontificiam, siue ciuilem iuris communis Cæsaream, siue iuris Regij peculiaris cuiusque Prouinciæ & Regni, tribuitur dominium alicuius rei, est censendus in foro conscientiæ legitimus dominus talis rei. Secunda est præcedentis appendix & corollaria. Omnis sententia quæ in foro exteriori tribuit dominium, eadem in foro conscientiæ interiori tribuit dominium: nisi senten tia pœnalis sit, aut nisi fundetur in falsa præ sumptione. Excipitur quidem sententia pœ nalis, quoniam pœnam nemo tenetur subire ante iudicis condemnationem. Sententia vero iusta, in foro exteriori, quæ pœnalis non est, non modo obligat post cōdemnationem iudicis, & post pronũtiationem : sed etiā antequam pronuntiaretur, obligabat etiam in cōscientia . Excipitur rursus sententia fundata in falsa præsumptione: quoniam hæc nec ante nec post illius pronuntiationem reuera obligat. Dicitur autẽ fundari in falsa præsumptione, quando pronuntiatur iuxta testimonia testium falso testificantium: aut certè pronuntiatur per ignorantiam iudicis. Notandum est tertio, has regulas pati tres limitationes. Prima est quando lex est permissiua non præceptiua. Exemplum est in. l. de venditione, quæ negat decepto infra dimidium, actionem in iudicio. Etenim citra dubium, qui decipit infra dimidium non est dominus illius summæ, in qua decipit: etiam si lex permittat ei dominium: & iudex pronunciet sentẽtiam pro illo. Secunda moderatio est, quando leges decernunt in contractibus, in quibus cō cedunt repetitionem, & restitutionem in integrum. Etenim tunc ante iudicis sententiam licite possidet is, à quo lex concessit repetitionem. Post sententiam verò tenetur restituere & desinit esse dominus. Exemplum est in legibus quæ de ludo decernũt . Tertia limitatio est quando leges decernunt in contractibus, quos annullat propter defectũ solennitatis essentialis in iure. Tunc enim is, in cuius fauorem contractus est celebratus, ante iudicis sententiam est verus dominus: postea verò desinit esse dominus, & tenetur restituere. Exemplum est in eo, qui est dominus per testamentum, cui deficit solennitas essentialis iuris: de quibus omnibus dicendum est deinceps per singula. Nunc enim exempla in cōmuni ponimus. Ex his sequitur corollariũ . Prudẽs Theologus debet ante omnia cōsulere in hac parte Iurisperitos, qui dāt operā sciẽtię iuris cō munis , & particularis cuiusq; regni. Postquā autem eos cōsuluerit & sciuerit leges de illa re, super quam consulit: debet postmodum ipse iudicare, sitne talis lex permissiua, an præceptiua, an verò pœnalis: & denique an habeat alias exceptiones de quibus egimus. His præmissis disputādum est in præsentia primũ de legibus, quæ impediunt translationem dominij: neq; certè de omnibus, sed de his tantùm de quibus est controuersia inter viros doctissimos. Et deinde de legibus quæ transferunt dominium inuito domino. Sed circa primā partem sunt tres disputationes principales. Prima de legibus quæ decernũt circa filios illegitimos. Secunda de legibus quæ decernũt in ludo. Tertia de legibus quæ decernũt in cōtractibus , quibus deficit aliqua iuris solennitas essentialis. Prima disputatio sit de legibus quæ impediunt translationem dominij in filios illegitimos. Pro cuius intelligentia animaduertendum est, ꝙ filij illegitimi sunt in duplici differentia. Quidam, qui geniti sunt ex carnali copula, quæ accedente fornicantium consensu, poterat esse cōiugalis & matrimonialis nullo obstante legis impedimento. v. g. qui geniti sunt ex soluto & soluta, nec consanguineis, neque affinibus. Alij qui geniti sunt ex concubitu, qui non poterat esse matrimonialis, etiā accedente consensu fornicantium propter aliquod impedimẽtum iuris, quod irritat matrimonium. v. g. propter impedimentum religionis, aut consanguinitatis, aut affinitatis. Primæ classis illegitimi filij dicuntur vulgò naturales. Secundæ vero dicendi sunt à nobis in præsentia geniti ex damnato concubitu, & simplici vocabulo dicentur spurij. Et quidem de primæ classis illegitimis filijs non est in præsentia controuersia: sed tota est de filijs spurijs, seu genitis ex damnato concubitu. ET est quæstio difficilis. Vtrùm leges quæ sanciunt non esse transferendum dominium, in tales filios illegitimos, sic adeo impediant trāslationem , vt si de facto translatio fiat, facta non teneat, neque ipsi filij comparent dominium. Primò arguitur. Quòd talis translatio facta contra leges teneat. Et primò. Leges pœ nales non obligant in conscientia neque impediunt dominij translationem sic, vt facta non teneat ante iudicis sententiam, & condemnationem. Sed leges quæ in hac materia decernunt contra filios illegitimos sunt pœnales punientes crimen incontinentiæ, seu impudicitiæ parentum in filijs, ergo &c. Secundò arguitur. Leges, quæ prohibent translationem dominij, per contractus, quibus defuit essentialis solennitas iuris, nō impediunt translationem, sic adeò vt factum non teneat: sed multò vrgentiùs & efficacius prohibent istæ leges translationem dominij per tales contractus, quàm leges quæ decernunt contra filios illegitimos. Ergo si illę , neque istæ impediunt. Maior, ostendetur à nobis infra disputatione tertia tanquā probabilior sententia. Minor autem probatur ex tenore legum. Siquidem illæ leges tales contractus dicunt nullos & habẽdos pro infectis. Cæterùm leges prohibentes donationes faciendas filijs illegitimis, non continent tam odiosa verba, neque dicunt eas donationes esse nullas, aut habendas pro infectis, ergo. Tertiò, leges saltem illæ quæ loquuntur circa filios illegitimos secularium: tantùm prohibent tales filios esse parentum hæredes. Ergo parentes illorum possunt extra testamentum sine peccato vllo donare filijs, siue per donationem inter viuos, siue cum moriuntur, bona sua. Rursus ex eodem antecedenti colligitur, ergo si de facto per testamentũ talibus filijs aliquid donetur, donatio facta tenebit. Antecedens probatur. Quoniam in toto iure communi non reperitur aliqua prohibitio translationis dominij extra testamentum, imo vero neq; iure Regio Hispaniensi, quoniam in tali iure nihil arctius & odiosius inuenitur & definitur quàm quod habetur lib. 3. titul. 15. Partita. 4. Et lib. 3. Fori regalis tit. 6. De las herencias, en la ley primera. In quibus locis solùm habetur ꝙ non possint tales filij iure hæreditario succedere in bona parentum. Vltimò arguitur, sequeretur ex opposita sententia, ꝙ si parens institueret bonorum suorum hæredem amicũ , aliquem fidum: qui præstiterit parenti fidem de restituenda hæreditate filio spurio, teneatur talis hæres ante iudicis cōdemnationem reddere filio illa bona. Cōsequens videtur durum, ergo. Sequela probatur. Tale fidei cōmissum dirigitur omnino in filium incapacem & inhabilẽ iuxta oppositā sententiā ad suscipiendũ dominiũ , ergo is cuius fidei cōmissa est talis hæreditas tenebitur non filio, sed fisco eam reddere. In hoc dubio grauissimo est prima sententia extrema, quorundam qui propter duo prima argumenta asserunt, quòd omnino talis donatio siue per testamentum siue extra testamentum fiat, quanuis sit contra leges, facta tamen teneat. Secunda sententia est extrema aliorum asserentium, quòd talis donatio facta non teneat quocunque pacto fiat. Tertia est aliorũ qui mediant inter istas duas sententias, distinguentes inter filios illegitimos secularium ex vna parte, & filios illegitimos clericorum seu religiosorum ex altera. Et in filijs illegitimis secularium concedunt, quòd facta donatio tenet propter argumentum, tertium, quod nos fecimus. In filijs autem clericorum, & religiosorum, dicunt, quòd talis donatio facta non tenet. Magister Soto, quem sequũtur multi Thomistæ tenet istam sententiam lib. 4. de iustitia, quæst. 5. art. 1. ad quartum. Prima conclusio. Parentes & possunt & { Decisio. } debent iure naturali diuino, alere filios etiā genitos ex damnato concubitu. Probatur primo ex cap. cum haberet. de eo qui duxit in matrimonium, quam polluit per adulterium, vbi Clemens III. præcipit, quòd parentes necessaria subministrẽt filijs ex damnato coitu genitis, secundùm quòd eis suppetunt facultates. Item Regia Hispaniensis lex decima inter Taurenses, permittit parentibus alimentorum titulo donare filijs istis illegitimis quintam partem bonorum suorum. Et quanuis Constantinus Imperator & Iustinianus legibus editis, dixerint tales filios nō esse alendos, vt patet ex authentico ex amplexu. C. de incestuosis nuptijs. & §. finali. l. vnica in authentico, quibus modis naturales efficiantur: tamen reuera, istæ leges seuerissimæ sunt & minus piæ: & idcirco merito reuocatæ sunt, tum per ius Pontificium, tum etiam per ius Hispaniense. Ratione vero probatur conclusio. Pater tam communicat naturam filijs illegitimis quā legitimis: sed educare filios & cōseruare in illis naturam semel communicatam est iuris diuini, & naturalis, ergo. Conclusio hæc intelligenda est sic vt parentes quidam minus potentes faciant satis obligationi iuris naturalis, si eiusmodi filijs ea præstent alimenta, quæ necessaria sunt in naturæ subsidium. Alij possunt multò ampliora alimenta præstare, attenta facultate census patrij & substantiæ, & qualitate filiorum. Vt si filius vir probus euaserit, dederit literis operam, insigniri cupiat, & ornari ornamentis Licenciati, vel Doctoris aut Magistri, &c. Aut certè si dederit militiæ operā , vel sit Dux belli, &c. Et quidem in secularium filijs hāc summam videtur taxasse prædicta lex Taurensis, ita tamen vt si ea quinta bonorum pars non sit sufficiens pro alimentis quæ requiruntur ad vitam istam conseruandam: superaddendum sit aliquid, naturę iure, supra istam quintam partem. Si autẽ quinta pars, vsque adeo sit ampla, vt excedat eam summam quæ filiorum dignitati, & qualitati cō uenit , nullo pacto diminuetur. Dixi tamen in secularium filijs, quoniam lex Taurensis nona, quanuis concedat matri, quòd ex testamento designet filio ex damnato concubitu progenito, quintam bonorum partem, excipit tamen inde filios clericorum, & religiosorum: in quibus vult seruari legem Soriæ seu Numantiæ editam à Rege Ioanne Primo, qui strictè nimium & odiosè loquitur de his filijs. Quibus quidem filijs clericorum poterunt parentes præstare alimenta necessaria pro qualitate filiorum. Si autẽ quinta pars excedat qualitatem filiorum, nō poterunt eam præstare. Secunda conclusio. Iure Cæsareo & iure Regio Hispaniensi antiquo filius ex damnato concubitu susceptus, inhabilis & incapax est ad suscipiendũ aliquid à parentibus, siue ex testamento siue per donationẽ quālibet inter viuos & contractũ quemcunque. Hęc conclusio probatur primo in Authentico, quibus modis naturales efficiũtur . §. fin. sic habetur. Omnis qui ex complexibus aut nefarijs, aut incestuosis, aut damnatis processerit, neq; naturalis nominabitur, neq; alẽdus est à parentibus. Similia verba habentur in Authen. ex complexu. C. de incest. nuptijs. Vbi dicitur ex complexu nefario, aut incestuoso aut damnato liberi neq; naturales nominandi sunt, sed substantiæ paternæ beneficio indigni vt à patre alantur. Item in Authentico licet. C. de naturalibus liberis. in postremis verbis dicitur. Sed qui ex damnato sunt coitu omni prorsus beneficio excludantur. Deinde iure Regio Hispaniensi in l. 10. tit. 3. part. 6. in vniuersum prohibetur patribus, ne aliquā donationem filijs spurijs saciāt . Et concedit filijs legitimis aut fratribus patris aut auis, vt intra duos mẽses , possint eam donationem sibi reuocare. Illis autem non existentibus aut certè negligentibus applicat fisco Regis id quod donatum erat. Deinde. l. 1. tit. 6. de las herencias. & lib. 3. fori prohibetur ne filij spurij (de quibus loquimur) hæreditario iure succedere possint patri. &. l. 3. tit. 5. part. 4. prohibetur, ne tales filij patri vel matri, vel auo aut auiæ aut consanguineis descendentibus, eodem iure hæreditario succedere possint. Deniq; speciatim de clericorum filijs decernitur libro. 1. in ordinationibus Regijs, tit. 3. & lib. 5. tit. 3. l. 2. ne filij clericorum habeant bona aut parentum aut consanguineorum neque per testamentum neque per donationem, neque per venditionem. Quam legẽ Ioanna Caroli V. Cæsaris mater extendit in allegata lege. 9. Taurensi ad filios religiosorum & monialium. Secundo probatur conclusio. Iurisperiti, quorum in hac parte non est mediocris autoritas , in legum interpretatione, intelligũt legibus supra allegatis fieri omnino inhabiles & incapaces istos filios ad comparandũ dominium bonorum parentum suorũ per testamentum siue extra testamentum, ergo ita intelligendæ sunt leges. Antecedens probatur, allegando vnum nostri temporis Episcopum doctissimũ Segobiensem Couarruuias in epitome supra. 4. Decret. par. 2. ca. 8. conclusione. 1. nu. 3. 7. & 8. qui ita sentit. Vltimò arguitur, pro hac conclusione speciatim contra opinionem illam mediā , quam retulimus in principio. Illa opinio asserit ꝙ clericorum filij & religiosorũ sunt omnino inhabiles eo ꝙ in ordinationibus Regijs supra allegatis dicitur. Ni ayan ni puedan auer, sed multo significantiora sunt verba allegata à nobis superius ex iure Cęsareo ad inhabilitandũ filios illegitimos etiā seculariũ , ergo nō est distinguẽdũ . Minor patet ex illis verbis iuris Cæsarei supra allegatis. Hinc sequitur corollariũ inter illas duas sentẽtias , verisimilior est quæ asserit omnes filios spurios, non posse de facto suscipere bona à parentibus per testamentum. Consequentia patet ex argumento modo facto. Et quanuis M. Soto sequutus fuerit illā mediam sententiam, non modo in lib. allegato superius, sed etiam in. 4. Sententiarum dist. 41. quæst. vnica, art. 4. non tamen est mirum quòd in re, quæ pertinebat ad ius Cæsareũ , & Regium errauerit, neque consulens ipsum ius, neque ipsos Iurisperitos. Secundum corollarium manifestum est peccare mortaliter tam parentes quā filios, qui cōtra legũ tenorem, quæ in hac materia decernũt , aliquid donāt vel suscipiunt. Hoc corollarium habet verũ in omni sententia. Agunt enim in materia graui cōtra leges iustas & sanctas, quod est peccatum mortale. Tertia cōclusio . Iure nouo Regio Hispaniensi filius ex damnato coitu susceptus potest matri succedere etiā ex testamento sine vllo peccato, modo tamẽ mater propter cō cubitũ illum nō incurrerit pœnam mortis, aut nō susceperit illum ex patre clerico, aut religioso. Vt si mater soluta susceperit filiũ ex cōiugato viro, potest eum instituere hæ redem bonorũ suorũ . Hæc cōclusio quo ad omnes suas partes expressè definitur à Regina Ioanna in allegata. l. 9. Taur. Estq́; hæc cōclusio exceptio quædā , & moderatio prę cedẽtis cōclusiōis . Ob quā causam in præcedẽti nos adiecimus illud verbũ (de iure antiquo) idẽ est, de los demas pariẽtes de la madre. Quarta conclusio. Ante iudicis sententiam filius spurius qui contra tenorem legũ prædictarum quidpiam susceperit: tenetur illud restituere donatori, aut si is, defunctus fuerit, hæredibus illius succedentibus ab intestato siue ex testamẽto succedẽtibus . Post iudicis verò sententiā tenetur illud restituere fisco. Prima pars probatur. Filius spurius inhabilis sit & incapax, vt patet ex pręcedẽ tibus , ad ea bona suscipiẽda , ergo tenetur ante iudicis sententiā illa restituere: sed verus dominus illorum bonorũ est, qui illa donauit: & eo defuncto illius hæres, ergo illis est facienda restitutio. Consequentia patet, quoniam donator nō fit inhabilis per donationem quam fecit ad dominium illorum bonorum quæ donauit, sed tantùm puni tur per legem pœnalem vt priuetur à iudice dominio illorum, nec hæredes illius fiũt inhabiles per vllam legem. Propter peccatum tamen illius, qui succedunt puniũtur , vt priuentur à iudice hæreditate illorũ bonorum. Ergo ante iudicis sentẽtiam illis est facienda restitutio. Secunda pars probatur. Leges iustæ & sanctæ, potuerunt punire eũ qui talia bona donauit, vt priuaretur hærede, qui ei aliàs secundum leges succederet. Si autem viueret, priuaretur dominio bonorũ quæ donauit; sed lex pœnalis iusta obligat in conscientia post iudicis sententiam, ergo. Maior explicatur. Nam qui donauit talia bona filio spurio commisit crimen inobedientiæ, contra legem quæ prohibuit talem donationem. Quinta conclusio. Princeps secularis potest legitimos efficere filios spurios, etiam filios clericorum quātum ad successionem hæreditariam, & donationem aliam quancumq́ue in bonis paternis seu patrimonialibus, siue ex redditibus Ecclesiasticis acquisitis. Probatur ex principijs iuris. Res per quas causas nascitur per easdem dissoluitur, & cessante causa, cessat effectus. Hinc arguitur. Impedimentum seu inhabilitas filij spurij ad bona paterna suscipienda ( quæcumq; illa sint) tota oritur ex Principis placito, ergo per idem Principis placitum potest dissolui. Secundò. Omnis Princeps potest in suis legibus dispensare, sed leges quæ inhabiles faciunt filios spurios ad suscipienda bona paterna, sunt leges ciuiles Principum secularium & nulla est Pontificia, ergo. Ad primum respondetur, leges istas inhabiles & incapaces facere filios spurios: & idcirco obligare ante iudicis sententiam, eo modo quo explicauimus. Ad secundum respondetur pro nunc, negando consequentiam, quoniam leges illæ non faciunt inhabiles, eos in quorum fauorem fiunt contractus minus solennes. Sed de hac re copiosiùs dicetur infra in disputatione tertia huius quæstionis quintæ. Ad tertium respondetur antecedens esse falsum, vt copiosè ostendimus legibus allegatis pro secunda conclusione. Ad quartum respondebitur dubio sequenti. DVbitatur consequenter, Vtrùm hæ res institutus, præstita fide de reddenda hæreditate filio spurio, sit verus hæres & comparet dominium illorum bonorum, & teneatur in conscientia reddere illa bona hæreditaria filio spurio. Eadem est difficultas de donatario extra testamentum, qui data fide de reddendis bonis, quæ illi donantur filio spurio, accipit ea dona, contra tenorem legum, quæ in hac re decernunt. Neq; dubitamus in pręsentia , quin hi omnes peccent mortaliter: sed quod quærimus est, Vtrùm tales comparent dominium, & teneantur filijs spurijs donare illa bona. Arguitur primo. Videtur quòd iste talis non sit verus hæres neque verus dominus. Primum in. l. prædonis. ff. de petitione hæ reditatis. Dicitur quòd talis hæres sit censendus prędonis loco: & priuatur proinde hæ reditate, quæ applicatur fisco, qua etiam priuatur. l. ita fidei. ff. de iure fisci. & in. l. in tacitis. & in. l. Lucius. §. finali. ff. de legat. 1. Secundò arguitur. Sequeretur, ꝙ si talis fideicommissarius esset verus hæres, posset sibi retinere hæreditatem: & non teneretur ante iudicis sententiam alicui reddere. Consequens est falsum: quia ille talis non comparat dominiũ absolutum, sed sub fide reddendi alteri, scilicet filio spurio. Rursus probatur quòd non teneatur reddere filio. Primò. Ille tantum tenetur (si qua ratione tenetur) ratione fidei datæ & promissi: Omnis autem promissio contra leges facta nō obligat, ergo. Et confirmatur. Tale fideicommissum dirigitur in filium incapacem & inhabilem, vt ostendimus in præcedenti dubio, ergo &c. In hoc dubio est prima sententia asserẽs hunc non esse verum hæredem: & non modo non teneri, verùm nec posse illa bona reddere filio spurio. Secunda sententia est asserens hunc esse verum hęredem & dominũ . Sed hoc supposito, autores huius sententię variant circa obligationem ad reddendam hęreditatem spurio. Quidam enim aiunt, non teneri ad reddendam hęreditatem filio spurio. Alij verò asserunt teneri quidem, non ex iustitia, sed ex fidelitate tantùm. Alij demum asserunt teneri ex iustitia. Tertia sententia est media distinguens inter filios secularium spurios ex vna parte, & filios clericorum religiosorum & monialium ex altera parte. Et concedit, quòd filijs spurijs secularium potest sine peccato præstari fides de restituenda hæreditate illis: & teneri iure naturæ hæredem sic institutum ad seruandam fidem. In filijs autem clericorum religiosorum monialium esse peccatum mortale præstare talem fidem, nec hæredem esse verum dominum illorũ bonorum: neque posse illa reddere filio spurio. Hæc sententia media est Magistri Soto in allegatis locis lib. 4. de iustitia, & libro. 4. Sententiarum. PRO decisione sit prima conclusio. Hæ res institutus à parentibus non præstita fide de reddenda hæreditate filijs spurijs, quanuis parentes certam fiduciam cōceperint ꝙ reddet filio spurio, & ob hāc causam quæsierint amicum fidum; Ille talis est verus hæres & dominus illorum bonorũ . Neque in conscientia tenetur reddere illa bona hæreditaria filio spurio. Probatur prima pars iuxta leges omnes, talis amicus potest scribi hæres non minus quam aliquis ignotus: quòd autem testator speret certò amicum benefacturum filijs spurijs illius, non aduersatur alicui legi, imò est maximè consonũ iuri naturæ, & ꝙ illud speret, & quòd ob eam causam instituat eum hæredem, ergo ille est verus hæres. Secunda pars probatur. Talis hæres est legitimus & absolutus dominus illorum bonorum, nulla omnino præstita fide neque apposita conditione, sed legitimus & absolutus hæres non tenetur donare bona hæreditaria, ergo nec ille tenebitur reddere hæreditatem. Secunda conclusio. Nihilominus hæres iste tenetur ex iustitia alere filios spurios testatoris: imo ex gratitudine tenetur ad alia multa obsequia & beneficia impendenda, & nonnunquam sub pœna peccati. Probatur prima pars. Omnis obligatio ex iustitia qua tenebatur testator simul cum hæreditarijs bonis descendit ad hæredem, sed parentes ex iustitia, imo multò maiori vinculo quam ex iustitia, videlicet, ex pietate, tenentur alere filios spurios, ergo. ¶ Secunda pars probatur. Is qui accipit beneficium tenetur ex gratitudine ad rependendum aliquid, & nonnunquā omissio huius rei est peccatũ mortale, sed iste hæres suscipit illud à testatore, ergo. Explicatur antecedens. Quoniā ad gratitudinem pertinet, cũ fœnore etiā , remetiri beneficia, imo ordo charitatis exposcit sub pœna peccati mortalis: vt beneficus anteponatur ei à quo nullũ suscepimus beneficium. Quinimo vix potest omnino iste hæres filijs spurijs nullũ impendere beneficiũ , absque eo ꝙ paruipendat & despiciat in animo suo, testatorem beneficum & illius beneficium: quod est formaliter loquendo peccatum mortale ingratitudinis. Tertia conclusio. Hæres institutus, præ stita fide de donāda hæreditate filio spurio, est verus hæres & dominus illorũ bonorũ . Probatur. Nulla est omnino lex inter eas quæ in hac materia relatæ sunt, quæ talẽ hæ redem inhabilem faciat ad suscipiendũ dominium, sed tantum in pœnam præstitæ fidei contra legem, priuant eum, & mulctant hæreditate. Sed leges pœnales non obligāt in conscientia ante iudicis sententiam, ergo ille est verus dominus quousque per iudicis sententiam spolietur dominio. Simile est in legibus quæ prohibent aliquem ludum: quę tamen non tollunt quin reuera per talem ludum transferatur dominium, quāuis in pœ nam criminis commisi contra leges, concedant ei qui amisit pecunias, restitutionem earum intra tempus certum. Quarta conclusio. Talis hæres tenetur ex fidelitate, simul & ex iustitia reddere hæ reditatem filio spurio. Probatur. Ex fidelitate talis hæres sine peccato potest reddere illa bona hæreditaria filio spurio: sed ille dedit fidẽ de reddendis illis bonis spurio, ergo tenetur ex fidelitate. Antecedens probatur. Ille est verus dominus, vt ostendimus tertia cōclusione . Neque lege vlla prohibetur donare illa bona filio spurio, ergo. Probatur autem quòd ex iustitia teneatur. Primo ad hominẽ , cōtra eos qui dicũt teneri ex fidelitate tātũ , sed sub peccato mortali. Virtus fidelitatis in materia quātũlibet graui, nũquā obligat sub peccato mortali nisi admisceatur trāsgressio alicuius alterius virtutis, ergo si talis hæres solum tenetur ex fidelitate, impossibile est, ꝙ teneatur sub peccato mor tali. Antecedens probatur. Quoniā virtus quę ex genere suo tātũ obligat sub pœna venialis peccati, in quacunque materia obligat tantum sub veniali: sed fidelitas tantùm obligat ex genere suo sub veniali peccato, ergo. Confirmatur. Mendacium siue iocosum siue officiosum quantum libet graue illud sit, nisi perniciosum simul existat contra iustitiam: nunquam est peccatum mortale, ergo nec infidelitas quæcunque. Secundo probatur ostensiuè. Promissio secundùm probabilem sententiam, si liberalis sit & simplex, non obligat in conscientia ex iustitia. Promissio verò quæ non est simplex neque liberalis, sed conditionata quædam pactio in pretium alicuius alterius rei facta, citra dubium obligat ex iustitia. Sed hæres iste promisit non simplici promissione sed conditionata in pretium promissionis hæreditariæ, ergo. Hinc sequitur corollarium, si iste fideicommissarius non reddiderit spurio bona: hæredes qui illi fideicommissario succedunt, tenentur ea bona filio spurio reddere ex iustitia. Corollarium est manifestum. Quoniam obligatio & iustitia simul transit ad hæredes cum bonis hæreditarijs. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum respondetur, leges illas pœnales esse, neque obligare ante iudicis sententiam. Ad argumentum secundum, quo quidem Episcopus Segouiensis conuincitur in loco allegato numer. 9. Respondetur, primò, quòd si hæres iste non teneretur ad reddenda illa bona filio spurio eo quòd promissio fuit facta contra leges: certe teneretur ad non reddendum & non donandum. Etenim quo casu promissio facta contra leges non obligat, eadem lex, cō tra quam facta est promissio obligat, vt non impleatur. Et sic talis hæres sine peccato nō posset reddere illa bona filio spurio, quod est falsum. Ideo dicimus secundò, quòd promissio facta contra leges, duplex potest intelligi. Primò quando materia ipsius promissionis seu res promissa est cōtra legem: & talis promissio citra dubium, non obligat. Imo lex obligat quòd talis promissio non impleatur. Vt si quis promittat mentiri, aut non ieiunare contra legem ecclesia sticam. Secundò dicitur promissio facta cō tra legem, eo tantùm, quia ipse actus promittendi contra legem est: & tum temporis talis promissio obligat, siue Deo fiat, siue homini. Vt si quis ex animi vana gloria promittat religionem: aut si quis scorto in pretium corporis promittat pecuniam. Et sic ad tertium respondetur negando sequelam, & dicimus, quòd tenetur restituere filio spurio. Filius enim spurius est inhabilis ad suscipiendum bona ex donatione parentum, vel testamento nominatus hæ res, non tamen ex donatione hæredis, cuius fideicommisit pater illa bona. Secunda disputatio esse poterat de legibus quæ definiũt circa ludos: de qua re, multa diximus supra in nostro priore tomo. q. 32. art. 7. ad secundum. vbi abundè satis hæc difficultas dissoluitur. Quapropter illuc recurrendum est. Tertia disputatio principalis est de legibus quæ irritos faciunt contractus propter defectum alicuius solẽnitatis essentialis, vel cæremoniæ, Vtrũ tales leges impediāt translationẽ dominij per huiusmodi cōtractus . PRO cuius explicatione notandum est, eiusmodi contractus dupliciter posse esse irritos & nullos. Vno modo absolutè & simpliciter & propter defectum personæ cōtrahentis : vt si pupillus vendat aut emat, &c. de quibus contractibus nulla est controuersia, certum enim est: ꝙ in illis nullum transfertur dominium. Secundo modo cō tractus fit cassus & irritus à iure, propter defectum alicuius cæremoniæ & solennitatis, quam ius præscribit tali cōtractui : & de his contractibus est tota nostra controuersia, & disputatio. V. g. in testamento, quod fit in scriptis, requiritur testium subscriptio, & testatoris: requiruntur etiam sigillatio & aliæ cæremoniæ iure ciuili & communi. Vt habetur in. l. hac consultissima. C. de testamentis. Iure etiam Regio Hispaniensi, quod habetur in part. 6. in. l. 1. & 2. tit. 1. idem requiritur. Vltra quæ omnia lex. 3. Taurina, requirit tabellionem qui subscribat proprio nomine & signo illam obligationem seu testamentum: licet remittat testium sigilla. Testamentum hoc dicitur testamentum in scriptis, à nostris vero, testamento cerrado. Vt habet prędicta lex Taurensis. Testamentum verò nuncupatiuum, quod à nostris dicitur, abierto, secundum ius commune requirit totidem numero testes: septem videlicet. vt habetur in allegata. l. hac consultissima. Cæterum iure Regio, requirit tantùm vt fiat coram tabellione & tribus testibus. Quòd si non possit haberi tabellionis copia: fieri debet coram quinque testibus. Si autem tot numero testes haberi nō possint; debet, vt minimum, fieri coram tribus testibus. Hoc sancitum est in. l. 1. titul. 2. lib. 5. in ordinationibus Regijs. Et sic declaratum est in allegata. l. Taurina. Ecce solẽnitatem , quam ius ciuile exposcit in testamentis: sic adeò vt si deficiat hæc solennitas, testamentum sit irritum, & habeatur pro infecto. DVbitatur. Vtrùm hæres institutus per testamentũ cui deficit solennitas ista essentialis: factum tamen ex libera & spontanea testantis voluntate coram duobus tantùm testibus, sit verus dominus & hæres illorum bonorum: an vero succedat in illa bona tanquam verus dominus hæres ab intestato. Est exemplum. Iure communi Pontificio in alienandis rebus Ecclesiasticis, præ scripta est hæc solennitas: vt abalienatio illa fiat tribus tractatibus. Est igitur etiam dubium, vtrum si abalienatio rei Ecclesiasticæ per venditionem aut per quencumq́ue alium contractum fiat, prætermissa hac solennitate, ex libera tamen voluntate ipsius Ecclesiæ & capituli abalienantis: talis abalienatio transferat dominium in alterum cum quo contraxit. Primò arguitur. Videtur enim quòd re vera transferatur dominium. Nam solennitas hæc solum requiritur in contractibus, vt obuietur fraudibus & dolis, qui in talibus contractibus committi solent plerumq́ue: sed quando constat manifestè voluntas eorum qui contractus huiusmodi faciunt, etiā si prætermissa sit solennitas illa, cessat ista ratio obuiandi fraudibus & dolis. Ergo cessat iuris dispositio: quia cessante causa cessat effectus. ca. cùm cessante. de appellationib. Et capit. et si Christus. de iure iurando. Confirmatur. Lex diuina & naturalis cessat, cùm illius finis & ratio cessat: vt manifestum est in. l. de corripiendo fratre, quæ non obligat cùm non speratur salus fratris, qui est finis legis. Ergo multò magis lex positiua cessabit, cessante illius ratione. Secundò arguitur. Lex & sententia iudicis quæ fundatur in falsa præsumptione, nō habet locum in foro conscientiæ: quando illa præsumptio cessat, sed in contractu minus solenni, cum manifesta est voluntas cō trahentium , omnis abest præsumptio falsa, ergo. ¶ Tertiò arguitur. Contractus huiusmodi minus solennes, reuera inducunt obligationem iuris naturalis: sed ius ciuile non potest abrogare ius naturæ, ergo &c. Maior probatur. Quoniam qui talem contractum faciunt per liberam suam volũtatem , etiam declaratam coram testibus, obligant seipsos inuicem. Vltimò arguitur. De facto, & reipsa multi sunt, qui possident res Ecclesiasticas, vno tantũ tractatu abalienatas. Multi item sunt qui possident iure hæreditario amplissimas fortunas & diuitias per testamentum minus solenne. At hos omnes spoliare suis bonis ante omnẽ iudicis sententiā durissimũ est. In oppositum est, quòd lex iusta ciuilis, seu Canonica in foro conscientiæ impedit translationem dominij, ita vt translatio facta non teneat: sed leges quæ irritos & nullos faciunt contractus propter defectum solennitatis essentialis, impediunt translationem dominij, & annullant illam, ergo. Minor patet, quoniam decernunt tales leges hos contractus habendos esse pro infectis & irritis. ¶ Confirmatur in exemplo posito. Testamentum minus solenne, non tribuit maius ius hæredi, qui per tale testamentum instituitur: quam si testator decederet intestatus. At si testator intestatus decederet, citra dubium talis hæres nullum haberet ius ad illa bona: sed succederet in defuncti hæ reditatem hæres ab intestato, ergo. Maior probatur, quoniam tale testamentum iure habetur pro infecto. Secundò arguitur, sententia iudicis quæ non fundatur in falsa pręsumptione , obligat in conscientia & confert ius & dominium, imo obligat reuera in conscientia antequam pronuntiaretur, vt nos declarauimus in principio huius quęstionis de dominiorum trāslatione : sed iudex, etiam si sciat eos qui faciunt eiusmodi contractus minùs solẽnes , facere liberè & spontè etiam cessante omni fraude & dolo consensisse in eos contractus. Nihilominus tamen pronuntiabit eos esse irritos & nullos, & non conferre dominium. Ergo reuera non conferunt. Minor patet, ex vsu iudicum in omnibus tribunalibus. Tertiò arguitur. Electio quæ est nulla propter defectum solennitatis prætermissę , quanuis facta sit ex libero consensu eorum ad quos electio pertinebat, non confert ius in conscientia ipsi electo. Item matrimoniũ contractum ex libero consensu contrahentium, sed absque solẽnitate essentiali: quam præscripsit Concilium Tridentinum, Sessione 24. in Decreto, de reformatione matrimonij, reuera nullum est, neque confert dominium corporum inter sic contrahentes, vt si fiat absque parocho & duobus testibus. Ergo idem dicendum est in omnibus alijs contractibus. Quartò arguitur. Si herus præscribat œconomo formam & modum, quem seruare debet in contractibus, quos heri nomine celebraturus est, annullans & cassans cō tractus quos illo modo prætermisso fecerit: citra dubium tales contractus facti, prætermissa forma heri, non conferunt ius. Sed respublica habet potestatem ad præscribendum ciuibus formas & modos quos seruare debent in celebrandis contractibus, non minùs quàm herus respectu serui & œconomi, ergo. Vltimò arguitur. Leges quæ decernunt irritas facientes donationes filijs illegitimis impediunt omnino translationem dominij, vt nos docuimus supra: sed multo significantiora verba habentur in legibus quæ irritos faciunt contractus propter defectum solennitatis, quàm in illis, quæ definiunt circa filios illegitimos, vt patet, quoniā in præ senti proposito, tales leges expressè dicunt esse contractus nullos haberiq́ue pro infectis, leges verò aliæ de filijs illegitimis nihil tale dicunt, ergo &c. In hac difficili controuersia autores ferè omnes secātur in duas partes extremas propter argumenta vsque adeo contraria & opposita quæ proposuimus. Nam propter ar gumenta priore loco posita, est sentẽtia asserens, ꝙ omnis contractus, qui est iure naturæ validus, etiam si iure ciuili irritetur, confert dominium in foro conscientiæ. In hac sententia sunt innumeri Iurisperiti. Innocentius cap. quod sicut. de electione. Panormitanus cap. quia plerique. nu. 28. de immunitate ecclesiarum. Et capit. 1. de in integrum restitutione. Hos sequuntur Ancharranus, Antonius de Butrio, Bartolus, Iason, Felinus, Decius, Alciatus, & alij quos refert Episcopus Segobiensis cap. cùm esses. de testamentis. nu. 5. Et in relectione regulæ peccatum. part. 2. §. 4. & Menchaca libr. 2. de successionum creatione & progressu. §. 3. Illatione 23. Inter Theologos sunt in eadẽ sententia Syluester verbo. hæreditas. quæst. 7. & verbo, testamentum. 1. quæst. 5. verbo, alienatio. §. 13. Adrianus quodlibeto. 6. arti. 1. conclusione. 2. illatione. 2. Altera sententia extrema ex diametro huic opposita negat per huiusmodi contractus irritos iure ciuili, quantũlibet aliâs validos iure naturæ transferri dominium. Et conuincuntur argumentis secũdo loco positis. In hac sententia sunt inter Iurisperitos Baldus. C. de sacrosanctis ecclesijs. repetitione legis primæ, Alexander & Imola in. l. nemo potest. ff. de legatis. 1. Fortunius in tractatu de vltimo fine. illatione. 35. quos sequitur Couarrub. in locis citatis. Et denique hæc sententia est Iurisperitis communis. In hac sententia, inter Theologos dicitur fuisse M. Frater Melchior Cano. quem sequuntur multi ex interpretibus Diui Thomæ. ¶ Sunt quidam, qui mediam viam sequuntur inter has extremas sententias asserentes, ꝙ prima sententia habet locum quando is, in cuius fauorem lex ciuilis irritum facit contractum, non dubitat de voluntate illius, qui per talem contractum etiam minus solenne voluit transferre dominium, Secunda vero sententia habet locum, quando talis voluntas est dubia. Hoc vult allegatus autor Hispanus Menchaca, vbi supra. Illatione 24. PRO decisione huius difficultatis. Sit prima conclusio. Ille in cuius fauorem lex irritum facit cōtractum , potest propter defectum solennitatis iustè agere coram iudice contra talem contractum & petere de clarationem, quòd talis contractus sit irritus & nullus. Imò in vniuersum potest perinde se habere, ac si talis contractus, nunquā factus fuisset, exceptis pijs causis. Exemplũ est. In testamento minus solenni hæres abintestato succedens potest iustè petere corā iudice, vt declaret tale testamentum irritũ , & nullum, & quòd adiudicet sibi hæreditatem defuncti: nec tenetur legata adimplere, nisi legata sint pia: quoniam legatum in causis pijs habet priuilegium in hoc particulari. Ista conclusio est contra Panormitanũ & illius sequaces, qui volebant peccare mortaliter talem hæredem, & teneri ad restitutionem illorum bonorum: si ageret contra testamentum. Sed ista conclusio probatur manifestè argumentis secundo loco factis in hoc dubio. Quam etiā probat Soto multis argumentis vbi supra. Quorum primũ est. Contractus quilibet validus iure naturæ & iure positiuo iuste & sancte potest impugnari interdum, videlicet, quandō lex cō cedit in integrum restitutionem, ergo multo magis contractus, qui licet iure naturæ alias validus sit, iure tamen ciuili irritus est. Antecedens probatur. Contractus ludi iure naturæ & ciuili validus est: tamen iuste in foro exteriori petitur corā iudice rescisio, & reuocatio talis contractus infra tempus à lege pręscriptum . Idem est in vniuersis alijs contractibus, de quibus agitur in titulo de in integrum restitutione. Cōfirmatur . Contractus validus, vtroque iure naturæ & ciuili, quando reuocatur per in integrum restitutionem, rescinditur de nouo is cōtractus , qui antea validus erat. At contractus qui iure naturæ irritus est: non rescinditur à iudice, sed declaratur irritus & nullus, ergo præ dictus hæres licite petit rescindi vel declarari nullum esse talem contractum vel testamentum. Secundò arguitur. Sequeretur quòd tutor pupilli succedentis ab intestato ei qui condidit testamentum minus solenne, citra culpā vllam suam esset perplexus, idest dubius omninò quidnam faceret, & quidquid ageret malè ageret. Quod non est asserendum, ergo. Sequela patet. Si talis tutor coram iudice petat bona illa sua pupillo, peccat mortaliter iuxta oppositam senten tiam, si non petat, postea iudex præcipit, vt ille reddat suo pupillo totam illam defuncti hæreditatem: quam negligentia tutoris pupillus amisit, cùm haberet ius ad illam. Secunda conclusio. Qui possidet per cō tractum minus solennem, iustè possidet, quousque à iudice spolietur, nec tenetur indicare vitium talis contractus alteri parti. v. g. in exemplo posito, hæres institutus per testamentum minùs solenne iustè adit hæ reditatem & possidet defuncti bona antequam spolietur à iudice: & potest reticere vitium testamenti, neque tenetur reuelare hæredi ab intestato tale vitium. Prima pars huius conclusionis probatur. Leges positiuæ in toto aut in parte obligant, quatenus aut in toto aut in parte recipiũtur per vsum: sed leges ciuiles, positiuæ siue Pontificiæ, quæ irritos faciunt contractus minùs solennes, non sunt receptæ per communẽ vsum sapientum, quantum ad hoc vt spolietur ante iudicis sententiam, qui per talem contractum possidet, ergo reuera ille iustè possidet. Confirmatur. Hominum sapientum declaratio plurimùm valet ad obligationẽ per leges inducendam, aut certe tollẽdam , sed inter viros sapientes innumeri ferè sunt, qui asserant eum qui sic possidet iuste possidere, ergo reuera iuste possidet. Secundò probatur. In dubijs melior est possidentis conditio, ergo in tanta opinionum varietate, quanta est in præsenti controuersia, inclinandum est in fauorem possidentis: & dicendum quòd iustè possidet. Secunda pars probatur. Ille, vt ostensum est in priori parte, iuste possidet: & rursus nec tenetur ex charitate cum tanto detrimento proprio, commodum alterius procurare, nec ex iustitia: cùm non sit illius tutor vel custos, ergo non tenetur. Ex hac parte sequitur corollarium. Hæ res institutus per testamentum minus solenne, si tutor sit pupilli succedentis ab intestato, tenetur ex iustitia contra seipsum agere pro pupillo suo. Patet, quoniam tutor tenetur ex iustitia procurare pupilli commodum. Quapropter consultissimum erit, vt talis hæres institutus non acceptet tutelam, aut si acceptauerat repudiet eam. Tertia conclusio, qua respondetur ad quæstionem per huiusmodi contractus, iure irritos propter defectum solenitatis essentialis, transfertur quidem dominiũ : sed infirmum & reuocabile. Hæc colligitur manifestè ex duabus præcedentibus: siquidem in secunda dictum est eum qui possidet, per huiusmodi contractus, iustè possidere. Vnde manifestè sequitur, ꝙ habeat dominium antequam à iudice spolietur. In prima vero conclusione dictum est, ꝙ altera pars in cuius fauorem lex fecit irritos tales cōtractus , potest coram iudice contra talem contractum agere, & spoliare eum, qui possidebat bonis suis per iudicis sententiam. Ergo tale dominiũ infirmum erat. Quò circa nostra hæc sententia est media inter illas duas sententias relatas. Cōcedimus siquidem primæ sententiæ, ꝙ per tales contractus transfertur dominium: negamusque id esse firmum, & irreuocabile, contra eandem primam sentẽ tiam . Secundæ verò sententiæ concedimus illud dominium esse infirmum & reuocabile. Ex dictis sequitur primum corollariũ . Tutior est in conscientia, is, qui prætendit contractum minus solennem esse irritum vel irritandum, quàm is qui possidet per talem contractum. Vt verbi gratia, hæres ab intestato, tutior est in conscientia, quàm hæ res institutus per testamentũ minus solenne. Hoc patet manifeste. Quoniā ius illius, qui possidet per talem contractum est reuocabile per actionem alterius qui prætendit tales contractus esse irritos. Secundũ corollarium. Si is, qui possidet per contractũ minus solennem, dum altera pars in iudicio agit contra talem contractum, occultet contractum, adducat testes falsos, aut denique fraude aliqua vtatur: amittit dominium illorum bonorum: & tenetur ad restitutionem faciendam alteri parti, ante omnem iudicis sentẽtiam . Probatur. Altera pars habebat ius in conscientia, ad ea bona petenda coram iudice: is autem qui possidebat per talem contractũ impediuit per iniquitatem ius illius. Ergo verum est corollarium, saltem quantum ad hoc ꝙ tenetur restituere. Quarta conclusio. Duos cōtractus excipimus, in quibus si solennitas essentialis iuris desit, nullum transfertur dominium, neque firmum, neque infirmum, neque re uocabile, neq; irreuocabile. Primus est matrimonium: in quo citra dubium, verum habet hæc exceptio: Vt insinuabamus in argumento tertio pro secũda sententia huius cō tractus . Exceptionis ratio est. Quoniam matrimonium in hoc distinguitur ab vniuersis alijs contractibus, ꝙ matrimonium natura sua est irreuocabile & indissolubile: reliqui verò cōtractus reuocari possunt: ac subinde matrimonij contractus aut nullũ omnino transfert dominium, aut si transfert, est irreuocabile & firmum. Alter cōtractus est electio, quæ si iure sit irrita, verosimilius est ꝙ nullum transferat in electum dominiũ : neque electus potest illam acceptare. Ratio huius exceptionis est. Quoniā per electionem confertur electo iurisdictio spiritualis, quę est res maximè grauis: at rem vsq; adeo magni momenti, non est tutum concedere, ꝙ transferatur per contractũ irritum ab ecclesia. Et idcirco viri sapiẽtes , qui in reliquis contractibus concesserunt rerum transferri dominium: illud omnino formidabāt asserere in electionibus. Verum est ꝙ Panormitanus, & alij Iurisperiti eũ sequuti idipsum concedunt de electione, quod de alijs contractibus. Sed verosimilior est multo nostra sententia & tutior. Reliquum est, vt respondeamus ad argumenta vtriusque partis extremæ. Ad argumenta primæ partis patet, quatenus procedũt , cōtra primā conclusionem & cōtra tertiam & quartam: respondetur enim legem non cessare cessante fine in particulari: sed tantùm, quando cessat in vniuersali finis. At quanuis in vno, aut altero contractu minus solenni, cessent fraudes, manet tamen finis legis in vniuersali, scilicet, obuiare fraudibus: ꝙ si talis solennitas prætermittatur sæ pissimè committerentur in huiusmodi contractibus. ¶ Ad confirmationem respondetur finem correctionis fraternę , esse bonum particulare fratris: & idcirco quādo tale particulare bonum cessat, cessat præceptũ correctionis. Cæterùm legis facientis irritos cō tractus minùs solennes, finis est bonum publicum, quod proinde constare potest, etiā si cesset bonũ huius aut illius in particulari. Ad secũdum respondetur leges istas (de quibus modo loquimur, & sententias iudi cum, quæ nihil aliud sunt quàm applicationes quædam legis ad particularẽ casum, nō fundari in falsa præsumptione. Et idcirco etiam si constet de voluntate eius, qui fecit talem contractum minus solennem: decreuit lex talem contractum esse irritum. Declarat etiam iudicis sententia legis decretum, eo ꝙ quanuis modo constet de veritate: sæ pius contingit ꝙ voluntas talis est coacta. Ad tertium respondetur ius naturæ non determinare formam contractus sed hoc determinat ius positiuum, quod quidem in transferendis dominijs autoritate legislatoris habet potius rationem boni communis, quàm boni particularis ipsius proprij domini facientis tales contractus. Ad vltimum respondetur nostram sententiam esse piam & clementem: & idcirco tribuimus dominiũ licet debile ijs, qui possident quousque spolientur à iudice. Ad argumenta secũdæ sentẽtiæ qua parte procedunt contra secundam & tertiā conclusionem respondetur. Ad primum & ad secundum dicimus, leges quæ in hac parte decernunt, solùm velle (vt vsus & consensio sapientum declarauit) ꝙ quando sit, qui petat tales contractus esse irritos: declarentur reuera irriti: & pronuntietur sententia in illius fauorem. Ad tertium respondetur iuxta ea, quæ dicta sunt in quarta conclusione. Ad quartum verò respondetur esse maximum discrimen inter œconomum cui herus præ scripsit formam celebrandi cōtractus declarando irritos, qui alio pacto celebrarentur, & ciuem cui lex præscripsit eandem formā . Quoniam œconomus non est dominus illorum bonorũ , quæ abalienat per tales contractus, sed dominiũ est penes herum. Cæ terùm ciuis est verus dñs bonorum quæ abalienat per eiusmodi contractus, & non est dñs ipse legislator, Princeps, aut respublica. Ad vltimũ respondetur leges irritas faciẽ tes donationes, factas filijs illegitimis, efficere inhabiles ipsos filios illegitimos, & incapaces ad habendum dominium: leges verò de quibus loquimur, non id efficere, quod colligimus, primò ex vsu & declaratione virorum sapientum, qui aliter has leges interpretati sunt. Secundò ex sermone & verbis ipsarum legum. Etenim in illis sermo est ad ipsos filios illegitimos indignos eos dicens, omni beneficio, & substantia paterna. At in his alijs sermo refertur, ad ipsos contractus, non ad personas, quibuscum fiunt contractus ipsi. Ac deniq; hoc colligimus ex eo ꝙ in illis legibus punitur crimen non præsumptum, sed reuera, perpetratum (incontinentiæ, videlicet aut adulterij) quod est in parẽ tibus filiorum, qui sunt illegitimi. In præsentibus vero legibus proceditur ex præsumptione fraudum quæ in talibus cōtractibus ferè semper solent cōmitti . Et idcirco leges illæ multo magis odiosæ sunt & molestæ si lijs illegitimis, quàm istæ illis personis quibuscum fiunt tales contractus. Hactenus dictum sit de tertia disputatione, & de illis legibus in vniuersum quæ impediunt translationem dominij nō volente proprio domino. Quarta & vltima disputatio est de illis legibus, quæ transferunt rerum dominiũ etiā inuitis proprijs dominis. Quæ leges sunt illæ, quæ ferũtur de præscriptiōe , & de vsucapione. De qua materia extāt tituli in vtroq; iure ciuili & Pontificio: quibus locis tractatur de hac re à Iurisperitis. In regula etiam, possessor. Item in regulis iuris. in. 6. & in Decreto. 16. quæst. 3. A Theologis vero in. 4. distin. 15. A Diuo Tho. in quodlibeto. 12. art. 25. ab Adriano IIII. in materia de restitutione. quæst. de pręscriptione . A Summistis verbo, præscriptio. & verbo, vsucapio. Exordium autem sit à Notione vocabulorum. Præscriptio itaque, præter alias significationes Ciceronianas & Latinas, quas habet, significat idem, ꝙ exceptio: similiter præscribere, id quod exceptionem agenti seu petenti opponere. In qua significatione vsi sunt his vocabulis Latini autores. Cicero sæpius. Quintilianus lib. 7. Institutionũ oratoriæ artis. Iurisconsulti in titulis de præscriptionibus. Cæterum varij vtriusque interpretes vtuntur hoc vocabulo, in alia significatione. Vt videlicet significent, ius siue dominium acquisitum ex possessione, confecto tempore legibus definito. Et hac significatione vsi sunt Summi Pontifices in Sacris Canonibus. Cæterum hoc vocabulum vsucapio, verbum Ciceronianum est: & significat etiam dominium, siue ius acquisitum ex rei possessione, confecto tempore legibus definito. Sed iuris vtriusque interpretes voluerunt, esse distinctionem inter vsucapionem, & præscriptionem. Quòd vsucapio sit tantum circa mobilia bona, & sit triennalis: præscriptio autem, sit circa immobilia bona, & requirat longius tẽpus , quàm triennium. Nobis autem Theologis pro quiete consciẽtiæ incũbit disputare, vtrum præscriptio, siue vsucapio & in vniuersum possessio rei cuiusque alienæ post confectũ tempus legibus statutum, conferat dominium possessori, etiam si post illud tempus sciat rem illam fuisse alienam. Videtur ꝙ quælibet possessio exacto illo tempore conferat dominium. Primò arguitur, ex. l. si quis. §. 1. &. l. cùm notissimi. C. de præscriptionib. Vbi sancitur triginta vel quadraginta annorum præscriptionẽ , etiam cum mala fide procedere. Id ipsum definitum est in. l. Regia. 21. titul. 29. Partita. 3. Sed dicet quis has leges iam fuisse abrogatas & antiquatas à Summis Pontificibus. Ab Alexandro III. in cap. vigilanti. de præscriptionibus. Ab Innocentio III. in cō cilio Lateranensi. Et refertur in ca. finali. eodem titul. à Bonifacio VIII. in regula possessor, de regu. iur. Contra hāc dispositionẽ . Secundò arguitur. Post editas has leges Pontificias Carolus Quintus Catholicus Rex Hispaniæ in cōuentu Madritio Anno ꝙ Dñi 1528. Petitione 157. edidit legem, mercedes à famulis & seruientibus exigi nō valeant post triennium ab eo die, quo à famulitio cessarunt, nisi intra id triennium stipendium illud petijsse probauerint. Ecce Rex Catholicus approbat præscriptionem solo triennio, quæ absque mala fide rarissimè constitui potest. Similia sunt multa statuta in alijs Regnis & plerisque ciuitatibus. Quinimo vt ius Pontificium iuri Pontificio opponamus, in cap. 1. de præscriptionibus. conceditur Episcopo, vt triennio, partem alienę diœcesis quam scit esse alienam, præscribat. Simile quid habetur in Concilio Mileuitano. cap. 24. & refertur 16. quæst. 3. in cap. placuit. Confirmatur. Respublica ciuilis per se perfecta est, ergo leges illius non possunt antiquari per aliam potestatem. In oppositum est ꝙ fundamentũ præscriptionis bona fides est, vt allegato. capit. habetur, ergo si possessor etiam post transactum tempus legibus definitum habeat malam fidem & conscientiam rei alienæ, corruit ipsa præ scriptio, & non confert ius. ¶ Secundo arguitur: triplex finis potest esse legum, quæ de præscriptione seu vsucapione latæ sunt. Primus ne dominia rerum sint incerta. Secundus vt exterminentur lites. Tertius denique vt puniatur negligentia & socordia proprij domini in procurandis bonis suis & repetendis: sed propter nullum horum finium potest conferri dominium in foro conscientiæ, ergo tales leges non cōferunt dominiũ . Probatur minor. Primus & secundus finis tantum procedũt in exteriori foro. Etenim in foro interiori facile est vt quisq; nō possideat quod nō est suum. Item dominia sunt certa in foro interiori. Tertius vero finis nō est sufficiens causa, vt priuetur quis re sua . quoniam talis negligentia in repetendis proprijs bonis nō est digna tanta pœna. Et rursus quando digna esset tanta pœna, saltem se queretur, ꝙ præscriptio seu vsucapio non conferret ius in conscientia, quando verus dominus non fuisset negligens in inquirendis bonis suis, ergo. Vltimò arguitur. Leges quæ denegant actiones in foro exteriori, decepto intra dimidiam iusti pretij in rei venditione, non conferunt in conscientia ius & dominium. Vt ostendemus infra quæst. 77. ergo neque leges de præscriptione: quoniam finis tam harum quàm illarũ legũ est minuere lites. IN hoc dubio est prima sententia, asserẽs leges illas seculares, quæ concedunt malæ fidei possessori ius & dominium, nō esse antiquatas, & abrogatas, imo verò nō posse abrogari à Pōtificibus . Sic habet glossa in allegata regula. Eam etiam refert glossa in allegato cap. finali. de præscriptionibus. Et nō nulli Iurisperiti: quanuis non adeo communiter, tamen quantum ad aliquas actiones sequũtur hanc sententiam. Quos refert Couarruu. in relect. super regul. possessor. part. 2. §. 11. ¶ Secunda sentẽtia est Adriani quodlibeto. 6. artic. 3. dicentis illas leges seculares esse iustas, non tamen conferre ius in conscientia rei possessæ: sed tantum denegare actionem vero domino, vt post exactum illud tempus lege definitũ , posset res suas pe tere à possessore coram iudice: exemplũ est in legibus quas paulò antea dicebamus denegare actionem decepto intra dimidium. Altero modo inuenitur sententia eiusdem Adriani in. 4. in. q. de præscriptione dicẽtis , prædictas leges habere locũ in conscientia, quādo possessor, licet habeat sciẽtiā se possidere alienũ , tamen ex aliqua iusta causa nō restituit, & verus dñs est negligens in repetenda re sua. Sed abrogatæ, inquit, sunt illæ leges à Summis Pontificibus: quoties is, qui possidet nō excusatur, à restituendo ex aliqua iusta causa, & verus dñs non est negligens in repetendo. Hanc sententiā , sequuntur multi iurisperitorũ , quos refert Couarruu. vbi supra. ¶ Tertia sententia est quorundā asserentiũ , nō modo leges illas seculares, verũ etiā Pontificias quę cōcedunt possessori bonæ fidei cũ reliquis conditionibus possessionem: nō tamen ferre ius in cōscientia . Ita tenent multi Iurisperiti: quos refert Syluester verb. præscriptio. 1. §. 13. & Couar. 3. par. relect. allegatæ. §. 2. Hos sequitur summa Rosella in verb. præscriptio. PRO decisione sit prima conclusio. Merito Summi Pontifices abrogarunt leges illas, quæ concedebant dominiũ possessori malæ fidei tanquam iniquas, & contra ius naturæ. Explicatur conclusio. Non modo volumus dicere, ꝙ nunquam istæ leges ante abrogationem contulerint ius & dominium: verùm etiam quòd erant iniquæ quā tùm ad hoc quòd negabant, actionem petendi vero domino contra possessorem malæ fidei. Probatur cōclusio . Ratione desumpta ex Innocentio III. in allegato loco cap. finali. Omnis constitutio quæ sine peccato mortali obseruari non potest, derogāda est: sed supradictæ leges non poterant sine peccato mortali obseruari, ergo. Probatur tamẽ à nobis Minor, ostendendo eas leges, esse iniquas, ac subinde non posse sine mortali obseruari. Primò. Tota æquitas legis desumitur ex bono publico, & cōmuni ad quod lex ordinatur: sed illæ constitutiones erant in magnā perniciem boni publici. Etenim quisque præsumeret occupare res alienas, si posset: vt post aliquod tempus haberet dominium illarum, & à iudice defenderetur contra verum dominum. Secundo proba tur minor, lex quæ fouet mortalia peccata, non potest sine mortali obseruari: sed istæ leges fouebant mortalia peccata, videlicet, possidere contra cōscientiam propriā rem alienam, ergo. Vltimò probatur illa minor. Contra ius naturæ est ꝙ fur eo ꝙ est in mora restituendi comparet sibi dominium circa rem furtiuā , aut quòd ea de causa defendatur à iudice in possessione: sed hæ leges seculares concedebant furibus dominia ob istam causam & defendebant eos in possessione, ergo iniquæ erant. Secunda conclusio. Præscriptio seu vsucapio perfecta illis conditionibus, quas ius Pontificium exposcit, confert verum ius & dominiũ in conscientia rei possessę , etiam si post transactum tempus legibus definitum, sciat rem illam fuisse alienā . Conclusio hæc asseritur à Iurisperitis omnibus ferè, in allegatis locis: & à Theologis. Et probatur ratione manifesta. Leges iustę & sanctæ, sicut impedire possunt translationem dominij in alios, inuitis proprijs dominis: ita possunt transferre dominia in alios inuitis proprijs dominis, quando expedierit ad bonum cō mune : sed expedit maximè ad bonum commune, vt præscriptio seu vsucapio perfecta iuxta leges Pontificias, conferant verum ius in conscientia, ergo. Minor patet ex finibus harum legum, quorum vnus & potissimus est, ne rerum dominia tanto tempore maneant incerta: quoniā aliàs illi qui possident res negligerent illas, & non curarent timentes, ne quando & post longum tempus, veri domini eas repeterẽt . De hoc fine proximo & potissimo agitur in. l. 1. ff. de vsucapionib. & in cap. vigilanti. citato. & 16. q. 3. §. potest. Secundus item finis, scilicet minuere lites, non est parum vtilis bono publico, de quo fine Cicero in oratione pro Cæcina inquit: "Vsucapio est finis solicitudinis ac periculi litium." ¶ Ad argumenta vero primo loco posita, quę procedunt contra primam conclusionem respondetur. Et quidem ad primum responsum est ibidem. Ad replicam verò seu instantiam positam in secundo argumento ex. l. Caroli Quinti. Respōdetur , illa lege non concedi dominium stipendij illis dominis, qui non soluerint toto triẽnio si habuerint malam fidem: sed cōcedit duo. Alterum est, quòd in casu dubio pronũtianda est sentẽtia pro dominis contra famulos transacto triennio. Alterum est, quòd cũ fuerit res certa quòd dominus mala fide possederit, non continuo sit parata executio contra illum: sed admittatur ad probationẽ . Ita intelligit legem Couar. sup. par. 2. §. 11. sed melius respondetur, quòd non datur actio in iudicio famulis. Ad capitulum vero primum de præscriptionibus respondetur, legem illam, non concedere Episcopo dominium illius partis alienæ diœcesis propriè loquendo, titulo præscriptionis: sed potius in pœnam culpæ proprij Episcopi: qui toto illo triennio neglexit procurare filios suos nouiter conuersos ad fidem. Et in huius delicti pœnam priuatur illo dominio, & confertur illud dominium & iurisdictio Ecclesiastica, ei qui conuertit infideles ad fidem. Lex autem de præscriptione nō respicit potissimum culpam proprij domini, neq; infert illi pœnam vt ostendimus cum ageremus de fine legis huius. Ad cōfirmationem respondetur rempublicam ciuilem esse quidem secundum se & in ordine ad suum finẽ perfectam, cæterùm subijci omnino reipublicæ spirituali in ordine ad spiritualem finem. Et idcirco cùm contra spiritualem finẽ aliquid statuit ciuilis potestas, potest tale statutum abrogari ab spirituali principe. Imo potest Princeps spiritualis, si expediat bono spirituali, Principes ipsos seculares & legislatores antiquos deponere, & nouos creare. Ad argumenta vero secundæ partis quæ procedunt contra secundam conclusionem respondetur. Ad primum respondetur: post exactum tempus ad præscribẽdum legibus definitum, iam esse certam scientiā in possessore habente conditiones legis ad præscribendum, ꝙ talis res possessa, sit propria, etiā si certò sciat, ꝙ olim fuerit aliena. Non secus atq; is qui emit rem aliquam, quanuis certò sciat eam rem fuisse alienā ante emptionẽ : post emptionẽ verò certò scit esse propriā , sed tempore ipso (quod legibus requiritur, ad præscribendũ ) decurrente: requiritur ea scientia & bona fides in possessore, vt scilicet, non sciat eam esse alienam. Ad secundũ respōdetur ꝙ primus finis sine dubio habet locum & in foro exteriori & in interiori. Secundus verò finis, quanuis in exteriori tā tum foro procedat, quantùm ad litium decrementum & diminutionem: tamen confert ius in cōscientia . Etenim pax in interiori foro, & est magnum bonum publicũ : ac subinde lex quæ respicit talem finem, iusta est & cōferre potest ius in foro interiori cō scientię . ¶ Tertius vero finis est nimiũ remotus & parum aut certè nullo pacto intentus à lege, sed permissus tantũ : & idcirco siue verus dñs negligens fuerit, siue diligens, in re sua inquirenda, possessor habens legis conditiones præscribit seu vsucapit illā . Ad tertium copiose respōdebimus . q. 67. pro nũc verò respōdeo negādo cōsequentiā : quoniā leges illæ de venditione latæ sunt tantũ permissiuè. Leges autem de præscriptione, sunt præceptiuæ. Leges autem præceptiuæ differũt à permissiuis, quia illæ cōferũt ius in cō scientia , istæ verò non. Sed argumentabitur quispiā ex hisce dictis cōtra primā cōclusionẽ . Leges illæ de venditione iustè potuerũt permittere, ꝙ nō daretur actio in foro exteriori decepto intra dimidiũ cōtra eũ qui deceperat. Ergo leges ciuiles iustè potuerunt permittere, ꝙ vero dño non daretur actio contra possessorẽ malæ fidei, post transactũ tẽpus legibus præstitũ . Ad hoc respōdeo negando cōsequentiā : quoniā in deceptione citra dimidium fuit voluntarius aliquo pacto deceptus, neq; datur occasio per leges illas ad decipiendũ , neq; ad alienas res occupandum. Cæterũ in malæ fidei possessore verus dñs nō est voluntarius vllo pacto: & per leges permittentes ne daretur actio in foro exteriori, dabatur fomentum, & occasio magna ad occupandas res alienas & possidendas per iniquitatem. DVbiũ aliud est cōsequens pro intelligentia secũdæ cōclusionis in præcedẽ ti dubio, quæ nā sint requisitæ cōditiones ad perfectā iure humano præscriptionem. Pro cuius dubij intelligentia, sit cōclusio vnica. Quatuor sunt numero cōditiones requisitę ad præscribendũ iure Pōtificio . Prima cōditio est. Vera & propria possessio rei præscribendæ. Propter huius cōditionis defectum monachus nō potest rem aliquā præscribere: quoniā non potest habere possessionẽ & proprietatem illius. Item laici non possunt præscribere rem aliquam spiritualem. Secunda conditio est continuatio huius possessionis toto tempore legibus præstituto. Itaq; si tempus illud interrumpatur in possidendo non præscribit possessor. Tertia conditio est bona fides, hoc est, conscientia ꝙ illa res quam possidet nō sit aliena. Etenim fides in præsentia accipitur pro existimatione, qua quis existimat rem aliquam quam possidet esse propriam: quæ tertia conditio magni momenti est in præsentia, & explicanda inferius copiosius. Quarta conditio est titulus ad possidendum. Potest autem titulus iste esse triplex, naturalis, aut legitimus, aut denique lege præsumptus. Naturalis titulus est ille qui positus est in ipsa rerũ natura, & veritate rei. Legitimus titulus est ille, qui si consulamus leges, dominium cō fert : quanuis reuera præsupponat aliquid falsum. Denique titulus lege præsumptus est ille, vt nomen præ se fert, qui lege præsumitur, iudicis sententia. V. g. qui innititur rei veritati & veræ testium depositioni, & iuris scientiæ. Cæterùm iudicis sentẽtia quæ fertur secundùm allegata & probata iuxta leges ipsas, sed fundata in falsa præsumptione, in falsa videlicet testium depositione: est titulus legitimus: quoniam est secũdùm leges lata & contraria sententia est etiam illegitima sententia. Sententia denique iudicis, quæ non est lata secundùm allegata & probata, sed omnino contra leges, est titulus lege præsumptus. Etenim lex præsumit sententiam iudicis, quanuis aliàs iniqua sit, esse iustam, imo præcipit eam mandari executioni, quandiu non reuocatur per superiorem. Ex his sequitur primò, quomodo distingui possent inter se se titulus naturalis & legitimus ex vna parte: & bona fides ex altera. Etenim si quispiam per sententiam iuxta allegata & probata pronuntiatam, sed quæ innititur falsæ testium depositioni, possidet rem aliquam, sciens tamen vitium illud falsæ depositionis testium, citra dubium titulo legitimo possidebit, tamen nullo pacto bona fide. Contra verò si possideat per sententiam iniquam, tamen quam ipse opinatur æquam: possidet manifestè bona fide: non tamen possidet titulo legitimo lege naturali. Rursus datur bona fides sine titulo in eo, qui possidet rem triginta annis vel quadraginta inani titulo: per quẽ res ad eum peruenerit & in eo est. Item qui existimat rem quam possidet sibi donatam à vero domino aut legatam, cùm tamen reuera donata aut legata non fuerit. Item filius, qui succedit in bona paterna iure hæ reditario, credit tamen illa bona esse patris tantum propter testimonium patris: bonā fidem habet sine titulo. Sed tam circa conclusionem, quàm circa hoc corollarium nota, bonam fidem esse multo magis necessariam ad pręscribendum , quàm titulũ : vsque adeo vt sæpius detur præscriptio sine titulo, nunquā tamen sine bona fide. Exemplum est in pręscriptione triginta vel quadraginta annorum. & in cap. placuit. §. potest. 16. quæstio. 3. Exemplum aliud est in præscriptione immemoriali, & in præscriptione centenaria contra Romanam Ecclesiam. De quibus legantur Iurisperiti in locis allegatis. Titulus ergo requiritur semper, tantùm in præscriptionibus vsitati temporis decem aut viginti annorum. Sequitur secundo, ꝙ hæres latronis, qui bona fide succedit in defuncti hæreditatẽ , non habet titulum aliquem ad præscribendum. Hoc corollariũ est contra M. Soto in allegato loco. Cæterũ est res cōstitutissima in iure, & cōmunis apud vtriusq; Iurisperitos, & certum est ꝙ non habet titulum naturalem. Quòd vero non habeat titulum etiā lege pręsumptum , probatur. Leges de præ scriptione expresse asserunt eũ non esse titulum aliquẽ , ergo nō est titulus lege pręsumptus . Antecedens probatur in. l. cũ hæres. ff. de diuersis temporũ præscriptionibus. & in l. vltima. C. corā de vsucapionib. Verum est tamen ꝙ talis hęres spatio triginta vel quadraginta annorum, poterit res has legitimè pręscribere , quoniā vt paulo antea dicebamus, ad pręscriptionẽ istā longissimi temporis non requiritur titulus: & hoc habetur vt probabilior opinio apud Iurisperitos. Sequitur tertiò, ꝙ qui emit à latrone rẽ furtiuā similiter nō habet titulũ ad pręscribẽdũ , neque reuera pręscribit vsitato tẽpore sed solũ pręscriptione longissimi tẽporis triginta vel quadraginta annorum: hoc habetur in §. quod autem. & §. furtiuæ. Instituta de vsu capionibus. vbi dicitur furtiuæ res, & quæ vi possessæ sunt, etiam si lōgo tempore possessæ fuerint, vsucapi non possunt, sed intelligendum est hoc de vsucapione vsitati temporis, nam de ea quæ longissimi temporis est contrariũ colligitur ex. l. omnes. C. de præscriptione triginta vel quadraginta annorũ . & ex. l. si aliena. ff. de vsucapionibus. Hoc item corollarium est contra Sotũ vbi supra. Cæterum tam hæres latronis, quàm qui ab illo rem quampiam emit, si bona fide possideant, præscribunt & vsucapiũt , fructus rei possessæ etiā vsitato tempore. Hoc habetur in. l. bonæ fidei. ff. de acquirendo rerum dominio. vbi dicitur. Illi qui non possunt vsucapere propter rei vitium, fructus suos faciunt. Idem habetur in. l. si aliena. §. Scæuola. ff. de vsucapionibus. Itaque si pater furatus est vrbem aliquam: filius hæres illius non potest præscribere vrbẽ , nisi spatio longissimi temporis. Cæterum fructus vrbis vsitato tempore vsucapit. Vide Syluestrum verb. præscriptio. 1. & 2. §. 8. & 12. & Couar. in allegata relectione. par. 2. §. 9. DVbium vltimum est pro intelligentia præcedentium. Vtrùm bona fides necessaria ad præscribendum patiatur secũ hæsitationem & dubiũ . Videtur vera pars affirmatiua. Primo ex cap. vltim. de præscriptionibus. Ex quo loco desumimus geminam argumentationem. Alteram quidem ex conclusione ipsa, & ex ratione illius. Pontifex siquidem ibi definit necessariam esse bonam fidem ad præscribendum, & non sufficere malam: quoniam possidere mala fide est peccatum mortale. Tunc sic. Qui possidet rem aliquam cum hæsitatione & dubio sit ne propria, sed eo animo vt quando sciuerit esse alienam, donet eam vero domino, non peccat mortaliter: quoniam melior est possidentis conditio, ergo ille talis habet bonam fidem necessariam ad pręscribendum simul cum dubio. Item argumentum desumimus ex corollario quod Pontifex colligit in eodem cap. Oportet vt qui præscribit nulla temporis parte habeat conscientiam rei alienæ. Tunc sic. Qui dubitat sit ne res quam possidet aliena, non habet conscientiam rei alienæ, ergo ille talis habet bonam fidem. Probatur antecedens. Du bium seu hæsitatio non est assensus, aut dissensus in alteram partem, ergo non habet conscientiam rei alienæ. In oppositum est: Quia qui cum dubio & hæsitatione possidet rem tanquam propriam, peccat mortaliter: ergo cum dubio non potest habere bonam fidem ad præ scribendum. Antecedens probatur. Exponit se ille talis periculo retinendi rem alienam, quanuis habeat animum reddendi illam vero domino cum sciuerit esse alienā . At vero qui amat periculum peribit in illo, Ecclesiast. 3. In hoc dubio est prima sentẽtia quorundam asserentium quòd dubium istud non tollit bonam fidem. Ita asserit gloss. in cap. finali de præscriptionibus. & cap. si diligenti. eodem titulo. & Panormitanus, quem sequuntur multi Iurisperiti, est in eadem sententia. Secunda sententia est Adriani in materia de restitutione, quæst. de præscriptione in. 4. Sententiarum: & in quodlibeto. 2. dicentis, eum qui habet dubium sit ne res propria, non posse sine peccato mortali possidere illam tanquam propriam, ac subinde nec præscribere posse: debere tamen seruare illam vero domino, & adhibere diligentiam ad eum inquirendum. Quòd si hoc faciat, præscribit etiam cum dubio illo. Adriani ratio est, quoniam si possideat tanquam proprium peccat mortaliter: vt dicebamus in argumento in oppositum. Si autem seruat eam vero domino non peccat mortaliter. Tertia sententia est media inter has extremas. Eum qui dubitat posse quidẽ possidere illam rem tanquam propriam, debere tamẽ pro qualitate dubij partem restituere, aut illi, cuius dubitat sit ne res illa, aut certè pauperibus, si post factam diligentiam verum dominum non inuenerit: si manet dubius adhuc post diligentiam factam. Cæterum inquit, quòd eiusmodi dubium interrumpit præscriptionem. ¶ Quarta sentẽtia item media inter has sententias explicatur sequentibus cōclusionibus . Prima cōclusio . Qui dubitat probabiliter, An res sit aliena, non habet bonā fidẽ . Probatur primo, quia dubiũ verisimile & probabile est mediũ inter bonā , & malā fidẽ , sicut pallidũ est me dium, inter album, & nigrum. Probatur secundò, quòd non sit bona fides ex. l. 48. ff. de acquir. rerum domin. vbi dicitur, Bonæ fidei, & indubiæ possessor. En distinguitur manifeste bona fides contra dubiam. Secũ do probatur. Bona fides in vniuersis alijs materijs nō patitur secum hæsitationem & dubium, ergo nec in ista materia. Antecedens probatur inductione. Si quis dubitet, An hodiernus dies sit dies ieiunij nō habet bonam fidem, vt vescatur carnibus. Etenim si cum illa hæsitatione vesceretur carnibus, peccaret mortaliter: si autem cũ bona fide illis vescatur nō peccat mortaliter. Idem est in vniuersis alijs. Quartò. Si dubium esset bona fides, sufficeret ad incipiendā præscriptionem: at hoc consequens est falsum iuxta omnium tam Iurisperitorum, quā Theologorum sententiam, ergo & antecedens. Secunda conclusio. Qui cũ dubio verisimili, sit ne res propria vel aliena possidet, adhibet autem diligentiam ad inquirendā veritatem rei: si dubiũ sit æquale pro vtraq; parte, iustè possidet rem totam integram. Si vero dubium nō sit æquale, sed inclinet magis in alterius fauorem, tenetur qui possidet pro qualitate dubij partẽ restituere. Prima pars probatur ex regulis iuris vulgatis. In pari delicto & causa melior est possidentis cō ditio . Cũ iura partiũ sunt obscura, reo fauendum est potiùs quam actori. Secundò probatur. Si iudex per sententiā applicaret illā rem totam possessori, ille iuste totā possideret: quanuis adhuc maneret dubium speculatiuum æquale pro vtraque parte, ergo. Cō sequentia probatur, quoniā iudicis sententia quæ non fundatur in falsa præsumptione, nō magis confert ius in cōscientia postquam pronuntiata est, quàm antea. Secunda pars probatur. In tali casu nō est par causa possidentis & non possidentis, sed melior non possidentis, ergo non est mirum quòd tunc faueamus magis non possidenti. Secũ dò probatur. Si dubium illud ita attenuaretur pro parte illius qui possidet, vt nulla maneret verisimilitudo pro illius parte, sine dubio ille teneretur restituere totam rem integram alteri, ergo quando attenuatur in illo gradu, vt videlicet, quanuis aliqua sit verisimilitudo pro illius qui possidet parte, est tamen maior pro alterius parte, tenebitur pro rata portione aliquid alteri refundere vel restituere. Tertia conclusio. Post adhibitam sufficientem diligentiam ad inquirendum verũ rei dominum, is qui possidet inchoat præ scriptionem ab eo temporis puncto quo eā diligẽtiam adhibuit: etiamsi adhuc maneat dubius speculatiuè. Probatur primò. Ad inchoandam præscriptionem, sufficit simul cum possessione & reliquis conditionibus bona fides humana. Sed post adhibitā sufficientem diligẽtiam possessor iste habet bonam fidem humanam, ergo incipit præscribere ab eo puncto temporis. Probatur minor. Ille possessor est certus practicè & moraliter, quòd illa res est propria, ergo habet bonam fidem humanam. Antecedens probatur, quoniam in moralibus non est efflagitandum mathematicum iustum. Secundo probatur conclusio. Ex fine legum quæ sunt de præscriptione latæ, qui finis frustraretur certè, nisi is possessor præscriberet. Quod sic probatur. Finis legum, quæ de præscriptione latæ sunt, est ne rerum dominia incerta sint longo tempore: at nisi hic possessor præscriberet: perpetuò rei illius quam possidet, dominium maneret incertum, ergo &c. Minor probatur. Siquidem possessor ille cum eodem dubio, transfunderet rem illam in suos hæredes, & illius hę redes in suos. Tertio probatur. Si iudex per sententiam applicaret rem illam possidenti sine dubio à tempore pronuntiatæ sentẽtiæ possessor inchoaret præscriptionem, etiāsi adhuc maneret dubius speculatiuè: sed ad quietandam conscientiam & bonam fidem habendam, tam sufficit diligentia adhibita, quàm iudicis sententia, ergo. Quarta conclusio. Dubium verisimile & probabile antequam adhibita sit sufficiẽs diligentia, non sufficit ad inchoandam præ scriptionem: Cæterum si superueniat præ scriptioni, quæ bona fide inchoata erat, non interrumpit illam. Prima pars est communis concessio omnium Theologorum & Iurisperitorum, & ex capitulis requirentibus bonā fidẽ ad præscribendũ patet. Secũ da pars est cōis omnibus Iurisperitis quos refert & sequitur Syluester, verbo, præscri ptio. 2. §. 3. & copiosiùs hoc disserit Episcopus Segouiensis par. 2. §. 7. in regula possessor. Quanuis hæc pars sit contra Adrianum & Soto & alios Theologos. Probatur autẽ hæc pars. De facto in exteriori foro pronuntiaretur sententia pro eo possessore qui bona fide incepisset præscriptionem quanuis postea dubitaret: sed sententia in foro exteriori pronuntiata quæ non innititur falsæ præsumptioni confert ius in conscientia, ergo præscribit. Maior patet, quoniam omnes Iurisperiti sunt in ea sententia, quòd ille præ scribat, Iurisperiti autem sunt iudices pronuntiantes sententiam in foro exteriori. Cō firmatur , sententia quæ in foro exteriori iuxta omnium Iurisperitorum sententiam pronuntiatur, non est iniusta. Alioquin semper tribunal exterius erraret, sententiam pronũ tiando in huiusmodi causa, ergo talis sententia confert ius. Secundò probatur hæc pars argumento in principio huius dubij facto pro parte affirmatiua ex cap. fin. de præscriptionibus. Et confirmatur ex cap. si virgo. 34. quæst. 2. ex regul. 2. de regulis iuris. in 6. quæ sic habet: possessor malę fidei tempore non præscribit. In his siquidem capitulis ad inchoandam præscriptionem exigitur bona fides. Cæterùm ad eam continendā tantùm, exigitur, quòd absit mala fides & scientia rei alienæ: qui vero dubitat sit ne res sua, non habet malam fidem, vt ostendimus cō clusione . 1. Vltimò probatur hæc eadẽ pars ex cap. inquisitioni. & ex cap. dominus. de secundis nuptijs. vbi fœmina quæ nupsit secundo viro bona fide, priore viuo, iubetur reddere debitum secundo viro, etiam si dubium postea superuenerit, ergo multo magis in nostro casu, qui sic dubitat poterit cō tinuare præscriptionem: si adhibet sufficientem diligentiam. Sed contra hanc cōclusionem arguitur. Per litis contestationem in exteriori foro interrumpitur præscriptio bona fide inchoata, sed litis contestatio solum facit conscientiam dubiam, ergo dubium solum sufficit ad interrumpendam præscriptionem. Repondetur ad hoc, in casu isto non interrumpi præscriptionem propter solum dubium, quod oritur ex litis contestatione, hoc est, ex petitione veri domini: sed quia iura so lum volunt fauere possessori pacifico. Cæterum quando dubium aliunde oritur: possessor est pacificus, ac subinde præscribit. Ad argumenta vero partis affirmatiuæ, quatenus aduersantur secundæ conclusioni, & primæ parti conclusionis vltimæ: patet ex ipsis conclusionibus. Respondetur enim Pontificem in hoc capite vocare peccatum mortale, siue eam conscientiam quæ formaliter peccatum est & mala fides, siue certè eam quæ causaret peccatum mortale: nisi adhibeatur diligentia ad inquirendum verum dominum. Et hæc posterior non est sufficiens ad incipiendam præscriptionem, bene tamen ad continuandam. Vt indicæ (quantum videtur aperte) ipse Pontifex in corollario quod inde infert. Ad argumentum in oppositum respondetur, nulli omnino periculo peccati exponere seipsum, qui cum dubio verisimili iuxta definita in nostris conclusionibus possidet rem alienam, etiam tanquam propriam. Hæc dicta sint de materia de Dominio. QVÆSTIO LXII. De Restitutione. DEINDE considerandum est de restitutione. Et circa hoc quæruntur octo. ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm restitutio sit actus iustitiæ commutatiuæ. AD Primum sic proceditur.{ Infr. ar. 2. & 5. corp. } Videtur, quòd restitutio non sit actus iustitiæ commutatiuæ: iustitia enim respicit rationem debiti. Sed sicut donatio potest esse eius quod non debetur, ita etiam & restitutio. Ergo restitutio non est actus alicuius partis iustitiæ. ¶ 2 Præterea. Illud quod iā transijt, & non est, restitui non potest. Sed iustitia & iniustitia sunt circa quasdā actiones & passiones, quæ non manent, sed transeunt. Ergo restitutio non videtur esse actus alicuius partis iustitiæ. ¶ 3 Pręterea . Restitutio est quasi quædam recompẽsatio eius, quod subtractum est. Sed aliquid potest homini subtrahi non solũ in commutatione, sed etiam in distributione, puta cùm aliquis distribuẽs , minus dat alicui quàm debeat habere. Ergo restitutio non magis est actus commutatiuæ iustitiæ quàm distributiuæ. SED contra. Restitutio ablationi opponitur. Sed ablatio rei alienæ est actus iniustitiæ circa commutationes. Ergo restitutio eius est actus iustitiæ, quæ est in commutationibus directiua. RESPONDEO dicendum, quòd restituere nihil aliud esse videtur, quàm iteratò aliquem statuere in possessionem, vel dominiũ rei suæ. Et ita in restitutione attenditur æqualitas iustitiæ secundùm recompensationem rei ad rem: quod pertinet ad iustitiam commutatiuam. Et ideo restitutio est actus cō mutatiuæ iustitiæ, quando scilicet res vnius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo, vel deposito: vel contra volũtatem eius, sicut in rapina vel furto. AD primum ergo dicendum, ꝙ illud quod alteri non debetur, non est, propriè loquendo, eius, etsi aliquando eius fuerit. Et ideo magis videtur esse noua donatio, quàm restitutio, cũ quis alteri reddit quod ei non debetur. Habet tamen aliquam similitudinem restitutionis: quia res materialiter eadem est: nō tamen est eadem secundùm formalem rationem, quam respicit iustitia, quod est esse suum alicuius. Vnde nec propriè restitutio dicitur. AD secundum dicendũ , quòd nomen restitutionis, inquantũ importat iterationem quandā , supponit rei identitatem. Et ideo secundùm primam impositionem nominis, restitutio videtur locũ habere præcipuè in rebus exterioribus, quæ manentes eædem, & secundũ substantiam, & secundùm ius dominij ab vno possunt ad aliũ deuenire. Sed sicut ab huiusmodi rebus nomen cōmutationis translatũ est ad actiones vel passiones, quę pertinent ad reuerentiam vel iniuriam alicuius personæ, seu nocumẽtum vel profectum: ita etiam nomen restitutionis ad hoc deriuatur: quæ licet realiter non maneat, tamen manet in effectu vel corporali, puta cũ ex percussione læditur corpus: Vel qui est in opinione hominum: sicut cùm aliquis verbo opprobrioso remanet infamatus, vel etiā minoratus in suo honore. AD tertium dicendũ , ꝙ recompensatio, quam facit distribuens ei, cui dedit minus, quàm debuit, fit per comparationem rei ad rem: vt si quāto minus habuit quā debuit, tanto plus ei detur. Et ideo iam pertinet ad iustitiam commutatiuam. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima est affirmatiua. Ratio breuiter est, quia restitutio impor tat recompensationem rei ad rem secundũ æqualitatem. ¶ Secunda cōclusio . Notetur in solutione ad primum. Restitutio propriè loquendo importat rationem debiti. ¶ Tertia conclusio. Notetur in solutione ad secundum. Restitutio etiamsi secundùm primæ uam significationẽ habeat locũ pręcipuum in rebus exterioribus, tamen transfertur ad actiones vel passiones, quæ pertinent ad iniuriam vel reuerentiam personæ. ¶ Quarta conclusio. Recompensatio quam facit distribuens ei cui dedit minus quam debet, fit per recompensationem rei ad rem, & pertinet ad iustitiam commutatiuam. COMMENTARIVS. MAteria hæc de restitutione grauissima est, & Theologo valde necessaria ad decidendas difficultates quæ quotidie in humano conuictu se se offerunt. Disserunt Theologi de restitutione in. 4. Sententiarum dist. 15. vbi Magister agit de tertia parte pœnitentiæ, quæ dicitur operis satisfactio. Summistæ verò in verbo restitutio. inter quos specialiter videatur Caietan. Adrian. in 4. in materia de restitutione. & & Ioan. de Medina in codice de restitutione. Magist. Soto li. 4. de iust. & iur. q. 6. & 7. Nos autem in hoc tractatu stylo quidẽ breui sed compendioso curabimus vniuersalium & particularium difficultatum confusionem distinguere & decidere, ita vt nihil necessarium prætermittamus. ANte omnia de vocabulo, restitutio, sciendum est, esse Ciceronianum sed in significatione vniuersaliore, ita vt idem sit restituere atque reddere siue ex iustitia hoc fiat, siue ex liberalitate, siue alio modo. Et hoc modo dicitur quis restitutus in pristinam salutem beneficio medicinæ, & in pristinam dignitatem opera amici. At vero Theologi de iustitia disputantes strictiùs vtuntur hac voce: vt significet actũ iustitiæ commutatiuæ, quo reparatur iniuria, siue in bonis honoris, siue in bonis corporis, siue in bonis spiritualibus. Quibusdā tamen Theologis placet distinguere, vt restitutio proprie sit bonorũ fortunæ, satisfactio verò sit recompensatio facta pro iniuria circa personam. Nihilominus frequentissime vtrunq; vocabulum pro altero vsurpatur. Verũ est tamen, ꝙ satisfactio specialiter dicitur, quando quis per actum pœnitentiæ Deo satisfacit, non tamen ita proprie dicetur restitutio: quia reuera Deus non patitur aliquod detrimentum nostris offensis, & ideo restitutio quæ est actus iustitiæ commutatiuæ nō potest dici propriè in ordine ad Deum. Et tamen inter Deum & hominem solum ponitur ex parte Dei iustitia distributiua: ex parte vero nostra ponitur pœnitentia quæ est specialis virtus & pars potentialis iustitiæ, quatenus homo per contritionem nititur satisfacere Deo pro offensa commissa contra eum. Dicitur etiā satisfactio tertia pars pœ nitentiæ, secũdùm ꝙ homo facit aliqua opera, per quæ satisfacit ꝓ pœnis debitis in purgatorio. Hactenus de nomine, restitutio. Definitio vero quid rei talis colligitur à D. Thoma. Restituere est iteratò aliquẽ statuere in dominiũ vel possessionem rei suæ. Intelligitur autem nomine rei, omne illud ad quod homo habet ius. Hæc definitio nō indiget noua explicatione, suppositis quæ diximus de dominio & possessione. Ex hac definitione colligit D. Tho. principalem cō clusionem huius articuli. Quæ quidem ab omnibus recipitur: & quanuis sit controuersia inter Doctores, an violatio iustitiæ distributiuæ obliget ad restitutionem: tamen omnes cōueniunt in hoc ꝙ si illa violatio obligat ad restitutionẽ , talis restitutio pertinet ad iustitiā commutatiuam. Vtrùm autem talis violatio obliget ad restitutionem, disputat Caietanus latè in hoc loco circa solutionem ad tertium. Sed nos opportunius hanc difficultatẽ definiemus quæst. seq. 63. ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm sit necessarium ad salutẽ , quòd fiat restitutio eius quod ablatum est. AD Secundum sic proceditur.{ 4. d. 15. q. 1. art. 8. q. 2. Et quolib. 12. artic. 2. } Videtur, quòd non sit necessariũ ad salutem, ꝙ fiat restitutio eius quod ablatũ est. Quod em̃ est impossibile, nō est de necessitate salutis. Sed aliquando impossibile est restituere, id quod est ablatum, puta cùm aliquis abstulit alicui membrum vel vitam. Ergo non videtur esse de necessitate salutis, quòd aliquis restituat quòd alteri abstulit. ¶ 2 Præterea. Committere aliquod peccatum non est de necessitate salutis: quia sic homo esset perplexus. Sed quandoque illud quod aufertur, nō potest restitui sine peccato: puta cùm aliquis alicui famā abstulit, verum dicendo. Ergo restituere ablatum non est de necessitate salutis. ¶ 3 Præterea. Quod factum est, non potest fieri, vt factum non fuerit. Sed aliquando alicui aufertur honor suæ personæ ex hoc ipso, ꝙ passus est ab aliquo iniustè eum vituperante. Ergo non potest sibi restitui quod ablatum est. Et ita non est de necessitate salutis restituere ablatum. ¶ 4 Præterea. Ille, qui impedit aliquem ab aliquo bono consequẽ do , videtur illud ei auferre: quia quod modicum deest, quasi nihil deesse videtur, vt Philosophus dicit in secundo † { Lib. 2. textu 56. tomo. 2. } Physic. Sed cùm aliquis impedit aliquem vt non cō sequatur præbẽdam vel aliquid huiusmodi, non videtur quòd teneatur ei ad restitutionem præbendæ: quia quandoque non posset. Non ergo restituere ablatum, est de necessitate salutis. SED contra est, quod August. dicit in epistola ad † { Epist. 54. à medio illius. to. 2. Et habetur 14. q. 6. cap. 51. res aliena. } Maced. 14. quæ stion. 6. Si res aliena propter quam peccatum est, reddi possit, & non redditur, pœnitentia nō agitur, sed simulatur. Si autẽ veraciter agitur, nō remittitur peccatũ , nisi restituatur ablatũ , si (vt dixi) restitui potest. RESPONDEO dicendum, quòd restitutio, sicut dictũ † { Arti. præ cedenti. } est, est actus iustitiæ commutatiuæ, quæ in quadam æqualitate consistit. Et ideo restituere importat redditionem illius rei, quę iniustè ablata est. Sic enim per iteratam eius exhibitionem æqualitas reparatur. Si verò iustè ablatũ sit, inæqualitas erit, vt ei restituatur: quia iustitia in æ qualitate consistit. Cùm ergo conseruare iustitiam sit de necessitate salutis, consequens est quòd restituere id quod iniustè ablatum est alicui, sit de necessitate salutis. AD primum ergo dicendum, ꝙ in quibus nō potest recompensari æquiualens, sufficit quòd ibi recō pẽsetur quod possibile est: sicut patet de honoribus qui sunt ad Deũ & ad parentes, vt Philosophus dicit † { Lib. 8. ca. vlt. nō procul à fine, tom. 5. } in 8. Ethic. Et ideo quando id quod est ablatum, non est restituibile per aliquid æquale, debet fieri recompensatio qualis possibilis est: puta cùm aliquis alicui abstulit mẽ brum , debet ei recompensare vel in pecunia, vel in aliquo honore, considerata conditione vtriusque personæ, secundum arbitrium boni viri. AD secundum dicẽdum , quòd aliquis potest alicui famam tripliciter auferre. Vno modo verum dicẽdo , & iustè: puta cùm aliquis crimen alicuius prodit ordine debito seruato, & tunc non tenetur ad restitutionem famæ. Alio modo falsum dicendo & iniustè, & tunc tenetur restituere famam, confitendo se falsum dixisse. Tertio modo verum dicendo, sed iniustè: puta cùm aliquis prodit crimen alterius contra ordinem debitum: & tunc tenetur ad restitutionẽ famæ quantum potest, sine mendacio tamen: vtpotè quòd dicat se malè dixisse, vel quòd iniustè eum diffamauerit. Vel si non possit famam restituere, debet ei aliter recompensare, sicut & in alijs dictum † { In solutione. ad primum. } est. AD tertium dicendum, quòd actio contumeliam inferentis non potest fieri, vt non fuerit. Potest tamen fieri, vt eius effectus, scilicet diminutio dignitatis personæ in opinione hominum, reparetur per exhibitionem reuerentiæ. AD quartum dicendum, quòd aliquis potest impedire aliquem ne habeat præbendam, multipliciter. Vno modo iustè, puta si intendens honorem Dei, vel vtilita-em Ecclesiæ, procuret quòd detur alicui personæ digniori: & tunc nullo modo tenetur ad restitutionem, vel ad aliquam recompensationem faciendam. Alio modo iniustè: putà si intendat eius nocumentum, quem impedit propter odium vel vindictā , aut aliquid huiusmodi: & tunc si impedit ne præbenda detur digno, consulens quòd non detur antequam sit firmatum quòd ei detur, tenetur quidem ad aliquam recompensationem pensatis conditionibus personarum & negotij se cundùm arbitrium sapientis: non tamen tenetur ad æquale, quia illā nondum fuerat adeptus, & poterat multipliciter impediri. Si verò iam firmatum sit quòd alicui detur præ benda, & aliquis propter indebitam causam procuret quòd reuocetur, idem est ac si iam habitam ei auferret: & ideo tenetur ad restitutionem æqualis, tamen secundùm suam facultatem. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Restituere id quod iniustè ablatum est alicui, est de necessitate salutis. Ratio est, quia conseruare iustitiā est de necessitate salutis. COMMENTARIVS. DVbitatur primò circa conclusionem articuli, an sit vera. Arguitur primò pro parte negatiua. Qui retinet rem alienā domino irrationabiliter inuito, non peccat: sed quicunque dominus est irrationabiliter inuitus, si nolit rem suam detineri ab altero qui illam accepit, ergo alter non tenetur restituere. Probatur minor. Quia vnusquisque ordine charitatis, tenetur magis diligere bonum spirituale proximi, quam bona temporalia, ergo ex eodem ordine obligatur, vt sit voluntarius quòd alter retineat bona sua temporalia ne mortaliter peccet. Secundò. Si esset præceptum de restitutione, contineretur in septimo præcepto Decalogi: Non furtũ facies, sed non continetur in hoc, ergo. Probatur minor. Quia illud præceptum est negatiuum, & proinde obligat semper & pro semper, sed præceptũ restituendi est affirmatiuum, quod non pro semper obligat, sed pro tempore & loco, ergo non cōtinetur in illo septimo præcepto, Non furtum facies. Tertiò. Si esset præceptum restituendi, non solum obligaret restituere res iniustè ablatas, sed etiam omnes res alienas etiam iustè acceptas, v. g. si quis accepit mutuò rẽ alienam, vel etiam inuenit illam: at vero D. Tho. duntaxat inquit esse de necessitate salutis restituere quod iniustè ablatum est, ergo conclusio non satisfacit plene titulo articuli. Imo adiungit D. Tho. quòd si aliquid iustè ablatum sit, inæqualitas erit ei restituere cui ablatum est. Fuerunt Græci quidam, vt refert Guido Carmelita in lib. de hæresibus negantes, restituere esse de necessitate salutis. Erasmus etiam in quatuor primis editionibus super Euangelia, in illud Lucæ, quod superest date eleemosynam, negauit necessitatem restitutionis, sed in editione quinta asseruit illā . Et Castro de hæresibus in verbo, restitutio refert prædictos autores. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Necessarium est ad salutem necessitate præcepti vt qui iniustè retinet alienum restituat illud quomodolibet peruenerit ad manus eius. Ista cōclusio videtur vniuersalior quā cōclusio D. Tho. sed in substā tia eadem est cum illa. Pro cuius intelligentia notandum est quòd ex duplici titulo potest oriri obligatio restituendi. Alter titulus est acceptio rei alienæ, siue iusta, siue iniusta: sicut contingit in mutuo vel in furto siue res illa possideatur ab eo qui accepit, siue non possideatur. Intelligimus ergo nomine acceptionis quamlibet actionem, propter quam minus habet alter in bonis suis, quam ius illius postulabat. Vt abscisio brachij, cō bustio domus. Et isto modo dicitur in præ senti acceptio rei alienæ. Alter titulus est ipsamet res aliena, siue ille qui possidet acceperit illam à vero domino, siue acceptam ab alio retineat, vel ex donatione vel ex vẽ ditione vel ex inuentione. Contingit autem aliquando vt vterque titulus conueniat: & teneatur aliquis ex vtroq; capite restituere. Notandum est secundo, quòd acceptio iusta rei alienæ non inducit propriè obligationem restituendi, donec accipiens sit in mora reddendi illam domino. v. g. Si quis accipiat mutuo, vel in deposito pecuniam ad tempus determinatũ , tunc si intra illud tempus legitimum reddit, non dicitur restituere propriè. Et ratio est. Quia restituere ex primæua & Latina significatione, est id quod lapsum erat erigere, vel deprauatum corrigere & in pristinum perditum statum reparare: cum autem à Theologis translatum est vocabulum ad actionem quādam iustitiæ significandam, noluerunt excludere illam proprietatem significationis. Aliâs omnes actus iustitiæ commutatiuę dicerentur restitutio. Sed intendunt solummodo significare actionem illam iustitiæ commutatiuæ reparatricem damni, quod ex iniustitia emerserat. Et idcirco non quotiescunq; redditur res aliena vero domino dicitur restitutio. Et sic intelligatur D. Tho. in hoc articulo. Sed si quis obijciat, quod D. Tho. dicit in articulo primo. Et ideo restitutio est actus iustitiæ commutatiuæ, quando scilicet res vnius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo & deposito, vel contra voluntatem eius, sicut in rapina & furto, ergo cum aliquis reddit mutuum vel depositum, restituit secundũ Diuum Tho. etiam si habeat illud per voluntatem domini. Respondetur primò, quòd Diuus Thomas visus est illic explicare genus restitutionis, scilicet ęqualitatem iustitiæ commutatiuæ, non autem explicauit in illis verbis differentiam restitutionis, quæ insinuatur in ipsa definitione, cum dicitur iterato statuere. Quod quidem præsupponit lęsum esse ius alterius. Respondetur secundo, quòd cũ D. Tho. dicit, per voluntatem eius sicut in mutuo vel deposito, intelligit à principio mutuationis vel depositionis: postea vero cum habet locum restitutio, iam homo detinet alienum contra voluntatem domini. Notandum est tertio, quòd quando quis iam est in mora soluendi rem, etiam licitè acceptam, statim incipit esse iniustus, & illa detentio est eiusdem rationis cum furto vel rapina. Ita docet D. Tho. infra quęst . 66. art. 3. ad secundum. Vnde quando in definitione furti ponitur acceptio rei alienę , comprehendit D. Tho. retentionem rei alienę contra voluntatem domini. Ex dictis colligitur quàm formaliter locutus fuerit D. Tho. in sua conclusione, solum asserens, esse de necessitate salutis restituere, id quod iniustè ablatum est. Nā reddere id quod iustè ablatum est & iustè retinetur, non est propriè restituere. Et propterea vsi sumus vocabulo retentionis iniustę vt vniuersaliùs loqueremur. Quam conclusionem censemus esse certam secundum fidem. Patet ad Rom. 13. "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum" &c. Patet etiam ex consensu totius Ecclesiæ & doctorum. Et ex communi regula iuris, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatũ . Quæ quidem intelligitur quando homo potest restituere. Et est Diui Augustini in epistola 54. & regula & intelligentia ipsius. Secunda conclusio. Præceptum de restituendo, est simpliciter & formaliter affirmatiuum, sed importat negatiuum super quod fundatur. Ratio est, ex duplici differentia quam ponunt Theologi inter præcepta affirmatiua & negatiua. Prima est, ꝙ affirmatiua præcipiunt actus virtutum: negatiua vero prohibent actus vitiorum. Secunda differentia est, quòd contra præcepta affirmatiua peccant homines peccatũ omissionis, contra negatiua verò peccatum commissionis, scilicet occidendo, &c. At verò præceptum de restituendo præcipit directè actum virtutis iustitiæ commutatiuæ, ergo est affirmatiuum. Quòd autem includat negatiuum supra quod fundatur, patet: quia includit negationem retinendi rem alienam inuito domino, quæ est tota ratio quare obligat præceptum affirmatiuum ad restituendum & exercendum actum virtutis. Ad argumenta quæ proposuimus respō detur ad primum, quòd non est irrationabiliter inuitus, si velit homo restitui sibi rem suam, quando ex malitia alterius retinetur, tunc enim charitas non obligat: vt quis renuntiet iuri suo propter alterius liberam voluntatem qua vult peccare: sed obligat tempore necessitatis. Ad secundum argumentum, iam patet responsio ex his quæ dicebamus in secunda cōclusione & interpretatione illius. Præ ceptum enim restituendi, quanuis sit affirmatiuum, reducitur ad negatiuum tāquam ad principalius præceptum quod est radix & ratio quare illud affirmatiuum obliget sub peccato mortali. Ad tertium, etiam patet ex dictis in confirmatione primæ conclusionis. In solutionibus ad argumenta huius articuli tangit Diuus Thomas omnem materiam restitu tioni subiectam & modum restituendi quapropter doctrinam harum solutionum exactius oportet examinare. Aduertendum est igitur, quatuor esse genera bonorum de quibus possumus inquirere an restitutio habeat locum in illis, & quomodo sit facienda. Primò quidem sunt bona spiritualia, vt gratia Dei & virtutes: sunt etiam bona naturalia corporis & animæ. Sunt etiam bona extrinseca. v. g. bonæ fortunæ, vt fama & honor. Sunt deniq; officia & beneficia publica, tam in seculari republica, quàm in Ecclesiastica. De his omnibus latè disputandum est. DVbitatur ergo secundo loco. Vtrùm ille qui læsit proximum in spiritualibus bonis, teneatur ei aliquid restituere. v. g. qui fuit illi causa peccandi, & vt amitteret gratiam & virtutes, vel impediret profectũ spiritualem suis persuasionibus. Primò arguitur pro parte affirmatiua. Si quis proximo propinet venenum, tenetur ex iustitia statim quærere illi remedium, ergo multo magis qui persuasioniqus suis propinat alteri spiritnale venenum. Patet consequentia, quia iste magis nocet proximo, quàm alter. Secundo si Prædicator vel Doctor falsam doctrinā doceat, tenetur quàm primum poterit reuocare sententiam, ergo pari ratione, si quis induxit particulariter proximum ad peccandum, tenetur illi restituere quàm primum poterit, persuadendo contrarium. Tertiò. Si quis occidat vel mutilet hominem etiam volentem occidi vel mutilari, peccat contra iustitiam, eo quòd solus Deus est Dominus vitæ corporalis. Ergo si quis inducat hominem ad peccandum, peccabit ipse contra iustitiam: & tenebitur ad restitutionem, etiam si alter voluntariè peccet. Probatur consequentia. Quia etiam solus Deus est Dominus gratiæ & virtutum infusarum. Scotus in quarto Sententiarum distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 1. & Ricardus articulo. 4. quæstione. 21. & Paluludanus ibidem, & Adrianus in materia de restitutione vbi supra: ait, quòd tenetur homo qui fuit alteri causa peccati restituere illi commodiori via qua poterit. v. g. Suadendo illi contrarium & orando pro illo. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui induxit alterum ad peccandum sine dolo & fraude, non tenetur ex iustitia ad aliquam restitutionem illi faciendam. Probatur, quia sic inducens vel persuadens nihil abstulit à proximo inuito, ergo non tenetur illi restituere. Neq; valet respō sio Soti, quòd quanuis scandalizator non sit tota causa peccati, est tamen partialis causa quæ antecedit voluntatem alterius: & ex hac parte facit ei aliquam iniuriam & tenetur restituere. Contra hoc est, quòd pari ratione qui improbitate precum obtinet ab amico bonum aliquod, teneretur illi restituere: quia etiam est causa quædam antecedens voluntatem alterius. Consequens autem falsum est, quia scienti & volenti nō fit iniuria, vt habetur de regulis iuris in 6. Igitur vbi non est fraudulentia aut violentia, non oritur obligatio restituendi. Secunda conclusio. Etiam si quis per dolum & fraudem scandalizet proximum offerendo illi occasionem peccandi, non tenetur per se loquendo ad aliquam restitutionem faciẽdam . Hæc conclusio videtur esse contra Magistrum Soto lib. 4. de Iustitia & iure. quæst. 6. art. 3. conclus. 2. & contra aliquos nostri temporis Theologos. Sed probatur conclusio. Ille quantumlibet mentiendo non lædit proximum nisi tantùm in bonis spiritualibus, ergo non tenetur ad restitutionem. Probatur consequentia, quia bona spiritualia nō possunt amitti nisi propria & libera voluntate. v. g. Si quis duxit amicũ nescientem in domum meretricis, vbi moraliter loquendo erat scandalizandus, nō tenetur illi aliquid restituere, sed solũ peccat maximum peccatum cōtra charitatem proximi. Confirmatur, quia tota ratio peccandi mortaliter in huiusmodi fraude est, quia exponit proximum in periculo fornicandi. Sed hæc ratio non obligat ad restitutionẽ , ergo &c. Dixi autem in conclusione per se loquendo: nam si ex talifraude aut dolo sequatur postea aliquod damnum temporale, tenetur qui fecit dolum ad restitutionẽ . v. g. Si in illa domo erat aliquis corriualis, qui illum percuteret & spoliaret, tunc tenebitur ille scandalizator ad restitutionem. Similiter si persuasit contractum vsurarium siue manifestè siue per dolum, tenebitur ad omnia damna reparanda, quæ consequuntur ex mala aut falsa persuasione. Cæterùm quando per vim detinetur aliquis, vel trahitur ad peccandum, tunc certum est quòd inferre vim illam, pertinet ad iniustitiam. Tertia conclusio. Speciali obligatione præcepti de correctione fraterna tenebitur scandalizator, si potest proximum corrigere. Hæc conclusio nō aliter probatur, quàm ex communi consensu sapientum, qui iudicant quodammodo iustum esse, vt qui causam mali dedit, sit etiam reparator illius. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego similitudinem rationis: quanuis enim vterq́ue teneatur succurrere proximo, tamen qui propinauit venenum, tenetur succurrere ex iustitia commutatiua: qui autem nocuit in spiritualibus tenetur ex charitate proximum corrigere. Neque enim ex maiori nocumento colligitur obligatio restitutionis: sed ex nocumento contra iustitiam commutatiuam per quod aufertur à proximo aliquid contra voluntatem eius. Vtrũ autem sit semper maius peccatum inducere proximum ad peccandum mortaliter . v. g. ad fornicandum, quàm furari ab illo magnam pecuniæ quantitatem, posset aliquis dubitare. Sed respondetur breuiter. Quòd quanuis ex genere suo in communi loquendo sit maius peccatum inducere proximum ad peccandum, & nocere in spiritualibus, quàm nocere in temporalibus, tamen in particulari, quando illa læsio in spiritualibus non intenditur directè, poterit esse maius peccatũ furari à proximo magnam pecuniæ quantitatem, quàm illum inducere ad fornicandum. Eò vel maximè quòd ipse fornicator voluntariè peccat, si autem directè ab aliquo intẽderetur deijcere proximum à gratia Dei, est maximũ peccatum & contra Spiritum sanctum, videlicet inuidia charitatis fraternæ. Ad secundum argumentum respondetur, quòd ille Prædicator aut Doctor non tenetur ex iustitia commutatiua, per se loquendo, retractare sententiam, sed ex charitate. Aliquando etiam tenebitur ex virtute religionis, quando ex mala eius doctrina diminuitur cultus diuinus. Cæterùm ali quando etiam tenebitur ex iustitia commutatiua retractare sententiam: quando ex falsa doctrina illius sequitur incommodum temporale ipsis proximis. v. g. Si prædicauit licitum esse vendere triticum vltra taxationem Pragmaticæ, tenebitur ad restitutionem damni temporalis. Ad tertium respondetur, quòd quanuis solus Deus sit causa efficiens gratiæ & virtutum infusarum, tamen huiusmodi pretiosas qualitates ponit in nostro libero arbitrio, & facit nos dominos donorum suorum, ita vt dum illa per peccatum amittimus non peccemus contra iustitiam, & ex consequenti, neque ille cuius persuasione peccatur, tenebitur ad restitutionem. Secus autem res habet circa vitam temporalem, cuius Deus voluit esse specialis Dominus: ita vt ego ipse contra iustitiam peccem si me occido, vel occidi sine causa permitto. Habemus igitur ex dictis, quòd nulla ratione læsio in bonis spiritualibus per se loquendo obligat ad restitutionem, ac propterea Diuus Thomas nullam mentionem fecit de læsione in spiritualibus: dum in hoc articulo intendebat explicare omnem materiam subiectam restitutioni. DVbitatur tertiò. Consequenter, an is qui auocat aliquem ab ingressu religionis, vel etiam iam professum inducit vt relinquat religionem, teneatur ad aliquam restitutionem faciendam vel ipsi vel conuentui? Primò arguitur pro parte affirmatiua. Qui persuasit aliquem ne faciat eleemosynam pauperi, quam paratus erat dare tenetur restituere pauperi illam eleemosynam: quanuis alter non dabat eleemosynam ex iustitia, sed tantùm ex misericordia, ergo pari ratione tenebitur in casu proposito restituere religioni vtilitatem, & commodum quæ prouenirent religioni ex illa persona. Secundò arguitur. Religio ipsa habet ius respectu monachi professi, videlicet ad operas illius vtiles ipsi religioni. Ergo qui talem monachum à religione abduxit, facit contra iustitiam, & tenebitur restituere. Tertiò arguitur. Si quis persuadeat seruo vt fugiat dominum suum, tenetur resti tuere seruum & operas eius vtiles domino, ergo simile est de religioso. De hac re sunt variæ opiniones, aliqui sequuntur partem affirmatiuam, maximè quando religiosus est professus. Aliqui verò moderātur hanc sententiam, & aiunt, quòd si persuasor fecit animo nocendi, tenebitur restituere, si autem non fecit animo nocendi, non tenetur restituere. Alij vero rigurosiùs & scrupulosiùs loquuntur. Aiunt enim, vsq; adeo talem persuasorem teneri restituere vt obligent eum ad recipiendum habitum religionis, si non potest ipse aliter restituere. Et adducunt exemplum Raymundi quondam Generalis ordinis Prædicatorum. De quo dicitur ob eam causam ingressum fuisse religionem, quòd alium à proposito religionis auocauerit: & aiunt, hanc sententiam veram esse quando religiosus abductus, erat iam professus, & quādo per dolum & fraudem abducitur à religione. Assertores huius sententiæ refert Syluester in verb. restitutio. 3. §. primo. dicto. 2. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui absque dolo & fraude persuasit alteri ne ingrederetur religionem, vel etiam ingressum nouitium, vel etiam professum abduxerit, quouis animo id fecerit, non tenetur ad restitutionem. Secunda conclusio. Qui per fraudem, & multò magis, qui per vim, auocat aliquẽ à firmo proposito religionis, siue secularem siue nouitium siue professum: tenetur ad restitutionem faciendam damni temporalis, quod consequitur, tam ipsi homini, quàm conuentui. Sit exemplum. Si quis Doctor habens cathedram honorificam & pingue patrimonium velit intrare aliquam religionem, vel iam sit in illa nouitius, aut professus, & auocauerit quis eum à tali religione solis precibus & monitis, non tenebatur ad aliquam restitutionem faciendam illi, vel religioni. Si autem per dolum & fraudem abduxerit eum, & multò magis si per vim, tenebitur ad restitutionem tam ipsi quàm religioni totius damni & lucri cessantis. Vtraque conclusio quantùm ad restitutionem faciendam vel non faciendam ipsi particulari: probatur ex definitis in præcedenti dubio. Quantùm verò ad re stitutionem faciendam vel non faciendam ipsi monasterio. Probatur argumentis factis in principio præcedẽtis dubij. Et tamẽ quanuis monasterium non habeat ius ad eum, qui vult profiteri: tamen habet ius pendens ex voluntate illius qui iam est in promptu, vt ingrediatur religionem. Quapropter, qui impedit per mendacium & fraudem ius illud, quod habet monasterium in voluntate hominis, facit iniuriam monasterio, Et ratio est euidens, quia ille qui mutat propositum propter fraudem & dolum alterius, non voluntariè mutat, idcirco læditur ius quod habebat monasterium in voluntate illius. Quemadmodum læditur ius pauperis per mendacium illius qui impedit eleemosynam, quam alter paratus erat dare. Si autem solis monitis & precibus desinat aliquis ingredi religionem, vel dare eleemosynam pauperi, non læditur ius religionis, neque pauperis. Ratio est, quia totum illud ius positum est in voluntate alterius, & ille voluntariè non vult dare. Quapropter, poterit persuasor peccare contra charitatem, non autem contra iustitiam. Nec est eadem ratio de mancipio & de monacho. Etenim dominus mancipij habet propriè ius ad personam mancipij, sicut ad alias possessiones: nam potest illud vendere. At vero conuentus & religio habet ius ad monachum ex virtute religionis tantum, & non ex iustitia, & ex eadem radice oritur ius quod habet monasterium ad operas & lucra ipsius monachi religiosi. Verum est tamen quòd cum ipse religiosus per propriam voluntatem in ipsa professione abdicauerit à se omne dominium & omne ius ad res temporales, & transtulerit in ipsam communitatem, eo ipso quòd acquirit aliquid sua diligentia, statim efficitur proprium ipsius communitatis, & idcirco quantum ad huiusmodi res acquisitas opera monachi tenebitur ad restitutionem, tam ipse quam persuasor si per egressum illius, conuentus amittat illa bona, siue adfuerit dolus & fraus, siue non. Dixi autem de rebus iam acquisitis opera monachi: quoniam potuit cō tingere , quòd monachus sua opera acquisierit ius ad alias res, quod quidem pẽdet ex noua opera & diligentia & in tali casu neq; religiosus tenebitur si discedat à monasterio ex iustitia, neque persuasor sine dolo & fraude illa bona in spe futura restituere. Et ratio est, quoniam acquisitio illorum bonorum fundabatur in operatione religiosa ipsius monachi, quæ non erat debita ex iustitia. Et idcirco tam ipse, quàm persuasor sine dolo & fraude, non tenebitur ad restitutionem faciendam ipsi communitati. Iam vero circa huinsmodi materiam commemoranda est decisio Concilij Tridentini in Sessione 25. in Decreto de regularibus. capite. 18. Vbi sic dicitur. Anathemati subijcit Sancta Synodus, eos qui quomodocunque coegerint aliquam virginem vel viduam, aut aliam quamcunque mulierem inuitam ad ingrediendum monasterium, vel ad suscipiendum habitum, vel ad emittendam professionem. Et etiam eos qui impedierint ingredi religionem, vel votum emittere. Cæterùm nihil definit Concilium circa viros, quoniam non præsumuntur inuiti intrare religionem, vel in ipsa profiteri. Sed tamen circa viros tantum dicit, si aliquis prætendat se per vim & metum ingressum fuisse religionem, aut ante ætatem debitam se professum fuisse: non audiatur, nisi ante quinquennium tantum à sua professione. Ad argumenta ex prædictis facillimum est respondere. Ad primum enim respondetur, quòd qui impedit eleemosynam fieri pauperi absque fraude & dolo, non tenetur ad restitutionem, quanuis possit peccare contra charitatem. Ad secundum respondetur, quòd religio non habetius erga monachum & operas eius ex iustitia commutatiua, sed ex virtute religionis. Et ea est ratio quare abducens monachum à monasterio sine fraude & dolo, non tenetur ad aliquam restitutionem, magis quam ipse monachus, nisi rerum temporalium iam acquisitarum: si fortè monachus asportat secum illas ex consilio alterius, tunc enim vterque tenebitur restituere. Ad vltimum argumentum respondetur. Vt iam dictum est, quòd non est ea dem ratio de seruo & monacho. Hactenus dictum est de spiritualibus bonis. DVbitatur quartò de bonis temporalibus. Et primo quidem de corporeis naturalibus. Et quæritur primo de corporalibus bonis, vtrum qui læsit aliquem occidendo, vel mutilando, vel quomodolibet saluti damnum inferendo, teneatur restituere damnum illud. Pro cuius dubij intelligentia. Notandum est, quòd duo mala possunt considerari in huiusmodi læsionibus. Alterum est ipsa læsio secundum se, scilicet occisio, vel abscisio manus. Alterum est, quod consequitur, videlicet expensæ faciendæ in curatione, lucrum cessans, damnum emergens. Ante omnia de vtroque damno sit nobis Conclusio certissima qui læsit, tenetur ad restitutionem vtriusque damni. Hæc conclusio communis est consensus doctorum. Et ratio est manifesta. Quia ex illatione vtrinsque damni læditur iustitia commutatiua. Neque valet obijcere, quòd homo nō est dominus propriæ vitæ aut membrorum, ac proinde quòd non sit facienda restitutio illi, quando læditur in huiusmodi bonis: sufficit enim ad hoc quòd læ datur iustitia commutatiua, quòd homo sit dominus vsus vitæ & membrorum. Difficultas autem dubij in hoc consistit, vtrum percussor aut occisor teneatur restituere in alio genere bonorum, quando in illis non potest restituere in eodem genere. Primò arguitur pro parte affirmatiua. Quia Exodi 24. dicitur, "Si quis percusserit seruum, & luscum eum fecerit, dimittet eum liberum pro oculo quem eruit." Et ibidem dicit, "Si quis percusserit mulierem prę gnantem , & aborsum fecerit, subiacebit damno quod maritus postulauerit, & arbitri iudicauerint," ergo. Et confirmatur ex doctrina communi plurimorum Doctorum. Imo & Diui Thomæ in solutione ad primum, vbi ait, quòd quādo id quod ablatum est, non est restituibile, debet fieri compensatio quatenus possibilis est, putà cum aliquis alicui abstulit membrum aliquod, debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, considerata conditione vtriusque personæ secundùm arbitrium boni viri. ¶ Secundò arguitur, ex more Reipublicæ etiam Christianæ. Etenim qui læ sus est in bonis corporeis, vel etiam filius & consanguineus illius, vel hæres, pactum sæpe facit cum læsore de aliqua pecunia recipienda pro læsione, quod quidem pactum nemo condemnat: sed omnes iustum arbitrantur: ergo restitutio in alio genere bonorum debet fieri. Probatur consequentia, quoniam aliâs, ipse qui læsus est, non posset iustè accipere pecuniam pro læsione. Tertiò arguitur. Qui læsit alterum in bonis proprij corporis non minus videtur ad restitutionem obligari, quàm qui læsit in bonis fortunæ, sed illa restitutio fieri non potest in eodem genere, ergo necesse est, quòd fiat in bonis alterius generis. Videlicet in pecunijs vel honore. Quartò arguitur & vltimo. Pecunia inuenta est ab hominibus, vt sit mensura quæ adæquare possit res omnes in commutationibus humanis, sed satisfactiones corporalium læsionum numerantur inter humanas commutationes, ergo in pecunia debet fieri satisfactio quando aliter fieri non potest. Maior est Aristotel. libr. 5. Ethicorum capit. 5. Et explicatur à Diuo Thoma, quæ stione præcedenti, articulo vltimo. Minor etiam in articul. 1. ad secundum. & etiam articulo. 3. Et confirmatur, quia libertas compensari potest pretio, siquidem homo potest se ipsum pretio vendere, ergo etiam vsus vitæ & membrorum potest recompensari in pecunia pro ipsa læsione. SED in oppositum est text. in. l. finali. ff. de his qui deiecerunt, vel effuderunt. Vbi Iurisconsultus ait cicatricum autem & deformitatis nulla fit æstimatio, quia liberum corpus nullam accipit æstimationem. Secundò arguitur. Quoniam ex opposita sententia sequitur, quòd si is qui læsit puniretur à iudice talionis pœna debita secundum legem, adhuc ille teneretur ad faciendam recompensationem in pecunijs vel in alio bonorum genere. Probatur sequela. Quoniam per iudicis sententiam qua reus punitur talionis pœna, solum fit satisfactio respectu Reipublicæ, quæ custos est vitæ & salutis hominum, ergo adhuc tenetur reus satisfacere parti læsæ. Consequens est contra communem sententiam. Et confirmatur exemplo. Nam si fur puniatur à iudice, etiam vltimo supplicio, nihilominus tenetur etiam restituere bona quæ furatus est, & declarare vbi nam sint illa bona quæ furatus est, vt restituantur parti læsæ, ergo à simili. Si ille qui læsit in bonis corporis teneretur restituere parti læsæ in alio genere bonorum secundum iustitiam commutatiuam, non liberaretur ab ista obligatione per hoc, quòd punitur à republica pœ na talionis. Tertiò arguitur. Hæres etiam necessarius, eius qui læsit alterum in bonis corporis, non tenetur ad restitutionem faciendam ei qui læsus est, pro ipsa læsione, ergo neque ipse qui læsit tenebatur. Antecedens probatur. Quoniam si hæc restitutio deberet fieri, facienda esset pro crimine iniurioso defuncti, at vero filius non debet portare iniquitatem patris: neque enim tenetur petere veniam pro iniuria quam pater fecit. Cōsequentia vero probatur. Quoniam hæres præsertim necessarius succedit in omni obligatione, ad quam tenebatur ex iustitia ipse defunctus. Quartò arguitur. Fur quando in proprio genere non potest restituere, non tenetur in alio bonorum genere restituere, neque adulter tenetur in alio bonorum genere recompensare iniuriam, quam fecit marito, ergo neque ille qui læsit in bonis corporis tenebitur pro ipsa læsione in alio bonorum genere restituere. Probatur consequentia. Quoniam honor siue fama, quam lædit adulter, magis commensurabilis est pecunia, quam salus aut vita aut membra corporis. Quintò arguitur. Restitutio cum sit actus iustitiæ commutatiuæ æqualiter nos obligat erga omnes, sed si quis occidat in fidelem non tenetur pro ipsa occisione aliquam restitutionem facere, offerendo pro ipso sacrificia & orationes ad Deum, ergo huiusmodi restitutio non obligat per se, etiam si occidatur Catholicus inique. Sed hoc argumentum non habet multam vim, quoniam potest solui si dicas, quòd infidelis, quia non est capax huiusmodi satisfa ctionis, propterea homicida excusatur ab illa satisfactione facienda. IN huius dubij decisione sunt variæ sententiæ. Scotus in quarto distinctione 15. quæstione. 3. acriter reprehendit confessarios faciliores ad absoluẽdum homines homicidas, quàm canicidas. Sentit autem ille, legitimam satisfactionem homicidij esse talionis pœnam à iudice infligendam: quòd si hoc non contigerit, debet ipse homicida exponere se ipsum periculo mortis in bello iusto pro Ecclesiæ pace contra infideles, quòd si hoc non fuerit possibile, tenebitur multis sacrificijs & orationibus iuuare animam defuncti. At vero in mutilationibus satisfactionem dicit faciendam esse pecunijs. ¶ Hanc sententiam tenet Palud. in eadem distinctione, ibidem quæstione. 2. Adrianus vero in quarto, in materia de restitutione circa finem. Addit, quòd tantum pretij reddendum est pro brachio absciso, quantum mutilatus ipse postulauerit. Sed profectò esto ita facienda esset restitutio in pecunijs, melius dixisset quantum vir bonus & prudens iudicauerit, attenta qualitate vtriusque personæ. Magister Soto vbi supra articul. 3. ad tertium. ait satisfactionem faciendam esse petitione veniæ, vel alia arbitraria pœnitentia, quòd si nulla pateat alia restituendi via, erit commoda satisfactio iuuare defuncti animam precibns & sacrificijs, non tamen existimat ad huiusmodi satisfactionem obligari ex iustitia. PRO decisione veritatis sit prima conclusio certa. Qui læsit alterum in bonis corporis abundè satisfacit pro ipsa læsione, cum per iudicis sententiam punitur. Verbi gratia. Si quis alteri abscidit manum, & puniatur talionis pœna, non tenebitur amplius satisfacere mutilato. Hæc conclusio est communis sententia. Et ratio est manifesta. Quoniam iudicis legitima sententia, sicut actori confert ius in conscientia, ita absoluit etiam reum in foro conscientiæ quantum ad satisfactionem alteri parti faciendam, sed iudex quando punit pœna talionis reum, non imponit ei alteram satisfactionem pro ipsa læsione, ergo reus non tenetur amplius satisfacere. Secunda conclusio. Verisimilior mihi est sententia, ꝙ huiusmodi læsiones non debent necessariò compensari in alio genere bonorũ , scilicet, si in pecunijs aut honoribus aut precibus & sacrificijs. Ratio est, ꝙ quanuis argumenta facta pro parte affirmatiua sint probabilia, tamen argumenta facta pro parte negatiua, vrgentiora sunt nostro iudicio. Deinde ista cōclusio sequitur ex prima per necessariam cōsequentiam , ergo tenẽda est sicuti prima. Probo antecedens, quoniā sentẽtia iudicis, quæ nō fundatur in falsa prę sumptione confert ius in conscientia, siue ligando siue absoluendo, sed quādo punitur quis talionis pœna, non obligatur ad aliquā pecuniariam restitutionem, ergo neque tenebatur ad illam ante iudicis sententiam. Et confirmatur hæc ratio argum. 5. & 2. factis pro parte negatiua. Hanc conclusionem tenuerũt & tenent aliqui viri docti nostri temporis, inter quos fuit Magist. Victoria. Videtur etiam esse Magist. Sentent. in. 4. dist. 15. propè finem. vbi cum mentionem fecisset vtriusque damni illati per læsionem corporalem, asserit primũ damnum, de quo nunc disputamus, sola pœnitentia emendandum esse & reparandum coram Deo. Posterius vero malum restitutione reparari. Consonat denique hæc nostra sententia cum quadam alia sententia doctorum asserentium, ꝙ fama iniustè ablata non necessario est restituenda pecunijs, aut in alio genere bonorum. De qua re paulò post dicturi sumus. Hactenus diximus de restitutione & satisfactione quantum est ex iustitia commutatiua. At vero de satisfactione pro huiusmodi læsione in foro pœnitentiario; Sit tertia cōclusio . Temperanda videtur in foro pœnitentiario vtraq; pars huius dubij tali moderamine, videlicet: ꝙ prudens confessarius cognoscens homicidā vel percussorem commodè posse pro huiusmodi læsione recompensationem facere pecunijs parti læsæ, debet prudenter iniungere talem satisfactionem. Quòd si ipse homicida vel percussor nō potuerit talem satisfactionem facere, non debet illam præcipere confessarius. At vero si ipse reus contendat rationabiliter se nolle facere talem restitutionẽ , quanuis commodè possit facere, tunc recurrendum est ad regulam de modo imponendi pœnitentiam peccatorum. Si enim satisfactio imposita prudenter imponitur & reus non profert idoneam excusationem ad nō admittendam illam: confessarius nihilominus obliget eum vt acceptet illam. Si autem voluerit condescendere cum illo & imponere aliam satisfactionem pro peccato illius condignam: poterit licitè facere, & absoluere illum, si aliâs apparet bene dispositus: neque enim in hac parte fauemus homicidis, neque percussoribus, sed potius illorum delicta exaggeramus, quia vita & salus & membra hominis quę illi destruunt, sunt tam excellentia bona, vt secundum se non admittant pecuniariā restitutionem & æstimationem. Quapropter eorum delictum maius est apud Deum. Quæ diximus deseruiunt ad componendos homines vulgares & plebeios. Etenim homines nobiles & illustres non curant de huiusmodi pecuniaria restitutione. Ad argumenta partis affirmatiuæ respō dendum est pro parte negatiua. Ad primũ respondetur, quòd iam leges illæ Exodi antiquatæ sunt, quia numerantur inter iudiciaria. At vero olim iustę leges erant, quoniam in pœnam delicti possunt cōstitui leges pœ nales iustæ in solutione pecuniæ pro læsione facta. Est exemplum in pœna quadrupli, quam fur tenebatur soluere. Item in foro pœnitentiario potest confessarius imponere pecuniariam satisfactionem pro peccatis, & tamen non obligabant peccata antea ad huiusmodi satisfactionem, quia erant cō tra alias virtutes, contra charitatem, temperantiam &c. ¶ Ad confirmationem respondetur primo. Quòd sententia illa communis habet suam verisimilitudinem. Sed respondetur secundo, pro nostra sententia, ꝙ D. Tho. & alijquidam doctores intelligendi sunt de damno consequenti, & quantum ad hoc ait, faciendam esse restitutionem in alio genere bonorum vt explicabimus dubio sequenti. Item Diuus Tho. potest explicari cum dicit, debet fieri, hoc est decet vt fiat, maximè in foro pœnitentiario vbi confessarius potest obligare, imo & aliquando debet obligare reum vt satisfaciat pecunijs, vel honore parti læsæ, attenta conditione vtriusque personæ. Et ad hoc fere semper obligat charitas, quia tali via cōponitur pax & amicitia inter læsorem & partem læsam. Ad secundum respondetur illud factum esse iustissimum, quoniam qui læsus est ius habet ad petendam vltionem iniuriæ illatæ coram iudice. Et vt huic iuri cedat, quod vulgò dicitur, pierda la quexa, licitum est illi accipere pecuniam quantam viri prudentes iustam esse iudicauerint. Ad tertium respondetur, quòd quanuis omne peccatum contra iustitiam commutatiuam, quantum est ex parte sua, obliget ad restitutionem, tamen quædam sunt de quibus non potest fieri restitutio, & tunc excusatur qui peccauit à restitutione. V. g. parochus, qui noluit ministrare sacramenta subditis, peccauit contra iustitiam commutatiuam: tenebatur enim ex officio ministrare, & tamen nō potest restituere damnum illud: & ita excusatur à restitutione. Item, si quis interficiat proprium seruum infidelem, excusatur ab omni restitutione, & tamen peccauit contra iustitiam: quia nō erat dominus vitæ illius. Ad quartum argumentum respondetur, pecuniam duntaxat esse mensuram rerum venalium, at verò liberi hominis vita, salus & membra venalia non sunt. Ad confirmationem respondetur, quòd operationes potentiarum ex quibus aliquod lucrum vel commodum alteri prouenit, possunt vendi, aliæ vero operationes ex quibus nulla commoditas alteri prouenit, non sunt vendibiles. DVbitatur quintò circa detrimẽta quæ cōsequuntur læsionem corporalem, Vtrùm qui læsit teneatur soluere expensas curationis, & lucrum cessans & damnum emergens. Ad hoc dubium breuiter respondendum est. ¶ Prima conclusio. Qui læsit, tenetur omnia prædicta soluere ad arbitriũ boni viri. Hæc conclusio ab omnibus asseritur. Solus Maior in 4. dist. 15. differt quantũ ad modum & quātitatem restitutionis. Ait enim quòd si læsus sit artifex, & non possit exercere officium propter læsionem, non tenetur percussor tantum soluere quantum laboranti accresceret, quia non debetur tantum otioso quantum laboranti. Nihilominus probatur nostra conclusio. Primò qui dem, illa habetur expressè Exod. 21. & refertur cap. 1. de iniurijs & damn. & in. l. fin. ff. de his qui deiecerũt vel effuderunt. Deinde probatur ratione. Quia læsus offenditur & damnificatur in tantis bonis temporalibus per iniuriam percussoris, sed huiusmodi læsio reparatur per restitutionẽ ad æqualitatem, ergo talis restitutio debet fieri. Præterea. Si quis per vim & etiam occultè capiat instrumenta artificis, ex quibus ipse redditur impotens ad comparandum victum suo labore, tenetur qui accepit tātum restituere quantum ipse artifex lucraturus erat, ergo multo magis si percussit manum vel abscidit, tenebitur restituere. Neque argumentum Maioris aliquid valet. Quia si artifex ille vacat, hoc prouenit ex iniuria alterius & non ex ignauia propria, & idcirco in eiusmodi recompensatione habenda est ratio lucri cessantis, etiam in spe lucri futuri, vt D. Tho. ait ad quartum argumentum huius artic. & in art. 4. Secunda cōclusio . Si duo inuicem rixantes seipsos ad certamen prouocant, ita vt vterque libens ad certamen accedat, neuter tenetur alteri restituere prædicta incommoda. Probatur ex cōmuni regula iuris, scienti & volenti nulla fit iniuria: & etiam ex testimonio, vulgari Arist . Nemo patitur iniustũ volens: sed in isto casu vterque consentit certamini, & cedit iuri suo voluntariè, saltim quantùm ad petendam restitutionem, ergo neuter tenetur alteri restituere quidquā . Maior explicata est à nobis sup. quæst. 50. art. 3. Hinc colligitur, quòd si alter percussus petat coram iudice satisfactionem, peccat contra iustitiā cōmutatiuam , & tenetur restituere si quid accepit à percussore. Tertia conclusio. Si quis alterum prouocauerit ad pugnam, & ipse prouocatus descendit ad certamen solùm ex eo quòd aliter non potest effugere infamiam, tunc prouocans tenetur ad restitutionem, si prouocatum percusserit: ipse autem prouocatus, si alterum percusserit, non tenetur ad restitutionem. Probatur prima pars, quia prouocator ipse iniuriam facit alteri, & quasi violentiam, ex qua postea sequitur damnum, ergo qui fecit iniuriā prouocans, tenebitur tale damnum restituere. Secunda vero pars probatur, quia prouocans voluntariè cedit iuri suo, ergo nulla est illi facienda restitutio, quia ipse vltro voluit se exponere tali periculo. Sed est obiectio. Quando quis trahit alterum ad ludum per vim, ille qui tractus est, si forte lucrifaciat, non potest lucrum retinere apud se, magis quam ille qui traxit. Vterq; enim tenetur ex æquo restituere quod lucratur, ergo etiam in casu nostræ conclusionis vterque tenebitur alteri restituere, si læserit alterum. Respondetur negando consequentiam. Et ratio discriminis est. Quoniam tractus per vim ad ludum tenetur restituere ratione rei alienæ acceptæ, per quam ipse melioratur. At vero in casu nostræ conclusionis, lacessitus nihil alienum recipit, neque retinet apud se, cum alterum lædit: qui voluntariè se exposuit tali periculo: & ideo non est eadem ratio. DVbitatur sextò. Vtrùm qui læsit alterum in bonis corporis teneatur restituere hæredibus. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniam ipse, qui percussus est, non tenebatur ex iustitia alere filios, vel hæredes, ita vt si non faceret teneretur restituere, ergo neque ille qui percusit, vel interfecit tenebitur restituere hæredibus. Arguitur secundò. Qui sine dolo & sine vi abduxit religiosum à monasterio, diximus quòd non tenetur restituere conuentui vtilitatem illam, quam monachus præstiturus erat. Eo quòd monachus non erat obligatus ex iustitia impendere suas operas in vtilitatem conuentus: sed tantum ex religione & obedientia, ergo simili ratione non tenebitur percussor in casu proposito. Arguitur tertiò. Quoniam sequitur ex opposita sententia, quòd si quis occideret hominem debitis implicatum, quòd teneatur occisor restituere creditoribus, si propter mortem illius minus habeant, quàm habere illos oportebat. Sequela probatur, quia ipse defunctus tenebatur etiam ex iustitia soluere illa debita. Consequens autem nimis rigidum videtur: nemo enim obligat ad huiusmodi restitutionem. SED in oppositum est, quòd qui læ sit aliquem in bonis corporis tenetur resti tuere, sicut diximus in prima conclusione dubij præcedentis, sed hæres succedit in omne ius defuncti, ergo illi facienda est restitutio expensarum & damni emergentis, & lucri cessantis. Secundò. Omnes debitores, qui debebant defuncto, tenentur alterius generis debita restituere hæredibus. V. g. si quid debebant ex mutuo, vel emptione & venditione, ergo etiam istud genus debiti ex percussione corporali contractum tenetur restituere hæredibus. PRO decisione huius difficultatis notandum est, quòd hæredes sunt in duplici differentia. Quidam sunt qui dicuntur necessarij & legitimi, qui non possunt à testamento repelli: quales sunt filij & parentes, & inter hæc censetur vxor, quia pertinet intrinsecè ad ipsam familiam viri, quanuis non sit hæres, sed potius socia lucri. Alij vero sunt hæredes voluntarij ipsi testatori, qui libere instituit illos in suo testamento, vt sunt extranei, amici, & fratres, & consanguinei: tametsi fratres & consanguinei succedant ab intestato, non tamen sunt necessarij hæredes, quia possunt repelli à testamento. Hoc supposito sit prima conclusio. Hæ redibus necessarijs & legitimis facienda est restitutio prædictorum incommodorum. V. g. si quis læsit vel occidit patrem, tenetur alere filios & vxorem habita ratione conditionis ipsorum ad arbitriũ boni viri. Intelligitur conclusio, quando filij & vxor minus habent ad sustentationem suam, quàm haberent viuente patrefamilias. Hæc conclusio communis est Doctoribus. Sed Scotus ait, quòd etiam tenetur, qui læsit, alere totam familiam. Quod nos quidem falsum reputamus, quoniam ratio restitutionis in eo fundatur, quòd filij & vxor non habeant minus ad honorem & decẽtiam sui status, quàm haberent, viuente viro, sed poterit contingere quòd filij & vxor non habeant opus tanta familia post mortem ipsius patris familias, ergo qui percussit non tenetur alere totam familiam, sed illam quæ necessaria est & decet ad sustentationem filiorũ & vxoris honorificā . Et idcirco in eo quod diximus in cōclusione quod tenetur sustentare filios & vxorem, includitur etiam fami lia necessaria ad arbitrium boni viri ad debitam sustentationem filiorum & vxoris. Probatur ergo conclusio. Quoniam hæ redes necessarij & legitimi læduntur in bonis proprijs quando læditur is cuius sunt hæredes necessarij, sed ad restitutionem pertinet reparare læsionem, quæ facta est in bonis proprijs ipsius proximi, ergo talibus hæredibus facienda est restitutio. Antecedens declaratur. Quoniam pater respectu filij est veluti quodam totum, & filius est veluti pars. Item vir & vxor, sunt consortes & veluti vna caro, & ipso iure naturæ parentes filios & viri vxores alere tenentur, ergo huiusmodi alimenta sunt bona propria ipsorum. Idipsum dicimus de fama, quòd si iniustè ablata fuerit patri, restituenda est filijs & hæredibus necessarijs: quoniam vna & eadem censetur fama vel infamia ipsorum. Imo addiderim obiter, quod attinet ad famam, quòd etiam si defunctus non habeat hæ redes necessarios, locum habet restitutio ipsi defuncto: quoniam adhuc anima ipsa immortalis cum sit, habet ius vt nō sinistrè de illa iudicetur à viuentibus. Secunda conclusio. Hæredibus non necessarijs non est facienda restitutio titulo alimentorum. V. g. occidit aliquis artificem, qui arte sua sustentabat hominem quẽ voluntariè hæredem instituit: tunc dicimus, quòd non est facienda restitutio illi homini si nullas expensas fecit in curatione defuncti. Ratio est, quia tales hæredes non læduntur in bonis proprijs ex eo quòd læ sus est testator, ergo non est illis facienda restitutio. Antecedens probatur, quia tales hæredes neque sunt partes testatoris, neque ipse testator tenebatur iure naturæ illos sustentare. Tertia conclusio. Fieri potest, vt alijs titulis debeatur restitutio aliqua huiusmodi hæredibus. v. g. si facta fuerat conuentio inter vulneratum & vulnerantem pro condonanda iniuria certo pretio pecuniarum, tunc illa pecunia reddenda erit hæ redibus, etiam non necessarijs. Item si vulneratus ipse erat artifex, & accepto vulnere vixit per annum integrum, nec potuit exercere artem suam, tenebitur per cussor restituere lucrum cessans hæredibus etiam non necessarijs, quia tenebatur ipsi defuncto. Hanc conclusionem probant argumenta facta in oppositum pro parte affirmatiua. Hactenus dictum est de restitutione facienda hæredibus defuncti, sed de restitutione, quam debent facere hæredes percussoris sit quarta conclusio. Hæredes quilibet eius qui percussit tenentur restituere omnia damna quæ consequuntur in bonis fortunæ: si tamen defunctus reliquit bona ex quibus fiat solutio. Ratio est. Quia illa bona in quibus succedit hæres, sunt obligata ex iustitia ad reparanda damna, quæ dominus fecerat ex iniuriosa læsione. Hinc sequitur corollarium, quòd pater vt implurimum quanuis sit necessarius hæres sui filij, non tenetur restituere damna quæ consequuta sunt ex eo quòd filius percusserit aliquem. Ratio est. Quia vt implurimum ipse filius non habet bona quæ pater acquirat de nouo, & in quibus succedat per obitum filij. Si tamen habuerit bona quæ dicuntur castrensia, fueritq́ue iam emancipatus, tenebitur pater restituere de illis bonis, sicut & alij hæredes. Diximus tamen in conclusione, restituenda esse damna, quæ consequuntur ex læsione: quoniam etiam si concederemus, quòd pro ipsa læsione secundùm se sit aliquid restituendum ab ipso percussore, nihilominus hæredes illius non tenentur ad istam restitutionem. Et idem iudico de infamia cuius causa fuit pater, quòd non tenebitur filius hæres illā restituere. Et ratio est, quia vtriusque damni restitutio debetur ratione criminis personalis, at vero culpa patris vel testatoris non transit ad hæredem, & idcirco non tenebitur restituere illud quod præcisè respondet ipsi crimini & læsioni iniuriosæ. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd pater quidem, vinculo charitatis & pietatis, quod est maius & fortius quàm iustitiæ commutatiuæ, tenetur alere filios, & ipsi filij habent ius naturale, vt sustententur à parentibus: & idcirco qui patrem occidit iniquè, impedit per iniquitatem ius filiorum, vt sustentarentur à parente: quapropter tenetur filijs restituere. Neque valet consequentia ista, quòd si pater non tenebatur ex iustitia commutatiua alere filios quòd neque etiam teneatur qui impediuit per iniquitatem ius filiorum ad huiusmodi alimenta. Quemadmodum enim licet Petrus non teneatur, nisi ex misericordia, dare eleemosynam, tamen qui impediuit per mendacium & iniquitatem pauperem ne recipiat illam eleemosynam, tenetur restituere ex iustitia cōmutatiua totam eleemosynam illam pauperi, sic etiam in illo casu, qui occidit patrem tenetur restituere filio. Sed est obiectio. Si ipse pater prouocauerat percussorem ad certamen, impeditur etiam ius filiorum ad alimenta, & tamen non tenetur restituere illis, ergo non oritur restitutio ex eo quòd impeditur per iniquitatem ius alterius. Probatur consequentia. Quia ille prouocatus nihilominus iniquè occidit & verè homicida est. Confirmatur. Quia etiam si pater prouocans videatur renuntiare iuri suo quantùm ad seipsum attinet, tamen non potest renuntiare iuri filiorum quod habetur vt sustententur à parentibus, ergo percussor adhuc teneretur restituere filijs si prædicta ratio valeret. Respondetur, quòd totum ius filiorum quantum libet naturale quod habent vt alantur à parentibus, pendet nihilominus ex pietate patris, quam ipse tenetur exercere erga filios. Et idcirco quando pater renuntiat iuri suo, & voluntariè se exponit periculo mortis, perit consequenter ius filiorum contra percussorem, quoniam percussor tenebatur filijs quatenus tenebatur ipsi patri, eo quòd erant aliquid patris, qui licet peccauerit contra pietatem exponendo se periculo mortis imprudenter: potuit tamen de facto renuntiare iuri filiorum, quatenus erant aliquid sui. Ad secundum argumentum respondetur, quòd potius confirmat nostram sententiam. Etenim si monachus per fraudem aut vim abducatur, tenebitur qui abduxit restituere conuentui incommoda quæ sequuntur, vt iam dictum est à nobis, er go similiter in nostro casu tenebitur ad restitutionem qui per vim & iniustitiam læ sit patrem, ipsis filijs, omnia incommoda quæ illis sequuntur ex læsione patris. Intelligimus autem cùm dicimus, qui per iniquitatem occidit vel percussit de iniquitate & iniustitia directè contra ipsum percussum commissa. Etenim si ipse voluntariè se exposuit tali periculo prouocans alterum ad certamen, non est iniqua percussio respectu illius: quanuis sit iniusta & iniqua respectu reipublicæ, vel respectu Dei qui est dominus specialis vitæ. Ad tertium argumentum vt respondeamus sit vltima conclusio. Qui occidit debitorem non tenebitur creditoribus restituere etiam si ipse non reliquerit bona ex quibus soluatur debitoribus, nisi forte interfecerit illum ea intentione: vt creditores non recuperent sibi debita. Probatur prima pars, quia nulla actio datur creditoribus contra huiusmodi homicidam in foro exteriori. At vero iudices fori exterioris sunt custodes iustitiæ, ergo certum signum est quòd interfector non tenetur ad talem restitutionem. Confirmatur, quoniam in foro pœnitentiario confessarij prudentes qui debent esse iudices obligationis conscientiæ nunquam interrogant homicidam an interfectus habuerit creditores: nec si habere cognouerint, obligant ad restitutionem ipsum pœnitentem, ergo etiam est signum certum quòd nulla est talis obligatio. Neque valet obiectio quòd impeditur ius creditoris quod habet erga occisum sicut impeditur ius filiorum quod habebant erga patrem, ergo si tenetur restituere filijs tenebitur etiam restituere creditoribus. Respondetur etenim quòd non est eadem ratio, quoniam ius creditorum quod voluntariè acquiritur ea conditione acquiritur, vt maneat pendens à periculis vitæ & bonorum personæ debitoris. At vero ius filiorum ex natura rei inditum est illis, & debet esse tutum eo quòd in natura ipsa fundatur & non in libero aliquo contractu. Secunda vero pars probatur ex communi regula iuris. Si tua culpa damnum datum est aut iniuria illata, iure te super his satisfacere oportet. Quæ regula sic intelligenda est de culpa contra iustitiam commissa. At verò, qui in fraudem creditorum occidit debitorem, peccat contra iustitiam, & apponit medium efficax ad damnificandos creditores, ergo tenebitur illis restituere. ¶ Et denique si in foro exteriori probetur talis dolus aut fraus, dabitur actio creditoribus contra huiusmodi homicidam. DVbitatur septimò. An ille qui vitiauit virginem teneatur restituere? Arguitur primò pro parte affirmatiua ex illo Exod. capit. 22. "Si seduxerit quis virginem nedum desponsatam, dormieritq́ue cum ea, dotabit eam & accipiet eam in vxorem." Quòd si pater virginis noluerit eam illi dare, dotabit eam secundùm quòd virgines accipere consueuerunt. Habetur iste text. in cap. 1. & 2. de adulterijs. Et in Concilio Tridentino Sessione 24. in Decreto de reformatione matrimonij cap. 6. dicitur, ꝙ raptor virginis vltra pœnas excommunicationis & infamiæ quas incurrit, tenetur virginem arbitrio iudicis dotare, siue in matrimonium accipere. Arguitur secundò ex regula sæpe citata, si tua culpa damnum datum est, &c. Sed culpa stupratoris multa damna consequuntur tam patri quàm virgini in honore & in bonis temporalibus: quandiu enim virgo est sub custodia parentum fit illis iniuria si corrumpatur, non scientibus illis. Item ipsa virgo præcipuam dotem habet virginitatem: qua amissa opus habet maiori dote, vt possit nubere secundùm statum suum. Denique arguitur. Si mulier quæ amisit virginitatem, nubat viro ignoranti stuprum, malè tractabitur, imò exposita est periculo vitæ & diuortij, ergo vitiator virginis qui tantorum malorum causa fuit, tenetur ad restitutionem. In hoc dubio dissoluendo sunt variæ senrentiæ. Prima est quæ vniuersaliter asserit stupratores teneri ad dotandam virginem, & accipiendam illam in vxorem, ita tenet Paludanus distinctione. 15. quæst. 2. in 4. & alij quos refert Syluester in verbo luxuria, quæstione. 5. Secunda sententia est quæ per oppositum asserit raptorem virginis teneri ad dotandam illam duntaxat. Authores huius sententiæ refert Syluester ibidem: imò & Magister Soto videtur esse huius sententiæ libro. 4. de iustitia & iure, quæstione. 7. articulo. 1. ad secundum. Tertia sententia est media quæ habet, eum qui per vim vel dolum vitiauit virginem teneri ad dotandam illam vel ducendam vxorem. Eum autem qui stuprauit virginem voluntariam, non teneri ad restitutionem aliquam. Pro cuius rei intelligentia aduertendum est. Stuprum posse committi aliquando per vim & dolum, aliquando verò ipsa virgo sponte sua etiam præueniens virum consentit in stuprum vel etiam inducta verbis amatorijs & blanditijs. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Si virgo omnino fuit voluntaria vel inducens ipsa virum amatorijs blāditijs , vel inducta sit ab ipso, nō tenetur stuprator ad restitutionem faciendā neq; virgini neque patri. Quòd non teneatur virgini, probo, quia scienti & volenti nulla fit iniuria, sed virgo voluntariè consentit, ergo non patitur iniuriam. Confirmatur. Quia etiam si alicui abscindatur manus scienti & volenti, non tenetur percussor ad aliquam restitutionem illi faciendam, ergo neque stuprator virginis consentientis, tenebitur ad aliquam restitutionem: sed hæc ratio procedit etiam si teneamus quòd ipsa virgo non est domina integritatis suæ magis quàm manus. Cæ terùm existimo, quòd mulier est domina vsus illius membri, sicut aliorum, & quia talis vsus non est sine corruptione non peccat illa contra iustitiam si amittat virginitatem volens. Vnde hîc non habet locum quod supra diximus ex aliorum sententia, quæstione. 59. articulo. 3. pagina. 73. §. his suppositis. Videlicet, quòd quanuis in abscisione manus consentiat homo voluntate personæ, dissentit tamen voluntate naturæ. Etenim natura ipsa ordinauit membrum fœminæ ad illum vsum, ergo si adest voluntas personæ, nullum est inuoluntarium in apertione membri fœ minei. Quòd verò non teneatur patri restituere, probatur. Quia ipsa virgo non tenetur ad aliquam restitutionem patri faciendam: ergo neque stuprator. Probatur consequentia. Quia ipsa virgo est causa principalis illius damni, ergo si illa non tenetur quæ est causa principalis, non tenebitur stuprator restituere qui est causa minus principalis. Confirmatur. Nam si virgo contra patris voluntatem nupserit, valet matrimonium nec tenetur patri quicquam restituere ipsa, neque vir illius, ergo etiam qui admiserit stuprum cum illa volente, non peccat contra iustitiam, neque ipsa neque stuprator: sed contra castitatem. ¶ Præ dicta conclusio intelligenda est quantùm ad læsionem integritatis & damna temporalia consequuta. At verò quantùm ad honorem ablatum ab ipso patre, dicimus, quòd tenetur stuprator restituere illum honorem patri quantùm fuerit sibi possibile in eodem genere ad arbitrium boni viri. Secunda cōclusio . Qui per vim aut fraudem stuprauit virginem, tenetur restituere & virgini & patri omnia damna quæ consequuta sunt ex stupro, tàm in honore quàm in bonis temporalibus. Hæc conclusio probatur ex dictis de restitutione facienda pro læsione corporali: & argumentis factis in principio huius dubij. Quæ conclusio mea sententia non solùm habet locum in raptore, sed etiam in alijs qui verbis fraudulentis & mendacibus decipiunt virginem. v. g. si stuprator dicat ei, quòd non corrumpet eam: postea verò frangit fidem & integritatem virginis stultè confidentis. Tertia conclusio. Si quis sit nimiùm molestus extraordinarijs diligentijs solicitans virginem adhuc repugnantem: & illa tandem victa non dolo aut fraude succumbat: tenetur ad restitutionem & virgini & patri vtriusque damni in honore & in bonis temporalibus. Ratio huius assignatur à viris prudentibus: quoniam respectu fœminæ, huiusmodi solicitationes reputātur pro violentia. Vnde meritò in tali casu obligatur ad restitutionem huiusmodi stuprator. Et confirmatur. Nam si quis ex industria adhiberet aliqua media quibus ipsa virgo excitare tur ad passiones vehementes luxuriæ: vt illa consentiret in stuprum faciliùs, procul dubio videtur teneri ad restitutionem damni: quia quanuis illæ passiones augeant voluntarium, tamen diminuunt liberum. Et cùm hæc diminutio proueniat ab extrinseco qui fraudulenter excitat illas passiones, non est quare non obligemus illum ad restitutionem, ergo similiter tenebitur restituere qui extraordinarijs solicitationibus attraxit virginem ad stuprum. Quæ nam autem sint istæ extraordinariæ solicitationes, relinquimus arbitrio boni viri. Neque enim arbitror dona etiam maxima, quæ voluntariè accipiuntur à virgine inter huiusmodi extraordinarias solicitationes esse numeranda. Ratio est. Quoniam ipsa virgo ex cupiditate accipit, & non censetur violentiam pati, sed potius ipsa voluntariè aperit viam ad stuprum admittendum. Quidam tamen viri docti & prudentes in fauorem mulierum, iudicant inter huiusmodi extraordinarias diligentias & solicitationes, preces affectuosas & importunas, crebra suspiria, & amatoria carmina frequenter decantata, & alia similia. Alijs tamen metaphysicè considerantibus rem istam omnia hæc media videntur multùm extrinseca, vt virgo dicatur violentiam pati. Et ratio est, quia hæc omnia voluntariè audit & paulatim afficitur ad libidinem, & tandem admittit voluntariè stuprum. Arbitror tamen ego, si quæ sunt solicitationes violentæ, eas esse in quibus ipsa virgo repugnans incipit obtrectari per amplexus & oscula & tactus impudicos, per quæ omnia tandem virgo afficitur nimis & admittit voluntariè stuprum peccans. Ratio huius est, quia moraliter loquendo, quasi non potest se defendere: opus enim habet heroica virtute, vt vincat talem tentationem. Quapropter qui constituit virginem per talem antecedentem violentiam in tanto discrimine: tenebitur ad restitutionem perinde atque si violenter corrupisset. Et ratio huius est, quia quanuis mulier peccet admittendo stuprum, tamen illud voluntarium admixtum est cum iniurioso violento ex parte stupratoris, & hinc oritur ratio restitutionis. Sit exemplum. Si ego haberem facultatem excitandi tempestatem in mari, sciens & prudens quòd mercator nauigans, vrgente tempestate, proijciet merces suas in mare, tenerer ego restituere damnum illud, etiam si mercator voluntariè proijciat merces in mare: quia illud voluntarium dicitur esse admixtum cum violento secundùm quid antecedenti. Sic etiam in nostro casu licet virgo tandem voluntariè peccet: tamen propter violentiam antecedentem iniuriosè constituta est in illo discrimine, vt moraliter loquendo vix possit non consentire. Idem dicimus si virgo per fraudem & dolum ducatur ad locum vbi occultatur vir potens qui intendit cum illa stuprum committere. Quarta conclusio. Quando stuprator est diues, è contra verò virgo nimium pauper, tenebitur ille iudicio prudentum ad aliquam restitutionem faciendam in pecunia pro dote vel pro parte dotis, etiamsi non intercesserit aliqua violentia aut fraus: sed ipsa voluntariè consensit cum illo. Ratio huius est, quia inter huiusmodi personas meritò iudicatur aliquod pactum implicitum & interpretatiuum interuenisse. Quoniam similes virgines pauperes merito iudicant & humanam fiduciam habent, quòd tales viri dotabunt illas sicut solent facere similes viri. Vltima conclusio. Quando stuprator secundùm prædicta documenta tenebitur restituere, non obligabitur à confessario ante iudicis sententiam integram dotem reddere. Sed obligabitur in foro conscientiæ ad restituendum damnum quod ex illa læsione consequutum est. Explicatur ista conclusio. Erat virgo quæ habebat dotem mille aureorum, cum qua dote poterat nubere secundùm conditionem sui status. At vero amissa virginitate non potest nubere cum viro eiusdem qualitatis, nisi cum dupla aut tripla dote. Tunc dicimus quòd non opus est vt stuprator reddat integram dotem: sed sufficit quòd reddat excessum necessarium ad supplendum damnum consequutum ex corruptione virginis. Si autem condemnetur à iudici in fo ro exteriori in pœnam delicti, tunc tenebitur etiam in foro conscientiæ stare sententiæ iudicis. Quemadmodum enim pro læsione corporali non tenetur percussor restituere quicquam pro abscisione ipsa membri secundùm se, quanuis teneatur ad damna quæ consequuta sunt ante sententiam iudicis. Ita dicimus de læsione corporali integritatis virginis quòd non tenetur stuprator ante sententiam iudicis, nisi ad damna quæ consequuta sunt. Ex dictis sequitur, quomodo possit accipi iudicium ad definiendum, an teneatur quis restituere mulieri iam antea corruptæ. Etenim quando non est facienda restitutio virgini, multò minus mulieri quæ inuenitur corrupta. Si autem per vim accesserit vir ad mulierem corruptam, tenebitur ad omnia damna quæ consequuntur ex illo accessu, tam in honore quàm in bonis etiam temporalibus. Item si vir habens infirmitatem contagiosam, accesserit ad mulierem ignorantem illam infirmitatem, etiam volentem copulam illam fornicariam, tenetur soluere & restituere: si illam infecerit, expensas, scilicet, curationis, & alia damna emergentia, & lucra cessantia: nisi fortè fuerit mulier omnibus exposita venientibus ad illam. Tunc enim ipsa se exponit voluntariè tali periculo. Sed nihilominus si illa interrogauerit virum, an ipse habeat infirmitatem contagiosam, tenebitur restituere si illā deceperit. Quòd si mulier corrupta conceperit ex viro, etiā si ipsa voluntarie consenserit in fornicatione, tenebitur vir procurare fœtum ipsum, & nutrire & alere filium: non quidem ex obligatione iustitiæ commutatiuæ, sed ex iure & pietate naturali in ordine ad filium. Si autem inuitam vel per fraudem & dolũ imprægnauerit illam, tenebitur ex iustitia commutatiua respectu mulieris: quoniam consideratur ipsa conceptio & partus & nutritio prolis tanquam damnum cōsequens actionem iniuriosam. IAM ad argumenta in oppositum respō detur , quòd testimonia illa planè intelliguntur quando per vim aut fraudem corrumpitur virgo: & tunc adhuc non tenebitur stuprator soluere pœnam legis pro delicto impositam, ante sententiam iudicis: sed tantum illud damnum tenebitur restituere, quod reuera consequutum est. Ad secundum argumentum respondetur, quòd si virgo libens consensit in stupro, non est digna nubere viro sibi compari. Si autem pater voluerit honorificè illam locare, ipse debet adijcere ad dotem, non autem ipse stuprator. Si autem ipsa virgo inuoluntariè corrupta est, iam diximus quòd tenebitur stuprator ad damna. Ad tertium respondetur, quòd omnia illa damna quæ consequuntur stuprum virginis quæ liberè voluit stuprum, erunt sibi imputanda. Si autem per vim aut fraudem corrupta fuerit, iam diximus in secunda & tertia conclusione qualiter tenebitur stuprator ad omnia illa damna quæ consequũtur . DVbitatur octauo & principaliter circa restitutionem faciendam de fama & honore. De qua re D. Thom. nos docet in solutione ad secundum & tertium argumentum breuiter & compendiosè. Dubitatur itaque, Vtrùm qui infamauit teneatur ad restitutionem. Arguitur primo pro parte negatiua. Qui falsum crimen imponit proximo, infamat illum: & tamen non semper tenetur restituere, ergo non semper est regula certa, ꝙ infamator tenetur restituere. Probatur minor in multis casibus. Primò quidem, quando is cui crimen imponitur nihil æstimat. v. g. si imponatur falsum testimonium viro illustri & seculari, quòd lacessitus ab altero interfecit illum. Similiter si dicatur de milite quòd stuprauit virginem. Alter casus est, si is cui crimen falsum imponitur, est aliàs infamis in illo genere peccati. V. g. si dicatur de publico vsurario, quòd heri dedit pecuniam suam ad vsuram, quam tamẽ non dedit. Tertius casus est, quando is qui crimẽ imponit habetur mendax & vir nullius fidei. Sed dicet aliquis & merito, quòd in istis casibus reuera non læditur fama, & idcirco non est obligatio ad restitutionem. Arguitur secũdo & replicatur. Reus qui in iudicio accusatur de vero crimine contra iuris ordinem, si interrogatus etiam iuramento, negauerit se commisisse tale crimẽ , infamat accusatorem, habebitur enim ille tanquam criminator, & tamen non tenetur restituere, ergo. Item testis qui per errorem inculpabilem testificatur in iudicio, quòd Petrus commisit graue crimen quod reuera non commisit, infamat illum, & tamen non tenetur restituere, etiam si postea cognouerit se falsum dixisse, ergo. Item iudex qui pronuntiat sententiam secundùm allegata & probata contra ipsum innocentem quem scit esse innocentem, scientia priuata, infamat reuera illum, per suam sententiam: & tamen non tenetur restituere, ergo. Sed tamen adhuc respondebit aliquis, quòd in istis casibus læditur fama: sed tamen iuste aufertur. Arguitur tertio & replicatur contra hoc. Si vir illustris & cuius fama vtilis est reipublicæ infamet hominem plebeum, non tenetur restituere illi famam, quam tamen iniuste abstulit, ergo. Probatur minor. Quia si vir ille dicat se falsum dixisse aut iniquè egisse contra proximum infamabitur ipse, ex cuius infamia sequitur damnum cōmunitatis : præterquam quòd ipse cum maximo suo detrimento restituit famam minimi valoris, ergo non tenetur restituere. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio vniuersalis. Omnis qui infamat proximum tenetur restituere illi famam & omnia damna quæ consequuntnr ex infamia illius. Ista conclusio explicatur, & aduertendum est quòd propriè loquendo infamare, non est quomodolibet auferre famam proximi etiam inuito domino, sed auferre illā iniustè & iniquè prout prohibetur in. 8. Decalogi præcepto. Quemadmodum etiam qui accipit rem alienam, etiam inuito domino, non furatur si non faciat contra iustitiam. Vnde in extrema necessitate licitum est accipere res alienas, etiā inuito domino. Illa acceptio nō dicitur furtum: & idcirco in casibus commemoratis in primo & secundo argumento, non est infamia proprie loquendo ex parte illorũ , qui videntur auferre famam. Conclusio sic explicata communis est omnibus doctoribus. Et ratio est manifesta, quia omnis qui lædit proximum in aliquo bono contra iustitiam, tenetur restituere inquantum possit in eodem genere boni: sed fama est maxi mum bonum hominis, ergo qui læsit debet restituere illam. Similiter, si quæ damna consequuntur infamiam. v. g. Si infamatus propter infamiam priuetur episcopatu quẽ habebat vel quem habiturus erat, vel alia quauis dignitate: tenebitur infamator restituere omnia illa damna. Ratio hæc manifesta est ex his quæ diximus in dubijs præcedentibus. Sed maior difficultas est in modo restituendi famam. Et quidem quando per mendacium quis abstulit alicui iniquè famam, manifestus est modus restituendi, quanuis difficilis. Vnde sit. Secunda conclusio. Qui per falsitatem & iniquitatem abstulit famam proximo, tenetur illam restituere dicendo se mentitũ esse ex passione vel odio. Probatur conclusio, quia ille tenetur restituere famam, vt dictum est in prima conclusione, sed iste modus commodissimus est & æqualis secundum iustitiam. Ergo tenetur illo modo restituere. Quemadmodum si quis fuit causa, vt proximus amitteret centum ducatos, tenetur ipsos à seipso auferre & reddere illi. Ergo non minus tenetur qui iniquè infamauit & per mendacium illo modo restituere, etiam auferendo à seipso famam & reddendo illi. Sed maxima difficultas est quando dicendo veritatem reuelauit aliquis crimen occultum ex quo iniquè infamauit proximum, vnde sit. Tertia conclusio. Multiplex modus assignatur à doctoribus ad restituendam famā in prędicto casu. Primus est quem ponit Diuus Tho. in solutione ad secundum. Videlicet, quòd infamator dicat, se iniquè egisse sicut malum Christianum. At verò modus hic intelligendus est sufficere, quando per illum efficaciter restituitur fama. Sed tamen raro hoc continget, nisi forte apud rusticos & vulgares homines. Etenim mediocriter instituti homines intelligent per illa verba verum esse quod ille dixerat: & magis confirmatur infamia proximi. Quapropter secundus modus est, ꝙ apertè dicat se mentitum esse. Et quādo obijcitur, quòd qui isto modo restituit mentitur de nouo, at vero dicit Diuus Tho. quòd nullo modo debet dicere mendacium: respondent, qui sequuntur istum modum dicendi, videlicet, quòd mendacium dupliciter accipitur. Vno modo speculatiuè prout distinguitur contra verum speculatiuum. Altero vero modo practicè, prout distinguitur contra verum practicum. Et quia hoc nomen mendaciũ seu verbum mentiri, est amphibologicum: dicunt ꝙ tenetur infamator vti verbis amphibologicis ad restituẽdam famam proximi, & vti illis in vero sensu: licet audientes accipiant in alio sensu. Et ita ille verũ dicit, cùm ait se mentitum fuisse. Quia profecto mentitus est practicè: dixit enim mendaciũ practicum contra proximum. Pro explicatione huius aduertẽdum est, quòd verum practicum dicitur illud quod conformatur appetitui recto. Et ratio est, quia rectitudo appetitus desumitur ex regula rationis, in qua est formaliter verum, siue speculatiuũ quod conformatur rebus ipsis, siue practicum quod ordinatur ad rectitudinem appetitus. Atque ita Iacob quando accessit primò ad Liam putans esse vxorem suam, habuit quidem dictamẽ , hæc est mea vxor, accedendum est ad illam: quod erat speculatiuè falsum, sed practicè verum erat. Sic etiam dicunt, ꝙ omnis qui peccat, mendacium facit. Et omne peccatum est mendacium practicum: quia non conformatur appetitui recto. Hic modus dicendi conformatur valdè cum modo dicendi sacrarum literarum. Legimus enim in Psal. 4. dictum peccatoribus, "Vt quid diligitis vanitatem & quæritis mendacium." Vbi nomine mendacij non intelligitur solùm peccatum quod committitur in falsitate verborum: sed omne peccatum quod est mendaciũ practicũ . Similiter & illud, Omnis homo mendax. Quod habetur Psalm. 115. Similiter nomine veritatis intelliguntur omnia opera virtutum. V. g. Omnia mandata tua veritas Psalm. 118. & Ioan. 3. "Qui facit veritatem, venit ad lucem, vt manifestentur opera eius." Et aliâs sæpe in Sacris literis inuenitur iste modus loquendi, vt veritas accipiatur pro operatione virtutis: & mendacium pro operatione vitiosa. Nihilominus modum istum loquendi & restituendi famam improbant aliqui viri docti. Primò quidem, quia duę contradictoriæ non possunt simul esse veræ: sed in illo casu hæc est vera, ego non sum mentitus. Ergo illa est falsa: ego sum mentitus. Sed hoc argumentũ est puerile. Respondetur enim, ꝙ est æquiuocatio in verbo mentiri, siue in ipso nomine mendacij. Et propterea non sunt cōtradictoriæ . Secundum argumentũ est contra istum modum restituendi famam. Nam sequitur ex ista doctrina, ꝙ confunditur modus restituendi famam, quādo per impositionem falsi criminis ablata est cum modo restituẽ di , quando per reuelationem veri criminis iniquè ablata est. Hoc autem est maximum inconueniens & duplex. Primo quidẽ , quia videtur fieri iniuria per istam doctrinā homini infamato per impositionẽ falsi criminis: quoniam audientes restitutionem, per illum modum loquendi nō distinguent, an in rei veritate infamatus fecerit tale crimen vel non: quia ille modus loquendi indifferens est ad vtrumlibet. Secundum inconueniens est, quoniā qui infamauit imponẽdo falsum crimẽ magis peccauit quam ille qui infamauit dicendo veritatem reuelando crimen verum iniquè: ergo ad maiorem restitutionem tenetur. Sed respondetur ad hoc argumentum, cōcedendo sequelam, quod idem erit modus restituendi. Et ad primũ inconueniens respondetur, ꝙ cæteris paribus non magis læditur in effectu, qui infamatur per impositionem falsi criminis: quā qui infamatur per reuelationem iniquā veri criminis. Restitutio autem respondet & tantum obligat secundum damnum illatũ . Ratio huius est, quia nō minus habet ius ad bonam famam in republica peccator occultus, quam innocens, & ita non grauius lædit infamator per impositionem falsi criminis, quam per reuelationem veri criminis: vnde non minus peccat contra iustitiam iste quā ille. Et ad secundum inconueniens respondetur ꝙ quāuis magis peccet impositor falsi criminis, quam reuelator iniquus veri criminis: tamen illa maior grauitas non est contra iustitiam, sed contra veritatem quapropter circunstantia illa non est mortaliter aggrauans supra peccatum iniustitiæ quod committit destruens famam proximi. Etenim mendacium ex genere suo peccatũ veniale est: fit autem mortale quando est perniciosum: non igitur ex maiori grauitate peccati colligitur maior restitutio facienda, sed ex maiori damno illato. Tertium argumentũ est contra eundem modum restituendi. Videtur enim durissimum vt homo qui verum dixit saltim speculatiuum, obligetur vt retractet quod dixerat: est enim maxima infamia præsertim apud Hispanos ꝙ aliquis retractet quod affirmauerat: magis enim manet infamatus quam si ipse committeret adulterium quod ipse imposuit vel reuelauit. Respondetur ꝙ in præsenti solum contendimus ꝙ isto modo absque mendacio potest fieri restitutio: tamen aliquādo secundum regulas prudentiæ non erit licitum vel obligatorium vti illo modo restituendi: aliquando vero erit licitum & iustum. De qua re dicendum erit aliquid in solutione ad tertium. Tertius modus restituẽdi in eodem casu est, vt infamator non amplius verbũ faciat de illa infamia: sed procuret prudenter vt sepeliatur & opportunitatẽ nactus loquatur bene & honorifice de illa persona infamata. Sed cauendum est ne huiusmodi loquutio videatur affectata & ordinata ad restitutionem illam, tunc enim magis nocebit, & magis confirmabuntur audientes, verum esse crimen quod ille reuelauerat. Quartus modus mihi certus & conuenientissimus est ad restituẽdam famam, vt qui per falsitatem infamauit hominem, dicat & iuret si oportuerit, ego iniquè & nesciens quidquam mali illius hominis propter vindictam aut ex odio dixi crimen illud de illo, aut forte, ꝙ per ignorantiam illud dixit: sed iam cognita veritate, remordente conscientia, restituit illi honorem & famā suam. Probatur, quia nescire & ignorare est verbum vsitatum in hac significatione, videlicet, vt aliquis dicatur nescire quod non scit ad reuelandum, vt receptum est apud omnes Theologos. Et ita intelligunt illud quod dixit Christus Dñs Marci cap. 13. "De die illa nemo scit neq; filius hominis, hoc est ad reuelandũ ." Aliâs enim de fide est ꝙ Christus Dominus inquantũ homo cognoscit diem iudicij. Ita etiam possumus intelligere illud Psalm. 68. "Deus tu scis insipientiam meam, hoc est, quia Christus non sciebat practicè peccata." Diximus autẽ esse conuenientissimum modum, quia nemo impositor criminis potest ab illo excusari, siquidem cum minimo suo detrimento potest restituere famam alienam. Quarta conclusio. Quotiescunque infamatus recuperat famam quacũque via siue per seipsum siue in iudicio publico, excusatur iam infamator à restitutione. v. g. Si infamatus inductis testibus probauit falsum esse testimonium quod de se dictum est. Item si infamia propter temporis diuturnitatem obliuioni data est. Sed in hoc casu aduertendum est, quod quando fuerit aliquod dubium declinandũ erit in fauorem innocentis. Probatur ergo cōclusio sic explicata. Restitutio fit ad reparandam læsionem secundum iustitiam commutatiuam: sed quoties aliquis alia via reparauit suam famam iam cessauit læsio, ergo. Confirmatur exemplo. Nam si Petrus aliqua via recuperauit rem furto ablatam, non tenebitur fur ad restitutionem ipsius, ergo similiter non tenebitur infamator in nostro casu: nisi fortè infamatus fecerit expensas in recuperanda fama. Vltima conclusio. Si post quam aliquis infamauit iniquè proximũ , ipse proximus alias publice infametur de eodem crimine: non tenebitur prior infamator restituere famam illius, quāuis tenebitur ad omnia damna quæ infamatus passus est propter infamiam medio illo tempore ante publicam infamiam. Et ratio est manifesta, quia prior infamator fuit causa illorũ malorũ . Quod si publica infamia ortum habuit non casualem sed radicalem ex priori infamia: tenebitur infamator ad restitutionem publicæ infamiæ: sed forte excusabitur quia nō potest resarcire tantum malum. Si autem casualiter ex priore infamia orta est publica infamia, non tenebitur prior infamator ad restitutionem: quia non est in culpa publicæ infamiæ, sed ipse infamatus propter suam indiscretionem fuit causa publicæ illius infamiæ, quia . v. g. ipse plus nimio conquerebatur publicè de infamatore. Ad argumenta in oppositum respondetur facile iam ex dictis. Ad primum optimè dictum est ibidem, quod in illis casibus nulla est infamia. Ad secundum argumentum responde tur, quòd in illis casibus non est propriè infamator, quanuis auferat famam: quia non aufert illam iniustè. Cæterùm non est huius loci perfecta examinatio illorum casuũ : sed primum discutiemus in quæst. 69. Secũ dum vero in quæst. 70. in solutione ad tertium. & in quæst. 77. Ad tertium argumentum respondebitur dubio sequenti. DVbitatur ergo. Vtrùm cum detrimẽ to propriæ famæ teneatur infamator restituere famam alienam? Respondetur & sit prima conclusio. Prima cōclusio affirmatiua. Probatur ex definitis in præcedenti dubio: quoniam in illis omnibus ferè modis quibus diximus famam esse restituendam includitur aliqua infamia ipsius restituẽtis : sed illi modi sunt conuenientes & necessarij: ergo non obstante infamia restituentis debet restituere. Cō firmatur simili exemplo. Restitutio pecuniarũ facienda est cum detrimento sui proprij census, vt patet manifestè in eo qui fuit causa incendij domus alienæ: ergo similiter contingit in restitutione famæ. Hinc sequitur vnum corollarium, quòd restitutio famæ facienda est cum detrimento proprij census si opus fuerit. Explicatur hoc. Tenetur infamator adhibere aliquas diligentias . v. g. vocare testes ad restitutionẽ famæ: tunc dicimus ꝙ si fuerit necessaria pecunia ad istas diligentias tenetur illas expendere. Probatur corollarium, quoniā res inferioris ordinis debẽt annullari rebus superioris ordinis. Sed census est inferioris ordinis respectu famæ, ergo qui tenetur restituere famam debet adhibere pecunias si necessariæ fuerint ad media necessaria ad restitutionem. Confirmatur, quoniam qui læsit alterum in bonis corporis vulnerando illum, tenetur expendere pecunias necessarias ad curationem vulneris: ergo qui læsit alterum in ipsa fama: tenebitur adhibere pecunias necessarias ad media apta restitutioni. Secunda conclusio. Quoties infamator ex ipso modo restitutionis incurrit magnũ detrimentum sui honoris: non tenetur restituere famam quæ non erat magni momẽti . Explicatur conclusio. Vir illustris qui in republica infamauerit plebeũ , si restituat illi famam, quæ non est magni momenti omnibus pensatis, amittit vir illustris plurimum honoris in republica. Dicimus ergo ꝙ infamatus est irrationabiliter inuitus, si velit sibi fieri restitutionem: ergo alter excusatur à restitutione. Probatur antecedens, quoniā irrationabiliter vult aliquis, ꝙ proximus suus subeat magnum detrimentum propter modicum commodum suum: sed ita contingit in tali casu si plebeius vellet sibi fieri restitutionem, ergo illustris excusabitur. Confirmatur exemplo & similitudine. Si quis vellet, ꝙ proximus, restitueret sibi paruam quantitatem pecuniarum cum magno detrimento sui census, irrationabiliter vellet talem restitutionem fieri sibi, & debitor excusaretur pro tunc, ergo similiter contingit in nostro casu. Sicut enim se habet parua pecunia ad multā , ita se habet parum famæ & honoris ad plurimum. Confirmatur secundo, quoniam si vir illustris aut Prælatus subdito contumeliā fecerit: non tenetur restituere cum detrimento autoritatis prælatiæ. Iuxta id quod dicit August. in regula loquens cum Prælatis, si etiam modum vos excessisse sentitis, non à vobis exigitur vt à vobis subditis venia postuletis: ne apud eos quos oportet esse subiectos dum nimium seruatur humilitas regendi frangatur autoritas. Ergo in casu in quo alius æqualis teneretur petere veniam: non tenetur superior propter decentiam status sui. Ergo simile quid continget in nostro casu. Quoniam decet ad autoritatem & bonam gubernationem reipublicæ, ꝙ illustres habeant honorem integrũ apud vulgus. Hic autem honor non conseruaretur, si in omni euẽtu in quo alter æqualis teneretur restituere famam cum detrimento propriæ famæ: tenerentur etiam illustres ciuitatis cum detrimento suæ famæ restituere, quę est maximi valoris & vtilitatis in ipsa republica. Obseruandum tamen est, ꝙ tanta potest esse infamia hominis plebei, vt quantum libet illustris sit læsor teneatur restituere cum detrimẽto propriæ famæ. v. g. Si imposuit illi crimen læsæ maiestatis vel hæresis. ¶ Ista conclusio sic à nobis explicata asseritur à Magistro Soto supra art. 3. ad 4. Contrariam tamẽ tenet Nauarro in suo Ma nuali. cap. 18. nu. 47. Neque tamen ille affert aliquam rationem contra nostram conclusionem: sed duntaxat intendit infirmare nostrum simile de restitutione pecuniarũ . Ait enim ꝙ est duplex differẽtia . Prima quidem, ꝙ restitutio famæ semper fit cum detrimẽto propriæ famæ, ergo in illa nō oportet obseruare an restituens amittat famam suam. Cæterùm in pecuniæ restitutione nō semper interuenit detrimẽtum proprij census. Secunda differentia est, quoniam magna iactura proprij census in restituẽdo alienum, non tollit in perpetuum obligationẽ restituendi, sed prorogat tempus restitutionis: at vero in nostro casu & assertione videmur tollere obligationem restituẽdę famæ in perpetunm . Igitur non est simile exemplum ad rem præsentem. Nihilominus respondetur, ꝙ istæ differentiæ nullatenus infirmant nostrum simile. Et ad primā differentiam dicimus, falsum esse ꝙ restitutio famæ semper fiat necessario cum detrimento propriæ famæ, pręsertim cum notabili detrimento. Etenim in tertio & quarto modo restituendæ famæ qui explicati sunt in tertia conclusione dubij præcedentis: nulla omnino aut certè leuis est infamia restituẽtis . Respondetur secundo, ꝙ quāuis semper fieret restitutio famæ cum detrimento proprię famæ, non autem restitutio census fiat cũ detrimento proprij census: tamen adhuc conueniunt istæ restitutiones in hoc, ꝙ cum maximo detrimẽto restituentis & paruo eius cui fit restitutio cessat obligatio. Ad secundā differentiam dicimus nos æquale esse iudicium vtriusq; restitutionis, quantum ad hoc ꝙ ad tempus vel in perpetuũ cesset obligatio. Etenim si speratur futurum tempus in quo illustris qui infamauit possit plebeio minimo detrimento restituere, vel certè ipse infamatus æquale detrimentum patiatur: non excusamus illustrem in perpetuum ab illa restitutione facienda. Sed prorogamus tempus restituendi. Quod si nunquam illud tempus venerit, excusabitur in perpetuum à facienda restitutione: quanuis ex radice iniuriæ factæ tenebatur restituere: quapropter nulla est differentia inter restitutionem census & famæ, quod attinet ad rem præsentem. An vero teneatur quis resti tuere famam cum vitæ periculo, dicemus infra artic. 6. ad secundum. DVbitatur decimo. Vtrùm quando fama nō potest restitui in eodem genere boni, teneatur restituere illā infamator in alio genere bonorũ , vt in pecunia vel orationibus. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Nā D. Tho. in hoc artic. ad 1. & ad 2. expressè dicit, ꝙ si infamator non potest famā restituere, debeat aliter ei recompensare. Arguitur secũdo . Cũ opus est impẽdere pecunias ad restituendũ in proprio genere. v. g. in adducendis testibus, diximus iam ꝙ tenetur infamator omnes pecunias necessarias ad talem finẽ expẽdere : ergo multo magis tenebitur expendere pecunias pro ipsa fama immediatè quam nō potest aliter restituere. Probatur cōsequẽtia , quoniā pecunia & census omnis, destinatur ad humanũ honorẽ hominis tanquā inferius quid ad superius. ¶ Arguitur tertio. Pecunia potest esse pretiũ famæ, licet fama sit superioris ordinis secundũ suũ genus: ergo poterit recō pẽsari pecunia. Probatur antecedẽs à simili, quoniā licet aurũ sit pretiosius argento secũ dũ speciem suā : nihilominus adæquari possunt in valore adhibita magna quātitate argenti & diminuta auri. Ergo similiter adhibita multa quātitate pecuniæ, poterit esse iusta cōpensatio cum fama hominis vulgaris. Et cōfirmatur ex vsu, nā homines vulgares solent æstimare honorẽ suũ certis pecunijs: & ita acceptant restitutionẽ suæ famæ. Confirmatur secundo. Quoniā vir illustris vt diximus in dubio pręcedẽti nō tenetur cũ maximo detrimento sui honoris famā restituere, poterit autem facile satisfacere parti læsæ numerādo illi pecuniam: ergo obligandus erit vt hoc faciat. Quarto & vltimo arguitur omnibus argumentis quæ supra fecimus, contendendo quòd pro læsione corporali facienda est restitutio in alio genere bonorum? Propter quæ argumenta diximus probabilẽ esse sententiā illam. Ergo multo magis probabilis erit pars affirmatiua in isto dubio. Probatur cōsequẽtia , quia fama magis cōmẽsurabilis est cum pecunia, quā membra corporalia. Sed in oppositũ est, ꝙ qui non potest debitũ pecuniarũ soluere in ꝓprio genere, nō tenetur restituere in fama, vel honore, vel sacrificijs: ergo hæc genera bonorum nō sunt cōmensurabilia adinuicẽ . ¶ Arguitur secũ do . Adulter qui infamauit virũ accedendo ad vxorẽ alterius, non tenetur restituere illi in pecunijs illā infamiā quādo in proprio genere non potest, ergo neq; in præsenti casu. Vltimo argumẽtari possumus omnibus argumẽtis , quibus supra ostẽdimus probabiliorẽ esse sententiā illā ꝙ nō tenemur homini restituere læsionẽ corporis secundũ se in alio genere bonorũ . ¶ In hoc dubio dissoluẽdo sunt duæ extremæ sentẽtiæ . Altera est affirmatiua ex glossa in. c. ecclesia. titulo, vt lite pendente nihil innouetur, quā sequitur Scotus in. 4. dist. 15. & Soto vbi supra arti. 3. ad. 4. & Couar. libr. 1. Variar. resol. c. 2. nu. 8. & in repetitione regul. peccatũ . 1. part. versic. sed &. Altera sententia est negatiua, quā habet Syluest. verb. detractio. quæst. 4. PRO decisione huius dubij, sit prima cō clusio . Si iudex per sentẽtiam imponat infamatori pœnā pecuniariā pro restituẽda fama, vel etiā si cōueniāt inter se infamatus & infamator de certa pecuniæ summa, vt infamatus cedat iuri suo: tenebitur infamator in cōscientia reddere illā pecuniā . Hæc cōclusio certissima est apud omnes. Et probatur, quoniā sententia iudicis iusta in foro exteriori & iusta pacta obligant in foro consciẽtiæ : sed huiusmodi sentẽtia & pacta obligāt in foro cōscientię . Probatur minor, quia ad iudicẽ spectat ne delicta maneāt impunita: potest igitur & debet in pœnā peccati cō tra iustitiā , punire & imponere illā pœnā in fauorẽ partis læsæ. Itẽ ipse infamatus habet ius agendi in iudicio cōtra infamatorẽ , ergo vt cedat iuri suo potest recipere pretiũ pecuniarũ . ¶ Secũda cōclusio . Quāuis verosimilis sit pars affirmatiua huius dubij: tamen verosimilior est pars negatiua. Probatur, quoniā licet argumẽta pro vtraq; parte sint probabilia: tamen magis vrgent argumẽta partis negatiuæ. ¶ Tertia cōclusio . Vtraq; sentẽ tia temperāda est à prudenti cōfessario . Etenim si commodè poterit infamator in pecunijs facere restitutionẽ , iniũgat illi vt faciat. At vero si nō cōmodè potest facere, vel nimiũ ægrè ferat dare pecuniā : nō obliget illũ vt faciat talem restitutionẽ : siquidem vtraq; opinio probabilis est. Similes conclusiones posuimus supra in dubio de læsione corporali: fateor tamen ꝙ in præsenti dubio pars affirmatiua videtur mihi probabilior, quam pars affirmatiua alterius dubij de læsione corporali. Et hoc probat quartum argumẽ tum , quod fecimus pro parte affirmatiua. Quapropter sit quarta conclusio. Quando infamatus est talis conditionis respectu infamatoris, ꝙ receptis ab illo pecunijs fit honorabilior in populo: tenetur infamator ad arbitrium boni viri facere restitutionem in pecunijs. Probatur, quia tunc facit restitutionẽ in eodẽ genere, etenim honor & fama eiusdem ordinis bonorum sunt: sed pecuniæ cō siderantur in isto casu velut instrumenta ad restituendam famam in proprio genere: ergo sicut infamator tenetur expendere pecunias in adducendis testibus ad restituendam famam in proprio genere: tenebitur etiam expendere in isto casu, siquidem illis mediā tibus restituitur fama in proprio genere. Et hæc est differentia inter læsionem corporalem membri & infamiam, ꝙ quantumlibet expendantur pecuniæ semper manet mutilatus: at verò infamia pecunijs interdũ obruitur & suffocatur. Et idem est si læsio corporalis fuit contra salutem hominis reparabiliter tamen, tunc enim constat ꝙ læsor tenetur expendere pecunias ad reparandam salutem in proprio genere. ¶ Ad argumenta in oppositum pro parte affirmatiua respondetur ad primũ , ꝙ D. Thom. non est intelligendus de restitutione famæ secundũ se in alio genere bonorũ : sed de damnis cōsequutis ex infamia. Secundo respondetur, quòd D. Thom. potest intelligi quando pecunijs datis reparatur homo in honore & fama iuxta tenorem quartæ conclusionis. Ad secundum argumentũ negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quoniam in casu antecedentis, pecuniæ ancillantur ipsi famæ, deseruiunt enim ad media quibus reparatur fama. At vero in casu consequentis pecunia non ancillaretur famæ sed esset mensura illius & dominaretur ei. Ad tertium argumentum negatur antecedens. Et ad probationem respondetur, nō esse simile conueniens de auro & argento. Etenim aurum & argentum sunt eiusdem ordinis moraliter in humano cōuictu : sunt enim bona vtilia extrinseca homini. At vero fama est superioris ordinis & debetur virtuti: quapropter nullo pretio potest cōmensurari , sicut neque ipsa virtus cui debetur honor & fama. ¶ Ad primam confirmationẽ respondetur, iuxta doctrinam primæ cōclusionis & quartæ. Licitum est enim homini pactum facere cum infamatore, vt recepta pecunia cedat iuri suo: vel etiam quādo mediantibus pecunijs ipsa fama & honor reparatur, tunc potest æstimari ad arbitrium boni viri quantum pecuniæ sit necessarium. Ad secundam confirmationẽ respondetur, quòd in illo casu æquum est vt vir illustris det pecuniam aliquam infamato iuxta moderationem tertiæ cōclusionis : etsi opus fuerit iuxta doctrinam quartæ cōclusionis . Ad vltimum argumentum respōdetur , ex dictis in explicatione secundæ & quartæ conclusionis. ¶ Poterat disputari in pręsenti de restitutione quam tenentur facere hæredes infamatoris. Et rursus quibus hęredibus hominis infamati sit facienda restitutio. Sed tamen hæc difficultas per omnia definiẽda est & determinanda, sicut supra determinauimus de hęredibus hominis qui læsit in bonis corporis alterum, & de hæredibus eius qui læsus est. DVbitatur secũdo . Circa alium modũ restituendi famam. Vtrum infamatus possit condonare famę restitutionem: ita vt ipse infamatus & infamator maneāt tuti in conscientia nulla facta restitutione. In hoc dubio sunt duæ sententiæ. Altera est affirmatiua, quæ innititur huic principio, quòd homo est dominus propriæ famæ. Huius sententiæ est Diuus Antoninus in secunda parte titul. 2. capit. 2. §. tertio. & Adrianus in. 4. in materia de restitutione. Et quodlibeto. 1. artic. 1. Magister Soto vbi supra ad quartum. Et etiam lib. 5. de Iustitia & iure. quæst. 10. artic. 2. Et in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæ stione. 3. ¶ Altera sententia est negatiua, quæ innititur contrario fundamento, quòd homo nō est dominus propriæ famæ. Hāc tenet Caietanus in summa verbo, detractio & infra quæst. 73. artic. 2. & Ioan. Maior in quarto distin. 15. quæst. 16. PRO decisione huius veritatis supponamus ex tractatu de dominio, quòd homo est dominus suæ famæ: & nihilominus inquirimus an ex illo fundamento necessario colligatur non esse peccatum saltem ex genere suo mortale, cōdonare restitutionẽ famæ sine vlla rationabili causa: sed potius sit quasi peccatum prodigalitatis sicut quando homo facit de suo quod vult absque rationabili causa. Pro cuius intelligẽtia aduertendum est, quòd etiam si homo sit dominus propriæ famæ: sunt tamen quidam qui habent propriam famam ex officio, & ex iustitia alijs obligatam, quales sunt prælati respectu subditorum & prædicatores respectu populi cui prædicant. Alij vero non habent obligatam famam suam alijs saltim ex iustitia, quales sunt priuati homines. Secundo notandum est, quòd crimina quæ infamant homines sunt in duplici differentia. Quædam enim non infamant solum propriam personam Prælati, sed etiam infamant ipsos subditos personaliter: qualia sunt crimina in quibus subditi solent plerumq́ue imitari prælatos, cuiusmodi est crimen hæresis. Etenim subditi solent sequi prælatorum doctrinam. Vt si episcopus esset hæreticus præsumerentur oues infectæ hæresi, ac proinde si prælatus notatur de hæ resi: notantur etiam de eodem crimine subditi. Alia sunt crimina quę infamant tantum personaliter personam prælati, ex cuius infamia non sequitur subditos alia infamia, nisi quòd habent pręlatum infamatum. Huius generis sunt crimina in quibus subditi non statim pręsumuntur imitari prælatum: quale est peccatum inuidiæ & ambitionis. His suppositis sit prima conclusio. Præ latus ex cuius infamia sequitur subditorum infamia primi generis: tenetur ex iustitia non condonare famæ restitutionem: ita ꝙ si remissio facta fuerit, nihil valeat. Probatur: prælatus non potest cedere iuri subditorum, quin potius ex officio & iustitia tenetur illud tueri: sed quando subditi notantur de crimine infamiæ propter infamiam prælati habent ius ad famam Prælati & ad propriam: ergo pręlatus non potest condonare restitutionem propriæ famæ. Secunda conclusio. Prælatus ex cuius in famia sequitur non quidem personalis infamia subditorum, sed solum secundi generis infamia: nihilominus adhuc tenetur ipse Prælatus non solum ex charitate, sed etiam ex iustitię titulo, non remittere restitutionem, si modo in officio perseuerare vult. Et in hoc differt ista conclusio à prima. Quòd in casu primæ conclusionis, siue perseueret in officio siue non: tenetur ex iustitia non condonare famę restitutionem. Probatur ergo conclusio secunda. Prę latus tenetur ex officio strictiori vinculo charitatis, quam alij erga subditos: rursus tenetur etiam ex iustitia docere subditos & bonum eis exemplum prębere & fraterna admonitione corripere, & reliqua spiritualia officia impendere. At vero pręlatus infamis etiam in crimine in quo solus ipse notatur, non potest hęc officia commodè pręstare : ergo vera est conclusio. Probatur minor, ex vulgatissimo dicto Diui Gregorij, necesse est vt cuius vita despicitur, doctrina quoque & prędicatio contemnatur. Ex dictis sequitur corollarium, ꝙ infamator in casibus prędictarum conclusionum non manet tutus in conscientia, etiam si infamatus dicat se remittere restitutionem suæ famæ: sed adhuc tenetur restituere ex iustitia. Tertia conclusio. Persona particularis non peccat contra iustitiam si remittat proprię famæ restitutionem. Probatur conclusio, quia ille est dominus suæ famæ & non habet illam obligatam alteri ex iustitia: ergo ex nulla parte potest peccare contra iustitiam condonando restitutionem propriæ famæ. Hinc sequitur corollarium, quòd infamator talis personæ non peccabit contra iustitiam, si non restituat illi famam facta tali condonatione. Quarta conclusio. Persona priuata non peccat mortale peccatum contra charitatem, etiam si absque rationabili causa condonet proprię famę restitutionem. Hęc cō clusio intelligenda est per se loquendo & quantum est ex parte obiecti, scilicet ex parte remissionis proprię , id est ex parte remissionis famę . Etenim ex parte circunstantiarum poterit esse mortale. Probatur conclu sio sic intellecta, qui prodigit totũ censum proprium non peccat mortaliter, quātum est ex parte obiecti, sed solum peccat peccatum prodigalitatis quod ab vniuersis Theologis dicitur veniale ex obiecto: ergo similiter persona priuata quæ propriam famam etiam absque rationabili causa remittit: nō peccabit mortaliter sed venialiter tantum. Hæc conclusio est contra aliquos Theologos modernos, qui tenent esse peccatũ mortale contra charitatem ex genere suo remittere restitutionem propriæ famæ absque rationabili causa, sed profecto non probant: Quoniam illorum argumenta solum efficiunt quod ex circũstātijs erit mortale peccatum. Quæ argumenta ponemns ad probandam quintam conclusionem. Sit igitur quinta conclusio. Ex circunstantijs sæpenumero erit mortale peccatum contra charitatem remittere proprię famæ restitutionẽ : imo vero quotiescunq; est peccatum mortale talis remissio etiam contra iustitiā , prouenit ex circunstantijs: vt patet in prima & secunda conclusione, vbi propter qualitatẽ personæ quæ habet obligatā famam ex officio, efficitur mortale remittere restitutionẽ famæ. Probatur conclusio. Fama vt plurimum necessaria est priuatæ personæ ad cō tinendum ipsum hominem in officio virtutis: experimur enim ꝙ homines infamati statim pręcipites feruntur in vitia: quod etiā docuit D. Tho. supra. q. 33. arti. 7. ergo absq; rationabili causa remittere restitutionẽ propriæ famæ erit contra charitatem propriam sui ipsius, & mortale ex circũstantia , quæ vt plurimum inuenitur in hominibus. Et propterea Sacræ literæ nos admonent. Curam habe de bono nomine: magis enim tibi proderit quam diuitiæ multæ. Et Apostolus alibi inquit, de cætero fratres quæcunq; bonæ famæ facite, seu operamini. Deinde probatur conclusio. Peccare coram alijs frequenter, est peccatũ mortale scandali contra proximi charitatem: sed multo magis præbet occasionem ruinæ qui scandalizat fratrem qui remittit huiusmodi restitutionem: est enim atque si coram oculis omnium peccatum illud quod sibi imponitur peccaret, ergo. Tertio est alia circunstantia, quod amicis consanguineis & familiaribus magna ac cedit infamia ex amici cōsanguinei & familiaris infamia: & obseruandum est in prædictis cōclusionibus , idem esse quantũ attinet ad infamatum, non curare de famæ restitutione: & remittere illam expressè, in quibus enim casibus erit mortale remittere famam: erit etiam mortale non curare de famæ restitutione per media conuenientia & ordinaria. ¶ Hinc sequitur vnum corollarium, ꝙ infamator in casu præcedentis conclusionis, tenebitur saltim ex charitate restituere famam infamato etiam remittenti restitutionem expressè. Si autem nō remittat expressè, sed solum patienter ferat, & nō curet de restitutione, siue hoc faciat prudenter siue imprudẽter : tenebitur nihilominus ex iustitia restituere illi famam. Quemadmodũ licet martyres patienter ferebāt tormenta, & maximè voluntariè propter Deum: tamen Tyranni peccabant contra iustitiā torquentes illos. Ita licet infamatus vel propter Deum patienter ferat, vel propter negligentiam suam, peccet non curādo de bono nomine: nihilominus infamator tenebitur nō solum ex charitate, sed etiam ex iustitia restituere illi famam: quia patientia infamati vel negligentia nō debet fauere infamatori. Et propterea diximus in hac obseruatione, ꝙ quantum ad infamatum, idem erat remittere & non curare: quia non est idem quantum ad infamatorem. ¶ Sit iam sexta cōclusio . Aliquando non solum nullum est peccatum remittere restitutionẽ famæ, vel non curare de illa: sed etiam valde meritorium, videlicet quando fuerit rationalis causa secundum leges prudentiæ & charitatis: de quibus iudicant viri spirituales eruditi doctrina & exemplis Sanctorum. Ratio huius conclusionis est, quoniam quanuis fama & honor sit optimum bonum temporale, tamen ordinatum est ex natura sua ad maius bonum, vel communitatis vel virtutis: sicut & ipsa vita pretiosissima exponitur periculis prudenter & sancte propter huiusmodi maiora bona, ergo. Deinde probatur exemplis Sanctorum, imo & Christi Domini: qui sæpe non curauit de infamia falsorum testimoniorũ quæ aduersum se obijciebantur, vt patet coram Pilato, Iesus autem tacebat. Cuius etiam exẽplo sæpe sancti tacuerunt, dũ falsa crimina imponebātur eis. ¶ Sed est vnũ argumẽ tũ principale contra corollariũ quod intulimus ex prima & secunda conclusione. Diximus in superioribus ꝙ si pater lęsus in bonis corporis: remittat percussori non solũ iniuriam sed etiam damna consequuta: nō tenetur percussor restituere quicquam filijs neque tanquam hæredibus, neque titulo alimentorum ad quæ filij habebant ius, ergo similiter si prælatus condonet restitutionẽ propriæ famæ: non tenebitur infamator famam subditis restituere. Probatur consequentia. Quia sicut prælatus tenetur procurare suam famam pro gubernandis subditis qui sunt filij spirituales: ita etiam pater carnalis tenetur & seipsum & bona sua conseruare pro sustentatione filiorum: ergo eadem est ratio vtriusque casus. Ad hoc argumentum respōdetur , quòd non est eadem ratio sed est magna differentia, quoniam pater carnalis est totalis dominus bonorum suorum: quod si silij habent ius ad illa bona vt sustententur à patre: tamẽ istud ius fundatur non in iustitia commutatiua qua obligetur pater sustẽtare filios: sed fundatur in voluntate & pietate patris, qua tenetur alere filios, & idcirco remittente patre restitutionem illorum bonorum, factũ tenet: quanuis ipse peccet contra pietatem. Quapropter non tenebitur percussor ipsius patris ex iustitia quidquam filijs restituere. At vero prælatus tenetur ex iustitia & ex officio defendere famam subditorum, & propriam famam habet obligatam ex iustitia ad bonam gubernationem subditorum. Ex quo sequitur, quòd si ex infamia prælati sequatur infamia subditorum: tenebitur infamator vtranque famam restituere. Quod si prælatus remiserit restitutionem quod ad se attinet: nihilominus infamator tenebitur restituere subditis famam suam, maxime in casu primæ conclusionis quando notantur subditi de eodem crimine. Nam in casu secundæ conclusionis, si prælatus dimittat officium, non tenebitur infamator vltra restituere quidquam subditis. Ex dictis potest colligi solutio aliorum dubiorũ minorum, scilicet, Vtrùm qui infamauit seipsum teneatur sibi famam reparare? Re spondetur, quòd si pręlatus sit, tenetur ex iustitia reparare famā suā iuxta tenorẽ primæ & secundæ conclusionis: quonia huiusmodi iustitia non consideratur in ordine ad seipsum, sed ad subditos quibus prælatus tenetur ex iustitia commutatiua. At vero si priuata persona sit nunquam peccabit contra iustitiam quæ non est ad seipsum: poterit autem peccare contra charitatem sui ipsius, vel proximi mortaliter vel venialiter, vel tādem nullo modo peccare iuxta tenorem aliarum conclusionum supra positarum. Secũdo colligitur solutio alterius dubij, Vtrùm qui se inuicem infamauerũt possint sibi inuicem condonare famæ restitutionẽ . Dicendum enim est, quòd si prælati sunt non possunt condonare ad inuicem restitutionem, sed peccant etiam contra iustitiam ratione subditorum iuxta tenorẽ primæ & secundæ conclusionis. Si autẽ sunt personæ priuatæ, dicẽdũ est de illis, iuxta tenorẽ aliarũ cōclusionũ . Poterit autẽ cōtingere ꝙ qñ duo ad inuicẽ se infamauerunt nō sit æqualis vtriusq; causa ita vt ambo æqualiter possint cōdonare restitutionem. Tertiò potest colligi solutio specialis difficultatis, Quomodo sit facienda honoris restitutio. Est enim honor eiusdẽ ordinis cũ fama, & debetur virtuti secundùm se, sed differt à fama in eo ꝙ honor exhibetur præsenti: fama vero est de absentibus proprie. D. Tho. in solutione ad tertium, dixit de restitutione honoris. Nos autem ponimus primam conclusionẽ , qui honorem per contumeliā abstulit vel quomodolibet alias, tenetur in eodẽ genere restituere, scilicet, exhibendo reuerentiam iuxta cōditionem personę . Secũdo probatur ex illo ad Rom. 13. "Reddite omnibus debita cui honorẽ honorẽ ," &c. Probatur. Quoniā qui honorem abstulit, iniuriā fecit proximo contra iustitiā cōmutatiuam in re quæ in eodem genere restitui potest, ergo tenebitur in eodem genere restituere. Secunda conclusio. Conuenientissimus modus & aliquādo necessarius ad restituendum honorem, est veniæ petitio. Probatur ex doctrina Augustin. in regula, melior est enim qui quanuis ira sæpe tentetur, tamen impetrare festinat vt sibi dimittat cui se agnoscit fecisse iniuriā : quam qui tardius irasci tur & ad veniam petendam tardius inclinatur. Quibus verbis expressè satisfactionem pro conuitio & maledicto dicit esse veniæ petitionẽ . Et statim subijcit. Qui autẽ nunquā vult petere veniā aut non ex animo petit sine causa est in monasterio, etiāsi inde non proijciatur. Et hæc est communis sententia doctorum. Solus Caietanus infra quæst. 72. art. 3. videtur negare petitionem veniæ esse necessariam ad restituẽdum honorem. At vero ipsemet in opusculo. 17. responsionum, responsione. 13. puncto. 5. explicans locum citatum, sentit omnino nobiscum in hac conclusione. Verum est tamen quòd sunt duæ exceptiones in hac nostra conclusione. Prima est quando prælatus fuit qui fecit iniuriam subdito in honore: iste enim non tenetur petere veniā iuxta doctrinam Diui Augustini, ne regendi frangatur autoritas: sed alia via potest honorare subditum. Idem dicimus de magistris respectu discipulorum, & de illustribus ciuitatis respectu vulgi proportionabiliter ad arbitriũ boni viri. Secunda exceptio est, quādo vsus patriæ & prouintiæ non admittit huiusmodi restitutionem honoris per petitionem veniæ: sed potius talis petitio reputatur & iudicatur noua iniuria. Tunc enim alia via suauior quærenda est, vt iniuriam passus recuperet honorem suum. Diximus hactenus de restitutione faciẽ da pro læsionibus, tam in corpore, quam etiam in fama & in honore. Cæterũ de ipsis læsionibus secundùm se in sequentibus dicendum erit. Præterea. Difficultas huius articuli est circa solutionem ad tertium, vbi D. Tho. agit de restitutione ab eo facienda, qui impedit aliquẽ à cōsequutione præbendæ vel officij. Et quanuis dupliciter possit oriri obligatio restituendi in distributione harum dignitatum, videlicet vel ex parte distributoris qui iniquè diuidit atque distribuit, vel ex parte iniustè impedientis bonam distributionem: tamen in præsenti, solum facimus sermonem de obligatione restituendi quatenetur impediens bonam distributionem. Nam de priori obligatione vniuersaliter agendum est in quæst. 63. DVbitatur duodecimo & vltimo in hoc articulo, Vtrũ vniuersaliter om nis impediens iniustè, vel per dolũ aut fraudem, alterũ à consequutione officij vel beneficij, teneatur illi restituere? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ad hoc ꝙ propriè dicatur restitutio, necesse est quòd aliquis sit deiectus à dominio vel possessione rei suæ, vt verè dicatur restitui. Sed ille qui impeditur à consequutione eius quod nondum habet videlicet beneficij, non est deiectus à dominio vel possessione rei suæ: ergo qui impediuit non tenetur restituere. Secundò arguitur. Qui per fraudem aut dolum impedit dignũ à consequutione beneficij vt præbenda detur digniori, nō tenetur restituere, & tamen iniustè impedit videlicet per fraudem & dolũ , ergo illa non est vniuersalis regula. Maior videtur esse doctrina D. Tho. in solutione ad tertium, vbi docet quòd qui impedit dignum à consequutione beneficij propter bonum Ecclesiæ, vt detur digniori: non tenetur restituere quidquam. Confirmatur. Quoniā animus impedientis bene vel male affectus, nihil confert ad rationem iniustitiæ: sed pertinebit affectus ille ad charitatem vel ad odium proximi. At vero obligatio restituendi pensatur ex iniuria & damno dato, ergo nihil refert quòd impediens intendat bonũ ecclesiæ vel non intendat: vt teneatur restituere præbendam: quanuis alias tenebitur ad restitutionem famæ si infamauit eum, vt impediretur à consequutione beneficij. Tertiò arguitur. Ipsemet oppositor qui petit beneficium simul cum alijs candidatis siue oppositoribus concurrentibus, quos ipse cognouit esse digniores se, impedit iniuste alios digniores à consequutione præ bendæ: & tamen si sibi conferatur præbenda non tenebitur ad vllam restitutionem faciendam: ergo non est vniuersalis regula. Minor probatur ex communi consensu & vsu omnium. Maior autem probatur. Quia ille inducit electores in hunc errorem vt existiment se digniorem esse cæ teris, ergo. Quartò arguitur, & intendimus probare quòd saltem quando solis precibus, induxit aliquis electores vt conferant beneficium minus digno vel certè indigno: non teneatur ad restitutionem digniori vel digno im pedito ad consequutionem beneficij. Est argumentum à simili. Quando aliquis precibus aut consilio induxit aliquem, ne daret eleemosynam pauperi, vel ne relinqueret hæreditatem vel legatum vel quamlibet liberam donationem, non tenetur ad aliquā restitutionem faciendam ei quem impediuit à consequutione beneficij, ergo neque in nostro casu tenebitur ille ad restitutionem aliquam faciendam. Antecedens ab omnibus conceditur: consequentia probatur. Quoniam idcirco in casu exempli adducti, nō tenetur impediens restituere: quia impeditus nondum erat assequutus illud beneficium, quin potius assecutio pendebat ex libera voluntate collatoris. Sed hoc ipsum contingit, quando quis precibus inducit collatorem vt conferat præbendam: ergo non tenetur ad restitutionem. Vltimò arguitur. Ipsemet distributor si iniquè distribuat prætermittens digniorem, conferens beneficium digno: imò etiam indigno: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam digniori vel digno, ergo multo minus tenebitur, qui induxit illum solis precibus vt ita distribueret. Antecedens ferè ab omnibus doctoribus nostri temporis conceditur: qui solum aiunt, quòd si qua restitutio facienda est quando elegit indignum: illa facienda erit ecclesiæ vel communitati, cui accidit incommodum & malum ex electione indigni. Consequentia probatur. Quia quādo causa principalis alicuius actionis non tenetur ad restitutionem: minus videtur obligari causa minus principalis. Et confirmatur. Quia si impediens teneretur in prædicto casu ad restitutionem faciendam: teneretur ad restitutionem faciendam totius damni illati. Hoc autem est falsum, vt docet Diuus Thomas ad tertium, vbi ait, quòd non tenetur in totum restituere, sed ad arbitrium boni viri. Sequela probatur. Distributor ipse, si teneretur ad restitutionem, teneretur ad restitutionem totius damni illati, ergo etiam ille qui induxit eum ad prædictam restitutionem: sicut qui induxit alterum vt occidat hominem. IN hoc grauissimo dubio prima sententia est Scoti, Ricardi, & aliorum in 4. as serentium, quòd ille qui impediuit alterum à consequutione beneficij, si id fecit intendens commodum suum vel amici: non tenetur ad vllam restitutionem faciendam. Si tamen id fecit in odium impediti vt ei malum faciat: tenetur ad restitutionem. Et aliqui existimant quòd D. Thom. ad 4. supra fauet huic sententiæ. Veruntamen sententia Diui Thomæ explicabitur sequentibus conclusionibus. Prima conclusio est. Quod impediens aliquem iustè à consequutione præbendæ, videlicet, intendens honorem Dei vel vtilitatem ecclesiæ, procuret quòd detur digniori: nō tenetur ad aliquā restitutionem. Secunda conclusio. Qui impedit iniustè, intendens impediti nocumentum, consulens quòd non detur digno præbenda antequam sit firmatum quòd ei detur: tenetur ad aliquam restitutionem faciendam ad arbitrium boni viri. Tertia conclusio. Si iam firmatum erat vt daretur præbenda alicui, & alius propter indebitam causam procuret quòd reuocetur propositum illud: tenetur ad restitutionem æqualis, scilicet, totius damni. Ecce in istis conclusionibus D. Thom. nihil fauet prædictæ sententiæ. Alia sententia est cuiusdam Geraldi, qui statuit regulam generalem. Quoties quis impedit alterum ab eo quod nondum erat sui iuris: non fit ei ad restitutionem obnoxius. Refert istum autorẽ Adrian. in 4. Sententiarum in materia de restitutione, fol. 47. & Magister Soto art. 3. vbi supra ad sextum. ipse vero Magister Soto asserit, quòd is qui precibus aut consilio impedit dignum aut digniorem à consequutione officij publici: nō tenetur ad aliquam restitutionem faciendam impedito. Si autem per vim aut fraudem impedierit: tenetur ad restitutionem faciendam magis vel minus, iuxta moderationẽ Diui Thomæ ad quartum. In eadem sententia est Nauarro in Manuali. capit. 17. à numer. 69. & deinceps. Vltima sententia est asserentium, ꝙ ille solum tenebitur ad restitutionẽ in casu nostri dubij, qui impedit iniustè dignum à cō sequutione præbendæ: is autem qui impedit iuste, quocunque animo id fecerit non tenetur ad restitutionem. Hæc sentẽtia videtur mihi esse D. Thom. & est Caietani super hunc artic. in solutione ad quartum. Hanc sequutus fuit Magister Victoria. PRO decisione huius rei & intelligẽtia D. Tho. notandũ est primò, ꝙ bona à quorũ assecutione potest aliquis impediri sunt in duplici differẽtia . Quædā sunt ei debita ex iustitia, siue commutatiua siue distributiua. Alia vero non quidem ex iustitia, sed solum ex liberalitate & misericordia alterius expectantur. Exemplum primi est, in bonis publicis quæ ex iustitia distributiua debẽtur ciuibus pro qualitate meritorũ . Exemplum secũdi est in bonis gratuitis, scilicet, in largitis eleemosynis. Rursus bona publica quæ ex iustitia distributiua debentur diuidi possunt in duplici differentia. Quædam quæ potissime destinata sunt in commodum & fauorem personarũ : quædā vero quæ licet aliquo modo ordinata sint in fauorẽ personarũ , tamen per se primo instituta sunt in cōmodũ & vtilitatẽ reipublicæ. Exemplum primi est in ærario publico quod distribuitur per singulos ciues. Exemplum secundi est, in publicis magistratibus & officijs, siue ecclesiasticis siue secularibus. Notandũ est secũdò , ꝙ duobus modis potest aliquis impedire aliquem à cōsequutione alicuius boni, videlicet iustè vel iniustè. Iustè quidẽ dicetur quis impedire alterũ , quando neq; contra cōmutatiuā iustitiā neq; distributiuā quid facit. v. g. si quis sine vi & dolo impediat dignũ vel minus dignũ à cōsequutione beneficij iustè facit. Rursus dupliciter potest contingere ꝙ aliquis iustè impediat alterum. Vno modo iustè formaliter secundũ rationẽ formalẽ virtutis iustitiæ perfectæ, videlicet, quādo impedit propter debitũ finẽ debito loco & tempore, & cũ reliquis circũstantijs virtutis. Altero modo potest impedire iustè materialiter, & quantũ ad substantiā actus: nō violans iustitiā cōmutatiuā vel distributiuā . Vt si aliquis imprudenter maloq́ue animo, & propter malum finẽ impediat à consequutione boni alicuius. Iniustè vero potest quis impedire alterum. Primò quidem contra iustitiam cōmutatiuam tantum. Secundò cōtra distributiuā tantum. Tertiò cōtra vtranq; simul. Exemplũ primi, in eo quiper vim aut fraudem impedit indignũ aut minus dignum à consequutione boni. Exemplum secũdi est in eo qui absque vi & dolo impedit digniorem à consequutione præbendæ. Exemplũ tertij est in eo qui vi aut fraude adhibita, impedit digniorem à consequutione præbendæ. Rursus qui iniustè impedit contra iustitiam commutatiuam tantum, aliquando procurat distributiuam iustitiam bene exerceri. V. g. si impediat indignum vt detur beneficium digno, vel impediat minus dignum vt detur digniori. Quandoque vero non procurat iustitiam distributiuam . v. g. si impediat dignum vt detur æquè digno. Denique aduertendum est, quòd quanuis præsens quæstio principaliter instituatur de officijs publicis distribuendis, & de impedimento bonæ & debitæ distributionis: tamen obiter etiam definiemus illam respectu cuiuslibet boni quod aliquis intendit vel sperat. Prima conclusio. Qui per medium aliquod tantum contra iustitiam commutatiuam, impedit alterum à consequutione boni quod non est sibi debitum ex iustitia, sed ex liberalitate: tenetur ad restitutionem faciendam. Si autem non impediat per vim aut fraudem: non tenetur ad restitutionem. Prima pars cōclusionis probatur. Quia per restitutionem debet reparari omnis læsio contra iustitiam commutatiuam & omnia damna, ergo qui per tale medium contra iustitiam commutatiuam impediuit aliquem à cōsequutione boni quod erat in promptu obtinere, etiam si obtinẽdum ex misericordia vel liberalitate alterius: tenebitur ad restitutionem faciendā illius damni consecuti ex iniustitia quam ab altero passus est. Secundò probatur conclusio. Qui per vim illatā in bonis corporis, vel etiā per infamiā , fuit causa ꝙ proximus nō obtineret aliquod bonũ : tenetur ad restitutionẽ illius boni, vt definitum est in superioribus, ergo etiam in casu nostræ conclusionis tenebitur qui impediuit per aliquod medium cō tra iustitiam commutatiuam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex opposita ratione. Ille non facit aliquid contra iustitiā commutatiuam neque distributiuam, ergo non tenetur restituere. Probatur cōsequentia . Quia sola læsio cōtra iustitiam, obligat ad restitutionem. Hæc conclusio asseritur ab omnibus fere saltem quoad secundam partem, quantum vero ad primam partem videtur Caietanus aliquo modo contrariari in hoc artic. dub. 6. asserit enim vniuersali ter, quòd qui impedit alterum à consequutione huiusmodi bonorum, non tenetur ad restitutionem, etiam si faciat id ex odio. Ad eundem modum loquitur in Summa, verbo, restitutio. Sed profecto Caiet. nullibi dicit expresse, ꝙ si apponat medium contra iustitiam commutatiuam per quòd impediat alterum à consequutione talis boni, nō teneatur ad restitutionem: sed solum dicit, etiam si id faciat ex odio. Et sic Caietanus intelligendus erit quando non interuenit vis aut dolus. Syluester autem in verbo restitutio. 3. §. vltimo. magis videtur aduersari nostræ sententiæ: sed nos demonstrationem illam existimamus. Secunda conclusio. Quandocunque aliquis impedierit ciuem à consequutione boni quod sibi conueniebat ex iustitia distributiua, & institutum erat principaliter in bonum particulare ciuium: tenebitur restituere, etiam si solis precibus absque dolo & fraude impedierit. Hæc conclusio communis esse debet consensus omnium doctorũ : & probatur. Distributor ipse minister reipublicæ, si non distribuat illa bona secundùm proportionem iustitiæ distributiuæ, tenebitur ad restitutionem faciendam illi, cui minus dedit: sed qui impedit distributorem etiam solis precibus & consilio quominus exerceat rectè officium ministri distribuentis est concausa illius damni quod alteri prouenit: ergo similiter ad restitutionem tenebitur: quoniam omnis consulens aut deprecans vt fiat iniustitia alteri: tenetur similiter ad restitutionem cum illo qui facit iniustitiam, quando suo consilio vel precibus mouit alterum vt faceret iniustitiam. Secundo probatur exemplo. Qui impedit œconomum solum consilio & rogatu, ne elargiatur eleemosynam illi pauperi cui dominus fieri pręceperat : tenetur ad restitutiouem , ergo etiam in nostro casu, quoniā distributor per omnia quantum ad hoc simi lis est œconomo. Tenetur enim singulis ciuibus distribuere huiusmodi bona secundũ voluntatem reipublicæ, quæ domina est illorum bonorũ . Sed de ista cōclusione & ratione illius, dicemus postea copiosiùs quæ stione sequẽti . Hactenus diximus de bonis priuatis in cōclusione prima, & publicis ordinatis in bonũ particulare. At vero de bonis publicis destinatis principaliter in cōmodum communitatis, sit tertia conclusio. Qui impedit iuste formaliter aliquem à consequutionem officij publici, non tenetur ad aliquā restitutionẽ . Qui autem impedierit iuste materialiter tantum, peccabit quidẽ : nō tamen tenebitur ad vllā restitutionem faciendam. Sit exemplũ primæ partis conclusionis, in illo qui bono animo attentis omnibus circunstantijs impediuit indignũ , vel minus dignũ à consequutione beneficij. Exemplũ secundæ partis, est in eo qui malo animo & malo fine idipsum fecerit, sine fraude tamen aut vi. Vtraque pars conclusionis videtur euidens, quia ille operatur secundũ virtutẽ , ergo ad nullā tenetur restitutionẽ . Secunda vero probatur. Quoniā euidẽs est ꝙ solius iustitiæ violatio obligat ad restitutionẽ . Qui autẽ illo modo impedit, solum peccat cōtra charitatem & prudentiam: ergo nō tenetur ad restitutionem. Quarta conclusio. Qui impedit iniuste contra cōmutatiuā iustitiam procurans tamen, ꝙ iustitia distributiua seruetur procurans ꝙ officiũ detur digniori, tenetur ad restitutionẽ iniuriæ illatæ cōtra iustitiā cōmutatiuam : non tamen tenetur ad restitutionẽ officij ablati. Itaque si vi aut fraus cōtra minus dignum æstimetur centum aureos, debet restituere centum aureos, nihil tamen pro beneficio ablato, etiam si aliàs certissime minus dignus assequuturus erat officiũ . Prima pars conclusionis manifesta est, quia læsio contra iustitiam commutatiuam reparanda est restitutio. Secunda vero pars, quòd ista restitutio non sit extendenda ad restitutionem beneficij vel officij. Probatur. Quia illud officium debebatur secundùm iustitiam distributiuam digniori, ergo minus digno nō est facienda restitutio. Probatur consequentia. Quia quanuis dignus absolutè consideratus ius habet, vt se opponat officio vel beneficio: tamen comparatione dignioris non propriè impeditur ius illius ad beneficium: quia comparatione dignioris nō habet ius legitimum vt acquirat beneficium secundùm iustitiam distributiuam. Secundò probatur. Quoniam si ipsemet minister distributor consentiret cum fraude & dolo, vt minus dignus impediretur à consequutione officij vel beneficij non teneretur ad aliquam restitutionem beneficij quod datum est digniori: nā ipse ita tenebatur distribuere vt daret digniori, ergo neque alter tenetur restituere qui fuit cō causa per fraudem & dolum, vt auferretur à minus digno & daretur digniori, siquidẽ causa & concausa æqualiter tenentur ad restitutionem. Ex hoc sequitur, quòd etiam si ille qui impediuit per fraudem & dolum contra iustitiam commutatiuam minus dignum à consequutione beneficij non procurauerit bonum iustitiæ distributiuæ. Tamen illud consequutum est, vt daretur digniori: non tenebitur ad aliquam restitutionem beneficij faciendam minus digno magis quam ipse distributor. Ratio huius est, quia restitutio non obligat propter solum malum animum iniquè operantis, sed propter damnum reuera consequutum, ad cuius contrarium bonum habebat ius ille qui impeditus est. Quinta conclusio. Qui impedit iniustè contra iustitiam commutatiuam tantum, si ex actione illius consequutum est quòd seruetur distributiua, siue per se siue per accidens, non tenebitur ad restitutionem faciendam pro beneficio, etiam si ipse intenderet quòd eligeretur indignus. Cuius ratio est eadem atque corollarij præcedentis. Sexta conclusio. Qui per vim aut fraudem impediuit dignum vt daretur beneficium æquè digno, vel reuera ita consequutum est quòd propter eius impedimentum daretur beneficium æquè digno, nihilominus ille tenetur ad restitutionem. Probatur ex celebri regula, si tua culpa damnum datum est, &c. sed culpa eius qui impediuit dignum per vim aut fraudem datum est illi hoc damnũ quod caret beneficio quod erat habiturus iure optimo, ergo tenetur illi restituere. Confirmatur. Quia quanuis oppo sitores sint æquè digni, tamen ille qui per vim & fraudem impeditur, habebat ius magis propinquum ad obtinendum beneficiũ quam alij, ergo qui contra iustitiam cōmutatiuam impediuit illam propinquitatem, tenebitur ad restitutionem illius damni. Hic sequitur, quòd si per vim aut fraudẽ reuera ille non fuit impeditus, licet iniquus intenderit impedire, non tenebitur ad restitutionem si alteri æquè digno datum est beneficium. Ratio est à contrario cōclusionis præcedentis. Etenim reuera per fraudem & dolum non est datum illi hoc damnum, quoniam etiam si abfuisset vis aut fraus ille non erat consequuturus beneficium. Sed est obiectio contra istam conclusionem. Nam in quarta conclusione dictũ est qui tantum impedit contra iustitiam commutatiuam etiam per fraudem & dolum nō tenetur ad restitutionem beneficij, quia non læsit iustitiam distributiuā : sed hoc ipsum cōtingit in casu sextæ cōclusionis , ergo eadem est vtriusque ratio. Ad hoc argumẽ tum respondent quidā , esse differentiā in eo ꝙ in casu quartæ conclusionis non solũ nō læditur iustitia distributiua, sed etiā procuratur & consequitur recta distributio iustitiæ distributiuę ꝙ beneficiũ detur digniori. At vero in casu sextæ conclusionis quanuis non lædatur iustitia distributiua tamen nō procuratur nec consequitur. Nihilominus nobis alia solutio videtur melior, videlicet, ꝙ est impertinens quòd procuretur iustitia distributiua quando non consequitur talis rectitudo: si autem cōsequitur , etiam si quis procurauerit oppositum per iniquitatem non tenebitur ad restitutionem beneficij faciendam digno quem impediuit. Est igitur differentia inter casum quartæ conclusionis & sextæ, ꝙ peccatum contra iustitiā cōmutatiuā cōmissum in casu conclusionis sextæ extendit se ad maius damnũ eius qui impeditur, videlicet, ꝙ cæteris paribus ille erat propinquior assecutioni beneficij, eo ꝙ distributor paratus erat illi cōferre nisi per iniquitatẽ alterius, scilicet, fraudẽ vel dolũ aut vim auerteretur eius animus vt illi nō conferret: & hoc est damnũ quod consequitur ex iniquitate alterius contra iustitiam commutatiuam, ac proinde tenetur restituere beneficium: at vero in casu quartæ conclusionis datur beneficium digniori, respectu cuius dignus non habebat ius. Sed dicet aliquis: quid erit si per preces vel cōsilium impediat aliquis dignum ad quem animus distributoris erat iam inclinatus vt conferret illi beneficium, & propter preces vel consilium alterius auersus est ab illo animo & contulit beneficium alteri æquè digno. An tunc impediens teneatur restituere beneficium. Respondetur, quòd non tenetur restituere. Ratio est manifesta. Quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam neque distributiuam, ergo non tenetur ad restitutionem. Probatur antecedens. Quia ille precatur & consulit id quod distributor posset iuste facere, ergo non peccat contra iustitiam distributiuam nec cōmutatiuam . Item medium quo vtitur, scilicet, preces & consilium absque vi & fraude non est contra iustitiam cōmutatiuam respectu digni quem impedit. Probatur. Quia licitum est vnicuiq; rogare pro amico æqualiter digno absque vi & fraude respectu alterius digni. Septima conclusio. Asseritur à quibusdā modernis Theologis sub ista forma. Omnis qui impedit iniustè contra iustitiam distributiuam tantum, etiam si non vtatur vi aut fraude, sed roget vel consulat vt beneficium detur minus digno tenetur ad restitutionem faciendam pro beneficio digniori impedito. Hæc conclusio videtur necessario coniuncta cum sententia quæ asserit ꝙ distributor qui violat iustitiam distributiuam tenetur ad restitutionem digniori faciendam, quæ quidem sentẽtia , vt dicemus quæst. sequenti, verior est. Sed nunc probatur conclusio, quia D. Tho. in responsione ad quartum, nullam aliam iustitiā assignat in eo qui impedit iustè, nisi ꝙ ille procurat quòd detur præbenda digniori. Item nullā iniustitiam aliam assignat in eo qui impedit iniustè, nisi quòd præbenda detur minus digno, sed illa iustitia ꝙ præbenda detur digniori distributiua est & illa iniustitia quòd præbenda detur minus digno contra distributiuam tantum est, ergo ex hac sola radice quòd læditur iustitia distributiua tantũ , tenebitur ad restitutionem, non solum distributor, sed etiam impediens & cōsulens . Secundò. D. Tho. absolutè pronũtiat quod qui impedit iniustè, tenetur ad restitutionẽ faciendam nulla facta mentione fraudis aut violentiæ, sed qui contra iustitiam distributiuam tantum impedit digniorem, reuera iniustè impedit non minus, imo magis quā si contra iustitiam commutatiuam tantum impediret, eo quòd iustitia distributiua prę stantior est quam commutatiua: reperitur enim in Deo propriè non autem commutatiua, ergo tenebitur ad restitutionem qui contra tantum iustitiam distributiuam impedit digniorem. Denique D. Tho. expresse dicit, quòd qui impedit ne præbenda detur digno vel digniori, consulens quòd ei nō detur tenetur, ad restitutionem, sed iste tantum peccat contra iustitiam distributiuam, ergo conclusio posita est expressa sententia Diui Thomæ. Nihilominus his non obstantibus ostendemus diligenter in quæst. 63. sequẽti . quòd nisi in violatione iustitiæ distributiuæ interueniat læsio contra iustitiam cōmutatiuam expressa vel virtualis, nunquam oritur ratio vel obligatio restituendi. V. g. si distributor sit absolutus dominus distribuendorum bonorum, potest quidem ille exercere iustitiam distributiuā . At vero non poterit peccare cōtra iustitiam commutiuam etiam si minus dignis maiora conferat. Et ratio est, quia facit de suo quod vult neque tenetur aliunde ex vi iustitiæ commutatiuæ rectè exercere officiũ iustitię distributiuæ. Exemplum huius esse potest in Rege qui ex proprio patrimonio velit militibus aliquod beneficium conferre. Tunc enim etiāsi minus dignis maiora conferat, non tenebitur ad aliquā restitutionem. Hoc ipsum magis lucet in Deo qui exercet iustitiā distributiuā proprissimè quādo vult & reddit vnicuiq; secundũ opera sua. At vero si Deus de facto velit maioribus meritis minus præmiũ conferre, non teneretur ad restitutionẽ , sed quia dixit ꝙ redditurus est vnicuique secundùm opera sua, non esset verax & fidelis, nisi ita distribueret. Sic igitur in proposito dicemus, ꝙ impediens etiam absque vi & fraude ne detur beneficium digniori, facit quidem contra iustitiā distributiuā expresse & formaliter, sed tamẽ tenetur ad restitutionẽ quia virtualiter facit contra iustitiam commutatiuam, quia ex iustitia commutatiua tenetur vnusquisque non impedire ius alienum. At vero dignior habet ius ad beneficium respectu distributoris qui tenetur digniori conferre, quanuis nō teneatur vnusquisque ex iustitia commutatiua illud procurare, tamen tenetur illud non impedire. Item est alia ratio quare ille peccet contra iustitiam commutatiuam, quia ipse distributor cum non sit dominus absolutus illorum bonorum, tenetur ex iustitia commutatiua rectè exercere officium distributoris, quandiu vult esse dispensator reipublicæ quæ domina est illorum bonorum & idcircò tenetur illa bona dispensare secundùm voluntatem domini. Hinc igitur est quòd consulens & rogans ne recte exerceat officium distributoris peccet idem peccatum quod peccat ipse distributor contra iustitiam commutatiuam, sicut qui consuleret alicui ministro quòd non daret eleemosynam secundùm voluntatem domini teneretur etiam ipsi pauperi restituere. Habemus igitur intentum quòd obligatio restituendi semper oritur ex læsione iustitiæ commutatiuæ expressa & formali vel saltem virtuali. Vnde sit septima conclusio. Si intelligatur expressè & formaliter vel virtualiter de impedimento contra iustitiam commutatiuam tantum vera est, si autem dictio exclusiua, tantum, excludat læ sionem virtualem falsa est. Denique circa omnia prædicta de restitutione pro beneficio totaliter vel in parte obseruāda est mens & intentio distributoris. Etenim si nulla est intentio moraliter loquendo quòd distributor collaturus est beneficium impedito etiā per iniquitatem non tenebitur intẽdens impedire ad aliquam restitutionem faciendā , si autem aliqua spes erat, sed non certa moraliter loquendo, tunc intendens impedire, tenetur ad arbitrium boni viri aliquam partem restituere. Si verò certissima spes erat, quòd ille impeditus assecuturus erat officium vel beneficium, tunc qui iniustè impediuit tenebitur ad restitutionem æqualis. Rursus ex parte impedientis multum confert considerare intentionem illius: aliquando enim bona fides eius excusabit eum à re stitutione. V. g. si Petrus intendebat eligere digniorem neque sibi cōstabat quòd per suam diligentiā forte eligeretur indignior, tunc etiam si indignissimus euadat electus non tenetur ad aliquam restitutionẽ , quia neque obligatur ratione iniuriosæ actionis, neque ratione rei acceptæ. Sed contra huiusmodi obseruationes, & ea quæ supra dicta sunt in prima & tertia cō clusione est argumentum ex Iurisconsulto ex. l. 1. §. denique. &. l. 2. §. idem Labeo. ff. de aqua pluuiali arcenda. vbi inquit, quòd si vicinus superior fontem aut torrẽtem qui per fundum suum decurrit & in inferioris vicini prędium deuoluitur auerterit. Siquidem animo nocẽdi vicino id fecerit est iniurius & tenetur ad restitutionem: si autem id fecerit vt sibi suisq́ue rebus prospiciat aut consulat non est iniurius, neque tenetur ad restitutionem. Confirmatur ex. l. Proculus. ff. de damno infecto. vbi simile quid habetur, imo vero D. Tho. in solutione ad quartum huius articuli inquit, quòd qui impedit iniustè tenetur ad restitutionẽ . Et ponit exemplum. Si quis intendit nocumẽtum eius qui impedit propter odium & vindictam. Ad hanc obiectionem respōdetur primò cum Iurisperitis doctissimis nostri temporis, leges illas esse pœnales & punire odiũ quod exercere potest vicinus contra vicinum: at vero pœna non incurritur ante iudicis sententiam & condemnationem. Respondetur secundò & melius leges illas non esse pœnales sed directiuas, & tribuere ius fontis aut torrentis ei per cuius agrum fons vel torrẽs præterlabitur ea conditione, vt suis & sibi necessaria prouideat, quòd si non fuerit ei necessarius totus fons aut torrens tribuit ius vicino inferiori in cuius agrum decurrit, & consequenter si non existenti tali necessitate auertat fontem etiam si ex odio id faciat, non tenetur ad aliquam restitutionem. Et ratio est, quia odium illud non est causa iniuriæ: leges autem loquũtur ex odio ex quo tanquam ex causa oritur illa iniuria. Eodem modo respondetur ad legem Proculus. vbi est similis casus. At vero ad Diuum Thom. respondetur, quòd ille solum intendit quòd qui fuit causa damni iniustè teneatur ad restitutionem, & quoniā vt plurimum causa huius nocumenti est odium & vindicta: posuit exemplũ in eo qui ex odio impediebat rectè fieri distributionem officiorum vel beneficiorum: quod autem dicit Diuus Tho. in solutione ad quartum. in vltimis verbis, quòd si aliquis propter indebitam causam procuret quòd reuocetur animus firmus distributoris qui decreuerat dare beneficium digniori tenetur ad restitutionem, diuersimodè intelligitur à discipulis D. Tho. quidam enim inter quos est Magister Soto vbi supra, aiunt indebitam causam esse tantum vim vel fraudem aut dolum. Alijs vero videtur ꝙ D. Thom. vniuersaliter loquatur de indebita causa, ita vt per indebitam causam intelligatur siue sit contra iustitiam commutatiuam per vim aut fraudem siue contra distributiuam tantum. Nobis autem videtur quòd planius intelligatur per indebitam causam quādo aliquis procurat quomodocunque, quòd præ benda non detur minus digno & auferatur à digniori siue id faciat per dolum aut vim siue per preces aut cōsilia , siue per pretium aut quomodocunq; hoc fiat. Cæterum iam nos diximus quòd per solam læsionem & violationem iustitiæ distributiuæ nũquam oritur obligatio restitutionis. Hactenus diximus de restitutione quam debet facere impediens ipsi impedito. At vero de restitutione quæ facienda est Ecclesiæ vel communitati communis est sententia doctorũ , quòd impediens digniorem, si tamen officium vel beneficium conferatur digno nō tenetur ad aliquam restitutionem faciendā communitati quomodocunque impedierit. Sed tamen hæc sententia quantumlibet communis diligenter examinabitur in quæ stione 63. sequenti. Ad argumenta quæ posita sunt in principio huius dubij facile est respōdere . Ad primum respondetur, quòd quanuis aufertur ius vel committitur fraus & dolus contra aliquem, manifestum est, quòd aufertur ab illo id ad quod habet ius acquisitum, videlicet libertas ꝓpria vel cognitio veritatis vel etiā fama, quapropter qui sic impedit tenetur ad omnia damna quæ cōsequuntur inde, quādo vero læditur iustitia distributiua tantum expressè & formaliter vt in casu se ptimæ conclusionis à nobis explicatum est, tunc etiā aufertur ab impedito illud quod erat in promptu vt esset suum secundum voluntatem reipublicæ: & hoc sufficit vt ex necessitate facienda sit illi restitutio quia ibi latet violatio commutatiuæ iustitiæ eo quòd impediens procurat, quòd distributor qui est minister non distribuat illa bona secundum voluntatem domini. Vnde vterq; peccat contra commutatiuam iustitiam. Ad secundum argumentum respōdetur quòd impediens per vim aut fraudem minus dignũ non tenetur ad aliquam restitutionem pro beneficio. Sed tantum tenetur ad restitutionem iniuriæ factæ contra iustitiam commutatiuam, reddendo illi libertatem vel famam suam. Ad confirmationem respondetur, quòd animus bene vel male affectus non obligat ad restitutionem neque liberat à restitutione, sed nocumentum reuera illatum obligat ad restitutionem. Ad tertium argumentum respondetur. Raros esse homines qui sint recti iudices suorum meritorũ , sed esto ita quòd aliquis modestus intelligat se quidem esse minus dignum alijs candidatis seu oppositoribus, sed tamen non iudicat se esse indignum, si enim hoc iudicaret peccaret certè concurrendo cum alijs dignis, etsi obtineret præ bendam teneretur illā renuntiare & restituere digno à quo ablata est. Quod si fuerit dignus non peccat concurrendo cum alijs quos nouit esse digniores, sed licitè potest proponere sua merita in veritate coram iudicibus. Ratio est quia non tenetur ipse docere electores quanuis sit dignior, sed ipsi electores tenentur ex officio hoc examinare. Item quia sæpe contingit, vt qui minus dignus est in oculis suis sit dignior respectu communitatis. Ad quartum argumentum respondetur negando consequentiam quoniam gratuitũ donum non debetur ex iustitia impedito. Cæterum officium publicũ debetur ex iustitia distributiua digniori. Ad quintum argumentum respondetur, quòd etiā ipse distributor tenetur si iniquè distribuat ad restitutionem faciendam digniori, quia non est dominus distributionis bonorum, sed minister & tenetur distribuere secundum voluntatem Domini. Ad cōfirmationem negatur sequela quoniam distributor tenetur ex officio applicare secundum iustitiæ distributiuæ formam beneficium digniori, neque ab ista applicatione potest impediri nisi culpa sua, at vero ille qui impedit non tenebatur ex officio applicare illud beneficium digniori: & rursus gerit illud negotium contra digniorem qui aliâs multipliciter poterat impediri: & propterea nō semper tenetur ad restitutionem ęqualis quāuis distributor teneatur. Reliqua quæ poterant hic examinari remittuntur ad quæstionem 63. ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm sufficiat restituere simplum quod iniustè ablatum est. AD Tertium sic proceditur.{ Infra arti. 4. corp. Et 12. q. 105. artic. 8. ad 9. Et 4. di. 15. q. 1. artic. 5. q. 2. ad 5. } Videtur, quòd non sufficiat restituere simplũ quod iniustè ablatum est. Dicitur enim Exod. 22. S"i quis furatus fuerit bouem aut ouem: & occiderit vel vendiderit: quinque boues pro vno boue restituet: & quatuor oues pro vna oue." Sed quilibet tenetur mandatum diuinę legis obseruare. Ergo ille qui furatur, tenetur restituere quadruplũ , vel quintuplum. ¶ 2 Præterea. "Ea quę scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt": vt dicitur ad Rom. 15. Sed Lucæ 19. Zachæus dixit ad Dominũ : "Si quẽ defraudaui, reddo quadruplum." Ergo homo debet restituere multiplicatum id quod iniustè accepit. ¶ 3 Præterea. Nulli potest iustè auferri id quod dare nō debet. Sed iudex iustè aufert ab eo qui furatus est plus quàm furatus est pro emenda. Ergo homo debet illud soluere: & ita nō sufficit reddere simplum. SED contra est, quod restitutio reducit ad æqualitatem quod inæ qualiter ablatũ est. Sed aliquis reddendo quod accepit simplum, reducit ad æqualitatem. Ergo solum tenetur restituere tantum quātum accepit. RESPONDEO dicendum, quòd cùm aliquis iniustè accipit rẽ alienam, duo sunt ibi cōsideranda : quorum vnum est inæqualitas ex parte rei, quæ quandoque est sine iniustitia, vt patet in mutuis. Aliud autem est iniustitiæ culpa, quæ potest esse etiam cum æqualitate rei: puta cùm aliquis intendit inferre violentiam, sed non præualet. Quā tum ergo ad primum, adhibetur remedium per restitutionem: inquā tum per eam æqualitas reparatur: ad quod sufficit quòd restituat tantum quantum habuerit de alieno. Sed quantum ad culpam, adhibetur remedium per pœnam, cuius inflictio pertinet ad iudicẽ . Et ideo antequam sit condemnatus per iudicem, non tenetur restituere plus quàm accepit. Sed postquam condẽnatus est, tenetur pœnā soluere. Et per hoc patet responsio ad primum: quia lex illa determinatiua est pœnæ per iudicem infligendæ: & quamuis ad obseruantiam iudicialis præcepti nullus teneatur post Christi aduentum, vt suprà habitum † { 1. 2. quæ stio. 104. artic. 3. } est, potest tamen idem vel simile statui in lege humana: de qua erit eadem ratio. AD secundum dicendum, quòd Zachæus id dixit quasi supereroga re volens. Vnde & præmiserat: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus. AD tertium dicendum, quòd iudex condemnando, iustè potest accipere aliquid amplius loco emendæ: quod tamen antequam condemnaretur, non debebatur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Sufficit ex parte inæ qualitatis rei restituere simplum quod iniustè ablatum est, hoc est restituere tantũ quantum abstulit. Ratio huius est in argumento, sed contra. Secunda cōclusio . Ex parte iniustitiæ culpabilis quatenus scilicet iniustitia culpa est, non sufficit restituere simplum, sed oportet restituere pœnam infligendam à iudice. Tertia cōclusio . Ad huiusmodi pœnam soluendam nō tenetur quis ante iudicis sententiam, sed post illam tenetur soluere. COMMENTARIVS. DVbium primum in hoc articulo literale est, an sit vera doctrina harũ conclusionum. Arguitur primo. Pro parte negatiua ad restitutionẽ pertinet vniuersaliter reparare omnẽ inæqualitatẽ quæ iniustè facta est & omnem culpabilẽ iniuriam & iniustitiā in bonis cuiuscunque generis, vt dictum est, ergo frustra distinguit D. Tho. in hoc articulo, de inæqualitate ex parte rei reparāda per restitutionem & de iniustitiæ culpa reparanda per pœnam à iudice impositam. Arguitur secundo. Si quis attentet inferre vim alteri, & tamen re ipsa non inferat . v. g. Si quis euaginet gladium aduersus alterum neque tamen percutiat, conatus iste est iniurius alteri, & reparandus per restitutionẽ , ergo falsum est, ꝙ dixit D. Tho. quod tantũ inæqualitas ex parte rei reparatur per restitutionẽ & ꝙ iniustitiæ culpa reparatur per pœnam à iudice infligendam. Arguitur tertio. Leges & ministri legum qui sunt iudices duntaxat puniunt actus perfectos & consummatos, sed culpa solum inchoata etiam imperfecta obligat ad restitu tionem, vt in casu præcedentis argumenti, ergo huiusmodi inæqualitas non reparatur per pœnam infligendā à iudice. Maior patet, quoniam lex nō punit simoniacum qui tentauit vendere beneficium neque semper punit eum qui tentauit hominem occidere vel furari. ¶ Denique arguitur quarto, quoniam in qualibet acceptione iniusta rei alienæ interuenit præter inæqualitatem rei ablatæ etiam iniuria & culpa cōtra proximum: læditur enim in honore & in respectu sibi debito, ergo vtraq; inæqualitas reparāda est per restitutionẽ ante iudicis sententiā . Antecedens probatur inductiuè, in rapina quidẽ manifestũ est, ꝙ fit iniuria ei à quo aliquid rapitur corā oculis eius & à manibus eius. Præterea, in furto etiam videtur misceri minor respectus & despectus quidam eius à quo quis occultè accipit. Pro intelligentia literæ D. Tho. notandũ est ꝙ in omni acceptione iniusta & læditur pars contra quam exercetur iniustitia & lex contra quā peccatur violatur ac per consequens peccatur cō tra legislatorem & ministros eius qui sunt iudices . exemplum est in furto per quod læ ditur proximus & violatur præceptum: non furtum facies & fit contra legislatorem. Sit ergo prima conclusio D. Tho. in hoc articulo appellat inæqualitatẽ ex parte rei vniuersaliter omnem iniuriā quæ fit proximo in quibuslibet bonis. Vocat autem iniustitiæ culpam quatenus quis operatur cōtra legem & legislatorem: ratio huius loquutionis est quoniam si propriè & formaliter loquamur nulla inæqualitas etiā ex parte rei habet rationem culpæ & peccati nisi quatenus contra legem quis operatur . vt patet ex definitione peccati. Peccatum enim est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Vnde Dauid in Psal. 50. Cũ adulterium & homicidium commisisset agens pœnitentiā aiebat, "Tibi soli peccaui & malum coram te feci." quoniam adulterium & homicidium non haberet rationem culpæ nisi esset cōtra legem Dei, & idcirco Diuus Thom. voluit in hoc articulo loqui propriè & formaliter & intelligere per inæqualitatem ex parte rei omnem iniuriam contra proximum qua ratione est damnificatiua proximi. At vero omnem iniustitiæ cul pam vocat inæqualitatẽ non quidem ex parte rei, sed qua ratione est contra legem & legislatorem vnde reparanda est per pœnam à ministro legis infligendam. Secunda cōclusio . Omnis offensa contra ꝓximũ in quibuslibet bonis cōpensanda est per restitutionẽ simpli, hoc est vt tantũ reddat quantũ abstulit, vel quantũ dānificauit . Explicatur in furto quo quidem offenditur ꝓximus in bonis tẽporalibus . At vero in honore raro aut parũ offenditur ille à quo quis in occulto accipit. Quapropter abundè satisfacit fur si reddat simplum quod abstulit: si autẽ sciens & prudens ꝙ alter plus nimio affligendus erat & ꝙ incurrere poterat aliquā infirmitatem: tenebitur etiā restituere ipsa damna cōsequuta . Cæterum in rapina manifestũ est, ꝙ præter damnũ datũ in bonis tẽporalibus læditur proximus contumeliose in ipso honore. Vnde oportebit etiam restituere non solum rem ablatā , sed etiā honorẽ ipsum secundũ regulas supra positas. Tertia conclusio. Iniustitiæ culpa quatenus cōtra legem est, reparatur tantũ per pœ nam à iudice per sententiā infligendā . Probatur cōclusio . Ex differentia quæ est inter ipsam legem & iudicẽ . Etenim lex ipsa est quasi quidā magistratus mutus & mortuus. At vero iudex ipse dicitur esse lex animata, & iustũ animatũ loquens & habens manus ad executionem: ita prorsus vt ex lege & iudice cōpleatur integrũ ministeriũ legislatoris. Ergo ad iudicem pertinet vendicare offensas cōmissas contra legem & legislatorẽ . Cōfirmatur , quoniā iustitia vindicatiua potissimè residet in ipso iudice ad ciuium malefacta punienda. Deniq; ipse iudex ex officio & ex iustitia cōmutatiua tenetur seruare rempublicā in pace & purgare illā à perniciosis hominibus: quemadmodũ custos vineæ tenetur seruare vineam à bestijs & latronibus. ¶ Ad argumẽta in principio dubij posita, respōdetur , ꝙ cōfirmant & probant nostras conclusiones. Sed pro maiori explicatione secundi & tertij argumenti, notandum est, quòd leges quandoq́ue puniũt crimina inchoata nōdum perfecta & consummata . v. g. Punitur crimen læsæ maiestatis attentatum & non consummatum. Punitur etiam propinatio veneni, etiam effectu non consequuto. Et non solum hæc grauissima crimina inchoata puniuntur, sed quædam alia minus grauia puniũtur inchoata. Vt habetur in. l. 1. ff. de extraordinarijs pœnis: quā uis leuiori pœna puniantur inchoata: & profecto potestatem habet respublica puniendi omnia peccata exteriora, quatenus sunt cōtra legem. At vero plurima impunita permittit fieri: quoniam non perturbāt pacem reipublicæ. Quin potius si illa punirentur, perturbaretur pax reipublicæ, & maiora dā na euenirent. Et idcirco permittit publicas meretrices, & alia similia peccata. Dictum ergo Diui Thomæ absolutè intelligitur, ꝙ lex punire potest & iudex omnem iniustitiæ culpam, quatenus est contra ipsam legẽ . Quòd si de facto non puniat omnem iniustitiæ culpam etiam delatam ad iudicium: hoc prudenter dissimulat propter maiorẽ tranquillitatem reipublicæ. Et idcirco permittit fraudem in emptionibus & venditionibus citra medietatẽ iusti pretij ad minuendas lites. Cæterum quanuis huiusmodi iniustitiæ culpa interim non reparetur per iudicium reipublicæ: nihilominus reparāda est omnino per iudicium supremi legislatoris Dei, vel in foro pœnitentiario misericorditer ad veniam per ministrum sacramẽti , vel in die iudicij in condemnationem, & tunc non solum iniustitia populi, sed etiam ipsorum iudicium reparabitur per vindictam. Iuxta illud Ecclesiastes capit. 3. "Vidi in loco iudicij iniquitatem, & dixi in corde meo, iustum & impium iudicabit dominus: & tũc tempus omnis rei erit." Hactenus de literæ intelligentia sufficienter dictum est. DVbitatur secundo. Circa secũdam & tertiam conclusionem. An leges pœ nales ante cōdemnationem per sententiam iudicis obligent reum ad subeundā pœnā legis: vel etiam post ipsam sentẽtiam latam teneatur ipse pœnam soluere? Et quoniā quæstio hæc propriam sedem habet in 1. 2. quæstione 96. artic. 4. & apud Magistrum Soto in lib. 5. de Iustitia & iure. quæstione. 6. artic. 6. habetur latius definita: operæ pretium est in summa huius difficultatis decisionem proferre. Notandum ergo primò, ꝙ leges pœ nales quandoq; cōtinent solas pœnas, nullā mentionem facientes præcepti affirmatiui vel negatiui: sed præsupponentes peccatum vel operationem aliquam, adijciũt pœnas. Exemplum est cum dicitur. Qui gladio occiderit gladio peribit. Qui ceciderit ligna de sylua, soluat certam pœnam. Aliæ vero leges sunt pœnales, quæ continent duas partes: in priore parte dirigunt homines præcepto affirmatiuo vel negatiuo, in altera parte adijciunt pœnam cōtra transgressores. Exẽ plum est in Pragmatica sanctione de venditione tritici: vbi præcipitur, ne quis vendat triticum, vltra quatuor decim argenteos: & adijcitur contra transgressores, vt qui oppositum fecerit, soluat certam pecuniæ quā titatem . Nos igitur in præsenti non disputabimus de priori parte huiusmodi legum, an obligent in foro conscientiæ. Est enim constitutissimum apud vniuersos Theologos, quòd prior pars obligat in conscientia ante iudicis sententiam: ita vt qui vendiderit triticum vltra taxationem Pragmaticæ, teneatur restituere emptori. Tota igitur difficultas est de lege quæ cōtinet tantum pœnam vel de posteriori parte legis: quæ continet pœnam. Notādum est secundo quòd reus qui cōmisit crimen quod lege punitur potest cōsiderari in triplici statu. Primus status est, quādo patratum est crimen: sed nondũ est delatum ad iudicium exterius, vel si delatum est: nondum interrogatur à iudice iustè secundum ordinem iuris. Secundus status est, quando iam accusatus est & interrogatus à iudice iuridicè. Tertius status est, quando iam contra reum est pronuntiata iuridica sententia, qua reus puniendus tali pœna decernitur. ¶ Notandum est tertio, leges pœnales quandoque continere sententiam ferendam à iudice: vt quando lex dicit, qui tale crimen commiserit, excommunicetur, suspendatur. Quandoq́ue vero lex ipsa pœnalis continet formam latæ sententiæ ab ipsa lege. Vt cum dicitur qui tale crimen commiserit, sit ipso facto excōicatus , sit ipso iure & facto expoliatus bonis suis. Sit prima conclusio. Lex pœnalis quæ continet sententiam tantum ferendā de aliqua pœna, non obligat ad soluendam pœ nam ante iudicis sententiam. Hæc communis sententia est Doctorum omnium: & ra tio est manifesta ex ipsa forma legum: quæ committit iudici, vt talem pœnam infligat. Iudex autem non nisi per sententiam, cognita causa condemnat quemquam. Secunda conclusio. Lex pœnalis Ecclesiastica quæ continet sententiā latā alicuius censuræ . v. g. Excōmunicationis vel suspensionis vel irregularitatis statim ante aliquā iudicis sententiam habet effectum quātùm ad ipsam pœnam censuræ. Hæc etiam est cōmunis omnium sententia: quanuis in ratione conclusionis non omnes conueniant, sed nos statim reddemus rationem cōmunem quatuor conclusionibus. Tertia conclusio. Nulla lex pœnalis etiā si contineat sententiam latam obligat reum, vt seipsum expoliet bonis suis. Hæc conclusio verior est & communior inter Iurisperitos & Theologos. Quarta conclusio. Verosimilis sententia est: quæ asserit, ꝙ reus qui commisit crimen contra legem quæ continet sententiā latam de priuatione bonorum, ipso facto sit priuatus statim dominio bonorũ suorũ , licet maneat cũ possessione & vsu illorum bonorũ . Hæc est Caietani sententia in pręsenti artic. Quinta cōclusio . Verosimilior sentẽtia est, ꝙ eiusmodi reus retinet adhuc dominiũ bonorũ suorũ , licet caducum & infirmũ ante sententiā iudicis. Hanc tenet Mag. Soto vbi supra citatus est, & latius ostendimus in nostris cōmẽtarijs supra 2. 2. q. 12. art. 2. dub. vnico, de pœnis Apostatarũ & hæreticorũ . Ponamus exemplũ quartæ & quintæ cōclusionis . Est lex quæ hæreticũ ipso facto decernit esse priuatum bonis suis, quæ bona applicat fisco. Dicit Caietanus & qui illā sententiā sequuntur: ꝙ hæreticus ante sententiā iudicis iam est priuatus dominio bonorũ suorũ , & manet cum possessione illorũ & vsufructu & non poterit illa vendere. At verò nos dicimus cũ probabiliori sententia, ꝙ ad huc hæreticus manet etiā cũ dominio bonorum suorũ , licet caduco & infirmo: & ꝙ poterit non solũ vti & frui bonis suis, sed etiā vendere, & alienare declarādo tamen vitiũ rei venditæ, scilicet dicendo, ꝙ illa bona poterunt confiscari. Neque in hac sententia aliquatenus derogatur iuri quod habet fiscus erga illa bona, quoniam post latam senten tiam omnia bona hæretici à die commissi criminis confiscantur vbicunque reperiantur. At vero ante latam sententiam, communior consensus est doctorum, quòd hæreticus non tenetur seipsum priuare bonis suis & tradere fisco. Ergo per quartam & quintam conclusionem nihil derogatur nec aufertur à fisco. Ratio autem communis præ dictarum conclusionum, & quæ mihi magis satisfacit, ea est: quòd leges pœnales non sunt extendendæ magis quam oporteat ad bonum cōmune & intentionem legislatoris, sed potiùs oportet eas suauiores facere. Et quia in re dubia semper fauendũ est magis reo quam actori, præsertim cum cōmune bonũ non periclitatur: idcirco nobis probabiliores sententiæ videntur, quæ declināt in fauorem ipsius rei: quoniam non inuenimus in illis conclusionibus, quòd aliqua ex parte derogetur bono communi. Imo vero prouidemus suauitati legis, quæ instar Dei debet omnia suauiter disponere. Cùm igitur esset durissimũ obligare hominem hæ reticum etiam occultum, vt spoliaret se statim bonis suis & traderet fisco, præsertim cũ nullus homo hoc facturus esset: & lex nihil aliud tunc efficeret, quàm scandalum hominis hæretici: idcirco optima ratione ducti declinamus absque iniuria legis in fauorem rei: non solum in tertia conclusione, sed etiā in quinta conclusione, eo vel maxime ꝙ si hæreticus nunquā deducitur in iudiciũ , vel quia crimen fuit occultum, vel quauis alia ratione, manebit ipse & hæredes illius in perpetua possessione bonorũ illorum. Frustra ergo aufertur ab illo dominium, & rationabilius dicimus, quòd manet cum dominio caduco & infirmo magis aut minus secundum maiorẽ & minorẽ probabilitatem, ꝙ crimen illius deferendum sit ad iudicium. Vnde si omnino fuerit crimen illius occultum, poterit vendere suam domũ tanti quā ti si non cōmisisset hæresis crimen. Hactenus de primo statu rei diximus in istis quinque conclusionibus. Sed est obiectio aduersus prædicta. Diximus enim legem pœnalem ecclesiasticā , quæ continebat latam sententiam de aliqua cẽsura ecclesiastica, statim ligare ipso facto ante iudicis sententiam: quanuis in ipsa lege non dicatur quòd obliget ante iudicis sentẽ tiam . Ergo aliæ leges pœnales, quæ cōtinẽt formam latæ sententiæ, per hoc quòd dicũt ipso facto & ipso iure aliquẽ priuari dominio bonorum suorum statim obligāt , ita vt qui commiserit tale crimen ante iudicis sententiam teneatur bona sua reddere fisco cui applicantur per legem. Et cōfirmatur , quia procul dubio legislator habet potestatem transferendi dominium bonorũ per legem latam ab ipso, cum expedierit bono cōmuni : sed nullis alijs verbis poterit commodius exprimere mentem suam, quàm dicendo, ipso facto sit priuatus dominio bonorũ suo rum. Ergo eadem est ratio de huiusmodi legibus atque de lege ecclesiastica: quæ continet censuram latæ sententiæ. Respondetur ad hanc obiectionem, quòd quanuis reuera ita sit, quòd legislator habeat potestatem transferendi dominia rerum per legem iustam, cùm expedierit bono communi: tamen nunquam præsumendus est id velle facere ante iudicis sententiam, qui cognoscat de crimine perpetrato, & applicet pœ nam legis spoliando hominem bonis suis. Et ratio est quoniā ad suauitatem legis pertinet, vt nō obliget criminosum hominem, quòd ipse sit executor suæ pœnæ & priuet se bonis quorum possessionem actu habet. Est enim hoc durissimum secundũ hominum ingenium & naturam, & vix reperiretur qui in hac parte obediret legi. Vnde lex non deseruiret nisi ad scandalum animarũ . Et idcirco merito probabiliores sententias existimamus, quæ requirunt cognitionem iuridicam facti & condemnationem à iudice legem applicāte . Cæterum in legibus ecclesiasticis continentibus censuram latæ sententiæ vel ipso facto, non est eadem ratio. Quoniam per illam pœnam non priuatur homo bonis quæ antea acquisierat actu, vt patet in sententia excōicationis , per quā priuatur homo suffragijs spiritualibus quæ sibi prouenire poterant ab ipsa ecclesia. At vero quæ antea acquisierat non amittit per illam sententiā : similiter dico in censura suspensionis & irregularitatis, ꝙ propter quas pœnas non tollitur potestas homini, quam antea habebat, sed tantũ impeditur ne exerceatur. Item pœnæ Ecclesiasticę quæ sunt censuræ merè priuatiuæ, non ligant hominem, vt ipse sit exequutor suæ pœnæ. At vero leges pœnales quæ priuant dominio & possessione bonorum suorum obligarẽt hominem, vt ipse esset exequutor suę pœnę , nisi fuisset necessaria iudicis sententia. Hinc sequitur vnum corollarium: quòd si in lege Ecclesiastica quæ cōtinet pœnam latæ sententiæ de aliqua censura, simul cōtineretur aliqua pœna pecuniaria, nō obligaret illa lex ad soluendam illam pœnam ante iudicis sententiam: quantum libet sub eadem forma legis dicatur, quòd ipso facto sit excommunicatus & soluat decem millia dipondiorum. De secundo vero statu, sit sexta conclusio. Suauior & clemẽtior sententia est & mihi verosimilior, quòd etiam si reus iuridice interrogatus, videlicet, quando tenetur respondere veritatem criminis, neget illam vt effugiat pœnam legis: nō tenebitur restituere bona sua fisco. Ratio est, non solùm suauitas legis (vt iam dictum est): sed etiam quia ille non tenebatur confiteri veritatem ex iustitia commutatiua, sed solum ex iustitia legali, cuius transgressio non obligat ad restitutionem: & ex alia parte fiscus nunquam acquirit dominium illorum bonorum ante iudicis sententiam. Ergo non est aliqua causa quare obligetur ille ad restitutionem suorum bonorum faciendam fisco. Et denique humano more non est factibile, quòd aliquis qui ita euaserit cōdemnationem suam: velit reddere bona sua fisco: ergo non est credendum, quòd lex velit illum obligare ante condemnationem iudicis. Et confirmatur, quoniam ille qui sic euasit iudicium condemnationis suæ, non tenetur iterum reuerti ad iudicium & confiteri veritatem quam negauerat: ergo neq; reddere bona sua fisco. Probatur consequentia, ex vulgari maxima, propter quod vnumquodq; tale & illud magis. Ergo si ille teneretur reddere bona sua fisco: magis teneretur confiteri veritatem in iudicio, propter quam cōdemnatur vt reddat sua bona fisco. Eo vel maximè, quia si redderet illa bona fisco, perinde esset atque si confiteretur crimen suum. De tertio statu sit septima & vltima con clusio. Qui post latam sententiam à iudice: per dolũ vel fraudem aut vim occultat bona sua, ne sententia executioni mandetur: tenetur ipsa bona restituere ante aliam iudicis sententiam fisco. Est hæc conclusio concors omnium doctorum sententia. Et ratio eorum est manifesta, quoniam omnis qui retinet alienum: tenetur illud restituere vero domino. Sed per sententiam iudicis aufertur dominiũ à criminoso, & transfertur in fiscũ : ergo ipse tenetur illa reddere fisco. Sed obseruandum est, non opus esse ꝙ ipsemet cōdemnatus proprijs manibus reddat bona illa fisco, nisi forte expressè iuberetur ita facere: sed sufficit quòd permittat illa à se auferri, nec occultet: sed manifestet veritatem interrogatus. Et ratio huius est, quoniam ipsamet sententia iudicis non obligat condemnatum, vt ipse sit exequutor illius, sed ea conditione transfert dominium in fiscum: vt fiscus sit executor sententiæ illius. Ex quo sequitur, quòd ille condemnatus, si fiscus fuerit negligens in exigendis illius bonis: poterit præscribere intra tempus à legibus designatum. Hoc dixerim, nisi forte sit aliqua lex ecclesiastica, quæ impediat huiusmodi præscriptionem in pœnam hæreticorum. Deinceps agendum nobis est de triplici genere legum pœnalium: de quibus frequẽ ter dubitari solet: an obligent ad solutionem pœnæ ante sententiam iudicis, & quomodo obligent in foro conscientiæ? Huiusmodi leges sunt. Primò quæ feruntur de tributis soluendis. Secundò leges quæ prohibent cæsionem lignorũ in syluis alienis, vel non proprijs. Tertiò leges quæ prohibent venationem, piscationem, & aucupium præsertim columbarum in alienis columbarijs. DVbitatur tertio. Vtrum leges latæ de tributis Regi soluendis, obligent in foro conscientiæ ad soluendum, non solũ tributum, sed etiam pœnam impositam non soluenti intra tempus definitum? Pro cuius rei intelligentia supponendum nobis est ante omnia: tributa deberi ex iustitia ipsis Regibus, quanuis aliquando Reges ipsi, iniusta tributa soleant imponere reipublicæ. Nos autem loquimur de iustis tributis quorum iustitia inde colligitur: quoniam Reges te nentur ex officio seruare rempublicam in pace & in bello. In pace quidem, componẽ do lites ciuiles & puniẽdo malefactores potenter, etiam ipsos magnates. In bello autẽ , defendendo rempublicam ab inuasoribus iniquis, & insuper vindicando iniurias factas reipublicæ: ad quæ omnia necessariæ sunt opes ingentes, & etiam ad splendorem regium tam in cibo quam in multitudine ministrantium. Ergo cum ipsa respublica transtulerit suam autoritatem totam in Regem ea conditione, vt talia exequatur officia difficillima: tenetur ei tributa cōuenientia exhibere, vt decenter & conuenienter possit gubernare. Igitur quemadmodũ mercenario debetur merces ex iustitia cōmutatiua : multò magis ipsi Principi debetur ingẽs tributũ ꝓ labore & officij sui dignitate. Confirmatur prædictum fundamẽtum . Quoniam decimæ ecclesiasticæ debentur, ex iustitia ecclesiasticis ministris pro stipendio officij sui: sed non sunt minus necessarij in republica seculari princeps & ministri eius. Ergo respublica tenetur illos conuenienter sustentare pro dignitate officij sui. Hoc etiam fundamentum constat ex sacra Scriptura, imo Christus Dominus Matth. 17. Indicauit Reges terræ iustè tributa exigere dicens, "Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo." Et D. Hieronymus & Theophilactus aiunt, ꝙ Christus Dominus iussit ibi tributa dari Cæsari, & Apostolus ad Roman. 13. præcipit, "Reddite omnibus debita cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal." Et denique vniuersi Reges tam in populo Dei antiquo quam etiam inter gentes acceperunt sibi tributa semper à suis regnis. Ergo illa necessaria iudicata sunt ab omnibus gentibus vt respublica rectè gubernaretur. Obseruanda sunt tamen quatuor in iustificatione huiusmodi tributorũ . Primo quidem, quòd ipsi regno interest quòd Rex sit potentissimus & diues. Rursus regi etiam interest, quòd regnum sit locuples & abundet diuitijs, vt habeat vnde possit rex abũdā tia tributa recipere. Secundo quòd vtraq́ue pars nititur ad se trahere alterā in huiusmodi diuitijs. Et ideò regula cōponẽdi vtranq; partẽ desumitur ex fine officij Regis: quod quidem est considerare seipsum esse pro pter regnum, non autem regnum esse propter ipsum. Vnde ad sustentandam regiam magnitudinem seu magnificentiam, nō debet pati regnum, nisi tantum quantum satis est ad salutem regis. Quòd si circunstantiæ fuerint tales, quòd requirantur sumptus maiores solito: ita vt necessarium sit, quòd populus grauetur tributis, tunc tributa iusta erunt, si & ipse Rex in sua proportione similiter patiatur cum populo, & se se temperet à sumptibus superfluis: alioquin erunt tributa iniusta. Et ratio est, quia in tali euẽtu Rex non ordinaretur ad bonũ regni: sed potius ordinaret regnum ad seipsum tanquam ad finem, quod consueuit Turca tyrannissimus facere. Tertio obseruandum est, quòd postquā consiliarij Regis & procuratores regni conuenerunt in aliquo tributo & noua impositione iniusta: nihilo minus huiusmodi iniustitia toleranda est potiusquā admittatur rebellatio populi. Ratio est euidens: quoniam de duobus malis minus est eligendum. Est autem maximum malum regni diuisio & rebellatio ab ipsa vnitate, quæ est in vno Rege: sicut experientia compertum est. Tunc enim contingunt in populo maximi insultus latrocinia &c. Et quod peius est religio Chr̃iana patitur detrimẽtũ . Ergo Theologi prudentis & concionatoris officiũ erit, suadere populo, vt obediat mandatis Regis, nec exasperet populum manifestādo rationem iniustitiæ tributorũ , etiam si essent iniusta. Notandum est secundo, quòd in Hispania sunt duo genera tributorũ . Alterum est decima pars pretij eorum quæ venduntur, quod vulgo dicitur, Alcauala. Quod quidem impositũ est & originem habuit, quando Reges Catholici Ferdinandus & Isabela bellum moliebantur contra Regnũ Granatense, quod Sarraceni occupabant. Et in subsidium huius belli postulauerunt à regno necessarium tributum: & tunc Decretũ est, ꝙ daretur Regibus decima pars pretij eorum quę venderentur, quod vocatum est meritò Alcauala. Quia quidā de cōsultoribus adinueniẽs hũc modũ tributi, quod nō esset illustribus molestum, sicut illud quod vulgò dicitur, Pecho, dixit, Yo dire al que vala tanto y mas que pecho, y non sea pecho. Postea verò finito huiusmodi bello mansit huiusmodi tributum in corona Regia nō cũ tanto rigore, ita vt solueretur decima pars pretij, sed trigesima paulò plus minusve. Et huiusmodi pactum inter nos dicitur, Encabeçamientos de los pueblos y ciudades. Rex autem huiusmodi tributum aliquando transfert in alios vel donatione vel magnificentia Regia vel etiam venditione. ¶ Rursus est aliud genus tributi, quod soluitur propterea quòd merces aliquæ transuehuntur de regno in regnũ . Et quidem si per mare transferātur appellatur à nostris, diezmos del mar. Quæ autem per terram transferuntur dicuntur à nostris portazgo, & à Latinis vectigal. Tertiò notandũ est pro explicatione huius tributi, ꝙ sunt aliquæ leges quæ prohibent aliqua transferri de regno in regnum, sub certa pœna: & huiusmodi leges nō sunt propriæ de tributis, sed sunt leges pœnales, de quibus iudicandum est secundùm decisionem dubij præcedentis. Non enim obligant ad solutionem pœnæ ante sententiam iudicis, quantum libet aliquis per fraudem & dolum se se occultauerit ad transferẽdas merces vel pecunias de regno in regnum Aliæ verò sunt leges quæ nō prohibent, sed potiùs admittunt & præsupponunt aliqua transferri de regno in regnum: sed imponũt transferentibus aliquod tributum Regi soluendũ . Et istæ leges propriè sunt tributariæ. HIS ita constitutis arguitur primo pro parte affirmatiua. Id quod debetur ex iustitia cōmutatiua , soluendum est ante omnem iudicis sententiam: sed iusta tributa debentur Regi ex iustitia commutatiua, vt dictum est, ergo quilibet tenetur ea soluere antequam exigantur. Arguitur secundò. Quoniam publicani, quos vulgò dicimus alcaualeros, vel arrendadores, dato pretio Regi emunt huiusmodi tributa, ergo qui non soluunt tributa iniuriā faciunt istis hominibus, qui titulo emptionis habent ius ad ea percipiẽda . Et denique multi magnates in regno siue alias diuites emunt à Rege oppida multa cum iure percipiendi huiusmodi tributa, ergo illis etiam fiet iniuria nisi tributa soluātur ante iudicis sententiā vel ministri exequutionẽ . Ad hāc dubitationem Summa Angelica in verbo pedagium, quæst. 6. asserit vniuersaliter partem negatiuā . Sed opposita sentẽtia est communis doctoribus Theologis & Iurisperitis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio certa naturali ratione & secundùm fidem. Tributa de quibus cōstat esse iusta, soluẽda sunt ante iudicis sententiā cũ eis cōditionibus , quæ lege aut vsu admittuntur. De quibus dicemus sequentibus cō clusionibus . Ista conclusio non aliter probatur quam ex fundamento primo & rationibus eius. ¶ Secunda conclusio sit specialiter de tributo, quod dicitur alcauala. Qui merces suas vendit bona fide, idest, absq; dolo & fraude interueniente in illis occultandis, si fortè id faciat ignorante publicano, non tenetur huiusmodi tributũ ipsemet reddere. Si autem aliquis dolo & fraude vtatur in occultanda venditione rei, tenetur in foro conscientiæ reddere huiusmodi tributũ ante iudicis sententiam, & antequā exigatur ab ipso publicano ignorante. Probatur prima pars cōclusionis , quia huiusmodi tributum semper in Hispania visum est durum post bellum Granatense: & propterea mitigatũ est à Regibus, vt non exigatur decima pars sed tricesima plus minusvè & cum conditionibus, quæ tributum reddant suauius, videlicet, ꝙ venditor soluat illud tributum quando requisitus fuerit. Esset enim durissimum & intolerabile, ꝙ qui vendit rem suam necessitate coactus, teneatur ipsemet quærere publicanum & reddere illi decimam partẽ pretij, & hoc est receptissimũ iam in Hispania inter viros timoratę cōsciẽtiæ & doctissimos, ꝙ huiusmodi venditor non teneatur soluere huiusmodi tributũ , nisi fuerit requisitus. Ex quo sequitur, ꝙ lex quædam 120. quæ habetur en el quaderno de las alcaualas, quæ præcipit, ꝙ venditor intra quinq; dies notam faciat publicano venditionem, nunquam fuit vsu recepta: vtpote quæ reputata est acerbissima. Secunda vero pars conclusionis probatur. Quia hoc genus tributi cũ prædictis conditionibus & moderaminibus iustum est, & debetur ex iustitia cōmutatiua , ergo tenetur vẽditor qui vsus est fraude & dolo, in foro conscientiæ restituere. Tertia conclusio. Venditor etiā qui vsus est fraude & dolo, non tenetur ad restitutio nem transacto biennio. Probatur ex. l. 129. in citato quaternione. Vbi præfigitur ipsi publicano tempus biennij intra quod possit huiusmodi tributa exigere. Imo in quibusdam mercibus quæ non venduntur corā tabellione, præfigitur illi spatium duorũ mensium, intra quod possit exigere tributa, ergo cum ista conditione obligantur venditores soluere tributum. Quarta conclusio. Vt in plurimum in oppidis particularium dominorũ , qui sunt vassalli Regis, etiam qui vtuntur fraude & dolo non tenentur ad restitutionem aliquā faciendam huiusmodi tributi. Imo propriè non est fraus aut dolus, sed cautela occultare venditionem mercium suarũ . Ratio est, quia vt in plurimum isti domini exigunt tributa cum maiori rigore quam ipse Rex: quod est iniquissimum, quia Rex ipse non dedit illis maiorem potestatem, quam ipse haberet in exigendis tributis. Diximus autem regulariter, quoniam aliqui sunt domini oppidorum, qui non exigunt tributum acerbius quàm ipse Rex, ergo istis soluendum est tributum iuxta conditiones secundæ conclusionis & tertiæ. Vltima conclusio. Qui bona fide merces vel res alias transferunt de regno in regnum, si portitor non adsit qui exigat portorium: non tenentur ipsi quidquam soluere. Si autem mala fide, scilicet, vtendo fraude & dolo occultant transitum mercium, tenentur ad restitutionem tributi sicut dictũ est del alcauala. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd quāuis ipsa respublica teneatur ex iustitia commutatiua sustentare Regem, tamen sufficiẽter hoc præstat per impositionem tributorum cum illis cōditionibus , quæ efficiunt suauior atributa: ac proinde qui soluit tributa cũ illis cō ditionibus , non tenetur ad aliquid amplius. Ad secundum & tertium argumentum respondetur, quòd tam publicani quam domini oppidorum recipiunt ius percipiendi illa tributa cum illis conditionibus. Vnde qui seruat illas conditiones non facit eis iniuriam. Hactenus de tributis. DVbitatur quartò, Vtrùm qui ligna cæ dunt in alienis syluis vel colligũt syl uestres glandes, castaneas, vel etiam qui pascunt in alienis pascuis sua pecora, teneantur ad restitutionem in foro conscientiæ ante omnem iudicis sententiam. ¶ Arguitur primò pro parte affirmatiua. Isti lædunt iustitiam commutatiuam, ergo tenentur restituere. Probatur antecedẽs . Quia damnum inferunt in alienis bonis. Arguitur secundò, & confirmatur. Quia isti sunt verè fures, & sic appellantur. ff. arborum furtim cæsarum, maximè in. l. 2. Et probatur, quia vsurpant rem alienam inuito domino. Sed dicet aliquis ꝙ hoc argumẽtum non procedit de vicino qui cædit ligna in sylua sui oppidi, quoniam illa sylua cōmunis est. Sed contra replicatur: quia non minus est fur, qui compilat publicum ærariũ , quàm qui surripit pecuniā à proximo, imo ille magis punitur: quia grauius peccat, ergo nō minuitur obligatio restituẽdi per hoc ꝙ quis cędat ligna in sylua cōmunitatis ipsius. In hac difficultate dissoluenda, quidā doctores graues sunt plus nimio scrupulosi. Nā Ioānes de Medina in. C. de restitutione. quæst. 12. asserit vniuersaliter partẽ affirmatiuam, nisi forte excusentur omnes isti ex aliquo statuto vel voluntate interpretatiua domini syluæ: qui videtur esse cōtentus ipsa pœna, quando capiuntur homines cædentes ligna. Sed Castro lib. 1. de potestate legis pœnalis. c. 10. corol. 1. asserit, omnino cōdẽ nādos esse lignatores, qui in alienis syluis ligna cędũt : & inuehitur vehemẽter in cōfessarios qui illos absoluunt absq; restitutione. PRO decisione veritatis notandũ est, ꝙ syluæ quædā sunt cōmunitatis : aliæ vero sunt adiudicatæ particularibus personis. Et istæ sunt in duplici differentia. Quædam enim adiudicatæ sunt particulari personæ ab ipso Rege vel à republica: aliæ vero possidentur à particulari persona, titulo plantationis in proprio fundo: quoniam ipse plantauit syluam vel antecessores eius à quibus illā hæreditauit vel emit, &c. ¶ Secundo notandum, quòd quando non constat de isto secundo titulo, præsumendum est ꝙ priori titulo possidetur sylua ab aliquo particulari. Et ratio est, quia is qui secũdo titulo possidet, semper curat diligenter huius rei testimonium habere vel proferre. Sit ergo prima conclusio. Frequens lignorũ cæsio in alienis syluis, quæ sunt communitatis, peccatum est contra iustitiam legalem. Ratio est, quia semper est lex vel statutum in ipsa communitate, vt non cædantur ligna de sylua communi: nisi certis temporibus & cum certa moderatione, ergo cũ iustitia legalis respiciat bonum commune, ipsi particulares tenentur secundùm legem non destruere syluam, sed conseruare, & peccatum erit contra iustitiam legalem frequenter ligna cædere extra tempora determinata. Non autem audeo semper cōdemnare eos peccati mortalis, nisi quando notabile detrimentum fit in ipsa sylua, attenta proportione quantitatis & magnitudinis ipsius syluæ. Tunc enim erit peccatum mortale. Secunda conclusio. Qui cædit ligna in syluis alienis etiam priuatæ personæ, quas tamen non constat esse consitas à particulari persona, non tenetur ad aliquam restitutionem: nisi fortè syluam deuastauerit, quòd vulgo dicitur, talar. Probatur prima pars conclusionis. Si ab initio syluæ essent adiudicatæ siue oppidis siue particularibus personis ea conditione, vt ipsis dominis liceret impunè materiam inde cædere: alijs tamen liceret, sed non sine aliqua pœna, tunc ipsi lignatores nō tenerentur ad restitutionem: sed tantum soluere pœnam dum caperentur. At vero ita se res habet quòd oppidis & huiusmodi priuatis personis hac lege & cō ditione , saltim interpretatiua, adiudicatæ sunt syluæ: quod etiam constat ex consuetudine, ergo non tenentur nunc ad restitutionem. Probatur minor. Quoniam arbores syluestres quas sua sponte terra producit, aut certè minima humana industria, sunt maximè necessariæ humanis vsibus, ergo non decebat, ita appropriari dominis sicut appropriantur arbores, quæ maiore indigẽt diligentia, ergo. Minor illa vera est. Confirmatur. Quoniam ad quietem conscientiarum hominum pertinebat, vt hoc modo adiudicarẽtur syluæ: quia moraliter loquendo necessitas frequens & communis earum vsus cogit homines ligna de syluis cædere. At vero ad quietem cōscientiæ quo ad fieri potuerit, reficienda sunt & reducen da omnia commoda temporalia reipublicæ, ergo meritò sic arbitramur: eo vel maximè quòd parùm incommodatur respublica, & particulares maximè accōmodantur : & sufficienter conseruatur sylua cum illa pœna, ergo absq; aliquo dubio hæc sententia potest teneri & practicari. Hoc ipsum probatur ex more & vsu non solum lignatorum quorum nemo existimat teneri se ad aliquam restitutionem: sed etiam ipsorum iudicum, qui capiunt huiusmodi lignatores ligna cædentes, non enim obligant ad restitutionem ipsorum lignorum: sed tātum ad statutam pœnam. Secunda vero pars probatur. Quoniam qui depopulatur syluam etiā proprij oppidi, peccat contra iustitiā commutatiuā , ergo. Probatur antecedens. Quoniam ille tollit & destruit à domino syluæ ius quod habet ex iustitia commutatiua ad ipsam syluā , & ad vtilitatem illius, tam pro communitate quàm pro particularibus, ergo qui isto modo deuastat syluam, tenetur ad restitutionem. Et hoc probat replica facta in secundo argumento. Tertia conclusio. Qui cædit ligna in aliena sylua, quam constat esse plantatam à domino in proprio fundo, tenetur ad restitutionem damni illati ante omnem sentẽtiam iudicis. Ratio est, quia plantatio syluæ in proprio fundo est perfectus titulus propter quem sylua appropriatur perfectè ipsi domino: ita vt ipsi soli liceat colligere fructus & ligna cædere, ergo qui inde aliquid accipit tenetur restituere, sicut qui accipit ex vinea vel ex messibus alienis. Hanc conclusionem probant argumenta facta in principio huius dubij. Et probatur adhuc, quia ille qui plantauit syluam in proprio fundo, priuauit se alijs commoditatibus & fructibus terræ illius, ergo qui inde aliquid accipit, perinde atque si acciperet ab alijs fructibus quos ille dominus poterat habere ab illo fundo: tenebitur ad restitutionem. ¶ Nihilominus sit quarta conclusio, quæ præcedentem moderatur. Graue damnum & insigne requiritur, vt qui ligna cædit in huiusmodi syluis, obligetur ad restitutionem sub peccato mortali. Explicatur ista cōclusio ex differentia, quæ inuenitur inter obligationẽ ad restituendũ damnum datũ in huiusmodi syluis & in alijs. Etenim in alijs sola populatio & deuastatio obligat ad restitutionem. Quæ vero dicatur depopulatio vel deuastatio relinquitur arbitrio boni viri iudicandum. At verò in sylua de qua loquimur in hac cō clusione , etiam citra depopulationem, obligamus ad restitutionem. Cæterum vt obligemus sub mortali peccato, requirimus graue damnum datum syluæ domino. Hoc autem graue damnum aliter iudicatur pro diuersitate qualitatis materiæ. Etenim ad grauem materiam in furto, minor requiritur quantitas in auro, quàm in argento. Similiter in rebus quas sponte terra ipsa producit, maior quantitas requiritur, vt materia sit grauis, quam in illis rebus quas frequens humana industria produci facit. Cum igitur syluestres arbores consitæ à domino syluæ requirunt minimam industriam: requiritur magna quantitas vt sub peccato mortali obliget restitutio. Et dixerim ego iudicio meo, esse peccatum mortale integram arborem detruncare. Et ratio est, quia quanuis in colendis huiusmodi arboribus non requiratur frequens industria: tamen multo tempore procreantur: & postquam procreatæ sunt huiusmodi arbores, multũ fructum afferunt, & vtilitatem annualem, ergo priuare dominum hac vtilitate ad multos annos, grauis materia est & mortale peccatum. Cæterum ramos ex huiusmodi arboribus cædere, vix erit peccatum mortale: nisi sit frequens cæsio. Quinta conclusio. Quod dictum est de arboribus syluestribus, dicendum est de illarum fructibus ita videlicet, ꝙ in syluis in quibus licet ligna cædere, licebit etiam colligere fructus arborum. In syluis autem in quibus non licet ligna cædere, non licebit neque fructus illorum accipere. Probatur conclusio. Quia fructus sequitur naturā & cōditionem arboris, & eodem modo applicatur suis dominis, qualiter & applicantur syluæ, ergo ita iudicandum est, Vtrũ liceat vel non liceat fructus colligere, & vtrũ accipientes teneantur restituere, sicut supra iudicauimus de cæsione lignorum. Et confirmatur. Quia fructus etiam arborum vtiles & necessarij sunt in varios vsus, videlicet, ad ignem, ad pastum pecorum & hominum, sicut & ipsæ arbores, ergo & idem iudiciũ erit de vtrisque. Sexta cōclusio . Qui pascit pecora in syluis alienis, si huiusmodi syluæ circumseptæ sunt, tenetur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam: si verò prata non circumdata sint, qui pascit herbam illorũ , non tenetur restituere: sed subiacebit pœnis taxatis à lege. Prima pars probatur. Quia sicut consertio & seminatio syluarum tribuit ius & dominium perfectum seminanti domino: ita similiter circundare prata, tribuit ius & dominium perfectum suis dominis, ergo qua ratione qui cædit ligna syluarum quæ appropriata sunt titulo plantationis, tenetur restituere ante iudicis sententiam: ita etiam qui pascit herbam prati circundati contra voluntatem sui domini, tenebitur restituere. Et confirmatur. Quia vt diximus de præcedentibus, herba prati peruia est, & indiget sua custodia, ergo si ipsa iam septa est & perfectè appropriata domino, tunc qui illam pascit tenetur restituere. Ex quo sequitur secunda pars conclusionis, quòd videlicet si prata non sint peculiari titulo adiudicata perfecto domino, non tenebitur restituere nisi fiat maxima deuastatio prati. Ad primum respondetur, quòd peccatũ cædentis ligna in sylua, non est contra iustitiam commutatiuam, nisi in syluis appropriatis titulo plantationis: & quando fuerit magna depopulatio. Et ita non semper tenentur lignatores ad restitutionem. Ad secundum respōdetur , quòd ille propriè loquendo nec furatur neque appellabitur fur, quia non accipit alienum simpliciter. Nam quando syluæ & nemora donā tur , aut sunt reipublicæ, nō perfectè subduntur dominio illorum: sed tantum quantùm ad hoc quòd ipsi vtantur & possideant talem syluam qualiter libuerit sine peccato & sine pœna. Alij verò cum pœna taxata & sententia ista à iudice poterunt eisdem syluis vti: & ita leges inductæ abusiuè & impropriè loquũtur appellantes fures eos qui sic cædunt ligna. Ad tertium respondetur, quòd quæ reponuntur in ærario ciuitatis, omnino sunt appropriata dominio reipublicæ in cōmo dum singulorum ciuium. Vnde qui compilat ærarium, tenetur restituere nō aliter atq; fur & latro. Verum tamen syluæ & ligna & herbæ camporum non ita sunt appropriatæ: sed vt diximus appropriatione imperfecta & dominio diminuto. Et hoc fit propter maximam necessitatem talium rerum, quas non decet omnino appropriari dominis, ita vt reliquis ciuibus non liceat aliqua via vti illis ad supplendam suam indigentiam. Ex quibus sequitur primo, quòd arbores hortenses & similiter fructus eorum qui accipit: tenetur restituere; quia similiter deputati sunt & circumsepti, & indigent peculiari industria & custodia. Secundò sequitur, quòd quando feruntur excommunicationes contra cæsores lignorum, solùm obligant illos de quibus diximus, quòd teneantur restituere etiamsi excommunicatio omnes videatur respicere: quia illi solum peccant mortaliter qui contra iustitiam commutatiuam cædunt ligna, & excommunicatio solum ligat, supposito peccato mortali. Tertiò sequitur, quòd episcopi imprudenter imo perperam concedunt huiusmodi excommunicationes: quia peccata ista etiamsi procedant contra iustitiam cōmutatiuam : tamen communia sunt & frequentia, quæ vix à lignatoribus & pastoribus euitantur. Vnde in Concil. Trident. Sessio. 25. de reformat. ca. 3. præcipitur ne excommunicationes ferantur pro delictis vulgaribus. DVbium aliud est, Vtrùm qui venatur in alienis montibus & nemoribus, & qui piscantur in alienis fluminibus, aut denique qui aucupantur in alienis locis, & maxime ex columbarijs, teneatur restituere damnum illatum ante iudicis sententiam. De qua materia disputant Scholastici in. 4. Sententiarum quæst. 15. Summistæ verbo venatio, & verbo restitutio. Ioan. Medina in cap. de restitutione quæst. 12. Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 12. Soto lib. 4. de iustitia quæst. 6. art. 4. Nauar. in Manua. ca. 17. quæst. 120. Couar. in relect. supra regula peccatum. §. 8. PRO explicatione huius rei, tria animaduertenda sunt. Primum est, supposito quòd Princeps iustis de causis potest interdicere venationẽ , piscationem, & aucupiũ . Prima ratio est quæ desumitur ex tẽpore : quare iustè interdicātur huiusmodi. Vt ꝙ v. g. instet tẽpus , quādo animātia edunt suos partus: aut in tẽpore frigoris & niuiũ , quādo facile animātia capiũtur , & ita fit magna deuastatio illorum. Secunda causa est, propter modũ & instrumẽta quibus aliqui venatores vtuntur: qui cedunt in perniciem ipsorũ animantiũ & reipublicę . De quo vide. l. 40. tit. vlt. c. 8. in Regijs ordin. & etiā in Repertorio Pragmat. Caroli V. lib. 8. tit. de las ca ças. specialiter videantur duæ leges editæ à Carolo ipso V. apud Matritũ , anno 1552. Tertia causa quare venatio vel piscatio interdicitur est, ratione loci: quia, videlicet, locus aut feræ vel aues ibi existẽtes applicatæ sunt alicui dño in particulari à republica vel à principe. Et in præsenti non quęrimus de venatione aut piscatione quæ fit cōtra legẽ prohibentẽ ratione tẽporis aut instrumẽ torum ; manifestũ est enim, ꝙ isti venatores peccāt cōtra leges, & tenẽtur luere pœnas taxatas facta cōdemnatione , sed loquimur de venatiōe vel aucupio interdictu, ratione tertia. ¶ Secũdo nota ꝙ applicatio ista ferarum vel auiũ aut pisciũ potest fieri tripliciter. Primò, quia locus vbi existũt ferę vel pisces vel aues applicātur alicui domino: qualiter applicata sunt Regi Catholico Philippo II . nemora quę circũstant Matritũ . Quod potuit fieri rationabiliter dupliciter. Primò, quia hoc respublica gratuitò potuit donare. Secũ dò , quia ipse Princeps potuit sibi deputare ista loca, etiā nō cōsentiente republica, quia in hoc Rex vtitur iure suo. Decet enim maiestatẽ Regiā , quædā loca in Regno sibi designare recreandi animi gratia, etiā renuẽte cōmunitate . Verũtamen hoc moderatè debet fieri: ita nempe vt nec plura loca, nec magna sibi vsurpet contra vsum & cōmoditatẽ populorũ . Vtrũ verò Reguli idipsum possint facere? Respondetur negatiuè, sed suis facultatibus possunt emere agros, vel petere à republica vt nemora sibi constituant. Poterunt tamen interdicere venationẽ suis oppidanis certis temporibus & locis ex causis congruentibus: hoc enim expedit ipsi communitati. Secundo modo potest fieri hæc applicatio à Principe, qui inter dicit venationem aut piscationem talis loci existẽtis sub dominio alicuius priuatę personæ: quod potest fieri iustè, licet non debeat frequenter, quia venatio & piscatio vidẽtur esse de iure gentium. Vnde non debent totaliter vel quasi totaliter impediri. Tertia applicatio fit quādo dominus priuatus vallat & circundat locum suum, syluam aut stagnum vbi existunt feræ & pisces, quod pro suo libito potest facere. Tertiò nota, ꝙ damna quæ sequuntur ex huiusmodi venationibus vel piscationibus interdictis, debẽt restitui in integrum dominis locorum in quibus fiunt damna. Et confessarij non possunt absoluere damnificantes, nisi restituant: & cauti debent esse in prospiciendo lucro cessante & damno emergente. Vt si v. g. seminentur agri & plantentur vineæ, si fructus in spe recipiendi pereant propter feras, si etiam incumbant custodiæ ipsi agricolæ taliter quòd desistāt ab alijs laboribus sibi proficuis. Si etiam infestentur occasione nemorum custodibus & ministris ipsius Principis. Hæc enim omnia & similia expendenda sunt à confessario: alias sibi imputabuntur ad peccatum huiusmodi damna. HIS suppositis, quæ sunt fundamenta huius materiæ, & quæ communiter recipiuntur, est modo difficultas proposita de obligatione ad restitutionem. Et pro parte affirmatiua arguitur primò ex. l. 16. titul. 18. Part. 3. Et. §. feræ. Instit. de rerum diuisione. vbi habetur, quòd qui in alienis syluis venatur aliquam feram non manet dominus illius, ergo tenetur restituere. Probatur consequentia, quia retinet alienum. Secundò arguitur. Recte applicantur loca ista & feræ aut pisces priuatis dominis, ergo iustè possident ac subinde iniustè accipit piscator & venator: & tenebitur restitue re. Confirmatur. Quia facta applicatione loci, si quis vsurparet illum aut partem illius, esset iniustus & teneretur restituere: vt manifestum est, ergo etiam ille qui accipit feram aut pisces, ita enim applicantur huiusmodi feræ prædictis dominis, sicut & loca in quibus existunt. Tertiò. Venator aut piscator accipit alienum, inuito domino, ergo iniustus est & tenetur restituere. Antecedens patet, quia do mini syluarum & fluminum maxime resistunt huiusmodi venationibus. Quartò. Si isti venatores non tenentur restituere, ergo manent cum dominio venationis & piscationis. Consequens est falsum, ergo. Minor probatur, quia non habẽt aliquem titulũ in quo fundetur tale dominium. Non enim iniqua acceptio & clancula , & furtiua venatio præstantius, sicut in iure habetur, quòd fraus & dolus nemini patrocinantur. IN huius dubij solutione sunt tres sententiæ. Prima quæ asserit, quòd istæ applicationes & reseruationes venationum & piscationum sunt iniustæ omnino: ac subinde venatores non peccant contra iustitiā , nec tenentur restituere. Ita multi ex Iurisperitis, quos refert Couar. vbi supra, sentiunt. Secunda sententia est ipsius Episcopi Couar. vbi supra, ꝙ nō teneantur isti venatores restituere omnem prædam: verũtamen tenentur restituere damnum illatum domino illius fundi . v. g. si dominus voluit exercere venationem aut piscationem, & tantũ accepit paucas feras, duas vel tres, vel pisces paucos: quia præuentus est ab alio iniquo venatore vel piscatore deuastante magnam partem prædæ: ait quòd iste venator tenetur restituere eam quantitatem ferarum aut piscium, quam probabiliter caperet verus dominus, si non præueniretur ab illo. Tertia sententia eorum qui dicũt , quòd venatores non tenentur restituere quæ ceperunt, nec damnũ illatum: nisi fiat magna deuastatio aut strages ferarum aut piscium. PRO decisione huius difficultatis iuxta doctrinam præcedentis dubij decisiuā , cui proportionatur præsens difficultas; Respondetur & sit prima conclusio. Qui venatur in montibus patentibus & non circumseptis cuiuscunque sint huiusmodi mō tes , non tenetur restituere, nisi faciat magnam deuastationem ferarum. Et hoc ipsum dico de piscatione in fluminibus patentibus & cōmunibus . Probatur primò, quia venatio & piscatio: similiter feræ & pisces sunt cōmunes de se, & illis gaudent rationabiliter oppidani, & quicunq; etiā plebani, ergo quādo montes aut flumina donantur & applicātur alicui in particulari, existimādũ est rationabiliter quòd non est illi translatũ dominium ita exactum & perfectũ , vt nullus possit venationem & piscationem exercere, se subijciendo pœnis statutis pro conseruatione piscium & ferarum. Quod patet, maxime si aduertamus quæ de cæsione lignorum dicta sunt. Qualiter, videlicet, dominium sit imperfectum. Ex quo prudenter collegimus lignatores non teneri ad restitutionem. Ita ergo in proposito dicẽdum est de piscationibus & venationibus, quas omnino auferre à vulgo, iniquum esset & durum nimis. ¶ Secunda pars conclusionis probatur. Quia talis venator tollit ius quod habet verus dominus super animantia aut pisces, ergo. Antecedẽs patet, quia tollit materiam venationis & piscationis, quā dominus loci illius poterat exercere. Et confirmatur. Quia grauiter lædit rem alienam, qui facit huiusmodi stragem, ergo contra aliquā virtutem peccat, & non nisi cōtra iustitiam commutatiuam, ergo tenebitur restituere. Secunda cōclusio . Venator qui capit animalia existentia intra nemora circumuallata, tenetur restituere damnum illatũ , & etiā animalia & aues. Et idem dico de piscibus reseruatis in stagno. Et quidem de damno dato communis sententia ita tenet. De restitutione verò animaliũ , probatur. Quia per inclusionem illam, quæ fit medio vallo, manet dominus perfectus & perfectum habet dominium omnium eorum: quæ reseruantur in talibus nemoribus, ergo iniustitiam committit, qui animalia extrahit aut aues. Et quidem certum est, quòd qui iustè potuit circumuallare montem aut stagnum, iuste etiā possidet: quæ ibi reseruantur? Hęc conclusio certa est, si loquatur de animalibus & auibus mansuefactis, vel quæ non possunt extra exire, vt sunt cuniculi & lepores inclusi. Si autem loquatur de feris & auibus quæ possunt vltrò exire, non ita certum est. Nihilominus tamen est satis probabile quòd de ijs etiā verificetur conclusio: quia etiam huiusmodi peculiariter deputata sunt & pertinent ad tale nemus. Sed cōtra . Nam possessor talis mōtis non habet dominium supra huiusmodi feras liberè exeuntes, ergo venator non tenetur restituere, licet intra montem capiat illas. Et confirmatur de aui bus quæ liberè volant, & ita vagantur, ac si non haberent habitudinem aliquam ad fundum illud. Respōdetur tamen ad argumentum, primo negando consequentiam, quia licet possessor talis loci non haberet dominium supra animantia: habet tamen ius, vt quando libuerit possit ea occidere in propriam commoditatem: & hoc iure priuatur à venatore, quod non potest restitui cō mode , nisi restituatur animal occisum. Secundo respondetur negando antecedens, & ad probationem dico, quòd eodem argumento probares, quod aqua quę intrat & labitur hortum meum, non sit mea: quia statim postquam egreditur à mea hæredita te, aliena efficitur. Ita etiam in proposito dicendum est. Ad cōfirmationem , fateor mihi videri nimis durum, quòd qui aucupantur aues feraces seu liberas, vt sunt perdices intra nemus alienum, obligentur ad restitutionem: quia nullus videtur titulus præstans efficaciter dominium illarum possessori illius montis. Non enim est titulus proprietatis & possessionis iustæ, qualiter locus ipse est possidentis. Neque etiam est titulus generationis & procreationis prouenientis ex tali fundo: qua ratione arbores & herbæ possidentur à domino illo, neque etiam est titulus custodiæ aut reclusionis: quia aues illę liberè volantes nō reputantur nec astringuntur custodiæ aut reclusioni. Quocirca ego non obligarem istum captorem ad restituenda ista volatilia. Licet oppositum sit probabile propter autoritatem asserẽtium . Tertia conclusio. Qui venantur animalia exeuntia extra septa nemoris, non tenentur illa restituere: etiamsi talia animalia consuetudinem habeant eundi & redeundi ad nemora. Probatur primò. Quia ista animalia postquam vagantur communia sunt iure naturæ, ergo non manent sub dominio possessoris illius montis. Antecedens patet, quia postquam exeunt, iure naturæ omnino liberè vagantur, ergo. Secundò. Si Petrus v. g. manucapiat feram aut auem & illa effugiat, quam postmodum Paulus accepit, profecto eo ipso quòd effugit manus Petri, etiam effugit eius dominium, & subijcitur dominio Pauli capientis, ergo à simili postquam animal effugit syluam, & auis egrediatur, potest possideri à quolibet capiente, & non manet sub dominio antiqui possessoris. Antecedens ab omnibus conceditur: & probatur cōsequentia . Quia animal captum à Petro magis subijcitur dominio Petri quam animal existens in sylua subijciatur domino illius syluę . Tertiò, quia columbæ vt statim patebit, postquam egrediuntur vltra leucam à columbario, possunt occidi & efficiuntur occisoris, etiamsi consuetudinem habeant eundi & redeundi ad propria columbaria, ergo à simili dicẽdum est de animalibus & auibus egredientibus à locis circumseptis. Sed contra est argumentum, quo conuincũtur aliqui doctores ex. l. naturali. §. seruos. ff. de acquirendo rerum dominio. &. §. ijs igitur animalibus. Instit. de rerum diuisione. & in. l. Regia tit. 28. l. 22. Part. 3. vbi approbatur regula quæ dicit, quòd animalia quæ habent consuetudinem eundi & redeundi ad sua loca, tandiu censentur esse domini illius loci, quandiu seruant consuetudinẽ eundi & redeundi, ergo qui capit ista animalia quæ reuertuntur ad propria loca, iniustitiam facit & contra voluntatem veri domini. Respondetur nihilominus quòd regula ista interpretanda est de animalibus quæ mansuefacta sunt & discedunt & redeunt. Ita gloss. in dict. §. ijs igitur. & colligitur exemplis ipsis adductis à legibus in argumento memoratis. Nam prima lex ponit exemplũ in ceruis mansuefactis. Et lex Regia ponit exemplum in anseribus & faisanis, accipitribus, & cignis, quæ mansuescunt. Idem dico de piscibus qui forte irrepserint per rimulas stagni, aut ex paludibus circumuallatis, fiunt enim capientis. Ex quibus sequitur primò, quòd postquā animal egrediens à nemore obsito, occiditur & capitur, ita efficitur illius capientis, vt etiam si dominus nemoris assistat & velit tale animal repetere, non habetius, quia per egressum animalis & captionem alterius, illud amisit. Sed quid si venator occiderit feram, & antequam illam manucapiat adueniat dominus nemoris volens illam accipere? Respondetur, quòd habet ius ad illam sibi assumendam, quia vsque dum capiatur à venatore non est illius. Et ita dominus nemo ris babet ius, vt si feram inuenerit nondum captam eam sibi arripiat. Colligitur ex. l. naturalem. §. illud. ff. de acquirendo rerum dominio. vbi dicitur, quòd venatores per captionem comparant sibi dominium. Sed contra. Nam si postquam venator occiderit feram, aut lethali vulnere percussam insequitur, habet ius vt ipsam capiat, sic adeò quòd si qui occurrerint, non possunt illam feram sibi assumere aut occultare, ergo occisio aut percussio ante manucaptionem præstat ius venatoribus. Respōdetur , quòd absque dubio occisio aut percussio tribuunt ius quasi in via & in spe: si tamen venator persequatur animal, & sua industria facile possit illud comparare, nō iustè impeditur à pastoribus vel occurrentibus. Secus est de possessore nemoris, qui quousque capiatur animal in re, habet ius ad ipsum non obstante percussione venatoris. Hoc dixerim nisi propter rationabilẽ causam leges quandoque decernant oppositũ : quod factum est in aliquibus partibus, vt refert Couar. vbi supra. Idem etiam intelligo de feris vltro egredientibus. Cæterum si venator arte aut violenter alliciat & extrahat feras aut pisces à locis in quibus reseruātur , non potest illas capere: & tenetur restituere perinde ac si intra nemus illas acciperet. Secundò sequitur, quòd animalia mansueta & etiam mansuefacta, etiamsi egrediantur à montibus circumseptis, nō potest venator illa sibi accipere, quia māsueta sunt & vbique pertinent ad possessorem nemoris. At vero quia mansuefacta consuetudinẽ amittunt aliquando eundi & redeundi, & multo tempore extra syluam commorantur vt non censeantur iam pertinere ad talem syluam, tunc prudenter censendũ est idem de illis sicut de feris. Quarta conclusio. Qui aucupatur columbas intra alienum columbarium, aut vero prope ipsum, tenetur restituere & damnum & columbas. Probatur. Quia columbæ istæ sunt sub dominio possessoris columbarij duplici titulo. Primò, quia ibi recluduntur & quasi domi reseruantur. Secundò, quia peculiari custodia & cura sustentantur, ergo qui columbas aucupatur intra vel prope columbarium, tenetur restituere. Et suppono ꝙ columbaria ista iustè construantur & etiam iustè conseruentur absq; iniuria vicinorum & conformitur ad leges positiuas regni. Nam si secus res habeat, nullum acquirit ius constructor talis columbarij super columbas ibi iniquè reseruatas. Quinta conclusio. Qui aucupatur columbas intra leucam à columbario peccat, non tamen tenetur restituere illas. Prima pars probatur, ex l. Henrici Tertij Regis Hispaniæ qui præcepit, quòd nullus intra leucam aucupetur colũbas alienas, ergo cum lex ista iusta sit, obligat in conscientia ex iustitia legali. Eademq́ue confirmata est à Carolo Quinto apud Matritum, Anno 1552. Secunda pars conclusionis quæ videtur contra Sotum & Couarruuiam. Probatur, quia lex huiusmodi, non aufert nec confert dominium columbarum exeuntium à columbario alicui: nec de dominio verbum loquitur. Ergo qui aucupatur intra leucam non tenetur restituere. Probatur cōsequẽtia , quia istæ columbæ postquam exeunt & vagantur non sunt possessoris columbarij, nec à lege illud habent, ergo erunt capientis. Quod cōfirmatur , quia columbæ istæ feraces sunt, ergo qui extra locum eas ceperit efficitur iustè dominus illarum: sicut diximus de feris egredientibus à vallatis locis. Et hæc omnia intelligenda sunt, si non inferatur graue damnum aut magna strages in columbario quod prudenter iudicandum est. Ad primum argumentum respondetur, quòd leges illæ loquuntur de animalibus mansuetis & quandiu consuetudinem retinent eundi & redeundi ad proprium locũ . De animalibus autem feracibus sequendæ sunt regulæ prædictæ. Ad secundum argumentum respondetur, concedo quòd applicatio nemoris lignorum & animaliũ iustè fit & iustè possidetur. Vnde argumentum conuincit, quòd qui tollit hoc ius iniustitiam committit. Cæ terum qui venatur in montibus patentibus, non tollit propriè ius: sed vtitur iure suo, ꝙ luendo pœnas venetur animantia intra mō tem . Similiter qui feras exeuntes à montibus circumuallatis ceperit, vtitur iure suo: quia animantia ista sicut iure vagantur, iure etiam capiũtur à quolibet indiscriminatim ¶ Ad confirmationem respondetur, quòd diuersimodè applicatur locus & arbores: quam animātia . Nam locus & ligna ibi perseuerāt vinculo naturæ. Feræ autem & aues iure naturæ possunt vagari. Ad tertium respondetur, quòd venator ille non accipit alienum perfectum: sed ꝙ habet aliquam dependentiam à casibus supra commemoratis. Ad quartum respondetur, quòd habet titulum venator iure naturæ, & similiter iure positiuo legibus concedentibus, quòd per manutentionem comparetur dominium feræ aut piscium aut auium. ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm aliquis debeat restituere quod non abstulit? AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd aliquis debeat restituere qđ non abstulit. Ille enim qui damnũ infert alicui, tenetur damnum remouere. Sed quandoque aliquis dā nificat aliquem vltra id quod accepit: puta cùm aliquis effodit semina: damnificat eum qui seminauit in tota messe futura. Et sic videtur quòd teneatur ad eius restitutionẽ . Ergo aliquis tenetur ad restitutionem eius quod non abstulit. ¶ 2 Præterea. Ille qui detinet pecuniam creditoris vltra terminum præfixum: videtur eum damnificare in toto eo quod lucrari de pecunia posset: quod tamen ipse non aufert. Ergo videtur quòd aliquis teneatur restituere, quod nō abstulit. ¶ 3 Præterea. Iustitia humana deriuatur à iustitia diuina. Sed Deo debet aliquis restituere plus quàm accepit ab eo: secundum illud Matthæi 25. "Sciebas quod meto vbi nō semino: & cōgrego vbi non sparsi." Ergo iustũ est vt etiam restituat homini aliquid quod non accepit. SED contra est, quòd recōpensatio ad iustitiam pertinet inquantum æqualitatẽ facit. Sed si aliquis restitueret quod non accepit, hoc non esset æquale. Ergo talis restitutio non est iustum quòd fiat. RESPONDEO dicendum, quòd quicunq; damnificat aliquẽ , videtur ei auferre id in quo ipsum damnificat. Damnum enim dicitur ex eo quod aliquis minus habet quàm debet habere, secũdum Philosophum in quinto † { Lib. 5. ca. 4. to. 5. } Ethicor. Et ideo homo tenetur ad restitutionẽ eius in quo aliquem damnificauit. Sed aliquis damnificatur dupliciter. Vno modo, quia aufertur ei id quod actu habebat: & tale damnũ est semper restituendum secũdum recompensationem æqualis, puta si aliquis dānificet aliquem diruẽs domum eius, tenetur ad tantum quātum valet domus. Alio modo, si damnificet aliquem impediẽdo , ne adipiscatur quod erat in via habendi. Et tale damnum non oportet recompensare ex æquo, quia minus est habere aliquid in virtute quàm habere in actu. Qui autẽ est in via adipiscendi aliquid, habet illud solum secundum virtutem, vel potestatem, & ideo si redderetur ei, vt haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est ablatum nō simplũ , sed multiplicatum: quod non est de necessitate restitutionis, vt dictum † { Artic. præ cedenti. } est. Tenetur tamẽ aliquam recompensationem facere secun dum conditionem personarum & negotiorum. Et per hoc patet responsio ad primum & secũdum . Nam ille qui semen sparsit in agro, nōdum habet messem in actu, sed solum in virtute. Et similiter ille qui habet pecuniam, nondum habet lucrum in actu, sed solum in virtute: & vtrunq; potest multipliciter impediri. AD tertium dicendum, ꝙ Deus nihil requirit ab homine, nisi bonũ quod ipse in nobis seminauit. Et ideo verbum illud vel intelligitur secundum prauam existimationem serui pigri, qui existimauit se ab alio non accepisse: vel intelligitur quantum ad hoc, quòd Deus requirit à nobis fructus donorũ qui sunt & ab eo & à nobis: quāuis ipsa dona à Deo sint sine nobis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Qui infert damnum alteri in re quam actu possidet, tenetur ad restitutionem æqualis. Secunda conclusio. Qui infert alteri dā num in re quam non actu possidet, sed est in via vt habeat illam, non tenetur ad restitutionem æqualis: sed ad recompensationẽ , habita ratione personarum cōditionis & negotiorum. Ratio huius est, quia id quod habetur in actu respectu eius quod habetur in potentia aliquid maius est. Ergo si quis dā nificat in eo quod habetur in potentia, non debet restituere tantum quantum si damnificaret in eo quod habetur in actu: alias non sufficeret restituere simplum. COMMENTARIVS. MEns D. Tho. in hoc articulo est docere, nihil referre commodum accipientis alienum, vt ipse teneatur restituere: sed attendendum esse ad damnum quod revera intulit in actu siue in spe. DVbitatur circa secundam conclusionem, & arguitur primo contra illam, Sufficit ad reparādam omnem iniuriam factam contra iustitiam cōmutatiuam reddere æquale. At vero si quis redderet quātum valet res in potentia, habita ratione futuri, cogeretur dare plusquam ęquale . Ergo hoc non est necessarium. Probatur minor, quia iustum pretium rei est illud in quo æstimatur in præsenti. Confirmatur, nam si quis occideret infantem seruum vel eqnuleum , nō tenetur restituere pretium in quo æstimaretur mancipiũ in ætate virili vel in quo æstimaretur equus perfectus, ergo non oportet habere rationem futuri. Arguitur secundo. Sequitur ex secunda conclusione, ꝙ qui furatus est frumentum quādo æstimabatur magno pretio, sed erat seruatum à domino in aliud tempus in quo fortè accidit, vt minori pretio æstimaretur: ꝙ ille fur non tenetur restituere triticum in illo pretio maiori in quo æstimabatur quando ille furatus est, sed sufficit quòd restituat in illo modico pretio. Consequens videtur falsum: quia ille damnificauit in eo quòd ille habebat actu, scilicet in tritico quod tunc æstimabatur in tanto pretio. Arguitur tertio. Sequitur ex illa conclusione, quòd qui furatus est pecunias negotiatori, teneatur restituere pretium quod ille lucraturus erat cum illis pecunijs ex negotiatione sua. Consequens cōtendit probare falsum Magister Soto in lib. 4. de Iustitia & iure. quæst. 6. art. 5. ad 2. & libr. 6. q. 1. art. 3. SED in oppositum est, primo quidem vsus agricolarum, qui solent in æstimandis damnis illatis segetibus quando sunt in herba, solent in quam expectare tempus messis: & tunc habita ratione messium vicinarum & similium iudicant faciendam esse restitutionem eius quod minus habet damnificatus, quàm vicinus in similibus terris. Arguitur secundo. Ipse dominus rei in qua damnificatus est, paratus erat & volebat expectare pericula quibus res illa erat exposita: sed qui damnum intulit per iniuriam, destruxit hanc expectationem. Ergo tenetur totũ restituere quod ille habiturus erat. ¶ Denique si quis Tyrannus vim inferens reipublicæ depopuletur agros, videli cet, vineta oliueta, &c. videtur quòd si iste non teneatur restituere totum pretium totius fructus agrorum, vehementer pateretur respublica & deueniret in summam inopiā & in caritatem magnam annonæ. Ad hæc duo argumenta postrema respō det Soto art. 5. vbi supra, quod si damnũ datum fuerit à casu & non à proposito, non tenetur damnificator ad restitutionem æqualis: sicut D. Tho. asserit in ipsa conclusione. At vero si damnum datum fuerit consultò per iniuriam, & renuente domino, tunc erit facienda restitutio æqualis eius quod erat in spe: præsertim quando damnum fuerit graue vt in casu postremi argumenti. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Quando quis sine culpa in foro conscientiæ, hoc est omnino inuoluntariè damnum dedit, non tenebitur ad aliquam restitutionem in foro cōscientiæ . Probatur primo, ex illa communi regula, si tua culpa damnũ datum est, &c. Ergo requiritur culpa, vt aliquis obligetur restituere tale damnum. ¶ Deinde probatur, quia duplex titulus est vnde oritur obligatio restituendi. Alter est ipsius rei acceptæ: alter iniustæ acceptionis. Sed neuter titulus est vbi nulla est culpa. Ergo nulla est obligatio restituendi in foro conscientiæ. Dixerim in foro conscientiæ, quoniam sæpe numero cōtingit in foro exteriori, vbi nulla est culpa, quia præ sumitur esse, iudicetur aliquis obligatus ad restitutionem. Secunda conclusio. Quando quis dedit damnum alteri voluntariè quidem, non directè sed indirectè & interpretatiuè, tenetur ad restitutionem faciendā damni illati: sed non erit obligandus ad solutionem pretij rigurosi, quo æstimaretur res illa si venditioni exponeretur. Exemplum est in illo qui per ignorantiam culpabilem occidit puerũ mancipium, vel conculcauit segetes in herba. Probatur ista cōclusio , quia in huiusmodi casu oritur obligatio restituendi tantũ ex iniusta acceptione: sed inter iniustas actiones ea minima reputatur, quæ fit per ignorā tiam & negligentiam, ac proinde non est directè voluntaria sed indirectè & interpretatiuè. Ergo qui taliter damnificauit, sufficit quòd restituat pretium quidem iustum, sed minimum. At vero minimum pretium est quo æstimatur quādo vltro exponitur venditioni. In huiusmodi casu procedit primũ argumentum cum sua confirmatione. Tertia conclusio. Quando quis damnũ dedit alteri voluntariè quidem formaliter, non tamen per se primò, licet per se secũdo : tenetur ad restitutionem iuxta tenorem secundæ conclusionis Diui Thomæ, hoc est habita ratione futuri boni expectati. Probatur conclusio, quia ista acceptio iniusta est directè & per se voluntaria. Ergo iste per se obligandus erit ad solutionem iusti pretij, non quidem minimi quādo res vltrò exponitur venditioni, sed ad restitutionem maioris pretij iusti quando scilicet, emptor rogat dominum vt vendat: tunc enim habetur ratio futuri cōmodi expectati. Diximus autem acceptionem iniustam esse directè, & per se secũdo , quando aliquis . v. g. Sciens & prudens quòd damnificat proximũ , nihilominus eligit illud medium videns sequi damnificationẽ , quia est medium ad finem per se primò volitum & intentum. Et quia iste casus est frequens in humanis damnificationibus, ideo in illo maximè verificatur secunda conclusio Diui Thomæ. Quarta conclusio. Qui voluntariè & directè & per se primò intendit dare damnũ alteri, obligabitur ad restitutionẽ cum summo rigore: ita vt teneatur restituere simpliciter æquale habita ratiōe absolutè expectati cōmodi . Ista conclusio verificatur in casu postremi argumenti pro secũda parte, quā do tyrannus depopulatur vineta & oliueta & messes. Et probatur ista conclusio argumento ibidem facto. Aduertẽdi tamen sunt duo modi pro intelligentia præcedentis conclusionis, qui seruari possunt in huiusmodi restitutionibus. Prior est, si attentis periculis quibus res erat exposita, & deductis expensis faciendis in curanda re eo tempore quo infertur damnum, tunc æstimetur res ipsa arbitrio prudentis viri certo quodam pretio, & hic modus iustus est & seruandus in casu tertiæ cō clusionis , si velit ille qui damnũ intulit isto modo restituere: etiam si ipse dominus renuat damnificatus. Secũdus modus est quẽ significabamus in primo argumento in op positum, & est iustus modus ex conuentione & condicto vtriusque partis, neq; tamen necessariò seruandus absolutè, si nolit damnificator ita conuenire. At verò in casu quartæ conclusionis, si pars læsa istum modum eligat, etiam si reclamet damnificatus, seruandus est iste modus. Et ratio huius est æ quissima. Etenim æquitate plenum est, vt qui ex animi nequitia intendit aliquem fraudare expectatione, quam habebat prouentuum & commodorum: ipse cogatur ad restituendum totum commodum quod expectabatur, maximè autem habet verũ ista sententia quando damnificator aperto marte intulit damnum. Ad argumẽta quæ proposita sunt in principio respondendũ est quatenus militāt cō tra tertiam & quartam conclusionem: quanuis faueant primæ & secundæ conclusioni. Respōdemus ergo ad primum argumentũ cum sua confirmatione, quòd iustum pretium rei non debet iudicari esse illud quo æstimatur res quādo vltro venditur & quæ rit emptorem. Etenim in casu tertiæ & quartæ conclusionis dominus rei nulla ratione quærit emptorem, quapropter pretium iustum non erit illud quo æstimaretur res si vltro quæreret emptorem. Quod si quis obijciat, quoniam in casu secundæ conclusionis dominus rei non quæ rit emptorem, & nihilominus diximus, ꝙ pretium iustum ad restituendum in illo casu erat illud quo æstimaretur res vltro venditioni exposita, ergo etiam in casu tertiæ & quartæ conclusionis erit illa sufficiens restitutio. Respondetur non esse eandem rationem. Negatur enim consequentia. Quoniā in casu secundæ conclusionis quanuis dominus non erat paratus vendere rem suam, tamen res ipsa exposita est fortuitis periculis atque fortunis quæ solent contingere vel cũ nulla culpa damnificantis, & tunc nulla est obligatio restituendi in foro cōscientiæ : vel cum minima culpa quando dānificator nō est directè & formaliter voluntarius, sed indirectè & reductiuè dicitur voluntarius. Et propterea meritò & æquissimè arbitramur ꝙ in casu secundæ conclusionis satisfiat domino ipsius rei, si restituatur illi minimum pretium quo res solent valere & quo valent æstimari quando vltro venduntur, etiam si ipse dominus nō erat venditurus. Cæterum in casu tertiæ & quartæ conclusionis vbi iniusta acceptio est completissime volũtaria , merito condemnamus damnificatorem, vt restituat cum illo rigore iustum pretium. Ad secundum respondent aliqui viri docti, quòd in illo casu si fur conuertit in suum cōmodum triticum, quod furatus est . v. g. vendendo vel comedendo, tunc tenetur restituere pretium illud, quo in præsenti æstimabatur frumentum. Et ratio est, quia tunc ratione rei alienæ factus est ditior. Cæterũ si fur ipse frumentũ combusit aut forte seruauit in aliud tẽpus , ad quod dominus erat seruaturus, dicunt quòd tunc satisfacit, si reddat pretium, quo æstimabatur illo tempore frumentum. Et ratio huius est, quia ipse dominus non est damnificatus re vera: nisi in illo pretio quo ipse tunc erat vẽditurus . Sed profecto quanuis hæc sententia vtcunque probabilis sit, mihi non placet: sed videtur aliter dicendum, videlicet, quòd quia obligatio restitutionis statim oritur in illo casu ex ipso furto: tunc erit positũ in volũtate domini vt eligat pretium quo sibi debeat fieri restitutio. Ita prorsus quòd si velit exigere à fure non solum pretium quo pro tunc æstimabatur frumentum (hoc enim iustissimũ est secundum primam conclusionem Diui Thomæ) sed etiam aliquid amplius ad arbitrium boni viri propter commodum quod expectabatur in futurum, quia ille erat reseruaturus frumentum: erit iustissimum & illud tenetur fur restituere statim, quia in toto isto pretio damnificat dominum rei. Et confirmatur nostra sententia, quia non videtur æquum vt fur ille sit melioris conditionis, quàm qui per ignorantiam damnificaret dominum rei: iste enim obligatus est à nobis & ab eis qui habent contrariam sententiam, vt soluat pretium quo pro tunc æstimaretur res, si venditioni esset exposita: constat autẽ quòd in casu secundi argumenti triticum pluris valet de præsenti quàm valiturum erat in futuro tempore, ergo melioris conditionis esset fur quia reseruauit triticum vel combusit, quam ille qui per ignorantiam perdidit. Ad tertium argumentum respondetur, quòd eius difficultas examinabitur quæstione 78. Est enim singularis opinio Magistri Soti contra communem sententiam quæ tenet, quòd ratione lucri cessantis licitum est aliquid accipere. ARTICVLVS V. ¶ Vtrùm oporteat semper restitutionem facere ei, à quo acceptũ est aliquid. AD Quintum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. q. 4. & opus. 67. et opusc. 73. cap. 17. & 18. } Videtur, ꝙ non oporteat semper restitutionẽ facere ei, à quo acceptũ est aliquid. Nulli enim debemus nocere. Sed aliquando esset in nocumẽtum hominis si redderetur quod ab eo acceptum est, vel etiam in nocumentum aliorum, puta si aliquis redderet gladium depositum furioso. Ergo non semper est restituẽdum ei, à quo acceptum est. ¶ 2 Præterea. Ille qui illicitè aliquid dedit, non meretur illud recuperare. Sed quādoq; aliquis illicitè dat quod alius etiā illicitè accepit, sicut apparet in dante & recipiẽte aliquid simoniacè. Ergo nō semper restituendũ est ei, à quo acceptũ est. ¶ 3 Præterea. Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoq́ue est impossibile restituere ei, à quo acceptum est, vel quia est mortuus, vel quia nimis distat, vel quia est ignotus. Ergo non semper facienda est restitutio ei, à quo acceptum est. ¶ 4 Præterea. Magis debet homo recompensare ei, à quo maius beneficiũ accepit. Sed ab alijs personis homo plus accepit beneficij, quàm ab illo qui mutuauit vel de posuit, sicut à parentibus. Ergo magis subueniendum est quandoque alicui personæ alteri, quàm restituẽ dum ei, à quo acceptum est. ¶ 5 Præterea. Vanũ est restituere illud quod ad manum restituentis per restitutionem peruenit. Sed si prælatus iniustè aliquid ecclesiæ subtraxit: & ei restituat, ad manus eius deueniet: quia ipse est rerum ecclesiæ conseruator. Ergo non debet restituere ecclesiæ à qua abstulit: & sic non semper restituendum est ei, à quo est ablatum. SED cōtra est, qđ dicit̃ Rom. 13. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributũ , cui vectigal, vectigal. RESPONDEO dicendum, ꝙ per restitutionem fit reductio ad æqualitatem cōmutatiuæ iustitiæ, quæ cōsistit in rerum adęquatione , sicut dictum † { Art. 2. huius quæst. & qō . 58. arti. 10. } est. Huiusmodi autem rerum adæquatio fieri nō posset nisi ei, qui minus habet quàm quod suum est, suppleretur quod deest. Et ad hanc suppletionem faciendam, necesse est vt ei fiat restitutio, à quo acceptum est. AD primum ergo dicendum, ꝙ quādo res restituenda apparet esse grauiter nociua ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non ei debet tunc restitui: quia restitutio ordinatur ad vtilitatẽ eius, cui restituitur. Omnia enim quæ possidentur, sub ratione vtilis cadũt . Nec tamen debet ille qui detinet sic rem alienā , sibi appropriare, sed vel reseruare, vt cōgruo tẽpore restituat, vel etiā alibi tradere tutius conseruādam . AD secundum dicendum, ꝙ ali quis dupliciter aliquid illicitè dat. Vno modo, quia ipsa datio est illicita, & cōtra legem, sicut patet in eo qui simoniacè aliquid dedit. Et talis meretur amittere quod dedit: vnde nō debet ei restitutio fieri de his. Et quia etiam ille qui accepit, contra legẽ accepit, non debet sibi retinere, sed debet in pios vsus conuertere. Alio modo aliquis illicitè dat, quia propter rem illicitam dat, licet ipsa datio non sit illicita: sicut cùm quis dat meretrici propter fornicationem. Vnde & mulier potest sibi retinere quod ei datum est. Sed si superfluè aliquid per fraudem vel dolum extorsisset, tenetur eidem restituere. AD tertium dicendum, ꝙ si ille cui debet fieri restitutio, sit omnino ignotus, debet homo restituere secundum quod potest, scilicet dando in eleemosynas ꝓ salute ipsius, siue sit mortuus, siue sit viuus: præ missa tamen diligenti inquisitione de persona eius, cui est restitutio facienda. Si verò sit mortuus ille, cui est restitutio facienda, debet restitui hæredi eius, qui cōputatur quasi vna persona cum ipso. Si verò ille sit multũ distans, debet sibi transmitti quod ei debetur, & præcipuè si sit res magni valoris, & possit cō modè trāsmitti . Alioquin debet in aliquo loco tuto deponi, vt pro eo cōseruetur , & domino significari. AD quartum dicendum, ꝙ aliquis de hoc quod est sibi propriũ , debet magis satisfacere parentibus vel his à quibus accepit maiora beneficia. Non autem debet aliquis recompensare benefactori de alieno. Quod contingeret, si quod debet vni, alteri restitueret: nisi fortè in casu extremę necessitatis, in quo posset, & deberet aliquis, etiam auferre aliena, vt patri subueniret. AD quintum dicendum, ꝙ præ latus potest rem ecclesiæ surripere tripliciter. Vno modo, si rem ecclesiæ non sibi deputatam, sed alteri, sibi vsurparet, puta si episcopꝰ vsurparet sibi rem capituli. Et tunc planum est quòd debet restituere, ponendo in manus eorũ , ad quos de iure pertinet. Alio modo, si rẽ Ecclesiæ suæ custodiæ deputatā in alterius dominium transferat, puta consanguinei vel amici. Et tunc debet restituere Ecclesiæ, & sub sua cura habere, vt ad successorem perueniat. Tertio modo potest prælatus surripere rem Ecclesiæ solo animo, dum, scilicet, incipit habere animũ possidendi eam vt suam, & non nomine Ecclesiæ: & tunc debet restituere, talem animum deponendo. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Ratio est, quia per restitutionem fit rectitudo secundum æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, quæ consistit in adæquatione quadam ipsarum rerum: sed ista adæquatio fieri nō potest nisi restituatur eidem qui minus habet, quā oporteat eũ habere: ergo eidẽ faciẽ da est restitutio à quo aliquid acceptũ est. COMMENTARIVS. HActenus D. Tho. definiuit quæ pertinebant ad substantiam restitutionis ipsius: nunc autem in hoc articulo & sequẽ tibus agit de circũstantijs restitutionis: & in hoc quinto articulo agit de circunstantia, cui scilicet facienda est restitutio. Et quāuis conclusio D. Tho. habeat formam vniuersalis in eo ꝙ dicit semper: tamen intelligenda est per se loquendo & quantum est ex natura rei, si absolute consideretur ipsa iniusta acceptio, vel detentio quod idem est. Nihilominus possunt interuenire quædam accidẽ tia & circunstantiæ propter quas non possit eidem fieri restitutio à quo aliquid acceptũ est: & de istis agit D. Thom. in solutionibus ad argumenta. Sed antequam ad argumentorũ explicationem perueniamus, oportet aduertere quasdam intelligẽtias & moderationes ipsius conclusionis. Prima intelligentia & moderatio est, ꝙ D. Tho. dicit ꝙ semper fieri debet restitutionem eidẽ à quo aliquid acceptũ est, intelligendũ est si ille sit verus dominus: quoniā qui furatur à latrone non debet restituere latroni, sed vero domino. Et secundũ hanc intelligẽtiā procedit ratio articuli, alias minimè. Si enim latroni fieret restitutio, latro haberet plusquā oporteret eum habere & verus dominus haberet minus: ergo talis operatio nō est vera restitutio. Notandum tamen est, ꝙ si qui accepit dubitat an ille à quo accepit furatus fuerit rem illam vel non, tunc tenetur eidem restituere. Ratio est, quoniam in re dubia melior est conditio possidentis. Itaq; debet esse homo certus ꝙ ille à quo accepit detinebat rem illam iniustè & iniquè. Secunda limitatio est, quando ille qui accepit à latrone incurrit magnum detrimentum si restituat vero domino & non latroni: & hoc maximè habet verum quando ille qui accepit, bona fide accepit. Ratio huius est, quia nemo tenetur cum dispendio & detrimẽto proprio rebus alienis consulere, præsertim quando ipse qui accepit non habuit culpam iniustæ acceptionis. Diximus quando non habuit culpā : quoniam si quis sciens & prudens, ꝙ ille à quo accipit furatus est rem illam, eam accipit, iam quasi consors furti tenebitur cũ aliquo detrimẽto vero domino restituere: quantum vero detrimenti teneatur pati relinquitur arbitrio boni viri: non enim tenebitur restituere cum periculo vitæ aut percussionis, aut famæ, neque cum periculo notabili bonorum suorum: sed attendenda est quantitas furti: si enim fuerit res magni momenti tenebitur etiam ille qui cũ mala fide accepit à latrone, pati aliquod detrimẽtum bonorum suorum, vt res illa restituatur vero domino: non tamen tenebitur tantũ detrimenti pati quantum ille qui primo furatus est. Et ratio est, quoniam qui accepit vel emit rem ab ipso latrone, accepit eam iam periclitantem & sine spe redeũdi ad verum dominũ : quapropter si eam reddat eidem latroni, non obligabitur vt cum maximo detrimento suo teneatur illā reddere vero domino. Si autem absque suo detrimento potuit illam rem reddere vel seruare vero domino tenebitur ad restitutionem in integrum: quoniam rem alienam constituit in manibus ipsius latronis. Tertia moderatio est, quando ille qui accepit rem illam reddit alicui tertio de quo certus est quòd reddet vero domino. v. g. qui furatus est rem alienam ab aliquo patri familias potest eam reddere vxori vel filio vel maximo amico, de quibus certus est ꝙ reddent vero domino, vel expendent in vtilitatem ipsius secundum voluntatẽ eius saltim interpretatiuam. Sed obseruandum est hic, ꝙ qui isto modo restituit per tertiā personam, debet procurare vt verus dominus non possit alias petere rem illam à latrone, & vt latro non putet se teneri iam ad restitutionem. Hoc autẽ conuenienter fiet, si possibile est per admonitionem vtriusq; . Sed est vnicum argumentum contra conclusionẽ sic explicatam & moderatā . Quoniam in cap. in literis. de restitut spoliat. & etiam in l. bona fi de. ff. depositi. dicitur quòd prædo spoliatus, est ante omnia restituendus secundum ordinem iuris, sed leges iustæ obligāt in foro cōscientiæ : ergo ille qui accepit rem à latrone, tenebitur in foro conscientiæ eidẽ restituere, vt ipse adimpleat suam obligationem & restituere possit vero domino. Respondetur, ꝙ huiusmodi leges non transferunt dominium neque conferunt ius ipsi prædoni vt sibi fiat restitutio: sed sunt quasi pœnales in odium eius qui propria autoritate accepit rem ab ipso latrone, & propria autoritate vult rem illam proprio domino reddere quando causa educta est iam ad iudicium: tunc enim ordo iuris merito postulat, vt per manus iudicis fiat ista restitutio. Cæterum vniuersaliter verum erit in foro conscientiæ, quòd si quis restituat rem vero domino etiam si imprudenter faciat quādo res deducta est vel deducẽda creditor ad iudicium: non tenebitur in foro conscientiæ amplius aliquid restituere prædoni. ¶ Iam vero in solutionibus ad argumenta D. Thomas ponit quasdam alias limitationes conclusionis articuli. Sit igitur cōclusio in solutione ad primũ . Quando restitutio nociua est ei cui debet fieri vel tertiæ personæ: nō est facienda tũc . Ratio est, quia restitutio ordinatur ad vtilitatem eius cui faciẽda est: ergo si fuerit nociua destruitur omnino finis restitutionis, ac proinde non est facienda tunc. Sed aduertit D. Tho. ꝙ tunc debitor debet seruare rem illam reddendā opportuno tempore, vel deponere illam apud tertiam personam, vt cō modius seruetur & reddatur. DVbitatur primo, circa istam cōclusionem . An sit peccatũ in tali casu reddere vero dño suum debitum. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ipse dñs in eo ꝙ vere dñs est, ius habet ad petendā rem suā : ergo debitor facit illi iniuriā nō reddendo saltim cum petit, alias esset quasi bellũ iustum ex vtraq; parte. ¶ Arguitur secundo. Ipse debitor non est tutor vel custos creditoris, sed solum est debitor: ergo ad illum non pertinet nisi vt faciat officium debitoris: ipse autem creditor prouideat sibi an sit commodũ sibi tunc recipere debitum an non. SED in oppositũ est. Primo ꝙ dicitur Eccles. 17. " Vnicuiq; mandauit Dñs de proximo suo." Et Prouerb. 24. "Erue eos qui ducuntur ad mortem," ergo cũ ipse debitor retinendo pro tunc debitũ , custodiat creditorẽ vel à damno spirituali peccati, vel à temporali maiori quā carentia debiti, aut etiā tertiā personā eripiat vel custodiat ab huiusmodi malis: non tenebitur pro tunc restituere. Arguitur secũdò ratione D. Tho. in solutione ad primum. Et confirmatur, quia quā uis restitutio secundum specificā rationem iustitiæ commutatiuæ non respiciat nisi æ qualitatem rei ad rem, tamẽ quia debet esse actus virtutis: oportet vt fiat vbi & quando secundum rectam rationem expedierit. At vero pro tunc non expedit, imo vero nocet, ergo non est facienda pro tunc. Arguitur tertiò. Quoniam etsi verus dominus habeat ius ad suum depositum vel ad quoduis aliud debitum: tamen nō habet ius vt pro tunc exigat debitum ab altero. Nemo enim habet ius ad id quod non est secundùm rectam rationem: cum igitur nō sit secundùm rectam rationem tunc accipere non est illi facienda restitutio. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Quando debitor nullũ incurrit detrimentum ex retentione debiti: & alias sequitur graue detrimentum siue spirituale siue temporale ex illius solutione debiti: erit peccatum tunc reddere debitum, maxime si creditor non vrgeat neq; instet. Istam conclusionem probant argumenta facta pro secunda parte, & hanc videtur D. Tho. voluisse statuere in solutione ad primum: neque enim distinxit de damno spirituali vel corporali, sed communiter dixit quando fuerit grauiter nociua restitutio. Secunda conclusio. Non est peccatum reddere debitum domino petenti: etiam si ex solutione debiti sequatur graue damnũ spirituale vel corporale petenti vel tertiæ priuatæ personæ, quando ex retentione debiti sequitur graue damnum ipsi debitori. V. g. si latro cōminetur mihi mortem nisi reddam ei gladium alienum quod emi ab illo, possum illi reddere licitè, vt iam diximus: ergo multo magis quando ipse verus dominus exigit rem suam ita vt nisi reddidero notabile periculum incurram ego. Ratio huius conclusionis est, quia in tali casu damnum illud quod sequitur non est mihi volũtariũ expressè neq; interpretatiue. Expressè quidẽ patet, non enim intendo damnum alterius. Interpretatiuè vero probatur, quia interpretatiuũ volũtariũ dicitur & est, quando aliquis tenetur aliquod malũ impedire & nō impedit: at vero pro tunc ego nō obligor succurrere proximo cũ tanto periculo meo vt diffiniuimus supra. q. 26. art. 4. ergo nō est illud damnũ pro tunc mihi interpretatiuè voluntariũ . Probatur & explicatur secundò bono exemplo. Nemo tenetur succurrere hosti periclitanti, si prudẽter existimat ꝙ erutus ab illa necessitate occidet illũ vel aliquod magnũ damnũ inferet, ergo simile est in nostro casu. Diximus autẽ in cōclusione vel alterius priuatæ personæ: quoniam si fuerit persona publica cuius vita & salus est reipublicæ maximè necessaria, tenebitur ipse debitor pati detrimentũ illud propter illius personæ salutem. Tertia conclusio. Quando ex debiti retentione nullũ detrimentum incurrit debitor, etiam si creditor vrgeat: erit peccatum reddere debitũ , si malum quod sequitur ex debiti solutione est corporale etiā ipsius petentis. Non autẽ erit peccatũ si illud damnũ quod sequitur fuerit spirituale ipsius petentis. Ista cōclusio quantũ ad vtranq; partem, probatur soluendo obiectionẽ quæ statim se offert. Etenim damnum spirituale multo maius est quā corporale: quomodo ergo si tenetur debitor nō reddere debitũ quando sequitur malũ corporale petenti, dicimus ꝙ nō tenetur nō reddere quando sequitur malum spirituale? Respōdetur ergo, ꝙ non est eadẽ ratio sed est differentia maxima, quoniā retentio debiti pro tunc mediũ est ex natura sua ordinatũ & efficax vt proximus nō incurrat malũ illud corporale: at vero vt nō incurrat damnũ spirituale non est medium ordinatũ neq; efficax: etenim mediũ ordinatũ est correctio fraterna. Deinde etiamsi denegatur debitũ , iam ipse proximus peccauit in corde suo, & fortassis peccabit magis ex nō redditione debiti propter maiorẽ appetitum ex priuatione. ¶ Est & alia optima differentia, videlicet, ꝙ bonorũ corporis, scilicet, vitę & salutis homo nō est dominus: & propterea cũ illa pericilitātur tenetur quisq; impedire etiā impugnante ipso domino. At vero ipsarũ actionũ spiritualiũ homo dominus est, quapropter nemo potest cogere hominẽ quādo vult peccare nulla interueniente iniuria tertiæ personæ: nisi forte sit iudex aut prælatus ad cuius officium pertineat impedire per aliqua media determinata. Est exemplũ huius quod dicimus. Si Petrus velit se ipsum vel aliũ occidere aut percutere, possum ego imo tenebor, si absque meo detrimento id possum facere, ligare illum, & in vincula si opus fuerit conijcere: at vero si pergit fornicari, non est mihi licitum ligare illum aut aliquam vim facere ne pergat ad fornicandum: sed solummodo possum vti correctione fraterna. Ex dictis sequitur, ꝙ si detrimentũ quod sequitur ipsi creditori fuerit rei familiaris: tunc scienti & volenti detrimentũ , licitum est mihi & debeo soluere debitũ ipsi petenti. Ratio est, quia ille est dominus rei familiaris & potest pati detrimentum. Quarta conclusio sit, in eodem casu prę cedentis cōclusionis . Si damnũ quod sequitur redundat in tertiā personam siue sit corporale siue sit spirituale, peccatum erit reddere debitum. Prima pars patet ex præcedẽ ti conclusione & ratione ipsius. Secunda vero pars probatur, videlicet quando damnũ spirituale sequitur tertiæ personæ. v. g. si petat debitũ ad solicitandam mulierẽ non paratam. Probatur ex illo testimonio Ecclesiasti. 17. Vnicuiq; mandauit Dominus de proximo suo, sed in illo euentu ego possum absque detrimento meo euitare scandalum proximo: ergo debeo euitare retinendo debitũ , siquidem ex hoc efficaciter impeditur scandalum. Neque valet obiectio ex præcedenti conclusione, vbi diximus ꝙ quando ipse creditor petit debitum ad fornicādum vbi incurrit damnum spirituale: nō possum illi denegare, ergo eadem est ratio quando tertia persona incurrit damnum spirituale. Respōdetur ꝙ est maxima differẽtia , quoniam ipse creditor petens debitum ad fornicandũ , iam fornicatus est in corde suo: at vero tertia persona innocens scandalizanda nondum peccauit: quapropter retentio debiti est medium efficax ad impediendum damnum spirituale illius tertiæ personæ, nō autem est efficax ad impediendum damnum spirituale ipsius creditoris. AD argumenta vtriusque difficultatis facile potest patere respōsio ex supradictis, præterquam ad primum argumentũ pro parte negatiua positum. ¶ Pro cuius solutione notandum est, ꝙ dupliciter potest dici quis habere ius ad aliquid petendum: vno modo secundùm rationẽ iustitiæ, materialiter & quantũ ad substantiā actus: altero modo formaliter secundùm rationẽ iustitiæ, prout est virtus requirens circunstantias virtutis. Dicimus ergo, ꝙ quando creditor petit debitum suum semper habet ius ad petendum priori modo: & si debitor soluit semper facit opus iustitiæ quantum ad substantiam actus saltim, etiam si aliàs peccet. At vero quando creditor petit debitum deficientibus circunstantijs illis, de quibus diximus in supradictis conclusionibus, excusatur ipse debitor sufficienter propter rationes quas diximus. DVbitatur secundò, Vtrùm quando in prædictis casibus est peccatum reddere debitum, sit peccatum contra charitatem tantum, an vero sit etiam contra iustitiam? quod quidem multum refert Theologo dignoscere, quoniam si tantùm est peccatum contra charitatem, non obligabit ad restitutionem. Si autem fuerit etiam contra iustitiam, tenebitur peccans restituere totũ damnum consequutum ex redditione debiti. Ante omnia supponamus, quòd quādo damnum consequutum ex redditione debiti fuerit tantum contra charitatem, ipsa etiā redditio debiti erit tantum contra charitatem. Sed tota difficultas est quando damnũ consequutum fuerit contra iustitiā , an tunc ipsa redditio debiti sit etiam semper contra iustitiam? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ex differentia quæ inuenitur inter personam priuatam & personam publicam, ad cuius officium pertinet gubarnare rempublicam, innocentes defendere & alia huiusmodi. Etenim huiusmodi persona peccat contra iustitiam, si sciens & prudens nō euitet periculũ quod instat ciuibus: at vero persona particularis non tenetur ex iustitia obuenire huiusmodi periculis sicut nec iā periclitantem defendere. At vero debitor siue depositarius persona particularis est: ergo nō peccat contra iustitiā si reddat debitum siue depositum nihil curans de damno proximi quod postea consequetur. Et cōfirmatur . Si me præsente Petrus inuadat Ioannẽ , & ego sim potens absq; meo detrimẽto eripere Ioannem, nihilominus non pecco contra iustitiam si nolim eripere: sed solum contra charitatem, ergo debitor qui nō tenetur ex iustitia defendere proximũ , non peccat nisi contra charitatem reddendo debitum. Ipsa enim redditio debiti secũdùm se bona est neque ordinatur à reddente ad damnificandum proximũ , sed solum erit mala & peccatum ex illa circunstantia quam ipse debitor non tenetur ex iustitia euitare. Arguitur secundò. Si creditor in eodem casu dubij petat à debitore debitum coram iudice, & iudex ferat sententiam vt reddat statim debitum, ipse debitor non peccabit si statim reddat obediendo iudici: ergo neque etiam peccaret contra iustitiā saltim, si ante sententiam iudicis redderet. Probatur consequentia. Quia si antea erat peccatum contra iustitiam, non potuit per sententiam iudicis excusari debitor à peccato. Arguitur tertiò. Si debitor vel depositarius in eodem casu fuisset homicidij causa reddendo gladium aut debitum, sequitur quòd si etiam ipse aliquod detrimẽtum pateretur ex retentione debiti: non posset reddere debitum absque peccato contra iustitiam, quod est contra definita in dubio præ cedenti. Probatur sequela, quia si ipsa redditio debiti vel depositi in illo casu est causa homicidij: non poterit fieri licita propter detrimentum quod aliàs incurreret ipse debitor si retineat debitum. PRO decisione veritatis sit vnica conclusio. Redditio debiti in casu nostri dubij peccatum est contra iustitiam, & per cōsequens qui reddit debitum tenebitur ad restitutionem totius damni consequuti. Ista conclusio euidenter sequitur ex quadam falsa sententia Caietani in summa in verbo, restitutio. Vbi tenet, ꝙ quando quis absque detrimento suo potest defendere proximũ & non defendit, peccat contra iustitiam, & tenetur restituere, ergo multo magis in nostro casu, vbi debitor dat instrumẽtum vel exercet actionẽ vnde sequitur damnũ . Videtur etiā sequi ex alia sententia eiusdẽ Caiet. infra. q. 169. art. 2. ad 4. dub. 2. vbi asserit, ꝙ vendentes arma gerentibus bellum iniustũ contra ecclesiasticos, homicidæ sunt & sacrilegi: ergo etiā in nostro casu reddens gladium apud se depositum ei qui vult proximum occidere, erit etiā ipse homicida: & nihilominus aliqualis est differentia inter vendentes arma & reddentes depositũ siue debitum in prædicto casu. Quoniam sic vendentes non possunt cogi vt vendant, isti vero possunt cogi à iudice vt reddāt , quapropter illi sunt magis voluntarij respectu damni consequuti quam reddentes depositũ aut debitum. ¶ Deinde probatur conclusio ex vulgari regula in cap. fin. de iniurijs & damno dato. si tua culpa damnum datum est, aut iniuria irrogata, aut irrogantibus opem fortasse tulisti: Iure te super his satisfacere oportet. Sed debitor in casu proposito fert opem homicidæ reddendo gladium vel pecunias, ergo tenebitur restituere. Idem colligitur ex. l. si pignore. §. ferramenta. ff. de furtis. vbi habetur quòd qui ferramenta sciens & prudens accommodauerit ad defringendum ostium vel armarium, etiamsi nullum consilium dederit ad furtum faciendum: tenetur ad restitutionem furti. Præterea probatur conclusio. Debitor qui reddit debitũ in casu nostræ conclusionis, in foro exteriori si accusetur condemnabitur & obligabitur ad restitutionem damni: sed sententia iudicis quæ non fundatur in falsa præsumptione non obligat de nouo ad restitutionem ad quam antea non tenebatur ipse reus: ergo in foro conscientiæ tenebatur ipse reus restituere. Denique si debitor vel depositarius in eodem casu reddat gladium amenti furioso qui alium parat occidere, procul dubio esset reus illius homicidij & teneretur ad restitutionem: ergo etiam si reddat gladium homini quidem mentis compoti sed irato & parato occidere proximũ , erit reus homicidij. Probatur consequentia, quoniā non minus concurrit cum isto quam cum ipso amente, quanuis ille qui non est amens adijciat suum voluntarium. Hoc enim non diminuit meum voluntarium neque meũ concursum moralem. AD argumenta in oppositum respondetur ad primum & cōfirmationem , quòd aliud est non defendere proximum, aliud offendere apponendo aliquā actionẽ vel instrumentũ vnde noceatur proximus. Ad secundum respondetur, quòd in illo casu tenetur ipse debitor admonere iudicem de periculo quod timetur contra proximum, & tũc si nihilominus cogatur reddere gladium vel depositum ipse excusatur à culpa. Ad vltimum argumentum respondetur, quòd in illo casu debitor non est voluntarius respectu damni quod sequitur: quia non tenetur pro tunc retinere depositum cum tanto suo periculo. Deinceps in solutione ad secundum ponit D. Tho. duas conclusiones. Prima est, quādo datio est illicita & contra legẽ is qui accepit tenet̃ restituere, non ei qui dedit: sed in pios vsus debet conuertere. Ponit exẽplũ in datione pretij simoniaca ex vtraq; parte. Secunda conclusio est. Quando ipsa datio non est illicita sed est propter rem illicitam: nihil est restituẽdum , nisi superfluè aliquid accipiatur ad fraudem & dolum. Ponit exemplum in pretio quod datur meretrici pro illicito vsu corporis. PRO intelligentia huius doctrinæ notā dum est primò, quòd Diuus Thomas vocat hic dationem illicitam eam quæ ab intrinseco illicita est, vocat vero dationem licitam eam quæ non habet ex proprio obiecto & materia aliquam culpam: quanuis habeat illā ab extrinseco ex fine vel alia circunstantia fiat illicita. ¶ Nota secundo, ꝙ datio quæ est illicita in seipsa & intrinsecè, potest esse illicita ex parte vtriusque, scilicet, dantis & accipientis: vt contingit in datione pretij simoniaca & conuentione. Aliquādo vero potest fieri illicita tantum ex altera parte scilicet recipientis. v. g. si Petrus det pretium Ioanni ne committat aliquod flagitiũ tunc recipiẽs peccat. ¶ Denique nota, quòd datio illicita ex vtraque parte dupliciter potest contingere. Vno modo ꝙ sit illicita ratione materiæ quæ nō est pretio æstimabilis, vt patet in exemplo posito simoniacæ cō uentionis & dationis. Altera vero est illicita ex eo tantum quod est contra legem, quanuis materia sit pretio æstimabilis. V. g. cum Petrus dat Ioanni pretium vt interficiat hominem. De his omnibus dicendum est per singula, præterquā ꝙ tractationem de simonia remittimus in quæstionem cẽtesimam . DVbitatur tertiò in ordine huius articuli. Vtrùm quando datio est illicita in seipsa ex parte vtriusque, & nihilominus datio est pro re quæ pretio æstimari potest, est tamen contra legem & iniuriam & detrimẽ tum alterius, vt cum datur iudici pretiũ pro iniqua sententia, vel testi pro falso testimonio: teneatur recipiens ad restitutionẽ pretij? nam de damno dato alteri parti nō est dubitandi ratio. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui accipit pretium pro be neficio ecclesiastico per conuentionẽ simoniacā tenetur illud restituere & eidem qui dedit, vt habetur probabilis opinio, ergo etiā in casu nostri dubij tenebitur recipiens pretium eidem cui dedit restituere. Arguitur secũdò . Qui dedit pretium in casu nostro, per talem conuentionẽ nō abdicauit à se dominiũ neq; transtulit in alterũ qui accepit pretiũ , ergo qui accepit tenetur restituere. Probatur antecedens, quoniā per contractum & conuentionem iure irritam non transfertur dominium, sed illa conuentio quę est ex parte vtriusq; illicita est, etiam iure ipso irrita & nulla est, vt patet in. l. iuris gẽtiũ . §. si hoc maleficiũ . ff. de pactis. & in. l. generaliter. ff. de verbor. obligat. & in. c. nō sane. 14. q. 5. quod desumitur ex August. in epist. 54. quæ est ad Macedonium. Arguitur tertiò. Si quis recipiat pretium pro re quam tenetur ex iustitia facere . v. g. iudex pro iusta sententia pronuntianda, tenetur restituere illud pretium: ergo multo magis tenetur restituere qui accipit pretiũ pro iniusta sentẽtia . Inquit enim D. August. vbi supra, ꝙ iniquius accipitur pretium pro iniqua sententia, quam pro iusta. Sed pro altera parte arguitur. Non tenetur iure naturæ qui accipit pretium per huiusmodi cōuentionem ex vtraque parte illicitam ad aliquam restitutionem, sed ius positiuum tam ciuile quam canonicum damnans huiusmodi conuentiones, solum denegat actionẽ petendi & repetendi pretium in iudicio, & non facit inhabilem eum qui recipit, ad recipiendum dominium pretij, vt patet consideranti leges pro contraria parte, ergo. Maior patet. Quoniā industria ipsa & labor quem impendit is qui accipit pretium per huiusmodi conuentionem in vtilitatem illius qui dat pretium, profecto est pretio æstimabilis: at vero ex conuentione vtriusq; partis fit pretiũ iustũ : ergo nō tenetur qui recipit illud iure naturæ restituere. Arguitur secundò & cōfirmatur . Quoniā ex opposita sentẽtia sequitur ꝙ faber qui fabricat vel acuit gladium ex pacto alterius qui vult occidere hominẽ : teneatur ad restitutionem pretij pro suo labore. Itẽ miles qui conductus est stipendio ad bellum iniquum teneatur ad restitutionem stipendij. Itẽ qui vẽdidit venenũ sciens in malũ vsum vẽdi teneretur ad restitutionẽ pretij pro veneno accepti, quæ omnia falsa reputamus. Denique arguitur tertio. Si restitutio esset facienda in casu proposito, maxime illi qui dedit pretiũ . Consequens est falsum, ergo nulli facienda est restitutio. Sequela probatur à sufficienti diuisione, quoniā non est facienda pauperibus. Nam pauperes substituuntur loco veri domini quādo ipse dominus non comparet: sed in casu nostro verus dominus cōparet , ergo. Deinde non est facienda restitutio illi in cuius iniuriam facta est iniqua conuentio, quoniā illi fit satis si restituatur totum damnum illatum, reliquũ est ergo, quòd maxime sit facienda ei qui dedit. Hoc autẽ esse falsum probatur, is qui dedit pretium pro re quæ pretio æstimari poterat, voluntariè abdicauit à se dominiũ ex pacto & conuentione vtriusque partis, ergo illi non est facienda restitutio. In hoc dubio definiendo, Doctores variè sentiunt. Prima sententia est affirmatiua, sed inter affirmantes est maxima dissensio cui facienda restitutio sit. Caiet. in summa, in verbo restitutio. cap. 4. inquit, faciendam esse restitutionem ei in cuius iniuriā fit iniqua conuentio, aut certe Christo vniuersorum hæredi, idest, pauperibus. ¶ Secunda sententia est, faciendam esse restitutionẽ ei qui dedit vel pauperibus indifferenter ad libitum recipientis. Hanc videtur sequi Syluest. in verbo restitutio. 2. §. 1. & verbo restitutio. 4. §. 1. & Adria. in 4. in materia de restitutione, in speciali quæstione de hac re. ¶ Alij dicunt, faciendam esse ei qui dedit. Hanc sequitur Soto lib. 4. de iustitia & iure, art. 1. ad 2. col. 4. & 5. ¶ Alij vero aiunt faciẽ dam esse restitutionem pauperibus si maleficium iam perpetratum est pro quo datũ fuerat pretium, si autem nondum fuerit admissum, facienda est restitutio ei qui dedit. Sic opinatur Medina Compluten. in C. de restitutione. in tract. de restituendis rebus, quæst. 2. dub. 2. Secunda sententia principalis est in altero extremo, nullam faciendam esse restitutionem si recipiens pretium perpetrauit delictum pro quo datum est. Hanc sententiā videtur sequi Syluest. in verb. eleemosyna, quæst. 4. & summa Angelica in verbo concussio. & verbo restitutio. 1. & Nauar. in manuali, cap. 17. à num. 33. Tertia sententia est quæ videtur esse media inter has sententias, quòd quādo res pro qua datur & accipitur pretium non est æstimabilis pecunia: tunc pauperibus restitutio facienda est. Et inter res non æstimabiles pecunia connumerat hæc opinio iniustam sententiam iudicis. Quando vero res pecunia æstimabilis est & requiritur labor corporis aut vsus illius, tunc non obligat ad restitutionem ei qui dedit. Sic opinatur Couar. in relect. reg. peccatũ in. 2. par. §. 2. nu. 7. PRO decisione veritatis sit prima cōclusio . Si consideremus solum naturæ ius, nulla ex huiusmodi conuentione obligatio oritur ad restituendum. Hæc conclusio iudicio meo demonstratur argumentis factis pro parte negatiua. Tota igitur difficultas est si consideremus ius positiuum. Pro quo sit secunda conclusio. Iure positiuo saltim denegatur actio & repetitio in foro exteriori ei qui dedit pretium pro maleficio perpetrando. Hæc cōclusio satis probatur legibus citatis pro parte affirmatiua, & habetur etiā in. l. 3. & 4. & in. l. si ob turpem. ff. de conditionibus ob turpẽ causam. & in. l. 2. C. eod. tit. & in regula, In pari delicto & causa melior est conditio possidentis de regulis iuris in. 6. Decret. & in. l. Regni. 53. tit. 14. part. 5. quibus in locis statutum est ꝙ in pari turpitudinis gradu, vt contingit in casu nostro, deneganda est actio ei qui dedit pretium. In hac conclusione nulla est controuersia inter ipsos doctores. Tertia conclusio. Probabilis est sententia cōmunior quæ tenet restitutionẽ esse faciendā in casu proposito, & cōsequenter verosimilior est sententia quæ asserit faciendā esse ei qui dedit pretiũ . Istā cōclusionẽ cōpetẽter probant argumẽta facta pro parte affirmatiua & autoritas autorũ sic opinantium. Quarta conclusio. Nihilominus nobis multo probabilior & verosimilior est sentẽ tia quæ negat obligationẽ restituendi etiam iure positiuo. Hæc conclusio probatur ante omnia argumentis factis pro parte negatiua. Deinde probatur reprobādo aliorũ sententias. Et principio quidem tāta differentia eorum qui asserunt faciendam esse restitutionem, super hoc cui facienda sit, magnũ est argumentum nullam faciendam esse necessario restitutionem. Deinde inter istos autores quidam dicunt restitutionem faciẽ dā esse aut ei qui dedit, aut pauperibus: quidam vero aut ei qui dedit, aut ei in cuius iniuriam facta est conuentio. Contra hos autores optimum est argumentum. Etenim videntur sibi contrariari. Nam restitutio facienda est vero domino, nisi forte propter crimen puniatur & priuetur: at vero iuxta sententiam horum Doctorum necessario dicendum est, quòd is qui dedit, est verus dominus pretij dati, & quod non est lege spoliatus: ergo illi solum necessario facienda esset restitutio. Maior manifesta est ex definitione restitutionis. Minor autem probatur quantum ad priorem partem. Nam iuxta horum autorum sententiam: idcirco restitutio facienda est in præsenti casu: quia per talem conuenientiam iniquam ex vtraque parte non transfertur dominium, eo ꝙ iure positiuo irrita est: ergo cōsequenter debent dicere quòd mansit dominium apud eum qui dedit. Rursus probatur minor quā tum ad alteram partem, scilicet, quòd ipse non sit spoliatus. Quoniam isti autores asserunt quòd potest fieri restitutio, ergo non est aliqua lex quæ faciat ipsum inhabilem ad recipiendum pretium datum, & per consequens sibi contrariantur. Denique vltimò probatur conclusio. Quidam istorum doctorum numerant sententiam iudicis iniustam inter res quæ pecunia æstimari non possunt: at vero hoc falsum est, non enim sententia iniusta est aliqua res spiritualis quæ pretio æstimari non potest, quin potius est actio quædam libera in vtilitatem eius qui dat pretium & in periculum eius qui profert iniquam sententiam: ergo hac ratione poterit inter illos fieri pactum de pretio iusto secũdùm se inter ipsos pactum facientes, quanuis sit iniustum pactum ex fine ad damnificandum aliquem tertium. Propterea vterque tenetur ad restitutionẽ illam in integrum faciendam. Valebit igitur huiusmodi contractus, vt pretio dato obligetur aliquis ad faciendam iniuriam proximo, ita vt si fecerit adquirat dominiũ pretij dati neque teneatur ad illius restitutionem, sed maneat obligatus ad restitutionem damni contra proximum. Ad argumenta pro parte affirmatiua respondetur ad primum negando consequentiam. Quoniam pro simoniaca conuenne sunt iam leges ecclesiasticæ. At vero leges quæ reprobant conuentiones præ dictas non faciunt inhabilem recipientem pretium neque impediunt dominij translationem quando res ipsa pecunia æstimabilis est. Et per hoc patet ad secundum. Ad tertium vero argumentum dicemus in sequentibus. DVbitatur quartò circa dationem illicitam ex altera parte, scilicet ex parte recipientis. Vbi si propriè loquamur, potius dicemus quòd receptio est iniusta non vero ipsa datio. Quærimus ergo, Vtrũ pretium quod recipit aliquis iniustè teneatur restituere ante omnem iudicis sententiam. V. g. si datur pretium sicario ne occidat hominem & iudici ne proferat iniquam sententiam, sed potius iustam & scholari vt det suffragium digniori? Arguitur primo pro parte negatiua. Quā do datio & acceptio est iniusta ex vtraque parte, diximus esse probabilius quòd accipiens pretium non tenetur ad restitutionẽ : ergo neque quando est iniusta ex parte recipientis. Probatur consequentia. Nā quòd vterque peccet non excusat alterum à restitutione, ergo si cum vterque iniquè agit nō tenetur recipiens restituere, non etiam tenetur cum ipse solus iniquè agit. Arguitur secundò. Sit iudex iam paratus & certus ferre iniustam sententiam vel etiā sicarius qui statuerit occidere hominem: sit etiam homo qui precibus & pretio vtrunq; auertat ab iniquitate exercenda. Tunc sic arguitur. Quanuis illi iniqui teneātur cessare præcepto iustitiæ ab huiusmodi iniquitatibus, tamen in casu proposito reuera nō cessant nisi in gratiam eius qui pretium dat: ergo pro illa actione vel potius cessatione ab iniquitate poterunt recipere pretium, siquidem pretio æstimabilis est. Arguitur tertiò & probatur, quòd nō sit possibile ꝙ acceptio sit iniusta & datio sit licita, sed quòd vtraque sit iniusta si altera in iusta est, ac proinde recipiens non tenetur ad restitutionem iuxta definita in præcedẽ ti dubio. Probatur hoc. Quia non solũ peccat qui facit aliquod peccatum, sed etiā qui consentit facienti, præsertim si persuadet & rogat vt faciat: sed in prædicto casu ille qui dat pretium rogat vt alter accipiat, & præ uenit illum: ergo etiā ipsa datio est iniqua. Et confirmatur ex. l. 2. ff. de conditionibus ob turpem causam. vbi Vlpianus expresse determinat, quòd qui dat pecuniam pro sententia iusta pronuntianda, crimen contrahit & punitur litis amissione: & legibus Regni cautum est ne quis iudici munera offerat. SED in oppositum est quod dicitur in l. 1. ff. vbi supra. quòd si conuentio fuit turpis tantum ex parte recipientis: id quod acceptum est repeti potest ab eo qui dedit. & in. l. 2. adhibẽtur exempla, vtpote si dedero pretium ne sacrilegium facias, ne occidas. Idem habetur in. l. 4. & in. l. vltima ibidem. & in cap. non sanè. 14. quæst. 5. In hoc dubio, cōmunis sententia Iurisperitorũ in locis citatis, imo & Theologorum est, ꝙ qui accepit tenetur ad restitutionem. Sic tenet Adria. & Syluest. vbi sup. & Ioan. de Medina vbi sup. q. 25. & Caiet. in verb. restitutio. c. 4. ¶ Est altera sentẽtia , ꝙ nō tenetur ad restitutionẽ . Cæterũ quātũ ad repetitionẽ in foro exteriori distinguit hæc sentẽ tia . Si enim peccatũ à quo auertitur recipiẽs pretiũ , sit contra iustitiā : dabitur repetitio in foro exteriori illi qui dedit. Si autẽ peccatũ nō fuerit cōtra iustitiam sed contra virtutes alias, nō dabitur huiusmodi repetitio. Hæc est expressa sentẽtia Soti in loco citato in illa lōga solutione ad secundũ . quāuis Nauar. in manual. c. 17. nu. 37. dicat M. Soto sentire ꝙ in priori mẽbro huius distinct. sit obligatio ad restitutionẽ : in secũdo vero membro nō sit obligatio ad restitutionẽ . Sed M. Soto nihil tale dicit. Nihilominus ipse Nauar. sequitur illā sententiā ꝙ in priori casu tenetur recipiens restituere, non autem in secundo. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Repetitio in casu nostri dubij dabitur ei qui dedit pretiũ quando peccatũ erat cōtra iustitiā : nō autem quādo fuerit cō tra alias virtutes. Hæc patet ex legibus citatis quæ expressè probant priorem partẽ huius conclusionis. Secunda vero pars probatur. Quia cũ illæ leges sint pœnales & odiosæ nō sunt extẽdendę vltra casus ibidẽ positos: qui profecto sunt cōtra iustitiā . Sed vt definiamus quādo sit facienda restitutio ante iudicis sententiā , oportet aduertere ꝙ peccatũ cōtra iustitiā à quo auertitur aliquis propter pretiũ , quādoq; potest esse cōtra iustitiā & in iniuriā eius qui pretiũ dat. Aliquādo vero erit cōtra iustitiā & in iniuriā alterius tantũ . Secunda conclusio. Quoties aliquis accipit pretium vt cesset à peccato quod est cō tra iustitiam eius qui dedit pretium, proculdubio tenetur in foro conscientiæ ante omnem iudicis sententiam. Hæc conclusio euidens est, & quanuis Magister Soto vniuersaliter negauerit obligationem restitutionis in casu dubij propositi: tamen intelligendus est iuxta subiectam materiam de qua loquebatur, quando peccatum erat contra iustitiam tertij. Probatur autem nostra conclusio. Qui dat pretium in casu nostræ conclusionis non transfert dominium, ergo alter non recipit ac proinde tenetur restituere in foro conscientiæ. Probatur antecedens. Nā qui dat est inuoluntarius in dando, sed solum dat vt redimat vexationem suam iniquam: quod est dare inuoluntariè mixtè, quod quidem sufficit vt alter qui iniuriam facit & accipit pecuniam non acquirat dominium. ¶ Arguitur secundò & confirmatur prædicta ratio. Vsurarius certissimè tenetur restituere vsuras, ergo multo magis qui accipit pretium in casu conclusionis. Probatur consequentia. Quoniam vsurarius tenetur ad restitutionem, quoniam etiamsi ex iustitia cōmutatiua nō tenebatur dare mutuũ , tenebatur tamẽ ex iustitia cōmutatiua nihil recipere ratione mutui. At vero in casu nostræ cōclusionis ille qui accipit pretiũ tenetur ex iustitia cōmutatiua nō solũ nō recipere pretiũ propter illā causam, sed etiā tenebatur nō me lædere: ergo pro eo ꝙ non me lædit nulla ratione adquirit dominiũ pretij, sed tenebitur ad restitutionẽ magis quā vsurarius. ¶ Tertia cōclusio . Verosimilis est sentẽtia quæ tenet ꝙ is qui accipit pretiũ quādo peccatũ à quo auertitur est contra iustitiam alterius tertiæ personæ, teneatur ad restitutionẽ pretij in foro cōscientiæ . Hæc est fere sententia omnium doctorum communis, vno excepto Magistro Soto vbi supra. Probatur secundò. Is qui accipit pretiũ in præ dicto casu tenebatur ex iustitia commutatiua non lædere proximum, ergo modo cũ pretium accipit peccat contra iustitiā commutatiuam. Probatur consequentia, quia facit vt qui dat pretium minus habeat in bonis suis quam oportebat illum habere, ergo tenetur illi restituere. Confirmatur. Cum iudex accipit pretium vt proferat iustam sententiā , accipit amplius quam mereatur exercitium sui officij, ergo non est illi licitum accipere. Antecedens probatur. Quoniam respublica iudicibus prouidet sufficiens stipendium, ergo non potest amplius accipere pro ferenda iusta sententia. Quarta conclusio. Si rationibus hæc res expendenda sit & non multitudine doctorum: non minus verosimilis, imo & verosimilior nobis iudicatur sententia quæ asserit non esse obligationem ad restituendũ quando recipiens pretium recipit illud, vt cesset ab iniustitia contra tertiam personam. Hæc est expressa sententia Magistri Soto vbi supra, & argumenta facta pro parte negatiua probant illam: quæ mihi validiora videntur quam argumenta præcedentis cōclusionis . Deinde probatur & explicatur conclusio, ex differentia quæ inuenitur quando peccatum à quo cessat recipiens pretium, est contra iustitiam respectu dantis pretium, & quā do est contra iustitiam alterius tertiæ personæ. Etenim iam in priori casu ex iustitia debitum erat ei qui dedit pretium antequam daret, quòd recipiens cessaret à tali peccato: & idcirco qui pretium accipit manifestam iniuriam illi facit. At vero quando peccatũ iniustitiæ erat futurum contra tertiam personam, non debebat ex iustitia ei qui dat pretium, ille qui recipit cessare à peccato in gratiam dantis pretium, ergo propter istam gratiam quam illi facit poterit recipere pretium non peccando contra iustitiam respectu illius. Hinc sequitur, quòd quando tertia illa persona cui facienda erat iniuria, est vsque adeo coniuncta ei qui dedit pretium, vt etiam illius iniuria redundet in iniuriam ipsiusmet dantis pretium: tunc recipiẽs pretium tenetur in foro conscientiæ restituere illi qui dedit pretium. v. g. si pater dat pretium nequis occidat filium, imo si socius peregrinationis dat pretium inuasori ne socius suus occidatur: tenetur qui accipit pretium in foro conscientiæ restituere. Sequitur etiam ex dictis aliud corollarium, quòd quando peccatum quod erat committendum à recipiente pretium, futurum erat contra charitatem aut alias virtutes: non tenetur restituere in foro conscientiæ. v. g. tenebatur aliquis medicus ex charitate aut etiam ex misericordia curare pauperem infirmum & nolebat eum curare: in tali casu si recipiat pretiũ pro illa curatione siue ab illo paupere siue ab alio non peccat contra iustitiam. Idem dicimus de aduocato in casu quo teneretur causam dicere pro paupere ex misericordia, sed nihilominus recipit pretium pro aduocatione. Hoc corollarium sufficienter probatur rationibus factis pro quarta conclusione. AD argumenta vero facta pro tertia cō clusione hinc patet solutio. Ad primũ quod erat ex multitudine doctorum, respondetur, quòd in rebus moralibus obscuris & difficillimis decidendis non mirum est si alicui viro docto se se offerat aliqua noua ratio vrgentior, vt opinetur contra communẽ sententiam merito & non temerariè: & isto modo sunt introductæ plurimæ opiniones contrariæ alijs quæ solebant esse communes. Neque hoc habet aliquid temeritatis quando optima ratione disceditur à communi sententia in rebus moralibus. Ad secundum argumentum quod procedebat ex ratione: dicitur, ꝙ qui dat pretium ne fiat iniuria alteri tertio, non habet minus quam ex iustitia debet habere. Illi enim nulla fit violentia aut iniuria, sed liberè omnino ex charitate & misericordia proximi dat pretium sicario ne occidat hominem, ac proinde non violatur iustitia commutatiua respectu dantis: quin potius recipiens pretium cessat ab iniuria facienda illi tertio. ¶ Ad confirmationem respondetur, quòd etiamsi iudex non haberet stipendiũ ab ipsa republica, sed merè gratis vellet exercere officium iudicis, non posset recipere pretium pro cessatione à ferenda sententia iniusta contra datorem ipsum pretij: pecca ret enim contra iustitiam & teneretur restituere pretium: non autem peccaret contra iustitiam si reciperet pretium pro cessatione ab iniqua sententia ferenda contra tertium hominem. Iam vero ad argumenta pro parte negatiua quatenus procedunt contra primā conclusionem respondetur breuiter. Ad primũ negatur consequentia iuxta ea quæ dicebamus in explicatione quartæ conclusionis, illic enim patet manifestum discrimen. Ad secundum negatur consequentia, vel certè respondetur, quòd probat nostram quartam conclusionem. Ad tertium respondetur, quòd dans pretium vt redimat propriam vexationem vel alienam: non consentit iniquitati recipientis, siue recipiens peccet contra iustitiam siue contra aliam virtutem. Quemadmodũ qui dat vsuras vsurario non consentit cum iniquitate illius: quoniam ille paratus est dare pecuniam suam ad vsuras. Si enim persuaderet illi vt exerceret officium vsuræ: consentiret cum peccato illius. Notandum est tamen, ꝙ in casu particulari huius argumenti, quòd attinet ad iudicem qui pretiũ recipit, tenetur omnino restituere à quocunque recipiat. Quoniam leges Regni in Hispania reddunt inhabilem ipsum iudicem ad hoc recipiendum, vt patet, En el libro segundo delas ordenaciones Reales, en el titulo del Consejo del Rey, y en el titulo de la Audiencia y Chancilleria, y en el titulo de los Alcal des y Corregidores, &c. Cæterum quòd leges illæ allegatę , quantum attinet ad illum qui dat pretium iudici: ideo puniunt illum an litis perditione: quia præsumũt , ꝙ dat pretium ad peruertendum iudicium & non ad redimendam suam vexationem. DVbitatur quinto. Vtrùm impudicæ fœminæ possint accipere pretium sui corporis? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Nemo est dominus sui corporis aut membrorum sui corporis, ergo illæ fœminæ nō possunt vendere suum corpus & pretium receptum retinere. Arguitur secundo. In pari turpitudinis gradu, melior est conditio possidentis: sed vir & fœmina parem turpitudinem cōmittunt in fornicatione: ergo ipse vir commissa iam fornicatione non tenebitur promissum pretium soluere. Arguitur tertio. Quia pari ratione sequeretur quòd ipse vir posset exigere pretium à fœmina & vendere corpus suum, quod nullatenus est in consuetudine. Et cōfirmatur , quia si fœmina præbet vsum corporis sui viro & est obiectum delectationis ipsius viri: etiam ipse vir reddit æquale, ergo iniquum est pretium quod vltra accipitur. Arguitur quarto, & probatur quòd saltim fœmina coniugata non possit recipere pretium pro adulterio: quia illa non est domina sui corporis neque vsus sui corporis, sed vir eius est dominus: ergo non potest iustè recipere pretiũ siquidem alienũ vendit. Denique arguitur. Sequitur pari ratione ꝙ vir possit accipere pretium pro nefando vsu corporis sui, quod videt̃ absurdissimũ . Circa istā difficultatem sunt qui asserant omnes huiusmodi impudicas fœminas teneri ad restitutionem accepti pretij pro turpi vsu corporis sui. Sic aiunt quidam Iurisperiti in. l. 4. §. sed neque meretrici. ff. de conditionib. ob turpem causam. Inter Theologos etiam Ioan. de Medina. C. de restit. tractatu. de rebus restituendis, opinatur meretrices non posse recipere pretium corporis sui: bene tamen possunt aliquid recipere titulo liberæ donationis. Alij vero dicunt quòd publicis meretricibus licitum esset pretium recipere, non tamen occultis. Hoc etiā tenent quidam Iurisperiti quos refert Couarruuias in relect. reg. peccatum. 2. part. §. secundo. Alij denique aiunt, licitum quidem esse omnibus solutis fœminis pretium recipere pro vsu corporis sui, non autem coniugatis propter quartum argumentum. PRO decisione veritatis sit prima cōclusio vniuersalis. Omnes fœminæ possunt absque iniustitia in pretium sui corporis aliquid accipere & retinere. Ista conclusio quod attinet ad meretrices, patet ex cō muni omnium nationum vsu. Etenim non solum permittuntur in republica, sed etiam defenduntur petentes pretium sui corporis. Et confirmatur etiam in Sacris literis. Nam Genes. 38. narratur, Iudam fecisse pactum cum Thamar, quam existimabat meretricem, & postea illud pretium procurauit sol uere. Item Prouerb. 6. dicitur pretium scorti vix est vnus panis: Ecce vbi vocat pretium, quod datur scorto pro actu turpi. Sunt denique plurimæ leges in iure ciuili, quibus hoc ipsum confirmatur, quas refert Couar. vbi supra. Probatur autem cōclusio ratione vniuersali. Omnis conuentio & promissio quæ iure naturæ valida est imo & ciuili, trāsfert dominium quando exercetur & confert ius in conscientia, etiam si ab extrinseco fiat illicita: sed datio quæ fit impudicæ fœminæ pro turpi actu iure naturæ & ciuili valida est: ergo transfert dominium, licet ab extrinseco sit illicita. Minor probatur, quātum ad ius naturæ: quoniam illa datio fit pro re quę pretio æstimari potest, videlicet pro delectatione quam exhibet impudica fœmina vsu sui corporis. Quantum vero ad ius ciuile probatur, quoniā non inuenitur lex quæ casset & irritet huiusmodi contractus & translationes dominij. Et confirmatur. Nam si quis pactum faciat cum cauponario in die ieiunij Ecclesiastici, vt det sibi cibos ad comedendum mane, ille contractus validus est, & homo ille tenetur soluere pretium ex iustitia, ergo nō obstat quòd pretium detur pro re turpi & illicita, quominus sit valida ipsa datio pretij & translatio dominij. Deinde probatur, quoniam si fœmina consentiat cum viro in turpem actum ea cō ditione vt vir postea ducat eam in vxorem, poterit fœmina iustissimè petere à viro vt adimpleat promissum, & dabitur fœminæ actio in iudicio, & compelletur vir ducere illam vxorem vel illam dotare: ergo multo magis poterit iustè recipere aliud pretium. Id ipsum quod dicimus de fœminis respectu virorum, asserendum est de viris respectu illarum, possunt enim ab illis pretium accipere delectationis præstitæ. Sed aduertendum, ꝙ lucrũ quod ex turpi actu acquirũt fœminę nuptæ debet reponi in communi thesauro mariti, & reputandum est sicut alia bona quæ acquiruntur durante societate matrimonij: & ita est expendendum, & diuidendũ suo tempore. Idem dicimus proportionabiliter de pretio quod acquirit religiosa mulier: illud enim communitati acquiritur sicut aliud pretiũ , quod monacha acquireret labore manuũ suarũ . Secunda conclusio. Si fœmina impudica solum modo blanditijs & verbis amatorijs exigat à viro pretium plusquam par erat: non tenebitur ad restitutionem illius excessus accepti: bene tamen tenebitur ad restitutionem si dolo aut fraude extorsit illũ . Prima pars probatur, quia is qui dat illum excessum dat omnino voluntariè, ergo valida est translatio. Sed hic obseruandum est, quòd continget aliquando. Vt fœmina petat ab amatore suo aliquid pretiosum coram alijs personis coram quibus cogitur concedere, alias amittet honorem suum. Tunc dicimus ꝙ talis fœmina non potest recipere illud, sed tenebitur restituere: quoniam inuoluntariè mixtè datum est. Secunda vero pars probatur, quia fraus & dolus causant inuoluntarium. Etenim si vir cognosceret fœminam mentiri, non daret illi quod petit. Exemplũ est si impudica fœmina fingat se esse virginem & ob hanc causam exigat pretium notabile, tenebitur illud restituere. Item si mẽ tiatur dicens se nullum alium amatorem ad missurā , & ob id multa munera recipit: tenetur omnia illa restituere si alium admittat. Tertia conclusio. Si quis promittat impudicæ fœminæ aliquam quantitatem pretij quam exhibere est prodigalitas: non tenetur postea adimplere promissum, etiam si iurauerit. Probatur quia iuramentum promissorium de re illicita non est adimplendum, imo est peccatum illud facere, & maius peccatum titulo religionis illud adimplere: sed prodigalitas saltim est peccatum veniale cum quis propria bona prodigit: ergo vera est conclusio. Quænam autem sit prodigalitas in huiusmodi casu, iudicio prudentis considerata personarum qualitate arbitrandum est. Aduertendum est tamen, quòd si de facto ipse vir prodige dedit meretrici quod promisit, factum tenet & illa manet domina accepti pretij, dummodo qui dedit non sit pupillus: quoniam iste secundum leges non potest alienare bona sua: poterit autem tantum dare meretrici quantum ludere. De religiosis autẽ qui omnino sunt pauperes, aliter arbitrandũ est quantũ ad huius modi expensas, secũdum facultatem quam vnusquisque habere præsumitur à suis præ latis ad expendendas pecunias in sibi placitis. Neque in hoc peccabit peccatum iniustitiæ, nec tenebitur ad restitutionem ipse, neque meretrix quæ accepit tale pretium iustum proportionatum cum facultate interpretatiua prælati ad expendendum in rebus sibi placitis in animi sui gratia. Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quòd quanuis fœmina non sit domina sui corporis secundum se neque est domina vitæ: veruntamen est domina vsus sui corporis: vnde sicut potest aliquis locare operas suas vel vẽdere . v. g. iter facere aut saltare: ita etiam fœmina potest vendere illum vsum corporis sui. Ad secundum respondetur, quòd quanuis in actu impudico vir & fœmina parem turpitudinis gradũ incurrāt : tamen in datione & acceptione pretij nulla est turpitudo. Ad tertium concedo sequelam. Verum est tamen, quòd quia mulier est infirmior, & in illo actu magis impudice se habet: habet tamen se passiuè: magis decet quòd vir det pretium fœminæ, quam fœmina viro. Ad quartum argumentum respondetur, ꝙ mulier nupta quanuis nō sit domina vsus sui corporis sed vir, tamen est domina actionis liberæ committendi adulterium in gratiam adulteri: & pro hoc potest pretium recipere. Sicut sicarius non est dominus vitæ alienæ, & tamen cum sit dominus actionis suæ liberæ occidendi vel nō occidendi proximum: potest iustè vendere istam actionẽ in gratiam postulantis mortem alterius. Ita contingit in muliere adulterante, quæ quidem facit iniuriam viro: non tamen adultero recipiens pretium ab illo. Ad quintum argumentum respondetur, quòd tota turpitudo, & absurditas in illo actu non est contra iustitiam sed contra virtutem castitatis, vsque adeo vt sit vitiũ omnino cōtra naturam non solum rationalem, sed etiam contra naturam animalem. Iam vero in responsione ad tertium docet D. Tho. quomodo sit faciẽda restitutio quando dñs rei nō comparet. Numerat autem tres casus in quibus rei dñs dicitur non cōparere . Primus est quando est ignotus. Se cundus quando erat notus sed obijt. Tertius quando est notus & viuit, sed distat longè. In primo casu est prima conclusio Diui Thomæ. Restitutio facienda est conuertendo rem in vsus pios. Secunda conclusio. In secundo casu restitutio facienda est hæredi. Tertia conclusio. In tertio casu, transmittendum est debitũ in locum vbi est verus dñs , maximè si debitum sit notabilis quantitatis & transmissio commodè fieri potest, alioquin deponatur in loco tuto & significetur vero domino ꝙ illic habet rem suam. CIrca primam cōclusionem dubitatur sexto. Quis nā sit & dicatur dominus ignotus rei. Respondetur & sit prima conclusio. Non dicitur verus dñs esse ignotus moraliter loquendo, donec fiat sufficiens diligentia & inquisitio illius arbitrio boni viri secundum qualitatem negotiorũ & rerum. Probatur, quoniam aliâs culpabiliter esset ignotus ex parte eius qui rem alienam habet, & verificaretur de illo: noluit intelligere vt bene ageret. Secunda conclusio. Si facta iam diligentia & inquisitione sufficienti non constet determinatè, quis nam sit verus dñs , sed sit in dubio an sit Petrus, vel Paulus: tunc diuidendum erit debitum iuxta proportionem dubij inter illos de quibus dubitatur. Itaque si dubium fuerit æquale inter vtrunq; diuidatur debitum æqualiter inter ambos: vel etiā si fieri potest de consensu illorum mittatur sors vel applicetur alteri. Ratio huius est, quia quanuis in re dubia melior sit conditio possidentis: tamen vbi nullus possidet debet fieri diuisio inter eos de quibus dubitatur quis nam sit dominus. Tertia conclusio. Quando nullo pacto constat quis nā sit dñs , cōstat autẽ de oppido cuius erat ciuis: tunc facienda est restitutio pauperibus reipublicæ illius maximè si res erat alicuius momenti, si autẽ nō sit notabilis momenti poterit fieri restitutio occurrẽtibus pauperibus. Sit exemplũ primæ partis cōclusionis . Multi ex Hispanis asportauerũt ab Indis magnas diuitias iniquo bello acquisitas, isti tenẽtur non cōparentibus veris dominis restituere pauperibus illius oppidi vbi erant ciues veri dñi . Probatur conclusio quantũ ad priorẽ partẽ . Quoniā verosimile est ꝙ in illo oppido maneāt saltim hæredes veri dñi , ergo cōuenientius & certius fiet illic restitutio ad voluntatẽ ipsius reipublicę . Secũdo probatur, quoniā qñ verus dñs non comparet, facienda est restitutio illi de quo præsumit̃ quod verus dñs in tali casu habet voluntatẽ interpretatiuam vt illi detur: sed vnusquisq; merito præsumitur habere amorem & pietatẽ erga patriā vel rempublicā : ergo illi facienda est restitutio. Et intelligimus conclusionẽ etiā si res illa non sit ablata cũ iniuria facta reipublicæ aut oppido, contra Mag. Soto vbi supra in solut. ad 3. qui tenet quod solũ faciẽda est restitutio ipsi oppido, quando res ablata est cũ iniuria facta ipsi oppido. Secũda pars conclusionis maximè probatur arbitrio boni viri, quoniā res minoris pretij non est materia restitutionis necessariæ respectu reipublicæ, sed sufficiet illā dare occurrenti pauperi. Eo vel maximè quòd rationes factæ pro priori parte cō clusionis non militant pro secunda parte. DVbitatur septimo. Quo iure, ignoto vero dño aliquibus facienda est restitutio. Et supponendũ est nobis ꝙ in præsenti nō loquimur de restitutione rerũ inuentarũ , de quibus dicemus quæst. 66. sed loquimur de restitutione rerũ quæ per iniquitatẽ ablatę sunt. Respōdetur ergo ad hoc dubiũ breuiter, & sit prima conclusio. Si cōsideremus præcise solũ ius naturæ, facienda est restitutio reipublicæ: vbi cōstat ꝙ ipse dñs ciuis erat. Probatur, quia iure naturæ bona ciuiũ ordinātur ad bonũ reipublicæ, sicut bonũ partis ad bonũ totius, ergo deficiẽte vero dño respublica habet ius ad bona illius. Secũdo ꝓbatur . In tali casu illa bona quasi redeunt ad statũ in quo omnia erāt cōmunia antequā fieret rerũ diuisio & applicatio: sed in illo statu bona erāt cōmunia reipublicæ: ergo in nostro casu respublica acquirit ius ad illa bona. Maior probatur, quia quantũ attinet ad mores hominũ , idẽ omnino est ꝙ nō cōpareat verus dñs cui applicata erāt , & quod nũquā fuerint applicata, ergo finita applicatione ad particulare dñium , manent sicut antea. Probatur tertio, quoniā si respublica nō est dña iure naturæ illorũ bonorũ , sequitur, ꝙ illa bona sunt omnino deserta absq; vero dño quod videt̃ esse incōueniẽs . Secũda cōclusio . Legibus ciuilibus & potissimè Ecclesiasticis & ipsa cōsuetudine introductũ est, vt huiusmodi bona cōuertantur in eleemosynas. Probatur ex cap. cũ tu. de vsuris. & cap. quāquā . eod. tit. in 6. & cap. non sanè. 14. q. 5. quibus in locis expressè definitur cōclusio , Itẽ in authẽ . omnes peregrini. C. de successionib. colla. 10. & in. l. penul. titu. 1. parti. 6. decretũ est, ꝙ bona peregrini morientis absque testamento distribuenda sunt in pios vsus, & eleemosynas si legitimus hæres nō cōpareat . Quod autẽ huiusmodi leges sint sanctæ & iustæ probatur, ex cōclusione præcedẽti . Quoniā huiusmodi bona iure naturæ efficiũtur reipublicæ: sed princeps tam ecclesiasticus quā secularis habet potestatẽ ab ipsa republica administrandi bona publica: ergo in fauorem pauperũ quorũ cura pertinet ad rempublicā , optimè decernũt vt huiusmodi bona pauperibus obuenirent. Et deniq; probatur, quoniā superflua erogāda sunt in pios vsus & eleemosynas: sed hæc bona superflua videntur esse rei publicæ. Ergo merito conuertuntur in vsus pauperũ : vbi aduerte, ꝙ si debitor fuerit pauper, poterunt illa bona ipsi adiudicari, ad arbitrium sui confessarij vel parochi. Tertia cōclusio . Nō est necessaria episcopi licẽtia ad distribuẽda huiusmodi bona in pios vsus. Hæc cōclusio est cōtra multos Iurisperitos, sed est cōmunis omnibus Theologis & quibusdā Iurisperitis. Vide Syluest. in verb. restitutio. §. 8. & Io. Medinæ vbi supra. Probatur conclusio. Si cōpareret verus dñs nulla esset necessaria facultas vt fieret eidẽ restitutio: sed leges ecclesiasticæ quæ postulāt ea bona cōuertenda esse in eleemosynas, non requirunt episcopi facultatem: ergo non est necessaria. Neque obstat, quòd in cap. cum sit. de Iudæis. & in cap. quāquā . de vsuris in 6. requiritur Episcopi licentia. quoniā ista capita loquuntur in casibus particularibus. Primum quando à Iudæo faciẽ da est illa distributio debiti in pauperes. Secundum est, quādo ab vsurario, & in istis casibus requiritur Episcopi licentia. Neque rursus obstat, quòd in multis synodalibus episcoporum reseruatur huiusmodi distributio ipsis episcopis. Respondetur ergo, ꝙ si eiusmodi leges iustæ sunt, debent intelligi quantum ad reseruationem peccati, quod committunt qui non distribuunt huiusmodi debita pauperibus. DVbitatur octauo. An pro huiusmodi debito possit fieri cōpositio ? De qua re Ioan. de Medina vbi supra. cap. 11. & Soto in quarto, dist. 21. quæst. 1. arti. 4. Nos autem breuiter respondentes ponimus primā conclusionem. Prima cōclusio . Quilibet princeps siue secularis siue ecclesiasticus, potest si attendamus tantum ius naturæ huiusmodi compositionem facere si adsint causæ honestantes talem compositionem. Probatur cōclusio . Quoniā vt diximus huiusmodi bona, stando in solo iure naturæ, redeunt ad communitatẽ , ergo princeps qui est dispensator bonorum cōmuniũ potest aliquam partem illorum bonorũ applicare in aliquem vsum vtilem cōmunitati & remittere aliquā partem debitori, si talis remissio fuerit etiam vtilis cōmunitati . v. g. Si instat bellum necessarium pro defensione reipublicæ, vtile est cōmunitati vt vndecũq; fuerit possibile fiat collectio in subsidium belli, hæc autem collectio copiosius & breuius fiet ex huiusmodi debitis incertis, si princeps pro aliqua parte data remiserit alteram partem, ergo in principe est huiusmodi potestas vt debitores libentius & citius cōtribuant ad bellum necessaria. Secundo probatur. Omnis princeps potest dispensare in suis legibus proprijs: sed huiusmodi bona incerta solis principũ legibus decernuntur distribuenda pauperibus: ergo ipse princeps poterit illa bona aliter dispensare in communem vtilitatem. Tertio probatur. Quoniam pauperes nondum habent ius adquisitum, ergo absque illorum iniuria poterit princeps illa bona cō uertere in alium vsum cōmunitati vtilem. Secunda conclusio. De facto fieri nō potest huiusmodi cōpositio in republica Christiana nisi à summo pōtifice . Ratio est, quoniam pontifex habet potestatem super omnes Principes Christianos ad reseruandum sibi aliquam materiam, de qua leges ferendæ sunt quando hoc expedierit ad spirituale bonum vel tranquillitatẽ Ecclesiæ. Hinc est quòd reseruauit sibi omnes causas matri moniales: quæ alias ratione humani contractus subiectæ erant legibus secularium principum, & consequenter reseruat sibi causas de legitimatione quatenus includunt notitiam de vero matrimonij cōtractu . Cum igitur legibus iam sancitũ est, quod huiusmodi bona incerta distribuantur in eleemosynas pauperũ , merito & iustè ipse Pontifex quoniam est pater pauperũ in Ecclesia, sibi reseruat mutationem & dispensationem in huiusmodi legibus de distribuendis huiusmodi bonis pauperibus: vnde iam princeps secularis non potest facere cōpositionem . Tertia conclusio. Multum suspecta est de iniustitia huiusmodi compositio prout à multis exercetur de facto. Probatur, quoniam de facto pro debito quinque millium dipondiorum componitur aliquis pro. 68. Tunc est argumentum, nulla videtur esse proportio & æqualitas inter debitum & talem solutionem, ergo Pontifex qui est dispensator non dissipator huiusmodi bonorum, non debet intendere talem compositionem absolutè facere. Secundo probatur. Quoniā hac via datur occasio maxima cauponibus & alijs huiusmodi hominibus, vt paulatim defraudent populũ furantes aliena bona minutatim: quoniam postea facilè manerent tuti in conscientia si se componerent pro tam minimo pretio postea cum Bulla cruciatæ. Propter istas rationes semper visa est maioribns nostris præceptoribus huiusmodi compositio valde suspecta de iniustitia. Vt autem excusemus Summũ Pontificem à culpa, sit quarta conclusio. Quarta conclusio. Quando pontifex cō cedit bullam huiusmodi cōpositionis , præ supponit causam legitimam esse, & legem naturalem seruādam esse, quod relinquitur iudicandum arbitrio discreti cōfessarij . v. g. Si ipse debitor sit ita pauper vt ægrè aut vix possit restituere, aut debitum non sit adeo certum, poterit tunc confessarius discretus admittere compositionem & absoluere pœ nitentẽ , aliàs non est licitũ debitori talẽ cō positionẽ facere. Probatur prima pars, quia tunc fit aliqua proportio inter solutionẽ & debitũ ipsum, & tunc est causa decens vt Sũ mus Pōtifex dispenset aliquā partem debiti mediocriter pauperibus vt libẽtius & citius adiuuent ad expeditionẽ belli vel alterius boni operis vtilis cōmunitati : qñ vero debitum ipsum est incertum cōstat quod fit maior proportio: quoniā in dubio melior est conditio possidentis: & quanuis attendenda sit quātitas dubij pro vtraq; parte, tamẽ semper minuitur valor debiti, qñ est aliquod dubium an teneatur. Et deniq; pro tranquillitate conscientiæ merito & iustè Pontifex potest facere huiusmodi compositionem. Secunda vero pars conclusionis probatur mihi, argumentis factis pro tertia conclusione. Sit quinta conclusio. Postquam semel facta est compositio conuenienter & iustè, si verus dñs rei compareat, compelletur debitor in foro exteriori restituere id quod sibi reliquũ erat: at vero in foro conscientiæ nō tenetur ante iudicis sententiam restituere. Prior pars conclusionis cōmunis sententia est & ipsa experientia & de facto comperta: & ratio esse potest, quoniā huiusmodi cōpositiones magis respiciunt tranquillitatẽ conscientiæ debitoris, quam intendant in foro exteriore tollere ius quod habet verus dñs vel impedire actionem in iudicio. Secunda pars conclusionis sententia est expressa Magistri Soto vbi supra, & ratio esse potest: quoniam si compositio semel iustè facta est & legitimè, transfert reuera dominiũ in eum qui erat debitor, aliâs nulla prorsus vtilitas esset in compositione, si adhuc debitor mā net obligatus ad restituendum quotiescũq; verus dñs comparuerit, ergo in foro cōscientiæ transfertur in illum dominiũ eius quod reliquum sibi est. Et confirmatur, quoniam aliâs ipse Pontifex nō procederet vt dispensator & distributor bonorũ quæ debita sunt cōmunitati vel pauperibus: si illa non posset cum effectu applicare alicui pro iusta & cō uenienti causa. Et confirmatur secundo. Si Pontifex omnia illa bona applicasset pauperibus debita dño ignoto, non teneretur ille qui antea erat debitor restituere quidquam; ergo neq; si Pontifex ipsimet applicauerit tanquam mediocriter pauperi vel alia iusta de causa aliâs ipse Pontifex omnino falleret ipsos debitores. Hæc secunda pars conclusionis est contra aliquos Theologos nostri temporis, qui aiunt quod statim comparente vero dño te netur ille debitor in foro cōscientiæ restituere ante iudicis sententiā . Et ratio illorũ est, quoniā per sententiā iudicis nō obligatur aliquis restitnere id quod antea non debebat, ergo si per sententiā in foro exteriori iudicis quę nō fundatur in falsa præsumptione obligatur homo ille restituere, saltem quod sibi reliquum est, colligitur quod antea tenebatur restituere. Ad hanc tamen rationem respondetur, quod Pontifex quāuis transferat dominium eius quod reliquũ est in ipsum debitorem propter iustā & piam causam: tamen transfert dominiũ infirmum & caducum, non enim intendit iniuriā facere vero dño si opportuno tempore comparuerit & egerit in iudicio contra debitorẽ . Quapropter illa sententia quāuis non fundetur in falsa pręsumptione : potest obligare debitorem vt restituat quod sibi reliquum est, nisi forte fuerit ita pauper qñ facta est compositio quod sibi potuit applicari sicut alijs pauperibus. Quod si hoc in iudicio non constiterit iam sententia fundatur in falsa præsumptione. Neq; mirum est, quod in iudicio obligetur aliquis per sententiā restituere aut reddere quod ante sententiā non tenebatur, qñ aliquis acquisiuit dominium cum illa cōditione , vt teneatur reddere qñ in iudicio alter petierit & iudex sententiā tulerit in fauorẽ petentis. Exemplũ est in dominio quod acquiritur in multis casibus per ludũ , datur enim sæpe actio perdenti vt in iudicio possit repetere amissum, nihilominus ille qui lucratus est dominus lucri est quādiu non obligatur per sententiam iudicis illud reddere. Hactenus diximus de genere cōpositionis rerũ quæ iniustè ablata sunt & detinentur. Sed est aliud genus compositionis quæ fit cum ecclesiasticis de bonis beneficiorũ malè perceptis, quia non recitauerunt, vel quia non resederũt officium suum exercentes. De quibus sit conclusio. Vltima cōclusio . Si pontifex cuius autoritate fit cōpositio vel eius vicarius sit omnino volũtarius in illa compositione faciẽda : trāsfertur omnino dominiũ illorũ bonorũ in ipsum virũ ecclesiasticũ qui se cōponit . Probatur cōclusio . Quia pontifex procedit tũc sicut verus dñs cui debentur fructus beneficiorũ malè percepti, ergo potest trans ferre illorũ dominiũ in ipsos debitores si volũtariè id faciat. Probatur antecedẽs , nā si ex iure cōi tales fructus debebantur fabricę vel pauperibus: tñ iam vsu & consuetudine approbata applicatæ sunt cameræ Pontificis, & idcirco procedit vt dominus illius remissionis. Diximus autem in cōclusione . Si voluntarius sit Pontifex in illa remissione: quoniam potest contingere quod propter ignorantiam quā habet ex falsa relatione admittat aliquam cōpositionẽ , quæ quidem non erit voluntaria, ac proinde neque valida sed subreptitia omnino. Circa secũdam conclusionem in hac solutione D. Tho . Notādum est primo, quod nomine hæredis, venit intelligendus omnis qui succedit in ius defuncti. v. g. bona hæretici condẽnati qui aliâs mortuus est restituenda sunt fisco. ¶ Notandum secundo, quod illa cōclusio procedit in diuitijs & pecunijs: at vero de restitutione famæ & honoris defuncti iam diximus in art. 2. ad 1. & 2. Denique notandum, quod qui debet aliquid defuncto non potest illud expendere in pios vsus vel in eleemosynas & sacrificia pro anima defuncti: donec sit certus quod defunctus non habet hæredem, nec est aliquis qui succedat in ius defuncti. DVbitatur nono, circa tertiam conclusionem. Cuius nam expensis trāsmittendum est debitum quando dominus longè distat. ¶ Ad quod respondetur, & sit prima conclusio. Si debitor ipse tenetur restituere ratione in instæ acceptiōis vel ipse dominus lōgè distat culpa ipsius debitoris vel causa eius: tenetur tunc ipse debitor proprijs expensis transmittere debitum. Si autem debitor non tenetur ratione iniustæ acceptionis nec dominus longè distat culpa vel causa ipsius debitoris: nō tenebitur debitor proprijs expensis debitum transmittere. ¶ Probatur prima pars cōclusionis . Quia ipse dominus rei seruandus est indemnis ab omni iniuria, ergo in tali casu certa est prima pars cōclusionis . ¶ Obseruandũ tamen est quod si ipse dominus in asportanda illa re iniquè accepta, facturus erat expensas alias, tunc debitor nō tenebitur proprijs expensis trāsmittere . Ratio est manifesta, quia sicuti dñs nō debet reportare damnũ ex iniuria: ita neq; lucrũ : aliâs non sufficeret restituere simplũ quod est falsum. Altera pars probatur, quoniam debitor in tali casu tantum tenetur restituere quātum accepit, at vero si proprijs expẽsis trāsmitteret amplius restitueret quā acceperat. Secundum doctrinam huius cō clusionis conciliabuntur varia dicta doctorum quæ videntur contraria & non sunt. Secunda conclusio. Si res semel cōmissa est fideli portatori vt eam traderet vero domino, & forte in via perijt res illa: tunc si debitor tenebatur tantum ratione rei acceptę non tenetur amplius restituere: si vero tenebatur ratione acceptionis siue iustæ siue iniustæ: tenebitur nihilominus in casu posito vero dño restituere. Sit exemplum prioris partis in eo qui rem aliquam inuenit vel in deposito accepit. Quæ pars probatur. Debitor non accepit rem illam in propriũ commodum, sed potius in commodum dñi , sed quando transmittit illam per fidelem portatorem fideliter agit negotium dñi veri, ergo non tenebitur amplius restituere. Est exemplum secundæ partis in eo qui accepit rem mutuo vel accōmodatam vel emerat rem aliquam transmissurus pretium illius. Tunc probatur conclusio. Quia debitor accepit rem in proprium cōmodum , ergo si res illa perijt ipsi debitori perijt: quoniam qui sentit commodum æquum est vt damnũ sentiāt . Cōfirmatur . Si talis debitor haberet rem iam paratam vt restitueret vero dño . v. g. pecuniam numeratā in mensa sua, & accederet fur qui illam clanculũ surriperet procul dubio teneretur nihilominus ipse debitor restituere, ergo eadem est ratio si pecunia perijt in via. ¶ Sed obseruandum est, quod si cum consensu dñi res illa tradita est portatori aut ex imperio iudicis tunc non tenetur ipse debitor amplius restituere: quanuis res illa pereat. Ratio est manifesta, quia voluntas domini liberat illum debitorẽ , & imperium iudicis iustè iudicātis super id aliquid est. De conclusione ista copiosius dicemus artic. sequenti, & de præcedenti artic. 8. In solutione ad quartum ponit D. Tho. duas conclusiones. Prima est. Non debet aliquis benefacere parentibus nec alijs benefactoribus de his quæ debet alteri, aliâs de alieno benefaceret. Secunda conclusio. In casu extremæ necessitatis debet aliquis succurrere potius patri & benefactori quam creditori restituere. Ratio est, quia tunc posset & deberet homo accipere aliena vt patri subueniret. DVbitatur decimo & vltimo, circa vtrā que conclusionẽ D. Tho. an saltim debitor ipse existens in extrema necessitate teneatur restituere creditori æqualiter periclitanti: & simul quærimus de parentibus, vel cōsanguineis ac specialibus amicis existentibus in extrema necessitate: an debitor teneatur potius creditori succurrere extremè periclitanti quam illis. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua, quod ipse debitor teneatur potius creditori succurrere. Præceptũ de restituẽdo est affirmatiuũ obligans pro tẽ pore necessitatis: sed tunc est extrema in creditore, ergo pro tũc debet illi succurrere & restituere. ¶ Arguitur secũdo . Creditor in tali euẽtu duplici iure gaudet ad illā rẽ , altero dñij altero extremæ necessitatis in qua omnia cōmunia sunt, ergo illi potius tradenda est. ¶ Arguitur tertio & probatur. Quod saltim qui per iniuriā acceperat rem alienā teneatur tunc dño restituere. Est argumentũ . Ille debitor per iniuriā accepit & possidet rẽ alienam: sed iniusta acceptio & possessio nō facit possessorẽ melioris conditionis nec tribuit illi ius aliquod, ergo in extrema necessitate nō debet oriri damnum ipsi vero dño . Arguitur quarto. Quoniā aliâs sequeretur quod si ex duobus existentibus in extrema necessitate alter ab altero arriperet per vim panem vel tabulā vt euaderet mortẽ : nō teneretur iste statim restituere, quod videtur maximũ absurdũ , quia videtur bellũ iustũ ex vtraq; parte: & ex iniuria facta efficeretur melioris cōditionis faciens iniuriam quā patiens. Sequela vero probatur. Quia sicut nihil noceret iniusta acceptio in priori casu quominus ipse debitor sibi succurreret: ita nec in isto posteriori deberet nocere recens iniusta acceptio accipienti iniustè. Circa quæstionẽ hanc est triplex Theologorũ opinio. Prima est Scot. in. 4. d. 15. q. 2. quem sequitur Gabriel ibidẽ ad. 3. casum post secundā cōclusionẽ , ꝙ in tali casu tenetur debitor restituere. Secunda opinio est quorundā distinguentiũ . Si enim debitor ac cepit rem alienam per iniuriam, tenetur tũc restituere. Huic sententiæ fauet tertiũ argumentũ quod fecimus. Tertia opinio est Caietani in isto loco & Soti libr. 4. de Iustitia. quæst. 7. artic. 1. ad 4. quod in neutro casu tenetur debitor restituere. PRO decisione sit prima cōclusio . Sententia Caiet. & Soti nobis vera est, cuius ratio est euidens & à primis principijs deducta: quoniā ius gentiũ per quod rerũ diuisio & appropriatio facta est nō debet derogare iuri naturali: est autẽ iure naturæ insitũ cordibus hominũ , quod in extrema necessitate omnia sunt cōmunia , ita vt efficiātur ꝓpria præoccupātis quantũ ad vsum necessarium ad supplendā extremā necessitatẽ : ergo si debitor est in extrema necessitate & habet rẽ in manibus non tenetur alteri restituere. Secũda cōclusio . In eodẽ casu potest debitor præferre patrẽ & matrẽ & filiũ & vxorem existentes in extrema necessitate & nō restituere creditori æqualiter periclitanti. Mag. Soto vbi supra, inquit hoc assertũ esse problema. Sed nobis videtur certa cōclusio , cui videtur fauere D. Tho. supra. q. 31. art. 3. ad 3. vbi ait quod existẽtibus in extrema necessitate creditori & cōsanguineis debitoris nō potest dari vniuersalis regula cui potius subueniendũ sit: sed prudentis iudicio relinquitur, vt consideratis cōditionibus iudicet cui potius subueniendũ sit. Ex quo sic argumentor, si quādo cōsideratis conditionibus licitũ est cōsanguineos præferre in extrema necessitate maximè, quando sunt coniuncti in illo gradu posito in cōclusione , ergo merito tunc præferendi sunt. Deinde debitũ ꝙ ex virtute pietatis debetur maius est & antiquius quā illud quod ex particulari iustitia cōmutatiua debet̃ : sed parentibus & filijs & cæteris debetur ex pietate vt in illo casu illis subueniat̃ , ergo in extrema necessitate illis potius subueniẽdũ est. ¶ Et cōfirmatur , quoniam pietas præstantior virtus est quam iustitia cōmutatiua : ergo in casu extremę necessitatis illa potius exercẽda est quam ista. Antecedens colligitur ex Diuo Tho. infra quæst. 101. art. 3. vbi ex specialissima ratione debita quę fundatur ex parte principij cōnaturalis , colligit pietatẽ esse specialem virtutem. Cũ igitur ratio obligatiōis debiti quod inuenitur in pietate fundetur in ratione principij connaturalis: illud erit maius vinculũ & in extrema necessitate magis obligabit ad exercitiũ pietatis quā iustitiæ commutatiuæ. Et quidẽ D. Tho. in 3. Sent. d. 34. q. 1. artic. 2. ad 8. dicit expressè quod donũ pietatis est supra iustitiam & omnes partes eius. Tertia conclusio. Problema esse potest, Vtrũ in prædicto casu sit præferendus frater vel magnus amicus qui vitam suam pro mea periculo obiecerat. Pro parte negatiua faciunt argumẽta posita in principio huius dubij, & illam tenet Soto vbi supra. Sed pro parte affirmatiua est argumentum. Nā frater cōiunctus est mihi in primo cōsanguinitatis gradu, ergo ex debito pietetis in extrema necessitate licitũ erit præferre fratrẽ creditori. De amico etiā insigni & speciali probatur. Quoniā ille pluris æstimatur quā frater apud viros prudẽtes iuxta illud Sap. 27. Melior est vicinus propè quā frater lōge , ergo illi potius subueniendũ est quā creditori. Huius sententiæ fuit sapientiss. M. Victoria. AD argumenta in oppositum respondetur ad primum negando cōsequentiā . Quia tunc necessitas extrema creditoris non est necessitas exercendi præceptũ de restitutione: eo quod simul cōcurrit alia vrgẽ tior causa adimplẽdi præceptũ pietatis vel etiā cōcurrit ius cōseruandi vitā propriam. Ad secundum respondetur negando maiorem. Imo extrema necessitas debitoris facit illum dominum rei debitæ quam apud se habet si fuerit vsu consumptibilis. Si autem vsu extremæ necessitatis non consumitur facit illum dominum ipsius vsus. Ad tertium respondetur, quòd etiam si debitor iniquè acceperit rem debitā , tamen extrema necessitas tribuit illi ius ad omnem vsum necessariũ ad supplendā extremā necessitatẽ propter rationẽ primę cōclusionis . Ad quartum negatur sequela. Quoniam in articulo extremæ necessitatis efficitur res primo occupantis, vnde qui per vim rapit vel furatur ab eo qui est in extrema necessitate, tenetur illi restituere etiam cum periculo propriæ vitæ: quia violauit ius primariũ naturale quo res illa erat præoccupantis in extrema necessitate etiā secluso iure gentiũ . Sed quæret aliquis. Quid si persona val de vtilis reipublicæ periclitetur, an possit quis rapere panem ab alio inferiori existenti inæquali periculo. Respōdetur negatiuè. Quemadmodum non est licitum occidere vnum innocentem minimũ pro salute reipublicæ, vt habet communis opinio Theologorum, non enim est medium ordinatũ occisio vnius hominis ad salutem alterius. Sed contra. Ille tenetur dare panem personæ publicæ cuius vita est valde necessaria, ergo alius potest ab illo rapere si noluerit dare. Respondetur negando consequentiā . Ratio est, quia ille nō tenetur ex iustitia sed ex charitate & pietate, & idcirco nō potest compelli. Verũ est tamen quod si Rex vel ipsa respublica vel iudex præciperet in tali casu personæ priuatæ vt succurreret personæ publicæ, & persona priuata nō obediret, iam tunc posset puniri tanquam inobediens, & auferri ab illo panem vel ipsum tradere hostibus pro salute communi. Cæterum de solutione ad quintum argumẽtum disputabitur infra quæst. 185. art. 7. ARTICVLVS VI. ¶ Vtrùm teneatur semper restituere ille qui accepit. AD Sextum sic proceditur. Videtur, quòd non teneatur semper restituere ille, qui accepit. Per restitutionẽ enim reparatur æqualitas iustitiæ, quæ consistit in hoc, quòd subtrahatur ei qui plus habet, & detur ei qui minus habet. Sed cōtingit quā doque , quòd ille qui rem aliquam subtraxit alicui, nō habet eam, sed deuenit ad manus alterius: ergo non tenetur illi restituere qui accepit, sed alius qui rem habet. ¶ 2 Pręterea . Nullus tenetur crimen suum detegere. Sed aliquādo aliquis restitutionem faciẽdo , crimẽ suum detegit: vt patet in furto: ergo non semper tenetur ille qui abstulit, restituere. ¶ 3 Præterea. Eiusdem rei non est multoties restitutio facienda. Sed quandoque multi simul rem aliquam surripiunt, & vnus eorum eam integrè restituit. Ergo nō semper ille qui accepit, tenetur ad restituendum. SED contra. Ille qui peccauit, tenetur satisfacere. Sed restitutio ad satisfactionem pertinet: ergo ille qui abstulit, tenetur restituere. RESPONDEO dicendum, quòd circa illum qui rem alienam accepit, duo sunt consideranda: scilicet ipsa res accepta & ipsa acceptio. Ratione autem rei tenetur eā restituere, quandiu eam apud se habet: quia quod habet vltra id quod suum est, debet ei subtrahi, & dari ei cui deest secundùm formā commutatiuæ iustitiæ. Sed ipsa acceptio rei alienæ potest tripliciter se habere. Quandoque enim est iniuriosa, scilicet contra voluntatẽ existens eius, qui est rei dominus, vt patet in furto, & rapina. Et tunc tenetur ad restitutionem, non solum ratione rei, sed etiam ratione iniuriosæ actionis, etiam si res apud ipsum non remaneat. Sicut enim qui percutit aliquem, tenetur recompensare iniuriā passo, quanuis apud ipsum nihil maneat: ita etiam qui furatur, vel rapit, tenetur ad recompensationem damni illati, etiā si nihil inde habeat. Et vlterius pro iniuria illata debet puniri. Alio modo aliquis accipit rẽ alterius in vtilitatem suam absque iniuria cum vo luntate, scilicet eius cuius est res, sicut patet in mutuis. Et tũc ille qui accepit, tenetur ad restitutionem eius quod accepit, non solum ratione rei, sed etiam ratione acceptionis, etiam si rem amiserit: tenetur enim recompensare ei, qui gratiā fecit: quod non fiet, si per hoc damnũ incurrat. Tertio modo aliquis accipit rem alterius absq; iniuria, non pro sua vtilitate, sicut patet in depositis. Et ideo ille qui sic accepit, in nullo tenetur ratione acceptionis: quinimo accipiendo, impendit obsequium. Tenetur autẽ ratione rei: & propter hoc si ei subtrahatur res absque sua culpa, non tenetur ad testitutionem: secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam amitteret. AD primum ergo dicendum, ꝙ restitutio non ordinatur prineipaliter ad hoc, quòd ille qui plus habet, quàm debet, habere desinat: sed ad hoc, quòd ille qui plus habet suppleatur. Vnde in his rebus quæ vnus potest ab alio accipere sine eiꝰ detrimento, non habet locum restitutio: puta cùm aliquis accipit lumen à cādela alterius. Et ideo quanuis ille qui abstulit, non habeat id quod accepit, sed in alium sit trāslatum : quia tamen alter priuatur re sua, tenetur ei ad restitutionem, & ille qui rem abstulit ratione iniuriosæ actionis, & ille qui rem habet ratione ipsius rei. AD secundum dicẽdum , quòd homo, etsi nō teneatur crimen suũ detegere hominibus, tenetur tamẽ crimen suum detegere Deo in con fessione: & ita per sacerdotem, cui confitetur, potest restitutionem facere rei alienæ. AD tertium dicendum, quòd quia restitutio principaliter ordinatur ad remouendum damnũ eius, à quo est aliquid iniustè ablatum: ideo postquam ei restitutio sufficiens facta est per vnum, alij non tenẽtur ei vlterius restituere, sed magis refusionẽ facere ei qui restituit: qui tamen potest condonare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Qui accepit rẽ alienam tenetur illam restituere quandiu illa apud se habet. ¶ Secũda conclusio. Qui per iniuriā accepit rem alienā , tenetur ad restitutionẽ non solũ ratione rei acceptæ: sed etiā ratione iniuriosæ acceptionis etiam si ipsa apud illũ non remaneat. ¶ Tertia cōclusio . Qui accepit rẽ alienā in vtilitatem suā absq; iniuria domini, tenetur nihilominus ad restitutionẽ : nō solũ ratione rei acceptæ: sed etiā ratione acceptionis etiā si rẽ amiserit, v. g. in mutuo. ¶ Quarta cōclusio . Qui accepit rem alienam absque iniuria domini nec in propriam vtilitatem sed potius in vtilitatem dantis: nō tenetur ad restitutionem ratione acceptionis, sed solum ratione rei acceptæ . v. g. in depositis quæ gratuitò accipiuntur ad seruandum. ¶ Hinc sequitur corollarium. Depositarius non tenetur restituere depositum quòd sibi subtractum est nisi magna sua culpa depositum amiserit. COMMENTARIVS. IN hoc articulo ante omnia duo tituli ante oculos sunt habendi quoties agitur de restitutione, videlicet res aliena accepta, & ipsa acceptio vel iniusta vel licita quidẽ , sed tamen in cōmodum ipsius accipientis. Et quanuis vterq; titulus seorsum sufficiat vt teneatur quis restituere: tamen aliquando ambo tituli simul cōueniunt . Ratio autẽ quare quilibet sufficiat ea est: quia dominium rei alienæ in alterũ transferri nō potest nisi voluntate domini, vel virtute legis transferentis dominium: sed quando adest aliquis titu lus de supra dictis, neque lex neque voluntas domini transfert dominium in alium, ergo ille vtroque titulo seorsum tenebitur ad restitutionem faciendam vero domino. Notandum secundò, quòd nomine rei alienæ, intelligimus non solum rem ipsam secũdùm se, sed etiam fructus eius. Nomine autem iniustæ acceptionis, intelligimus etiā iniquam detentionem: etiam si à principio fuerit licita acceptio. Dicitur autem iniqua acceptio solum illa quæ est contra ius alterius & particularẽ iustitiā , scilicet, cōmutatiuā : si autẽ sit acceptio cōtra iustitiā legalem tātum , aut cōtra quālibet aliā virtutem: non obligat ad restitutionẽ vt supra dictum est. Notandũ est tertiò, ꝙ qui rẽ alienā accipit vel possidet: potest tripliciter eā possidere, vel bona fide, vel mala, vel dubia. De his omnibus per singula nobis disputādum est. DVbitatur primò, Vtrũ ille qui bona fide emit rẽ alienā à fure vel latrone & postea cognoscit rẽ alienā esse: teneatur restituere vero dño , an potius licitum sit illi cōuenire vẽditorẽ & rescindere cōtractũ recuperādo suũ pretiũ & reddendo rẽ alienā ? Arguitur primo & probatur, ꝙ talis emptor teneatur restituere vero dño : titulus sufficiẽs ad obligationem ad restituendũ vero dño est ipsa res aliena: sed ipse retinet illam apud se sciẽs esse alienā : ergo tenebitur. Cō firmatur ex dictis artic. præced. vbi D. Tho. ait, ꝙ vero domino est facienda restitutio. Arguitur secũdò . Emptor ille nō potest vendere rẽ illā alteri, quoniā res aliena est, ergo neq; reddere latroni postulato pretio. Probatur cōsequẽtia . Quia verus dñs tantũ detrimenti patitur si tradatur res illa latroni ac si vẽderetur , imo videtur quod magis detrimẽti patiatur si traditur latroni, ergo non potest illā tradere. Cōfirmatur . Quia cum ille emptor reddit rem illam latroni, videtur esse manifestus cooperator cum iniqua acceptione latronis & cũ detẽtione iniqua: ergo tenebitur restituere vero domino. Arguitur tertio. Si latro qui vendidit abesset lōge vel moreretur, teneretur emptor vero domino reddere illā rem etiam cum iactura dati pretij, ergo etiam viuente latrone & præsente tenebitur rem illam restituere vero domino. Probatur cōsequentia . Quia vita & præsentia latronis non tollit ius à vero domino. Arguitur quartò. Iudex in foro exteriori per sententiam iustam neq; fundatus in falsa præsumptione sed omnino cognita veritate cogeret emptorem vt statim restitueret vero domino, imo etiā si iam emptor rescidisset contractum cum latrone & latro nondum restituisset neque compareret, cogeretur emptor restituere: ergo in foro conscientiæ tenebatur ante sententiam iudicis. Probatur consequentia. Quia lex ciuilis quæ non est pœnalis, & iusta sententia, obligant reum ad id ipsum ad quod tenebatur antequam sententia pronũtiaretur : ergo emptor ille iam tenebatur in conscientia. ¶ De ista quæstione est duplex sentẽtia . Prior est Magistri Soto lib. 4. de iustit. q. 7. art. 2. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restituendis quæst. 10. quod restitutio facienda est vero domino neque est licitum rescindere contractum cum latrone. ¶ Altera sententia est Alexan. Alen. in. 4. par. q. 86. memb. 3. art. 5. & Gabr. in. 4. Sent. d. 15. q. 3. dub. 5. & Sylu. in verb. restitutio. 3. §. 3. quam etiam sequutus fuit M. Victoria, videlicet, quod si talis emptor non potest aliter recuperare pretiũ datum, tunc licitum est rescindere contractum cum latrone. Si autem potest aliter recuperare pretium, non est licitum rescinde re contractum cum ipso latrone. PRO decisione veritatis notādum est, quod emptor qui bona fide emit rem alienā potest dupliciter se habere. Vno modo ignorans esse alienam, sed emit illam in suam vtilitatem: altero modo sciens quidẽ esse furtiuā , sed emit illam modico pretio, vt vero domino restituat: quia intelligit quod aliter peribit res illa vero domino. Sit igitur prima cōclusio . Emptor secũdi generis, tenebitur quidẽ rem illā restituere vero domino: sed licitũ erit sibi deducere pretium quod dederat pro reilla. Probatur vtraque pars. Prima, quia sciens rẽ esse alienā emit ea intẽtione vt redderet vero domino, & propterea emptio fuit licita. Altera pars probatur. Quia nemo tenetur procurare vtilitatem alterius cũ proprio detrimẽto , nisi forte sit obligatus ex officio vt tutor vel custos: sed emptor ille procurauit rem alte rius dum illā emit à latrone, ergo potest sibi deducere modicũ illud pretium quod dederat. ¶ Confirmatur ex cap. rapinam. 14. quæst. 5. vbi eiusmodi emptio laudatur: sed exactione bona nō debet aliquis reportare damnũ , ergo poterit deducere illud pretiũ . Item in foro exteriori daretur actio emptori contra verũ dominum, si dominus nollet soluere illud pretium, ergo etiam in foro conscientiæ licitum erat emptori deducere pretium. Antecedens probatur ex cap. citat. & est sententia Hostiensis titul. de pœnitentia. quem sequitur plurima Iurisperitorum turba: & quanuis Baldus & Paul. de Castro in. l. 1. ff. de negotijs gestis. negent competere huic emptori actionem nisi dominus ratam habuerit emptionem: sunt tamen intelligendi in foro exteriore quādo emptor nō potest probare bonũ animum quẽ habuit emendo rem illam. Hæc conclusio sic intellecta & explicata est communis sententia Theologorum & Summistarum. Secunda conclusio. Si emptor bona fide etiam ex ignorantia rescindat contractum cum latrone putans se licitè id facere, nō tenebitur postea ad vllam restitutionem faciendam vero domino. Probatur, quia ille non tenetur ratione acceptionis iniquę : quia bona fide emerat: neque ratione rei acceptæ, quia iam non habet illam quam bona fide transtulit in venditorem, recuperato suo pretio, neque enim tenebatur scire subtilitates iuris: ergo nulla ratione tenetur. Tertia conclusio. Probabilis est sententia quæ negat esse licitum rescindere cōtractum cum latrone, sed potius asserit restituendam rem vero domino, etiam cum iactura dati pretij, loquimur de emptore primi generis. Hæc conclusio probatur argumentis factis initio quæstionis. Quam sentẽ tiam etiam tenet Couar. initio tertiæ partis relect. regul. peccat. & Caiet. hic videtur eandem tenere. Ait enim absque vlla limitatione, quod qui rem alienam ignorans emit non potest eam retinere quam primum nouerit esse alienam, sed tenetur vero domino restituere. Quarta conclusio. Verosimilem etiam sententiam iudico, quæ asserit licitum esse in prædicto casu, aut saltem non esse contra iustitiam: quòd emptor rescindat contractum cum latrone, etiam si sciat latronem rem illam nũquam esse restituturum. Hæc sententia videtur Nauar. in manua. cap. 17. num. 29. vbi ait, quod quando aliquid accipitur à latrone: potest eidem restitui, etiā si cessantibus incōueniẽtibus , melius est reddere vero domino. Idem dicit Syluest. restitutio. 4. §. 1. Hæc sententia videtur esse D. Tho. infra. q. 66. art. 3. ad tertium, vbi ait. Id quòd est per rapinam ablatum, est rapientis non simpliciter sed quantum ad detentionem. Ex quo sic arguitur. Latro habet ius ad rem furtiuam conseruandam vero domino: ergo emptor potest illi reddere. Confirmatur ex. l. in literis. de restitutione spoliatorum. vbi prædo spoliatus, secundùm iuris rigorem est restituendus. Præterea probatur conclusio. Contractus ille fuit iniquus, ergo potest rescindi. Confirmatur. Nam rescindere talem contractum nihil aliud est quàm reducere rem furtiuam in eũ statum in quo antea erat sine culpa emptoris, ergo non facit iniuriam vero domino. Probatur consequentia. Quia nemo tenetur ex iustitia res alienas in meliorem statum reducere, quam inuenerat: maxime cum proprio detrimento. Sit quinta conclusio ex nostra sententia. Peccatum est saltim contra charitatem, si emptor absque proprio detrimento potest restituere vero domino & restituat latroni, de quo non est certus quod restituet. Probatur. Quia vnusquisque tenetur prospicere proximo & rebus eius ne pereant, maxime si id potest facili negotio præstare. Sexta conclusio. Mihi profecto verosimillimum est, quod peccet cōtra iustitiā , qui sine suo detrimento potest vero domino restituere: & rescindit contractũ cum latrone, de quo nō est certus ꝙ restituet. Probatur. Quia dum res illa venit ad manus emptoris, iā est in meliori statu, ergo dum iterũ tradit illam latroni, tenebitur restituere vero domino. Probatur consequentia. Quia illa noua traditio, est quasi ablatio rei alienæ inuito domino, & est consensus cum ipso latrone, qui iterum accipit rem alienā inuito domino. Cæterũ vbi est detrimentũ & periculũ emptoris: iam habet excusatio nem dum reddit rem illam latroni. Nemo enim tenetur ex iustitia cum proprio detrimento cōseruare rem alienā : nisi forte aliàs sit obligatus ex officio. Confirmatur. l. bona fide. ff. depositi. vbi dicitur, ꝙ depositarius bona fide accipiens à latrone: tenetur ex iustitia vero domino reddere, ergo simile est in nostro casu. Et cōfirmatur denique, quia sequeretur quod si quis pallium proximi de torrente eriperet periturum: quod postea non peccaret contra iustitiam, si iterũ proijceret in torrentem. Probatur sequela, quia eadem est ratio. Denique notandum. Quod omnia quæ diximus de emptore bonæ fidei circa restitutionem faciendam vero domino: sunt intelligenda proportionabiliter de depositario, qui bona fide accipit aliquid in deposito à latrone. AD argumenta proposita initio respō detur , quatenus militāt cōtra aliquas conclusiones. Ad primũ respondetur, quod ita verum est, ꝙ ratione rei acceptæ tenetur emptor restituere vero domino nisi rescindat contractũ : & tunc etiam rescindẽdo dat illā habenti ius ad eam, vt cōseruet vero domino. Quemadmodũ qui accipit rem à depositario, restituet depositario & non tenetur vero domino reddere. Ad confirmationem respondetur, ꝙ iam diximus in quibus casibus licitũ sit non reddere vero domino. Ad secundum respondetur negando cō sequentiā , quoniam latro habet ius ad rem illā vt restituat vero domino. Item quia rescindendo contractũ reducitur res ad statũ quẽ antea habebat, ꝙ quidem nō contingit si alteri vendatur. Ad confirmationẽ negatur antecedens. Imo nō tenetur emptor cũ suo detrimento euitare iniquam detentionẽ rei alienæ. Concedimus autem ꝙ cooperabitur cum latrone, quando sine proprio detrimento poterat rem vero domino reddere: & iterum reddit latroni de quo non est certus ꝙ restituet. ¶ Ad tertium negatur cō sequentia . Et ratio discriminis est. Quoniā quando ipse latro non comparet, deficiunt rationes factæ pro nostra sententia: & cum ipse emptor non possit iam recuperare pretium suum, qui erat finis honestans rescisionem cōtractus : tenebitur ratione rei alienæ reddere vero domino. Ad probationẽ consequentiæ respondetur, quòd vita vel præ sentia latronis non tollit secundùm se ius veri domini: sed facit possibilem rescisionem contractus, vt emptor seruet seipsum indemnem. Ad quartum respondetur, quod illa iudicis sentẽtia fundatur in duplici præsumptione iuris, quæ in casu particulari falsa est. Altera est quòd in conuentione cum latrone præsumitur dolus, & maxime in rescisione contractus: altera quia qui possident res alienas præsumuntur auidiores ad illas & timidiores in vitandis proprijs damnis, quàm ratio postulat: & ideo sententia pronũtiaretur ex tali iuris præsumptione in fauorem veri domini. Respondetur secundò, nō esse omnino vniuersalem regulam, vt id ipsum teneatur homo facere in conscientia ante iudicis sententiam & post illam: vbi nulla est etiam ignorantia iuris vel facti. Est enim instantia, primò quidem si sint duæ opiniones probabiles contrariæ, tunc possum ego qui rem alienā possideo, sequi opinionem quæ est in meũ fauorem: at vero iudex qui fert sententiam potest sequi contrariam opinionem, & obligabit me ad restitutionem. Bene verum est, quod lata sentẽtia non potero ego executioni resistere: quia non potest esse bellum iustum ex vtraque parte: at vero si absque aliquo scandalo & repugnantia exteriore, possem ego adhuc retinere rẽ illam: licitum est retinere. Deinde est altera instantia. Dictum est in artic. 5. & certissimum est, quod non tenetur homo cum periculo vitæ restituere vero domino rem quam à latrone acceperat: & tamen si iudex ferret sententiam, vt reddat tunc rem vero domino: etiā si retinens illam, obijciat quod sibi imminet periculum à latrone, respondebit namque iudex ( que lo oye y que le hara justicia suo tempore) sed quod interim reddat alienum proprio domino. Ecce casus vbi per iustam sententiam iudicis vbi nulla est ignorantia, cōpellitur aliquis reddere quod non tenebatur in conscientia. Ratio huius est, quia iudex ex officio tenetur reddere vnicuique quod suum est: non autem pertinet ad eum considerare detrimenta quæ per accidens cōsequuntur debitoribus: ipsi autem debitores poterunt in cōscientia proprium detrimentum attendere. DVbitatur secundò. An ille qui emit rem furtiuam bona fide . v. g. Petrus & in eadem bona fide perseuerans vendit illam Francisco: teneatur postea comperta veritate, restituere pretium vero domino, quando non potest res ipsa restitui? Arguitur primo pro parte negatiua, quoniam in casu præcedentis dubij, potest Petrus post rescissum contractum cum latrone, retinere sibi pretium, ergo multo magis in præsenti casu. Probatur consequentia. Quia in casu priori, sciens rem alienam esse, rescindit contractum cum latrone: at in casu nostri dubij, nesciens adhuc esse furtiuam: vendit alteri, ergo &c. Secundò arguitur. In præsenti casu, Petrus non tenetur restituere ratione iniustæ acceptionis, quia bona fide emerat: neq; ratione rei acceptæ, quia iam bona fide vendidit, ergo nullo modo tenetur. Tertiò arguitur. Si Petrus rem illam donasset vel in suum vsum consumpsisset vel amisisset, non tenetur ad restitutionẽ , quia non est factus ditior ex illa re, ergo neque in casu posito, vbi etiam non est factus locupletior: quia tanti vendidit quanti emit. Sed pro altera parte, facit primò. Quod vnus titulus faciendi restitutionem, est res aliena detenta vel fructus illius, ergo cum Petrus receperit pretium ex venditione rei alienæ: tenebitur illud restituere, quoniam est quasi fructus ipsius rei. Confirmatur. Quoniam in illa venditione quam Petrus fecit, non transfert dominium rei alienæ in Paulum, ergo neque ipse acquirit dominium pretij, & per consequens tenetur illud restituere. Secundò arguitur. Qui rem quam acceperat à latrone dono, posteà si vendat, tenetur cognita veritate restituere pretium vero domino in quo factus est ditior: sed similiter Petrus efficitur locupletior, ergo tenetur pretiũ illud restituere. Probatur minor. Quia iam re vera amiserat ipse pretium quod dederat latroni, ergo ex re aliena fit locupletior quàm debebat esse reparando damnum suum de re aliena. Tertiò arguitur. Paulus in casu posito te netur rẽ illā cognita veritate reddere vero domino, ergo etiam Petrus qui fuit venditor tenetur seruare Paulum indemnem, ergo tenebitur ad restitutionẽ pretij ipsi Paulo, quod si non fuerit possibile: vero domino tenebitur restituere tale pretium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Petrus in casu posito tenetur facere quantum in se est, vt Paulus qui bona fide emit rem alienam nullum patiatur detrimentum: ita sanè quòd si verus dominus rei inuenerit illam apud Paulum, vel sit probabile quòd inueniet: tenebitur Petrus reddere pretium Paulo, vel esse paratus vt reddat si opus fuerit. Hanc conclusionem probant argumenta pro parte affirmatiua. Sed tota difficultas est, quando Paulo nullum imminet periculum & Petrus retinet pretium rei alienæ quam vẽdidit olim: an teneatur illud pretiũ vero domino reddere, vel an teneatur rescindere contractum cum ipso Paulo, vt rem ipsam restituat vero domino? De qua re est communis sententia, quod Petrus tenetur ad restituẽdum vero domino in tantum, in quantum factus est locupletior quam antea erat: quando bona fide accepit rem à latrone, ita sanè quod si tāti vendidit quanti emit, ad nullam tenetur restitutionem: si autem pluris vendidit tenebitur ad restitutionem totius pretij in quo factus est locupletior. Hanc sententiam tenet Caietan. hic & Syluest. verbo restitutio. 3. & Maior in. 4. distin. 13. quæst. 16. & Medina quæst. 10. de rebus restituendis. Soto vbi supra art. 2. & Couarruuias vbi supra. Id etiam tenuit Victoria. Et ratio est, quia in prædicto casu neque tenetur ratione acceptionis, quia bona fide accepit, neque ratione rei, quia iam bona fide transtulit à se talem rem: neque manet cum aliquo fructu ipsius, quod si manet cum fructu obligabitur ad restituendum illum, ergo ex omni parte manet hæc sententia iustificata. Secunda conclusio. Hæc sententia propter autoritatem asserentium probabilis est plurimis, quæ & apparenter probatur argumentis factis pro parte negatiua, eo vel maxime quod fauet possessori bonæ fidei. Tertia conclusio. Mihi multo probabilior sententia est, imo opposita non videtur mihi probabilis, si ratio bene examinetur, videlicet, quòd in prædicto casu Petrus tenetur restituere totum pretium iustum vero domino rei, si non potest rem ipsam restituere. Hanc sententiā docuit in hac schola Salmātina Magister Peña: & probatur. Si Petrus retineret apud se rẽ illā , neq; cōpareret latro cum quo posset rescindere contractum, teneretur cognita veritate quod res illa est aliena, reddere illam vero domino, ergo & tenebitur restituere pretium si rem illam iam vendiderat. Probatur consequentia. Quia res illa & eius pretium quasi idem censentur quantum ad humanas commutationes. Secundò probatur. Nam si Petrus tenetur ad excessum pretij si pluris vendidit quàm emerat, eo quòd in illo factus est locupletior: etiam tenebitur ad restituendum pretium iustum. Probatur consequentia. Quia in toto illo factus est locupletior quā do vendidit rem bona fide. Probatur. Quia quando vendidit rem illam, vendidit alienum, ergo pretium quod accipit pro re aliena non debet illud habere, atque adeo si retinet efficitur locupletior quā debet esse quā do vẽdidit rem alienā . Confirmatur. Quia Paulus qui bona fide emit rem alienam, habet intentionem dandi pretium vero domino rei, ergo reuera non transfett dominium pretij in Petrum venditorem, ergo Petrus nulla ratione potest retinere pretium illud, siquidem non acquirit dominium: quemadmodum non acquisiuit dominiũ rei quā vendidit. Denique probatur. Si res illa aliena vendita Petro, fructificasset in domo Petri, teneretur Petrus restituere fructus vero domino: sed pretium rei nō est minus, imo magis videtur esse res ipsa quā fructus eiusdem, ergo non minus tenebitur restituere pretium rei. Et hanc cōclusionem probant argumenta facta pro parte affirmatiua. AD argumenta facta pro parte negatiua respondetur. Ad primum negatur consequentia. Est enim differentia, quoniā in priori casu rescindens contractum cum ipso latrone non facit aliquam iniuriam vero domino, sed rescindit iniustitiam sibi factam, & quasi defendit se à latrone deducendo rem furtiuam ad eundem prorsus statum in quo antea erat constituta. At vero in secundo casu de nouo transfert rem alienam in alterum statum, neque enim debet Petrus resarcire illam iniuriam quam sibi fecit latro de fructu rei alienæ. Ad secundum autem respondetur, quòd Petrus in casu ibi posito tenetur ad restitutionem ratione rei alienæ: quoniam etiam si non habeat illam rem apud se materialiter loquendo, habet tamen fructum vel pretium illius, cuius dominium non potuit acquirere ex tali venditione rei alienæ. Sequitur ergo euidenter, quòd tenebitur pretium illud alicui restituere, vel rescindendo contractum cum Paulo & reddẽdo ipsam rem vero domino, vel saltem dando vero domino pretium ipsius rei, illud scilicet quod habuit ex eo quod talem rem vendiderit alteri scilicet Paulo, cui talem rem vendiderat. Ad tertium argumentum transeat antecedens, & nego consequentiam, quia si donasset vel amisisset rem illam, non est factus Petrus locupletior, at tunc factus est locupletior recipiendo pretium pro re vendita, quod iam ipse Petrus amiserat datum latroni. DVbitatur tertiò. An bonæ fidei possessor teneatur restituere fructus rei furtiuæ? v. g. emit Petrus bona fide & possidet oues vel vineam: an teneatur restituere lac lanam, &c. Pro parte negatiua, sunt quæ dam leges ciuiles quæ tribuunt ius & dominium horum fructuum possessori bonæ fidei . v. g. lex bonæ fidei. ff. de acquirendo rerum dominio. &. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucapionibus. &. l. in pecudum fructu. ff. de vsuris. & Instituta de rerum diuisione. §. in pecudum. vbi dicitur fructus pecudum, continuò efficitur possessoris bonæ fidei. Secundò arguitur. Qui bona fide emit rem alienam, nihilominus exponit se periculo amittendi pretium & reddendi rem vero domino, ergo æquũ est vt interim recipiat commodum ex re quam emit. Tertiò arguitur. Si quis inuitetur ad cœ nam furtiuam, & bona fide cœnet, non tenetur postea cognita veritate restituere pecunias, quas erat consumpturus in sua cœna in domo propria: & tamen in illis factus est ditior propter cœnam furtiuam, ergo simile est in nostro casu. SED in oppositum est. l. certum. C. de rerum vendicatione. &. l. eos. §. itẽ veniunt. &. l. sed etsi. ff. de petitione hæreditatis. &. l. fructus. ff. de vsuris. &. l. si me & Titium. ff. si certum petatur. quibus legibus cautum est: vt possessor bonæ fidei teneatur fructus rei furtiuæ restituere in quantum factus est locupletior. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Possessor bonæ fidei nō tenetur restituere fructus rei furtiuæ si nō est factus ditior ex illis. Hæc est communis sententia & Theologis & Iurisperitis: & probatur ex legibus citatis in primo argumento, & etiā ex quibusdam citatis in oppositum, & ratio ipsam confirmat. Quia ille bonæ fidei possessor non tenetur ratione iniquæ acceptionis: neque ratione rei acceptæ, siquidem fructus iam sunt consumpti neque possessor inde factus est ditior: ergo nulla ratione tenetur restituere. Secunda conclusio. Bonæ fidei possessor tenetur restituere omnem fructũ & quidquid apud se retinet rei furtiuæ, ex quo factus est locupletior. Hæc probatur ex legibus citatis in oppositum, & insuper ratione. Quoniam fructus rei & res ipsa quantum ad mores attinet & humanas commutationes, pro eodem reputantur. Sed res aliena est restituenda, ergo & fructus rei alienæ. Item ratio D. Tho. ad primam conclusionem cōfirmat istam nostram. Quia secundum formam commutatiuæ iustitiæ debet subtrahi ab eo, qui habet vltra id quod suũ est. Sed talis possessor habet aliquid vltra id quod suum est: ergo debet illud restituere. De hac conclusione videatur Couar. lib. 1. Variar. cap. 3. num. 6. Denique communis sententia est Theologis & Iurisperitis. Verum est tamen, quod est controuersia in cō ciliandis legibus citatis, videlicet, in diffiniẽ do , an dominus rei possit petere à bonæ fidei possessore actione rei vindicationis, an ex officio iudicis. Hoc est an possit petere à iudice in omni rigore, vt adiudicet sibi fructus etiam si nolit: an potius possit petere à iudice vt liberaliter arbitretur, & secundùm æquitatem quandam adiudicet sibi fructus aut partem illorum. Tertia conclusio. Fructus & effectus vti les rei furtiuæ, possunt vsucapi à bonæ fidei possessore spatio triennij transacto cum bona fide: etiam illi fructus quos durante triennio bonæ fidei ceperat, efficiuntur possessoris bonæ fidei. Hęc est communis sententia Theologis & Iurisperitis & patet ex his quę diximus in superioribus in materia de præ scriptione. Quarta conclusio. Qui bona fide accipit à latrone res quæ sunt materia mutui, nō tenetur ad restitutionem fructuum, etiam si ex illis factus sit locupletior: dummodo fur non reddatur ex illa datione impotẽs ad restituendũ vero domino. Est tamen aduertẽdũ , quod illę rei dicuntur materia mutui, quę vnico vsu cōsumũtur , vt est pecunias panis & vinum. Probatur modo cōclusio , qui bona fide accipit aliquid huiusmodi à latrone non tenetur ratione acceptionis vt patet, neque ratione rei acceptæ, quia iam cōsumpsit illam bona fide, ergo nulla ratione tenetur. Secundo probatur, ipse verus dominus rei non habet ius petendi à latrone eandem numero rem, sed similem vel eiusdem pretij: sed res similis vel eiusdem pretij manet apud latronem vnde possit restituere: ergo accipiens ab illo nō tenebitur restituere, sed poterit remittere verum dominum ad latronem. Tertio, latro poterat donare aliam pecuniam vel aliud frumentum cuius erat dominus ipsi Petro: ergo etiam ipsam furtiuā pecuniam vel frumentum. Probatur consequentia, quia non magis est obnoxia restitutioni pecunia furtiua apud latronem: quam quæ erat propria, ergo cum apud latronem maneat vnde possit soluere, poterit Petrus ab eo accipere dono pecunias vel panem emere vel vinum. Sed est obiectio. Ex hac ratione sequitur, quod etiam si Petrus sciat hanc numero pecuniam esse furtiuam, poterit eam dono accipere à latrone vel per contractum vendendo illi vestem vel aliquid aliud: dummodo ipse latro habeat alia bona vnde possit facile restituere. Respōdetur , quod in foro exteriore cōdemnaretur Petrus in tali casu: quia præsumitur dolus: sed in foro conscientiæ non tenebitur, maximè si accepit illam pecuniam ex cōtractu venditionis rei. Respondetur secundo, quod si constat Petro pecu niam illam singularem esse furtiuam & accipit eam: tenebitur ratione iniquæ acceptionis: at vero si non constat quando accepit, & vsus est illa non vltra tenebitur restituere, vt in quarta conclusione dictum est. Ad argumenta in oppositũ pro parte negatiua. Respondetur ad primum, quod illæ leges probant primam cōclusionem . Ad secundum nego consequentiam, quia ipse emptor propria voluntate emit illam: & idcirco verus dominus non debet pati detrimentum. ¶ Ad tertium, aliqui dicunt, quòd inuitatus ad cœnam furtiuam, tenetur restituere tantum inquantum sactus est locupletior cœnando in conuiuio. v. g. Si domi suæ consumpturus erat argentum: tenebitur ad restitutionem argenti illius. Sed profecto mihi magis placet, quod nō teneatur ad aliquam restitutionem: si ille qui inuitauit non est factus impotens ad soluendũ , ꝓpterea quod Petrus cœnauit cum illo. DVbitatur quarto, circa secundam conclusionẽ . An Petrus mala fide emens vel accipiẽs aliquid à latrone teneatur semper restituere vero domino, ac possit rescindere contractum? Ad hoc dubium breuiter respōdetur . Petrus in tali casu non potest rescindere contractum cum latrone, si nō est certus quòd latro restituet vero domino: sed tenebitur Petrus cum detrimento pretij dati restituere vero domino. Hæc conclusio est contra Syluest. in verb. restitutio. 3. quæst. 7. & contra Nauar. in suo manual. cap. 17. nu. 84. qui citat pro sua sententia Alex. Alens. in. 4. parte. Aiunt itaque isti autores quòd saltim in foro cōscientiæ potest Petrus rescindere cō tractum cum latrone. Sed probatur nostra conclusio, Petrus in tali casu efficitur socius furis & furti particeps, ergo tenetur ad restitutionẽ sicut ipse fur. Item videtur expressa sentẽtia D. Thomæ, ait enim in secunda conclusione, quòd ratione iniquæ acceptionis: tenetur homo ad restitutionem, etiam si res accepta apud ipsum non maneat. Sed Petrus in prædicto casu sciens & prudens rem esse furtiuam, iniquè accepit illam: ergo tenebitur ad restitutionem, etiam si rescindat contractum cum latrone ratione iniquæ acceptionis. Secunda conclusio. Petrus tenebitur in isto casu ad restitutionem, nō solum ipsius rei: sed etiam lucri cessantis & damni emergentis, ipsi domino: deductis tamen expensis quās dominus ipse erat facturus in colenda re sua, vel sustentāda . Sed quæret aliquis, an si res illa erat vsu consumptibilis: teneatur Petrus ad restitutionem? Respondetur affirmatiuè, & est eadem ratio atque ipsius conclusionis, quoniam acceptio fnit iniqua, & propterea omnia damna & detrimenta quæ sequuntur ipsi domino sunt restituenda. Neq; videtur nobis distinguendũ cum Ioanne de Medina tractatu de rebus restitu. quæst. 10. vbi ait, quòd nisi fur ex illa emptione & venditione factus sit impotens ad restituendum: non tenebitur Petrus ad restitutionem, Et ratio eius est, quia Petrus poterat pecunias furtiuas dono accipere, si fur alias habebat vnde solueret: ergo siue rẽ vsu consumptibilem potuit accipere. Sed respō detur negando antecedens. Imo in tali casu est iniqua acceptio, si Petrus in particulari cognoscit quòd istę singulares pecunię sunt furtiuæ, & etiam si sint res vsu consumptibiles. Non enim debemus fauere consentienti cum latrone: cum detrimento veri domini. DVbitatur quinto. Quid teneatur dubiæ fidei possessor facere circa rem alienam restituendam? Respondetur & sit prima cōclusio . Qui initio emptionis dubius, an res esset furtiua emit eam intendens commodum veri domini: non peccat, sed tenetur post ea facere inquisitionem diligentem pro qualitate rei & quantitate dubij. Quod si verus dominus comparuerit tenebitur rem illi reddere, & potest deducere pretium quod pro re illa dedit, vt diximus in dubio. 1. conclusione. 1. Secunda conclusio. Qui dubius an res sit furtiua emit eam in proprium commodũ : peccat contra iustitiam, & tenetur illam restituere ratione iniquæ acceptionis, & ratione rei acceptæ: sicut dictum est de emptore malæ fidei. Est exemplũ frequens in argentarijs, & bibliopolis qui facile possunt coniectari ex cōditione vendentium & ex alijs circunstantijs rem esse furtiuam: & nihilominus emunt in proprium commodum. Ratio huius est: quia ille euidenter se expo nit periculo contrectandi rem alienam inuito domino: ergo peccat contra iustitiam. Confirmatur ex. l. bonæ fidei. ff. de acquirendo rerum dominio: vbi dicitur, quod bonæ fidei possessor facit fructus suos, at malæ fidei possessor vel dubiæ nō facit fructus suos, ergo eadem est ratio de mala fide & dubia fide ad accipiendam rem. Sed contra. Regula communis est quod in dubijs melior est conditio possidentis, ergo emptor dubitans poterit postea sibi retinere quod emit. Respondetur primo, quod hoc argumentum conuincit saltem, quod non potest emere: quia dum vult emere nondum possidet: ergo in dubio non debet intrare in possessionem alieni. Respondetur secundo, quòd in dubijs dicitur melior esse conditio possidentis: quando bona fide accepit sibi possessionem, quando vero mala fide vel dubia, fuit iniqua acceptio: ac proinde non erit melior conditio in dubio istius possidentis. Tertia conclusio. Qui à principio, bona fide rem furtiuam occupauit: & postea dubitat rationabiliter an illa res sit aliena: tenetur diligentem inquisitionem facere, vt sciat veritatem: quòd si nouerit esse alienam debet restituere: si autem non facit inquisitionem diligentem, exponit se euidenter periculo retinendi rem alienā inuito domino. Sit quarta cōclusio . Si facta diligenti examinatione, adhuc manet dubius rationabiliter: nihilominus poterit retinere sibi rem illam & vti illa. Ratio est, quia in isto casu verificatur, quod in dubio melior est conditio possidentis. Intelligitur enim de dubio iam diligenter examinato: tunc enim dubium illud, magis est speculatiuum, quam practicum. Quemadmodum si quis duxit vxorem bona fide, existimans priorem maritum esse mortuum: & postea rationabiliter dubitat an sit viuus vel mortuus: non potest licitè cum illo dubio accedere ad vxorem, donec faciat diligentem inquisitionem ad cognitionem veritatis. Facta vero diligenti inquisitione iam poterit accedere ad vxorem: non obstante quod maneat dubius: quia iam dubium illud est speculatiuum. Ita etiam continget in illo, qui bona fide accepit rem alienā : & postea dubitat, debet enim examinare dubium sicut iam diximus. Vtrùm vero cũ tali dubia fide possit esse præscriptio, quādo bona fide cœpit homo possidere? De hac re variæ sententiæ sunt. De quo vide Syluest. in verbo, præscriptio. §. tertio. par. 3. vbi tenet sententiā Bart. in. l. naturaliter. ff. de vsucap. quod cōtinuatur pręscriptio cũ illa fide dubia: examinato tamen dubio diligenter & ego ita teneo, quanuis sentiat oppositum Magister Soto libr. 4. de Iustitia. quæst. 5. artic. 4. quoniam re vera post illam diligentem inquisitionẽ , iā illa potest dici bona fides, moraliter & practicè: quanuis habeat dubitationẽ quandam speculatiuam. Quinta conclusio. In casu posito, licet possit homo rescindere contractũ cũ illo à quo emit, quia vult se ipsum indemnem seruare: tamen non poterit alteri vendere illam rem, nisi manifestando dubium illud. Probatur, quia vendens tenetur manifestare vitium rei, ex quo emptori potest incommodum euenire. Ista conclusio est contra Syluestrum in verbo, restitutio. 3. quæstio. 7. vbi ait, quod absolutè potest vendere. Verum est tamen quod si facta diligenti inquisitione, nulla reliqua est spes decidendi dubium illud: poterit homo absolutè vendere, sicut ipsemet iam bona fide possidet. Hactenus de prima & secunda conclusione. DVbitatur sexto. Et principaliter circa tertiam conclusionem Diui Thomę , vbi ait quòd qui accipit rem alienam in suā vtilitatem & absque aliqua iniuria domini, tenetur ad restitutionem ratione acceptionis. Est enim grauis difficultas, vtrùm qui accepit rem accommodatam . v. g. Equum, teneatur restituere domino: etiam si equus perierit absque culpa commodatarij? Ratio dubitandi non est modica, quoniā in capit. vnico. de commodatis habetur quod is qui gratia sui tantum accepit rem commodatam: tenetur ad restitutionem, etiam de leuissima culpa. Fortuitus autem casus nisi interueniat culpa vel pactum vel nisi in mora fuisset commodatarius, non est illi imputandus. Ecce quomodo non videtur vniuersalis conclusio Diui Thomæ. Arguitur nihilominus in fauorem sententiæ Diui Thomæ. Primo. Mutuatarius tenetur restituere debitum, etiam si nulla sua culpa pereat mutuum: ergo etiam commodatarius tenetur restituere commodatum vniuersaliter. Probatur consequentia. Nam magis videtur teneri ad restitutionẽ , is qui non accipit dominium rei: quam is qui accepit: sed commodatarius non acquirit dominium commodati, mutuatarius vero acquirit: ergo si iste tenetur restituere, multo magis ille. Secundo arguitur. Si culpa requiritur in commodatario vt teneatur restituere, vel requiritur mortalis vel sufficit venialis, si venialis sufficit, videtur durissimum quod pro leuissima culpa soluat magnum pretium, si vero mortalis fuit, sequitur quod ferè nunquam tenebitur commodatarius restituere: raro enim accidit vt rem alienam tanta negligentia commodatarius perdat, vt sit mortalis culpa. Tertio arguitur. Si culpa requiritur, sequitur quod pro quantitate culpæ teneatur commodatarius restituere plus minus ve pretij, propter rem perditam. Consequens videtur inconueniens magnum, quia esset magna confusio metiri quantitatem culpæ, ergo. De hac difficultate Magister Soto lib. 4. de Iustitia. quæst. 7. artic. 2. dicit quatuor: Primum est, quod commodatarius tenetur restituere de leui culpa. Secundum est, quod non tenetur in totum, sed pro ratione & quantitate culpæ. Tertium est, quod non tenetur in foro cōscientiæ nisi ex culpa mortali. Quartum est, quod omnia æstimanda sunt secundum forum exterius, & eius sententiæ standum etiam in foro conscientiæ. At vero sententia communis est, quod commodatarius tenetur ad restitutionem: etiam si leuissima sua culpa res commodata perijt. Hanc sententiam docet Caietanus in hoc loco. Et Adrianus in. 4. in materia de restitutione. fol. 48. Et Syluester in verbo, commodato. §. sexto. quæst. 8. & verbo, culpa. §. quarto. & est communis sententia Iurisperitis. PRO decisione veritatis, notanda est distinctio celebris in hac materia apud Iurisperitos, videlicet, quod res commodata tripliciter potest perire apud commoda tariũ . Primo quidẽ fraude vel dolo, quando ex certa scientia & malitia res perijt. Secundo aliqua culpa commodatarij, Vbi aduertat Theologus quòd nomine culpæ aliud intelligunt Iurisperiti, quam Theologi. Nam Theologi intelligunt peccatum aliquod coram Deo: sed Iuristæ intelligunt aliquam priuationem diligentiæ, quæ secundũ mores hominum poterat adhiberi ad conseruandam rem illam, iuxta materiam & conditionem vniuscuiusque rei: siue illa priuatio sit peccatum coram Deo siue non, & huiusmodi culpam rursus distinguũt in leuem & leuissimam & latam & amplam. Tertio potest perire res accommodata ex casu fortuito, qui non cadit sub humana prouidentia, seu diligentia circa talem rem seruandā . HIS positis, sit prima conclusio. Commodatarius tenetur ad restitutionem rei commodatæ: etiam si leuissima sua culpa perierit, neque peccauerit coram Deo. Hæc conclusio probatur ex citato capit. de commodato. Item ex. l. in rebus. & ex. l. si certo. §. commodato. ff. cōmodati . Vbi hæc conclusio expressè habetur: & est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum, & ratione probatur, nam ius naturæ postulat, vt qui rem ab alio accipit in proprium commodum: teneatur ad hoc quod dominus rei qui gratiam fecit non patiatur detrimentum: ergo si culpa vel inconsideratione commodatarij res perijt: non debet dominus pati aliquod detrimentum. Confirmatur. Quoniam aliâs tolleretur de republica commodandi contractus, qui valde necessarius est: nemo enim vellet commodare rem suam cum tanto periculo. Præterea arguitur specialiter contra sententiam Magistri Soto, quoniam secundum ipsum standum est sententiæ quæ pronuntiatur in foro exteriori: sed in foro exteriori condemnatur semper commodatarius de leuissima culpa: ergo non requiritur mortalis culpa vt in conscientia teneatur restituere. Neq; valebit dicere quod est lex pœ nalis, & propterea obligat postquam prolata est sententia, quoniam profecto tam leuis culpa non est digna tanta pœna, ac proinde lex esset iniqua si pœnalis esset. Rursus neque valebit respondere, quod sententia fundatur in falsa præsumptione: quoniam si hoc esset verũ nō obligaret in cōscientia . Neque rursus lex præsumit peccatum mortale: nam expressè condemnat de leuissima culpa. Dicendum ergo est, quod iura nihil aliud statuunt in hac parte: quàm quod naturæ iure constitutum est. Secunda conclusio. Commodatarius nō tenetur restituere, quando res commodata perit casu fortuito. Hæc conclusio intelligitur, nisi forte qui commodauit non expressit conditionem casus fortuiti: tunc enim cō modatarius tenebitur restituere: quoniam alter potuit in cōtractu libero qui nullo modo erat in vtilitatem propriam, talem conditionem apponere. Conclusio itaque sic intellecta asseritur ab omnibus Iurisperitis, & ipsa iura citata illam confirmant. Sed oportet obseruare, quis nam sit casus fortuitus. Est enim qui non cadit sub humana prouidentia . v. g. Si fulmine percusus equus accōmodatus pereat: & latrones multi repente aggrediantur, vbi grassari non solent. Ratione vero probatur, nam dominus rei accommodatæ non debet exigere maiorem solicitudinem à commodatarijs seruanda re, quam ipsemet posset habere: nisi forte vellit exprimere talem conditionem casus fortuiti: ergo si casu fortuito res ipsa perijt domino perit. Sed rursus obseruandum est, quòd cum fuerit dubium an casus fuęrit fortuitus, an vero prouideri potuerit ab ipso commodatario, & non fuerit prouisus: tunc declinandum est potius in fauorem domini. Ratio est, nam æquum est vt commodatarius qui beneficium recipit, patiatur potius damnũ in casu dubio, quam ipse dominus qui nullam reportat vtilitatem. Tertia conclusio. Quando commodatarius ex culpa etiā leuissima tenetur restituere, tenebitur in totũ & non in partem. Hanc expressè tenent iura citata, & cōmunis sententia. Et ratio est manifesta: quoniam obligatio ad restituendum non oritur ex culpa veniali aut mortali coram Deo: sed potius ex natura cōtractus accommodationis, qui postulat vt cōmodatarius teneatur rem cō modatā domino reddere nisi perierit casu fortuito: & quomodocunq; alias pereat im putandum erit damnum ipsi commodatario. Siquidem non fuit solicitus seruare rẽ alienam, & hoc est quod nomine culpæ intelligunt Iuristæ, ergo illi tenebitur in totum restituere. Quarta conclusio. Mutuatarius tenetur restituere, etiam si fortuito casu mutuatum amiserit. Ratio est, quia mutuatarius statim efficitur dominus mutuati, vnde si mutuatum perit apud dominum ipsi domino perit: & ipse tenetur restituere magis ratione acceptionis, quam commodatarius qui non acquirit dominium commodati. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum concedo antecedens & nego consequentiam. Ad probationem negatur maior. Nam licet pluribus titulis teneatur commodatarius restituere, scilicet, ratione acceptionis, & ratione acceptæ rei, tamen mutuatarius strictius tenetur ratione acceptionis: eo quod suscipit rem vt verus dominus, ad consumendum illam: & idcirco tenetur ad restituendum illam in omni euentu. ¶ Ad secundum argumentum iam diximus, quod non requiritur culpa mortalis neque venialis coram Deo: sed sufficit non apposuisse necessariam diligentiam secundum humanam prouidentiam possibilem: & idcirco tenebitur ad restituendum in totum. Ad tertium respondetur, quod culpa iuridico modo accepta, requiritur in quātum est signum non perijsse rem humano casu fortuito, in quo solum excusatur commodatarius à restitutione quando non præcessit pactũ . Vnde etiam leuissima culpa sufficit vt teneatur restituere. DVbitatur septimo. Circa quartam cō clusionem vbi agitur de acceptione iusta quæ est in vtilitatem dantis. An depositarius teneatur restituere solum quando sua culpa magna, depositum amiserit? Arguitur primo pro parte negatiua. Ex cap. bona fides, de deposito. vbi dicitur bona fides abesse præsumitur, si rebuis tuis saluis existentibus depositas amisisti. Ex quo sic arguitur. Sit casus quod Petrus non poterat simul res proprias & depositas ab incendio eripere, & reliquit depositas vt proprias liberaret: tunc condemnabitur ex citato ca pit. ergo non requiritur aliqua culpa in depositario vt teneatur restituere. Arguitur secundo. Ex eodem capit. vbi habetur quod pacto vel culpa vel mora prę cedentibus , casus etiam fortuitus imputatur depositario: ergo sufficit quæuis culpa neque requiritur magna. Confirmatur ex capit. si tua culpa. de iniurijs & damno dato, vbi dicitur quod sufficit negligentia, nec ignorantia excusat: quo minus teneatur depositarius restituere. Et capit. consuluisti. 2. quæst. 4. Et capit. in lectulo. 34. quæst. 2. Et capit. si clerico. 50. distinct. In quibus omnibus leuissima culpa imputatur depositario. Propter hæc testimonia Adrianus in. 4. vbi supra ait, depositarium teneri ad restituendum: etiam de leuissima culpa, accepto nomine culpæ iuridico modo. Altera sentẽtia est Magistri Soto vbi supra, quod depositarius qui recipit depositum in gratiam eius qui deponit: non tenetur ad restitutionem, nisi ex culpa mortali, & multo maiori quam illa, quæ commodatariũ obligat: quia licet sit mortalis culpa quæ obligat cōmodatarium : tamen putat ipse quod vocatur leuis culpa respectu culpę , quę obligat depositarium. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Depositarius tenetur ad restitutionem ex culpa lata & ampla, etiam si coram Deo non sit nec veniale quidem peccatum. Verbi gratia. Si depositarius etiam obliuione naturali, reliquit depositum in limine domus: non peccauit coram Deo, & tamen dicetur iuridice loquendo culpa lata & ampla. Hæc conclusio communis est Theologis & Iurisperitis, & est Diui Thomæ in corollario quartæ conclusionis, & colligitur ex capit. bona fides citato. Et ex. l. prima. §. vltimo. ff. depositi. & in. l. contractus. ff. de regulis iuris. & Instit. quibus modis contrahitur obligatio. §. præterea. Hanc etiam cōclusionem probant duo argumenta facta in principio huius dubij. Secunda conclusio. Depositarius non tenetur de leui culpa. Hæc probatur ex. l. citata. ff. depositi. & est communis sententia & ratione probatur, quoniam depositum recipitur in gratiam tantum deponentis: ergo depositarius non debet grauari nisi de cul pa lata & ampla. Secũdo probatur. Si depositarius obligaretur de leui culpa, nemo vellet suscipere depositũ : si autem non obligaretur saltem de lata & ampla culpa, nemo vellet depositum tradere: ac proinde periret iste contractus necessarius reipublicæ. Tertio probatur vtraque conclusio, cōmodatarius tenetur de leuissima culpa: ergo depositarius tenebitur tantum de lata & ampla culpa. Probatur consequentia, nam depositum differt à commodato per extremũ quatenus commodatum est tantum in gratiam commodatarij: depositum vero non est in gratiā depositarij, sed tantum deponẽ tis : ergo commodatarius & depositarius debent obligari differenter ex culpis extremis. Tertia conclusio. Quotiescunque depositarius habuit culpam latam tenebitur restituere in toto. Hæc est communis sententia, & ratio est: quia tunc sua culpa totum damnum emergit alteri. Sed obseruandum est, quod in casu dubio an culpa fuerit lata neene , declinādum est in fauorem depositarij: quia depositum fit in fauorem tantum eius qui deposuit. & idcirco æquum est, vt ipse potius patiatur incommodum quam depositarius, vbi res dubia fuerit. ¶ Ad argumenta in oppositũ respōdetur . Ad primũ , quod sententia illius capituli bona fides, fundatur in præsumptione: & idcirco in foro exteriore cōdemnabitur depositarius: nihilominus si re vera ille non fuit negligens non tenebitur in conscientia restituere: quia non obligabatur seruare rem alienā cum detrimento rei familiaris. Ad secundum argumentum & cōfirmationem respōdetur , quod iuxta varietatem contractuum, requiritur diuersitas culpæ, vt teneatur quis restituere rem alienā . Et hoc est quod probant iura ibi citata, non autem ꝙ quæuis culpa semper sufficiat, vt depositarius teneatur restituere depositum. DVbitatur octauo. Circa tertiā & quartam conclusionem, quid sentiendum sit, quando rei acceptio iusta est in commodum vtriusque partis, dantis, scilicet, & accipientis . v. g. locantis & recipientis seu cōducentis : & quando depositarius pretium recipit pro seruanda re in deposito. Quærimus ergo, an etiam tũc ipse recipiens teneatur re stituere rem, quæ sine culpa sua apud ipsum perijt. Ad hoc dubium Mag. Soto vbi supra dicit duo. Primum est, quod depositarius qui pretio se obligat ad custodiendũ depositum: tenetur ad restituendum illud, etiam si sine culpa sua perierit, ratio eius est, quoniā qui assecurat merces tenebitur restituere, etiam si casu fortuito pereant, ergo etiam depositarius cui datur pretium vt custodiat depositum, est enim quasi contractus quidam assecurationis. Alterum est quod de conductore perinde dicendum est, sicut de cōmodatario dixerat, scilicet, quod tenetur conductor de leui culpa in partem, de graui in totum restituere. Et sicut ipse dixerat, cōmodatarius nō tenetur in conscientia nisi de culpa mortali: multo magis id debet dicere de conductore, quoniam iste non tantum in proprium commodum recipit, sed etiam in commodum locantis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Conductor tenetur ad restitutionem rei perditæ ex leui culpa. Hæc est cōmunis sententia Theologis & Iurisperitis, qui agunt de hac re in lege cōtractus . ff. de regulis iuris. & in titul. de locato & conducto. Et ratio huius est quoniā conductor habet se medio modo inter depositarium & commodatarium. Cōmodatarius enim accipit rem tantum in proprium commodum: depositarius vero recipit rem solum in commodum deponentis: conductor autem partim in proprium commodum, partim in cōmodum domini accipit rem conductam, ergo æquum est vt in obligatione ad restituendũ , medio modo se habeat conductor. Ergo non tenebitur de leuissima culpa sicut cōmodatarius , neque tantum de lata & ampla culpa, sicut depositarius: sed de leui quæ est media inter leuissimā & latam. Secunda cōclusio . Si contingat quod cō modatarius accipiat pretium pro custodia rei cōmodatæ : tenetur ad restitutionem cō modati quod perijt sine culpa sua etiam casu fortuito. Probatur quoniam recepto pretio obligatur magis quā antea: sed sine pretio tenebatur etiam de leuissima culpa, ergo recepto pretio tenebitur de nulla culpa. Tertia conclusio. Conductor qui accipit pretium pro custodia rei conductæ: tenetur ad restitutionem de leuissima culpa. Probatur, quia non accepto pretio tenetur de leui culpa: sed accepto pretio magis tenetur, ergo tenebitur de leuissima culpa. Quarta conclusio. Depositarius qui pro custodia depositi pretium accipit, tenetur ad restitutionẽ de leui culpa. Probatur, quia sine pretio tenebatur solũ de lata & ampla culpa: sed accepto pretio magis tenebitur: ergo tenetur de leui culpa. ¶ Vltima conclusio. In huiusmodi contractibus diiudicādis , in omni circunstantia, habenda est ratio ad quantitatem pretij & ad laborem & periculum in custodia rei, & sic ad arbitrium boni viri determinanda est maior vel minor obligatio in foro conscientiæ: imo etiam in foro exteriori. Et ad argumẽtum Magistri Soto respondetur, quod depositarius non semper recipit pretium vt assecuret: sed vt custodiat rem depositi, & tunc iudicandus erit depositarius secundum leges custodiæ. Si autem fiat cum illo contractus assecurationis expressus vel interpretatiuus: tenebitur tunc in omni euentu, etiam in casu fortuito ad restitutionem depositi: sicut crebro contingit in depositario generali, qui designatur in omni republica. DVbitatur nono & vltimo in hoc articulo. Circa solutionem ad secundum argumentum. Vtrùm teneatur quis cum detrimento proprio in rebus superioris ordinis restituere res inferioris ordinis. Est exẽ plum celebre de adultera quæ habet filium ex adulterio: vtrũ teneatur illa cum periculo vitæ vel famę reuelare filiũ adulterinum, vt ille excludatur ab hæreditate mariti. Est etiam exemplum in tabellione, qui fecit falsam scripturam, & in teste qui dedit falsum testimonium, vnde aliquis fuit damnatus ad pœnam pecuniariam: an isti teneantur ad restitutionem cum detrimento famæ vel vitæ? Pro parte affirmatiua arguit̃ primo. Obligatio ad restituendũ est de iure naturæ, ergo restitutio nō est omittenda propter damnum temporale. Arguitur secundo. Ille cui facienda est restitutio, potest illam petere non obstante detrimento famæ vel vitæ eius qui debet pecunias, ergo ipse tenebatur cum eo dem detrimento restituere. Probatur consequentia, quia non potest dari bellum vel litigium iustũ ex vtraq; parte, nulla existente ignorantia. Arguitur tertio. Quanuis enim fama vel vita hominis sint ex genere suo excellentiora bona quam pecunia: tamen tanta potest esse quantitas pecuniæ, quod excedat famam hominis vulgaris, ergo saltim in illo casu homo ille infimæ conditionis, tenebitur restituere: nō obstante detrimento suę famæ imo etiam vitæ. Arguitur quarto. Nemo potest aliena rapere vt seruet suam famam, ergo neque retinere. Sed in oppositum est, determinatio Innocentij Tertij, in capit. officij. de pœnitentijs & remissionibus. vbi ait, non esse denegandam pœnitentiam mulieri quæ ex adulterio suscepit prolem, neq; vult hoc marito reuelare propter metum. De quæstione hac Caiet. in hoc loco, & in opusc. 17. respons. respons. 14. dub. 2. & in Summa verb. adulterium. statuit vniuersalem regulam, scilicet. Nemo tenetur restituere res inferioris ordinis cum detrimento rerum superioris ordinis. Et hanc sententiā in casu adulteræ iam posito, tenet Scot. in. 4. distin. 15. quæst. 2. & Gabr. ibidem. & Ioan. de Medina in tractatu de rebus restitu. quæ stione. 3. causa. 4. Altera sententia est, quod licet adultera non teneatur restituere secundum allegatũ capitulum: tamen tabellio & testis falsus tenetur restituere cum illo detrimento. Sic tenet Panormi. in cap. officij citato. & alij Iurisperiti ibidem, & Syluester in verbo, adulterium. §. secundo. Tertia sententia est, quod adultera tenetur cum periculo famæ restituere. Hanc tenet Maior in. 4. dist. 15. quæst. 17. & Adria. in. 4. in materia. de restitutione. Imo adijcit, quod etiam cum periculo vitæ tenetur reuelare crimen marito, dummodo non timeat quòd ipse maritus peccaturus sit occidendo illam: licet aliundè timeat sibi periculum vitæ imminere, v. g. à cognatis mariti vel etiam à iudice per sententiam. Vltima sententia est Magistri Soto articulo secundo citato, vbi regulam Caietani positam, asserit esse perniciosam si vniuersaliter accipiatur: sed inquit ille habendam esse rationem ad quantitatem damni in temporalibus & ad qualitatem famæ vel vitæ adulteræ. Vnde asserit quod aliquando tenebitur adultera cum certo periculo famæ. Verbi gratia, quando ipsa non est adeo illustris & filius spurius succedet in patrimonium insigne: imo etiam cum periculo vitæ tenebitur quando successio futura est in regnum vel principatũ illustrissimum. Doctissimus Couarruuias in relectione regulæ peccatum, parte. 1. refert hanc opinionem & quantum ad periculum famæ approbat illam: quantum vero ad periculum vitæ, nō audet approbare nec reprobare. PRO decisione huius difficultatis sit vnica conclusio. Per se loquendo nemo tenetur restituere res inferioris ordinis, cum detrimento rerum superioris ordinis: nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur. Probatur conclusio. Primo, nam res inferioris ordinis debent ancillari rebus superioris ordinis, neque possunt cum illis adæ quari: at vero si restitutio rerum inferioris ordinis deberet fieri cum detrimento rerum superioris ordinis, permutaretur ordo naturæ: ergo non est talis obligatio. Probatur secundo. Ex illo Matth. 7. " quæcunq; vultis vt faciant vobis homines, eadem vos facite illis." Sed omnis homo rationabiliter vult, vt in tali casu non obligetur ad restitutionem cum tanto detrimento: ergo nemo debet illam restitutionem exigere vt sibi fiat. Probatur tertio, in casu extremæ necessitatis, non tenetur debitor restituere creditori, etiam patienti similem necessitatem: sed qui periclitatur circa famam vel circa vitam est in extrema necessitate: ergo non tenetur restituere cum tanto periculo. Confirmatur. Si quis etiam iustè damnatus ad mortem, accipiat equum alienum pretiosum vt effugiat: non tenebitur ad restitutionem equi pereuntis in ipsa via: cuius ratio non est alia, nisi quia res inferioris ordinis ancillantur rebus superioris ordinis, & in extrema necessitate non solum est licitum non restituere temporalia, sed etiam capere aliena. Denique probatur conclusio. Specialiter quantum ad hoc, quod cum detrimento famæ: scilicet, cum infamia non teneatur homo restituere temporalia. Quoniā Diuus Thomas in solutione ad secundum, ait, quod nemo tenetur reuelare crimen suum vt restituat nisi Deo & confessori. Et confirmatur, quia nemo tenetur libertatem suam vendere vt restituat alienum, eo quod libertas pretiosior est omni auro: sed etiam fama est pretiosior diuitijs: ergo nemo tenetur cũ eius detrimento temporalia restituere. Et confirmatur secundo, quia nemo est qui nō rationabiliter eligeret potius seruitutem cũ bono nomine, quam libertatem cũ infamia, ergo fama non minus æstimanda est, quam libertas, ac proinde si non tenetur quis cum amissione libertatis restituere: nec tenebitur cum amissione famæ. Sed obseruandum est, quod in conclusione diximus per se loquendo. Etenim aliquando, tam leuis potest esse infamia vt teneatur illam pati vt restituat rem magni pretij, cuius iudicium relinquitur arbitrio boni & prudentis viri. Diximus etiam in conclusione, nisi in casu in quo bonum publicum periclitaretur: quoniam in tali casu tenetur etiam homo pati mortem, vt subueniat reipublicæ, ergo multo magis restituere si hoc expedit bono communi. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quidem, quod præceptum restituendi cum sit affirmatiuum, quā uis obliget iure naturæ: tamen non obligat vbiq́ue & semper, sed pro loco & tempore & circunstantijs alijs sicut cætera præ cepta affirmatiua: ac proinde dicimus quod in casu proposito, non obligat cum tanto detrimento ipsius debitoris. Non enim ius naturæ postulat, vt debitum in rebus inferioris ordinis restituatur rebus superioris ordinis. Ad secundum respondetur. Transeat antecedens, sed nego cōsequentiam , sicut non valet ista cōsequẽtia , accusator iustè reum accusat: ergo ipse tenetur se prodere. Neque inde sequitur, quod sit bellum iustum ex vtraque parte: quoniam qui tacet delictum suum, non contra pugnat. Ad tertium respondetur, quod per se loquendo pecunia nunquam poterit ad æqua re valorem rerum superioris ordinis: semper enim est maius malum quod aliquis incurrat infamiam, quam meram paupertatem, at vero quoniam diuitiæ sunt instrumenta ad acquirendum honorem & conseruandum illum: hinc est quod sæpe possit contingere, vt aliquis teneatur cum aliqua infamia & proprio dedecore, restituere res inferioris ordinis: quatenus defectus illarum rerum, causa est vero domino dedecoris & infamiæ vel etiam impedit eum ab honore notabili, quem diuitijs poterat acquirere & conseruare. Hinc igitur est quod sententia illa Magistri Soto in quibusdam casibus verificanda sit & sequenda. Obseruandum tamen est, quod quando defectus restitutionis inferiorum bonorũ redundat in damnum boni communis: tũc tenetur homo etiam cum periculo famæ & vitæ restituere. Et ratio est, quia bonum commune & tranquillitas reipublicæ non referuntur inter bona inferioris ordinis: sed inter bona superioris ordinis, videlicet, quatenus ipsa respublica bonis temporalibus vel instrumentis acquirit honorem, vel pacem & salutem suorum ciuium. Ad vltimum argumentum respondetur, quòd licitum quidem est accipere bona aliena vt quis effugiat mortem, & similiter non restituere quod consumptum est in extrema necessitate. Ratio est, quia huiusmodi bona sunt media per se primo ordinata ad conseruationem vitæ. Cæterum nō ita semper verum erit, quod possit aliquis accipere res alienas, vt euitet infamiam: quoniam ista bona non sunt media per se ordinata ad acquirendam famam, vnde non est licitum quod aliquis accipiat alienum ad acquirendam famam. Nihilominus licitum erit non restituere cũ periculo amittendi famam: quia iam tunc ipse homo cooperaretur sua actione ad seipsum infamandum, vt proximo restitueret rem aliquam temporalem merè inferioris ordinis. Notandum tamen est, quòd dupliciter potest quis in infamiam deuenire vt restituat alienum. Vno modo crimen suum manifestando, & sic non obligatur seipsum prodere nisi Deo & confessori, vt dicit Diuus Thomas. Altero modo, quia restituen do alienum venit in paupertatem, & amittit honorem quem ex alienis diuitijs acquisierat & conseruabat: & de huiusmodi hominibus dicimus, quod tenentur restituere. Et ratio est, quia bona aliena non sunt ordinata ad honorem alterius: bene tamen ad vitæ sustentationem in extrema necessitate. Denique in huiusmodi casibus notandum est, quomodo debeant homines se habere in facienda eiusmodi restitutione. Dicimus ergo primò, quòd tabellio & testis falsus, qui infamauerunt alium, tenentur cum periculo propriæ famæ seipsos retractare. Si autem timent imminere sibi periculum vitæ ex huiusmodi restitutione, debent seipsos vt poterint in tutum collocari, & si opus fuerit fugere in aliam prouinciam: & inde mittere literas testimoniales sufficientes ad restitutionem famæ. Quod si tabellio vel testis falsus constituerunt aliquem suo testimonio in discrimine amittendæ vitæ: tenentur ipsi cum eodem periculo negare quòd affirmauerant. Adultera vero de qua diximus, si habet magnum patrimonium & alia bona parafrenalia, ex quibus possit restituere legitimo hæredi, tenetur id facere: tenetur etiam quantum potest adulterini filij hæ reditatem minuere. Potest etiam & decet, vt suadeat adulterino filio vt ingrediatur religionem, vbi non sit successio hæreditaria in bona paterna religiosorum. Quod si adultera putauerit vtilem fore reuelationem sui criminis ipsi filio adulterino: tenebitur pati illam leuissimam infamiam vt legitimi filij non defraudentur in sua hæ reditate. Nihilominus filius adulterinus raro tenebitur matri credere reuelanti suum crimen. Quod si mater, tot & tam vrgentes coniecturas dederit vt filius credat se adulterinum esse: tenebitur relinquere hæ reditatem, nihilominus non tenebitur se omnino priuari bonis paternalibus: sed licitum erit ei seruare portionẽ aliquā , ad vitæ sustentationẽ . Et ratio huius est, tũ quia hoc ipsum expedit ad honorem patris putatiui & aliorum fratrum, quòd ipse non viuat cũ magna abiectione & mendicitate: tum etiā , quia ipsa mater tenetur iure naturæ sustenta re filium, etiam adulterinum, vnde ipse poterit ex bonis maternis aliquid sibi accipere moderatum ad vitæ sustentationem. Et quā uis leges tam ecclesiasticæ quam ciuiles videantur reddere inhabiles huiusmodi filios spurios ad aliquam hæreditatem acquirendam: tamen semper sunt intelligendæ, ita vt non derogent iuri naturali quo parentes tenentur filios nutrire & sustentare. Sed quæ ret aliquis, an ipse adulter si credat rationabiliter filium esse adulterinum, teneatur restituere alijs filijs legitimis vel hæredibus mariti adulteræ, vel ipsi marito omne damnum quod patiuntur propter filium adulterinum? Ad hoc respondet M. Soto lib. 4. de iustitia & iure. q. 7. art. 2. quod non tenetur aliquid restituere, nisi forte adulter fuerit multum diues & potens. Sed nos tenemus sententiam communem, quod adulter tenebitur non minus quam adultera ipsa, restituere omnia damna quæ sequuntur ex adulterio. Nam etiam si adultera voluerit & inuitauerit adulterum: tamen ipse adulter nihilominus iniuriam facit marito, ergo tenebitur ad omnia damna quæ re vera sequuntur ex tali iniusta actione, neque retulerit quicquam, quod ipse adulter sit valde diues aut mediocriter: semper enim tenebitur restituere inquantum poterit. Cæterum de doctrina D. Tho. ad tertium argumentum dicemus articulo sequenti. ARTICVLVS VII. ¶ Vtrùm illi, qui non acceperunt, teneantur restituere. AD Septimum sic proceditur.{ 4. dist. 15. q. 1. art. 5. quæst. 3. } Videtur, quòd illi qui non acceperunt, non teneantur restituere. Restitutio enim quædam pœna est accipientis. Sed nullus debet puniri, nisi qui peccauit. Ergo nullus debet restituere, nisi qui accepit. ¶ 2 Præterea. Iustitia non obligat aliquem ad hoc, quòd rem alte rius augeat. Sed si ad restitutionem teneretur, non solum ille, qui accepit, sed etiam illi, qui qualitercunque cooperātur , augeretur ex hoc res illius, cui est aliquid subtractũ : tum quia sibi multoties restitutio fieret: tum etiam quia quandoque aliqui operam dant ad hoc, quòd aliqua res alicui auferatur, quæ tamen non ei aufertur. Ergo non tenentur alij ad restitutionem. ¶ 3 Præterea. Nullus tenetur se periculo exponere ad hoc, quòd rẽ alterius saluet. Sed aliquando manifestando latronem, vel ei resistendo, aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo tenetur aliquis ad restitutionem propter hoc quòd non manifestat latronem, vel ei nō resistit. SED cōtra est, quod dicitur Roman. 1. "Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus." Ergo pari ratione etiam consentientes debent restituere. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum † { Art. præc. } est, ad restitutionem tenetur aliquis, non solum ratione rei alienæ quam accepit, sed etiam ratione iniuriosæ acceptionis. Et ideo quicunq; est causa iniustę acceptionis, tenetur ad restitutionem. Quod quidem cōtingit dupliciter, directè, scilicet & indirectè. Directè quidem, quādo inducit aliquis alium ad accipiendũ . Et hoc quidem tripliciter. Primo quidem modo, mouendo ad ipsam acceptionem: quod quidem fit præ cipiẽdo , consulendo, cōsentiendo expressè, & laudādo aliquem quasi strenuum de hoc, quòd aliena accepit. Alio modo ex parte ipsius accipientis, quia, scilicet eum receptat, vel qualitercunque ei auxiliũ fert. Tertio modo, ex parte rei acceptæ: quia scilicet, particeps est furti vel rapinæ, quasi socius maleficij. Indirectè verò, quando aliquis non impedit, cùm possit, & debeat impedire. Vel quia subtrahit præceptũ , siue consilium impediens furtum, vel rapinam: vel quia subtrahit suũ auxilium, quo posset obsistere, vel quia occultat post factum: quæ his versibus comprehenduntur. Iußio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, nō obstās , nō manifestans. Sciendum tamen, quòd quinque præmissorum semper obligant ad restitutionem. Primò, iussio, quia scilicet ille qui iubet, est principaliter mouẽs , vnde ipse principaliter tenetur ad restituendum, secundò, consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri nō potest: tertiò, recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum, & eis patrociniũ præ stat: quartò, participatio, quādo , scilicet aliquis participat in crimine latrocinij, & in præda: quintò, tenetur ille qui non obstat, cùm obstare teneatur. Sicut principes qui tenẽ tur custodire iustitiā in terra, si per eorum defectũ latrones increscāt , ad restitutionem tenẽtur : quia redditus quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta, vt iustitiā conseruent in terra. In alijs autem casibus enumeratis nō semper obligatur aliquis ad restituendum. Nō enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid huiusmodi, est efficax causa rapinæ. Vnde tũc solum tenetur cōsiliator , aut palpo, id est adulator, ad restitutionem, quādo probabiliter æstimari potest, quòd ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta. AD primum ergo dicendum, ꝙ non solum peccat ille qui peccatũ exequitur, sed etiam qui quocunque modo peccati est causa, siue cō siliando , siue præcipiẽdo , siue quouis alio modo. AD secundum dicẽdum , quòd principaliter tenetur restituere ille, qui est principalis in facto. Principaliter quidem præcipiens, secundariò verò exequens: & consequenter alij per ordinem. Vno tamen restituente illi qui passus est damnũ , alius eidem restituere nō tenetur: sed illi qui sunt principales in facto, & ad quos res peruenit, tenentur alijs restituere, qui restituerunt. Quando autem aliquis pręcipit iniustam acceptionem, quæ non subsequitur, non est restitutio faciẽda , cùm restitutio principaliter ordinetur ad reintegrādam rem eius, qui iniustè est damnificatus. AD tertium dicendum, quòd non semper ille qui non manifestat latronem, tenetur ad restitutionẽ , aut qui non obstat, vel qui non reprehendit: sed solum quando incumbit alicui ex officio, sicut principibus terræ, quibus ex hoc non multum imminet periculum. Propter hoc enim potestate publica potiuntur, vt sint iustitiæ custodes. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis & vniuersalis. Quicunque est causa iniustæ acceptionis, siue directè siue indirectè, tenetur ad restitutionem. Ratio est, quia ad restitutionem tenetur aliquis non solum ratione rei acceptæ, sed etiam ratione iniustæ acceptionis (vt art. 6. dictum est.) Sed omnis qui est causa directè vel indirectè iniustæ actionis, est causa iniuriosæ actionis, ergo tenebitur. ¶ Secunda conclusio. Omnes isti videlicet, præcipiens, consulens, consentiens, laudans, receptator vel auxiliator, participans, sunt causa directè iniustę acceptionis. ¶ Tertia conclusio. Isti vero, scilicet, non obstans qui tenetur obstare, non loquens qui tenetur manifestare: sunt causa indirectè iniustæ acceptionis. ¶ Quarta conclusio. Ex omnibus numeratis, quinque semper tenentur restituere, videlicet præcipiens, consentiens in aliquo sine quo iniusta acceptio fieri non poterat, receptator latronis, participans in crimine & præda, qui nō obstat cum teneatur obstare: qualis est princeps & prætor ciuitatis. ¶ Quinta conclusio. In alijs casibus numeratis, non semper tenetur homo restituere . v. g. consiliator & laudans, non semper tenebuntur restituere: nisi quando probabiliter iudicari poterit, quod ex huiusmodi consilio & laude iniusta acceptio fuerit subsequuta. COMMENTARIVS. CIrca istas conclusiones aduertendum est, quòd Syluest. in verb. restitutio. 3. §. 6. & Adrian. in. 4. Palud. in. 4. dist. 15. q. 2. aiunt, ꝙ si quis concurrat ad iniquam acceptionem quæ aliàs etiā sine illius concursu sequeretur: non est dicendus causa acceptionis neq; tenebitur ad restitutionẽ , nisi tantũ partis quam ipse accepit. Nihilominus hanc sententia fallam existimamus: nā ex illa sequeretur, ꝙ si duo homines percuterent Pe Petrũ , vterq; lethaliter: ꝙ neuter esset causa occisionis, nec teneretur restituere. Probatur sequela. Nam sine concursu vtriuslibet, Petrus moreretur accepto vulnere ab altero. Itẽ sequeretur, quòd in vastatione ciuitatis per bellũ manifestè iniquũ , nemo militũ teneretur restituere: nisi tantũ damnum singulare quod ipse fecerit. Probatur sequela. Quia sine quolibet milite singulari vastaretur ciuitas. Similiter sequeretur ex ista sentẽ tia , ꝙ quando multi simul deuastant vineā nullus teneretur restituere, nisi damnum quod ipse fecerat. Nos igitur regulā vniuersalem statuimus, quod ille dicitur causa iniustæ acceptionis, vel iniuriosæ actionis: ad cuius actionem sequitur ipsa iniusta acceptio, siue aliàs sequeretur siue non. Vbi notandũ est, ꝙ quoniam hic de moralibus actionibus est sermo: etiam sequela effectus moraliter & nō physicè accipiẽda est. Ex quo sequitur, ꝙ sicut potest cōtingere quod aliquis sit causa simpliciter moralis & nullo modo physica. v. g. cōsulens furtũ : ita potest contingere quod aliquis sit causa moralis simpliciter & causa physica secundùm quid: videlicet concausa tantũ . v. g. Petrus consentiens cũ Paulo in furto talenti aurei, cōcurrit cũ illo ad frangendas fores quas solus Paulus non poterat confringere. Item concurrit cũ illo ad portandũ pondus auri, quod solus Paulus nō poterat portare: tunc trus est causa simpliciter moralis: & tamen physicè loquendo nō est simpliciter causa, sed cōcausa . Ratio huius est, quia causa moralis est simpliciter voluntaria & libera: cũ igitur totus ille effectus sit voluntarius Petro, directè vel indirectè: ita etiam vt ille effectus quem Paulus facit, imputetur Petro tanquam obiectum suæ voluntatis: & similiter Paulo imputetur effectus quem facit Petrus: tenebitur vterq; ad restitutionẽ in integrum, si alter non restituerit, ratione iniquæ acceptionis. Cæterum physicè loquendo, neuter est causa simpliciter, sed partialiter. Quoniā igitur obligatio ad restitutionẽ oritur ex actione iniqua, inquantum est moralis non inquantũ est physica: hinc est, quòd etiam si plurimi cōcurrant ad damnũ quod nullus solus potuisset facere: tamen singuli tenentur totum restituere, quia singulis totum est voluntarium directè vel indirectè. Est igitur mens D. Tho. docere, quòd omnes numerati in quarta conclusione semper tenentur restituere totum: quia semper sunt causa totius damni. DVbitatur circa conclusionem, an recipiens latronem ad hospiciũ teneatur restituere? Arguitur primo pro parte nega tiua. Recipiens latronem ad hospitium, nō est causa moralis furti, ergo non tenetur restituere. Probo antecedens. Nam si aliquo modo esset causa moralis furti, esset indirectè: sed hoc est falsum, quia recipiẽs latronẽ ad hospitium non tenetur non recipere, maxime si paratus est omnes transeuntes recipere quasi ex officio stabularij: ergo iste talis non tenetur restituere. Arguitur secundò. Si postquā latro accepit prædam absque meo auxilio & cōsilio , sed prorsus me ignorāte , & postea det mihi partem prædę : ego nō sum causa moralis totius damni, ergo nō tenebor restituere totũ . Arguitur tertiò. Si Petrus videns furem accipientem alienũ taceat, non tenetur restituere: & tamen poterat obstare, imo tenebatur: ergo non semper ille talis tenebatur restituere. ¶ Sed in oppositum est ipsa doctrina Diui Thomæ. Ad primum argumentum respondetur, quòd receptator latronis non solum est, qui sciens esse latronem semel recipit illum ad necessarium hospitiũ : sed ille qui hospitio suo fauet iniquitati latronis . v. g. si latro cō modius sua latrocinia exercet habens refugium in diuersorio, tunc stabularius ipse cognoscens esse latronem: tenetur totum restituere, etiam si ex præda nihil accipiat. Ad secundum respondetur concedo cō sequentiam . Neque enim D. Thom. ait, ꝙ participans in præda capta teneatur in totũ semper restituere: sed participans in crimine & ipsa præda. Ad tertium argumentum respōdetur , ꝙ qui tenetur obstare ex sola charitate, non tenetur restituere si non obstat: at vero qui tenetur obstare ex iustitia & ex officio sicut est princeps, aut prætor ciuitatis: tenetur totum damnum restituere si non obstat. Hinc sequitur amplissimum corollariũ , quòd omnes qui ex officio & pacto sunt custodes boni communis aut particularis, tenentur restituere totum damnum illatum: si potuerunt obstare clamando, vel reuelando, aut quomodolibet aliàs & non obstiterunt, verbi gratia, Rex qui videns reipublicæ damna, tacet & dissimulat, neq; impedit cum possit: similiter prætor & ministri eius dissimulantes latrocinia & furta, custo des vinearũ & montiũ & segetum, & famuli domus qui debent res cōmunes ipsius domus custodire, tutores & curatores minorũ & alij similes. Sed quæret aliquis, an isti teneantur de leuissima culpa vel leuia ut lata? Respondetur, quòd nimis durũ esset obligare istos custodes de leuissima culpa, sicut obligat Adria. in. 4. in materia de restitutione. Sed nos dicimus satis esse, quod teneātur de leui culpa. Ratio est, quoniam isti suscipiunt rem sub custodia in vtilitatẽ vtriusq; partis, ergo tenebuntur ad restitutionem, sicut supra diximus de conductore. ¶ Sed est obiectio, & probatur quod custodes montiũ nullo modo teneantur restituere, etiā si videntes ligna cædi dissimulent. Est argumentum, ipsi cædentes ligna non peccant contra iustitiam vt supra diximus, ergo neque custodes tacẽtes . ¶ Pro solutione huius argumenti nota, ꝙ si mons est cōmunitatis & necessitas vrget, cædẽtes ligna sibi necessaria nō peccāt cædentes, neq; custodes dissimulantes: at vero si custodibus nō constat ista necessitas peccant contra iustitiam dissimulantes: quoniā tenentur ex officio & pacto iustissimo custodire montẽ : & tenebuntur saltẽ ad restitutionẽ pœnæ taxatæ per legem cōtra cædentes ligna. Dixi saltem, quia tanta potest esse aliàs dissimulatio custodis, quod mons destruatur: & tunc tenebitur ad restitutionẽ damni totius. Si autẽ mons fuerit particularis dñi propria manu plantatus, vel antecessorũ : tunc & ipsi cædentes ligna peccant cōtra iustitiā , nisi magna necessitate excusentur, & ipsi custodes dissimulātes tenebũtur ad restitutionẽ dāni dati dño suo. Ad argumentũ positum respōdetur , trā seat antecedens & nego cōsequẽtiam . Quia custodes tenentur ex officio & pacto seruare montẽ : cæteri vero tenentur ad solutionẽ pœnæ si capiātur in monte cōmunitatis . Et sæpe alias potest cōtingere , quòd aliquis teneatur ad aliquid siue faciendũ siue non faciendum solum ex charitate, vel misericordia: & tamẽ ille cui incumbit ex officio prouidere, vt illud fiat vel non fiat: peccabit cō tra iustitiam si dissimulet. v. g. si princeps tempore maximæ famis in republica, non prouideat si opus fuerit, quod diuites eleemosynas faciant pauperibus, ipse peccabit contra iustitiam, quanuis aliàs diuites non peccarent nisi contra charitatem & misericordiam. Circa vltimam conclusionem notādum est, quòd quando consiliarius, aut laudator mali operis non influit suo consilio aut laude in animum iniquè agentis, ita vt ex eo moueatur ad opus iniustum, aut animosior efficiatur ad illud perpetrandum: non tenebitur ad restitutionem, etiam si laudatus ille inique agat. Ratio est, quia tunc consiliator & laudans, nullo modo est causa moralis iniquæ actionis. Cum autem reuera mouet animũ alterius, vel audaciorẽ efficit: tenebitur ad restitutionẽ , si sequatur iniqua actio. Sed quæris, quid si antequam sequatur iniqua actio consiliator, vel laudator retractet sententiam, vel vituperet factũ : an tunc teneatur ad restitutionem? Respondetur, quòd nihilominus tenebitur ad restitutionem. Et ratio est, quia damnum illud sequitur ex iniqua actione istius hominis: & pœ nitentia ipsa non debet deobligare à restitutione. Sed est obiectio. Si quis antequam occidatur proximus ab altero cui consilium dedit vel quem laudauit ad illam actionem, retractauerit sententiam, & vituperauerit actionem illam, nō incurret irregularitatẽ , ergo non tenebitur ad restitutionẽ . Probatur antecedens. Quoniam si occidẽdus fuerit clericus, non incurret excommunicationem, ergo nec irregularitatem. Respondetur, nego antecedens. Ad probationem, concedo antecedens & nego consequentiam. Et ratio discriminis est, quia irregularitas quæ sequitur ex homicidio voluntario, nō est per se pœna peccati: sed est indecentia quæ potest incurri ab existẽti in gratia Dei, sicut prætor incurrit irregularitatem occidendo latrones. At vero excommunicatio, est proprijssime maxima pœna peccati, quæ non incurritur (secundùm probabiliorem sententiam) coram Deo ab existenti in gratia: neque infligitur pro peccato præterito, nisi de præsenti perseueret contumacia dum exercetur actus pro quo lata est excommunicatio. Verum est tamẽ , quod ille talis haberetur excōmunicatus in foro exteriori sed non coram Deo. DVbitatur secundò circa solutionem ad secundum, an cum multi simul cō currunt ad iniuriosam actionem, si vnus illorum restituat domino totum damnum, teneantur cæteri illi refundere pro rata parte. De quare, aliqua dicit Caiet. art. præcedenti ad tertium argumentum. Pro solutione istius dubij sit prima conclusio. Quādo res ablata adhuc extat apud socios furti, aut certè ab illis mala fide consumpta est, tenentur socij restituere. Hęc est cōmunis sententia & certa. Et ratio est, quia ipsi socij tenebantur totum damnum restituere domino ratione rei acceptæ, aut ratione rei mala fide consumptæ: sed qui restituit domino totum damnum, succedit in omne ius & dominium quod habebat verus dominus erga res illas, ergo illi facienda est restitutio. Secunda cōclusio . Si ex iniqua acceptione nullum commodum accessit ijs qui iniuriam fecerunt, tunc si is qui restituit vero domino totum damnum, fuit inductus ad faciendum damnum aliorum precibus aut monitis, tenebuntur alij ei rependere pro rata parte. Ratio est, quia inductus ab alijs ad faciendum malum, incurrit obligationẽ restituendi in solidum, ergo si restituit tenebuntur alij ipsi refundere partes suas. Probatur consequentia. Quia quilibet illorum tenebatur ex iustitia restituere totum damnũ cuius fuit causa. Confirmatur. Quia si omnes pariter conuenirent ad faciendum malum, & quidam illorum restitueret, tenerentur alij ei rependere, ergo multo magis quā do ille qui restituit fuerat inductus ab alijs qui fuerunt causa principalis. Tertia conclusio. In eodẽ casu, si ille qui restituit fuit autor & persuasor iniuriæ faciẽ dæ , non tenentur alteri aliquid eidem refundere. Ratio est, quia tunc socij non tenentur ratione rei acceptæ, nihil enim mansit apud illos, nec mala fide quidquam cōsumptum est, neq; ratione iniustæ acceptionis, siquidẽ ipse qui restituit dũ alios induxerat, visus est iuri suo cedere. Hæc cōclusio est Caiet. vbi supra: quāuis M. Soto lib. 4. de iust. q. 7. ar. 3. moderatur illā . Ait enim, quod si autor criminis non intentaret malum nisi comitatus alijs socijs: tunc tenebuntur socij eidem restituere. Nihilominus nobis magis placet sententia Caietani: quia ipse autor criminis etiam persuasit socijs, vt se comitarentur: & idcirco in hac parte omnino cessit iuri suo. Quarta conclusio. Quando plures vno animo conuenerunt ad faciendam iniuriā : siue quilibet illorum esset illam facturus siue socio siue non: nihilominus quilibet illorum tenebitur restituere pro rata ei qui restituit totum. Ratio est, quia in tali casu videntur omnes inter se implicitum pactum societatis fecisse, vt omnes teneantur ad commoda vel incommoda. ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrùm quis teneatur statim restituere, an verò poßit restitutionem differre. AD Octauum sic proceditur. Videtur, quòd non teneatur aliquis restituere statim, sed potius licitè possit restitutionem differre. Præcepta enim affirmatiua non obligant ad semper. Sed necessitas restituendi imminet ex præcepto affirmatiuo. Ergo non obligatur homo ad statim restituendum. ¶ 2 Præterea. Nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque aliquis non potest statim restituere. Ergo nullus tenetur ad statim restituendum. ¶ 3 Præterea. Restitutio est quidam actus virtutis, scilicet iustitiæ. Tempus autem est vna de circunstantijs quæ requiruntur ad actus virtutum. Cùm ergo aliæ circunstantiæ non sint determinatæ in actibus virtutum, sed determinabiles secundùm rationem prudentiæ: videtur quòd nec in restitutio ne sit tempus determinatum, vt, scilicet aliquis teneatur ad statim restituendum. SED contra est, quòd eadem ratio esse videtur in omnibus, quæ sunt restituenda. Sed ille qui conducit opera mercenarij, non potest differre restitutionem, vt patet per illud quod habetur Leuitici 19. " Nō morabitur opus mercenarij tui apud te vsque mane." Ergo neque in alijs restitutionibus faciẽdis potest fieri dilatio: sed statim restituere oportet. RESPONDEO dicendum, quòd sicut accipere rem alienā est peccatum contra iustitiam, ita etiā detinere eam, quia per hoc, quòd aliquis detinet rem alienam inuito domino, impedit eum ab vsu rei suæ, & sic ei facit iniuriam. Manifestum est autem, quòd nec per modicum tempus licet in peccato morari, sed quilibet tenetur peccatum statim deserere, secũdùm illud Ecclesiast. 21. Quasi à facie colubri fuge peccatum: & ideo quilibet tenetur statim restituere, si potest, vel petere dilationem ab eo, qui potest vsum rei concedere. AD primum ergo dicendum, ꝙ præceptum de restitutione facienda, quanuis secundùm formam sit affirmatiuum: implicat tamen in se negatiuum pręceptum , quo prohibemur rem alterius detinere. AD secundum dicendũ , quòd quando aliquis nō potest statim restituere, ipsa impotentia absoluit eum ab instāti restitutione faciẽda sicut etiam totaliter à restitutione absoluitur, si omnino sit impotẽs . Debet tamen remissionem, vel dilationem petere ab eo, cui debet, aut per se, aut per alium. AD tertium dicendum, quòd quia cuiuscunq; circũstantiæ omissio contrariatur virtuti, pro determinato est habendum, quòd oportet illam circunstātiam obseruare. Et quia per dilationem restitutionis, committitur peccatum iniustę detentionis, quod iustitiæ opponitur: ideo necesse est tempus esse determinatũ , vt statim restitutio fiat. SVMMA ARTICVLI. COnclusio prima. Quilibet tenetur statim restituere si potest, vel petere dilationem ab eo qui habet cōcedere vsum rei. Secunda conclusio ad primũ argumentum. Præceptum de restitutione facienda, quanuis secundùm formam sit affirmatiuum: implicat tamen in se negatiuum præ ceptum, quo prohibetur rem alterius detinere, scilicet, inuito domino. COMMENTARIVS. DE hac materia disputant Scholastici in 4. dist. 15. Caietan. in hoc loco, & in summa verb restitutio. cap. 5. Syluest. in verb. restitutio. 5. Soto vbi supra artic. vlt. & lib. 5. de iustitia, quæst. 3. art. 1. ad 2. & in 4. Sent. dist. 17. quæst. 2. art. 6. Adrian. in 4. in materia de restitutione, fol. 34. Dubitatur in hoc artic. An sit vera doctrina harum conclusionum. Arguitur primò contra primam conclusionem. Nemo cũ peccat tenetur statim pœnitere, ergo qui habet rem alienam non statim tenetur restituere. Probo consequentiam. Quia ratio cō clusionis D. Thomæ fundatur in hoc quod aliquis tenetur statim exire à peccato, dicit enim. Manifestum est autem quod neq; ad modicum tempus licet in peccato morari. Arguitur secundò. Pœnitentia est quæ dam species iustitiæ per quam Deo satisfa cere nitimur pro offensis commissis: ergo si Deo non tenemur statim satisfacere: sequitur quod multo minus ipsis hominibus. Tertiò arguitur. Quoniam sequitur ex ipsa conclusione, quod non restituens statim passim peccaret nouum peccatũ . Probatur sequela. Nam si ille tenetur restituere modo, & nō restituit modo, modo peccat. Rursus post paulum temporis fiet idem argumentum, ergo iterum peccabit, & sic per singula tempora fiet idem argumẽtũ , ergo. Quartò arguitur contra secundam conclusionem. Præcepta affirmatiua frangũtur per omissionem: negatiua vero per cōmissionem : sed præceptum de restitutione frangitur per omissionem: ergo est omnino affirmatiuum. PRO solutione difficultatis notandum est, quod omne præceptum affirmatiuum habet annexum negatiuum. v. g. honorare parentes, habet annexum non dehonorare. Diligere Deum habet annexũ nunquam odio habere. Nihilominus D. Tho. aliquid speciale voluit docere de præceptis restitutionis, quod quidem non cōuenit cæ teris omnibus præceptis affirmatiuis. Et quidem differentia in hoc consistit, quod alia præcepta affirmatiua non solum habẽt formam siue apparentiam affirmatiuam: sed ratio ipsa obligandi est affirmatiua, & ad illam reducitur obligatio præcepti negatiui annexi, v. g. diligere Deum est in pręcepto affirmatiuo, & ratio obligandi affirmatiuè explicatur, videlicet, quia Deus est summe bonus & autor & finis totius boni creati, & ad hanc rationẽ reducitur obligatio præ cepti negatiui: nũquam odio habebis Deũ . At vero præceptum restituendi habet quidem formam & faciem affirmatiuam, scilicet, reddite omnibus debita: sed ratio obligandi negatiuè explicatur, & ad negatiuum præceptũ reducitur sicut ad principale, scilicet, ad hoc præceptũ : non furtum facias: ac proinde non retineas rem alienam inuito domino. ¶ Hinc sequitur alia differentia, quod in præcepto restituendi, illa circunstantia temporis quod statim fiat restitutio: oritur ex ipsamet ratione obligatoria præ cepti: quæ ratio negatiuè explicatur, videlicet non licet vsurpare alienum: sed qui reti net inuito domino vsurpat alienum: ergo statim debet restituere. Et idcirco proprius loquendo non deberet dici circunstantia restitutionis quod statim fiat, sed potius est intrinseca proprietas ipsius actus restitutionis sibi conueniens secundum propriā speciem, alię vero circunstantiæ quæ propriè dicuntur circunstantiæ, conueniunt actibus virtutũ secũdum cōmunem rationẽ virtutis: omnis enim actus virtutis debet exerceri vbi & quādo & propter quid oportet. Hoc igitur est quod D. Tho. docet in solut. ad 3. quod est speciale in præcepto restitutionis. Ad argumenta in oppositum respondetur: ad primum negando cōsequentiam . Ad probationem respondetur, quod sensus Diui Thom. est, nunquam esse licitum ad modicum tempus in peccato morari continuā do peccatum quod semel ceptum est: sed semper tenetur homo cessare à peccato, nō autem dicit D. Tho. non esse licitum manere habitualiter in peccato sine proposito de cætero peccādi : sed potius cessando à transgressione præcepti. Vnde qui nō statim pœ nitet, dummodo cesset ab actu vel omissione: non dicitur morari in peccato. Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio differentiæ est: quia pœnitẽtia ordinatur ab ipso Deo qui est summè bonus, ad remedium peccatoris pœnitentis: & idcirco noluit obligare peccatorem vt statim recompensaret offensam contra se commissam, sed certis temporibus magis oportunis ad commodum ipsius peccatoris. Cæterum restitutio facienda hominibus, ordinatur in bonum eius cui facienda est restitutio: & propterea tenemur statim restituere, quia quandiu nō statim restituimus, ipse proximus re vera patitur damnum. Huic doctrinæ consonat quod dicitur Iob 22. "Si iustus fueris quid ei cōferes , porro si peccaueris quid ei nocebis?" Ad tertium, vt respondeamus, multa necessariò nobis dicenda sunt. Primo, dicimus, parum referre ad mores, vtrum qui non statim restituit peccet plura peccata numero, vel vnum tantũ quandiu non restituit. Quoniam tanta grauitas est in vno sicut in multis: debet enim explicari in confessione quā tum temporis detinuit quis rem alienā inui to domino, & quo animo. Et quantum damni accepit proximus ex illa iniqua detentione: at vero distinguere ibi plures omissiones numero potius ad speculationem quàm ad mores attinet. Nihilominus dico secundo, quod qui retinet rem alienam inuito domino cum possit statim reddere, peccat mortaliter ex ipso genere peccati. Probatur, quia peccat contra iustitiam. Diximus autem ex genere peccati: quia potest esse veniale tam ex paruitate materiæ, quàm ex minimo incommodo quòd ex paruo tempore incurrit dominus. Dico tertio, qui habet animum deliberatum retinendi rem alienam multo tempore, mortaliter peccat & tenetur confiteri tale propositum: etiam si non impleuerit: sed potius statim restituerit. Ratio est quia obiectũ sui propositi erat materia peccati mortalis, videlicet notabile damnũ proximi. ¶ Dicimus quarto, quod qui vno proposito expresso, vel interpretatiuo multo tempore retinet rem alienam, vnum tantũ peccatum committit. Ratio est, quia vnus actus numero est moraliter loquendo, quā do vnica volitione sequitur effectus etiam multiplex: præsertim si illa multiplicitas nō est specifica. V. g. Si vnico ictu occidat aliquis multos homines, vnicus actus est moralis æquiualens in grauitate multis. Hinc sequitur, quod si quis multiplicat propositum retinendi alienum: multa peccata numero distincta committit. Dicimus quinto, quoties aliquis vtitur re aliena aliquo vsu pretio æstimabili: peccat nouum peccatum. Ratio est, quia tunc habet nouā voluntatem expressam vel interpretatiuam vsurpandi alienum inuito domino. Denique dicimus, quòd quotiescunque dominus rei petit rem suam, & qui retinet negat illam, vel quotiescunque dominus patitur nouum detrimentum, quod non ignorat retinens peccat nouum peccatũ retinendo alienum. Ratio est, quia in istis casibus, retinens alienum habet nouam voluntatem vsurpandi illud vel saltem nō habet voluntatem pro tunc restituendi alienũ quando erat specialis ratio restituendi. Ex hac doctrina sequuntur aliquot corollaria. Primum est, quod qui nō restituit debitum statim, cum tamen in confessioni bus præcedẽtibus ꝓmiserit se restituere: nō est absoluẽdus à cōfessario , etiā si dicat se habere propositũ firmũ restituendi. Ratio est, quia ille est expositus periculo peccādi mortaliter nō restituẽdo , sicut iam experiẽtia est cōpertũ : ergo ad iudicẽ & medicũ cōsciẽtię spectat eruere illũ à tali periculo. Et hæc est doctrina Caieta. in sum. verb. restitutio. c. 8. & D. Antoni. in 2. par. Theologali titu. 2. c. 8. Sed oportet ꝙ si est vere pœnitẽs , debet vel statim restituere si potest vel cautionẽ præ stare quod certo tẽpore restituet. Rursus sequitur, ꝙ cũ aliquis est in articulo mortis debet statim restituere si potest: alioquin non est absoluendus, quoniā experiẽtia cōpertũ est, ꝙ hæredes vix aut nunquā restituẽt . Vnde cōfessarius debet exigere depositũ in pecunia, vel in alijs bonis vnde suo tẽpore fiat restitutio creditoribus. Bene tamẽ verũ est ꝙ cũ cōfessarius fuerit prudẽter certus, ꝙ ab ipso hærede statim fiet restitutio post mortẽ : poterit moriturũ absoluere. ¶ Ad quartũ argumentũ respōdetur , ꝙ præceptũ restitutionis, sicut est secundũ faciẽ affirmatiuũ , & secundũ rationẽ obligandi negatiuũ : ita frangitur secũdũ formā per omissionẽ , sed ratio peccati in cōmissione cōsistit , scilicet in vsurpatione vel detẽtione rei alienæ inuito dño . DVbitatur secundo principaliter. Vtrũ teneatur homo restituere statim cũ graui detrimẽto rerũ eiusdẽ ordinis: cum tamen spectato aliquāto tẽpore possit restituere absq; suo incōmodo . ¶ Pro partc affirmatiua arguitur primo. Nemo potest accipere rẽ alienā , vt ꝓpriũ detrimentũ in rebus suis eiusdem ordinis deuitet: ergo neq; retinere. Probatur cōsequẽtia : quia nō est minus peccatũ retinere alienum: quā accipere inuito dño , imo eadẽ est ratio peccati. ¶ Secũdo arguit̃ . Ipse dñs rei ius habet ad petendā rẽ suā à debitore, nō obstāte quod debitor patiatur illud detrimentũ , v. g. quod sit vẽditurus triticũ vili pretio vt soluat debitũ : ergo ipse debitor tenetur restituere. Probatur cōsequentia . Quoniā aliâs creditor, nō haberet ius petendi nũc , quod ipse debitor nō tenetur nũc soluere. Cōfirmatur , quoniā in foro exteriori cōdẽnaretur debitor, vt statim soluat debitũ , non obstāte quod alleget quod patitur illud detrimentũ . ¶ Tertio arguitur. Quoniā ex opposita sentẽtia sequeretur magnũ incō modũ reipublicæ: quoniā homines facile raperent & detinerẽt aliena, si scirent se nō teneri ad restitutionẽ cũ graui detrimento rei familiaris. ¶ Sed in oppositũ est, quod dicitur in. l. in cōdẽnatione . ff. de reg. iur. In condẽnatione personarũ quæ in id quod facere possunt dānantur : nō omne id quod habent extorquendũ est: sed illarũ ratio habẽda est ne egeant. Et in. l. miles. & in. l. itẽ miles. ff. de re iudic. id ipsum decernitur: specialiter de militibus. Et præterea de illo qui cessit bonis suis, id ipsum diffinitur in. l. 4. & in. l. 6. ff. de cessi. bon. vbi etiā dicitur, quod si is qui cessit bonis suis postea aliquid cōparauerit , aut aliquid ei reliquũ fuerit alimentorũ nomine: nō est cōdẽnandus in solidũ . Et ratio redditur ab ipsa lege: quia nō est fraudādus alimẽtis quotidianis. Et Instit. de actionib. §. vlti. redditur ratio eiusdem: quoniā inhumanũ est, spoliatũ omnibus fortunis suis in solidũ dānare . ¶ Arguitur secũdo , quia vt supradictũ est, nemo tenetur cũ detrimẽto honoris restituere pecunias: sed si statim cōpellitur omnis debitor restituere pecunias, cōtingit vt aliquis statim amittat honorẽ descendens in statum inferiorẽ ꝓpter paupertatẽ : ergo non tenet̃ cũ detrimẽto suo restituere. PRO decisione istius difficultatis, sit prima cōclusio . Quando creditor patitur simile detrimentũ , nisi fiat sibi statim restitutio: tenebitur ipse debitor statim restituere, nisi in casu extremæ necessitatis. Ratio est euidens, quia nimis durũ esset, vt verus dñs rei patiatur detrimentũ , quia non habet rem suā : & ipse debitor ex alieno deuitet detrimentũ . Cæterũ in casu extremæ necessitatis, iā diximus in superioribus: quod quia omnia sunt cōmunia melior est cōditio habentis seu possidentis. Tota igitur difficultas est, quādo ipse debitor incurrit graue damnum, si statim restituat: creditor vero nullũ aut leue patietur ex ꝓrogatione solutionis? De hac re est prima sententia Adriani in 4. in materia de restit. fol. 34. quem sequitur Io. de Medina in suo Codice de restit. tract. de reb. rest ituend. lib. 1. 2. & 3. quod nunquā est licitum nisi in casu extremæ necessitatis, prorogare restitutionẽ , quinimo aiunt non esse licitũ quod debitor aliquid sibi retineat, vt effugiat mendicitatẽ , nisi tantũ quantum creditor tenebatur debitori nomine eleemosynæ elargire. Et dicunt quod quāuis in foro exteriori cōcedatur debitori aliquaretentio debiti: tamẽ hoc nō est licitũ in foro cōscientiæ retinere. Excipiunt tamẽ vnum casum, videlicet si debitor plurimis debeat, quibus omnibus non possit statim soluere: sed sperat se posse soluere si non statim vni soluat, vendẽdo bona sua vili pretio: tũc poterit debitor illa bona retinere & negotiari cũ illis, vt postea soluat omnibus. Et ratio illorũ est: quia tunc debitor agit negotiũ vtile creditoribus. ¶ Altera sententia est huic opposita, scilicet quod in tali casu non tenetur debitor statim restituere, hæc est cōmunis fere omniũ Theologorũ in. 4. d. 15. & Syluest. in verb. restitutio. 5. §. 3. & 4. & D. Antonini in 2. par. titul. 1. c. 8. & quantũ videtur est Caiet. in hoc loco, & in sum. verb. restitutio. c. 6. ¶ Tertia sentẽtia est media, ꝙ quando debitor cōtraxit debitũ per iniquam acceptionem: tenetur cum detrimento quantũlibet graui statim restituere. Et etiā quando acceptio fuit iusta, sed postea per prodigalitatẽ debitoris incurrit in tale detrimentũ , vt nō possit soluere debitũ sine magna iactura bonorum temporaliũ . Si autem acceptio ipsa fuit iusta, & ipse debitor citra eulpam suā cōstitutus est in tali periculo: nō tenetur statim restituere. Hāc sententiā tenet Mag. Soto lib. 4. de Iustitia. q. 7. art. vlti. & aliqui putant esse Caiet. sed omnino falluntur. Sit igitur secunda cōclusio . Quādo debitor ex iniustè acquisitis, mutauit statum in melius: tenetur etiā cũ detrimento status statim restituere. Hæc est sententia communis Theologorum, imo pauci ex Iurisperitis negant illā . Et ꝓbatur ratione, quia nō est minor iniquitas statũ tueri ex malè acquisitis: quàm illũ cōparare accipiendo res alienas: sed peccaret cōtra iustitiā accipiẽdo res alienas, vt ascenderet ad meliorem statum: ergo etiā peccat cōtra iustitiā sustentando illũ ex alienis. ¶ Tertia cōclusio . In eodẽ casu, potest debitor reseruare sibi alimẽta necessaria, & hoc quidẽ multũ pręcise secundum conditionẽ sui status pristini: antequā ex illo ascenderet ad meliorẽ . Hæc cōclusio probatur, ex Alexādro III. c. cum tu. de vsuris. vbi præcipit Pōtifex vsurarios cōpellendos esse ad restitutionẽ faciendā , dũmodo in facultatibus habeant vnde possint viuere. Illi autẽ qui nō habẽt , nō debẽt vlla pœna mulctari: cũ eos nota paupertas euidenter excuset. Ecce vbi non inquit Pōtifex , extrema necessitas, sed manifesta paupertas eos excusat à restitutione. Sed tamẽ Adrianus & Ioānes de Medina aiunt, has leges & alias quas retulimus in argumẽto in oppositum: esse permissiuas, neq; habere locũ in foro cōsciẽtiæ . Nihilominus ꝓfecto ex legibus citatis oppositũ colligitur, in quibus dicitur inhumanum esse, vt aliquis in solidũ damnetur, aut quod fraudetur alimẽtis quotidianis. Ex quibus verbis colligitur ꝙ non solũ est permissio legis: sed etiā consensus & approbatio facti. ¶ Præterea arguitur cōtra ipsosmet autores cōtradicentes . Quoniā illorum ratio est quia præceptũ de restituendo est negatiuũ , hoc est de nō retinendo rem alienam, & inde colligũt quod semper tenetur homo statim restituere. Sed contra probatur ratione. Sequeret̃ , quod etiā in casibus quos ipsi excipiunt: nō posset homo prorogare restitutionem: etenim cōtra præceptũ negatiuũ nunquā est licitũ agere: igitur quẽadmodũ illi bona ratione ducti, excipiũt illos casus ita vt tũc nō dicatur debitor retinere alienũ inuito rationabiliter dño : ita etiam nos excipimus alios casus eadem ratione. ¶ Sit quarta cōclusio . Quādo status est iustè cōparatus , sed cōseruatur bonis omnibus alienis: nō tenebitur debitor statim restituere cum detrimento ꝓprij status: sed licitũ erit ei retinere necessaria ad conseruandũ mediocriter illũ statũ : ita sanè vt possit paulatim restitutionẽ facere. ¶ Ex hac doctrina sequitur corollariũ , quod filius adulterinus poterit retinere secũdũ quandā mediocritatẽ sibi necessaria ad cōseruationẽ sui status. Ista ꝓbatur argumẽtis factis pro parte negatiua, & factis pro cōclusione præcedenti, & nos cōtendimus quod in huiusmodi casibus, nō est creditor rationabiliter inuitus. Et confirmatur. Esto ita quod filius adulterinus sit ingenue educatus vt vir illustris: tunc ille nō tenetur exercere artem sutoriam, vel sartoriā , vt cōparet sibi victũ necessariũ : ergo multo minus tenebitur mẽdicare . Antecedẽs probatur: quo niā artifex debitor alieni nō tenetur tradere aut vẽdere instrumẽta artis, vt restituat: quia illis cōparat necessaria ad victũ , neq; tenetur mẽdicare : ergo etiā in casu posito nō tenebitur ille filius adulterinus suis ꝓprijs manibus victum sibi cōparare . Probatur cōsequẽtia : quia nō minus ille descenderet exercẽdo artem mechanicā : quā ipse artifex mẽdicādo . Ergo si artifex non tenetur mendicare, neq; adulterinus tenebitur in casu posito fieri artifex. ¶ Sit quinta cōclusio . Qui statũ suũ iustè cōparatum retinet partim alienis bonis, partim ꝓprijs , siue aliena bona sint acquisita bona fide siue mala: nō tenetur statim restituere si incurrat graue detrimentũ in statu suo, aut in bonis ꝓprijs . Ratio huius conclusionis efficax desumitur ex D. Th. hic in solutione ad 2. Nā quẽadmodũ impotẽtia simpliciter excusat ab obligatiōe restituẽdi simpliciter: ita impotentia ꝓ tali tẽpore excusat ab obligatione restituẽdi pro tali tẽpore : sed qui nō potest statim restituere nisi cum magna iactura sui status, vel ꝓprij census, censebitur impotẽs moraliter loquẽdo pro tali tẽ pore : ergo pro tũc excusabitur. ¶ Sexta conclusio. Qui in eodẽ casu nō restituit, & ex illa prorogatione creditor incurrit aliquod leue etiā detrimentũ : tenebitur ipse debitor cō pensare postea ipsum detrimẽtũ . Probatur, quia melior debet esse creditoris conditio, quā debitoris: ergo non est æquũ vt debitor ꝓuideat proprijs incōmodis prorogādo restitutionẽ , & nō cōpẽset creditoris detrimẽ tũ . Et cōfirmatur . Nā creditor ex ꝓrogatione restitutionis, nullũ sentit cōmodũ , sed potius totũ dānũ redũdat in bonũ debitoris: ergo æquũ est secundũ regulā iuris, vt qui sentit cōmodũ sentiat etiā dānũ . ¶ Cōfirmatur secũdo , quia debitor in tali casu nō excusat̃ simpliciter ab obligatione restituẽdi in perpetuũ , sed solũ ꝓ tunc, ergo quādo restituet tenebit̃ omne dānũ restituere quod passus est ipse debitor ex ꝓrogatione . Verũ est tamẽ quod qñ debitor excusat ab obligatione restituẽdi ꝓ tũc , ꝓpter paupertatẽ omnimodā in tali casu quāuis creditor incurrat detrimẽtũ ex prorogatione restitutionis: nō tenebitur debitor restituere creditori illud detrimentũ , etiā si postea deueniat ad pinguiorẽ fortunā . Ratio est, quia ꝓrogatio ꝓ tũc fuit omnino necessaria, quia erat impossibilis restitutio. Et idẽ erit iudiciũ , qñ debitor licitè ꝓrogat restitutionẽ , ex eo quod aliâs pateretur detrimentũ in rebus superioris ordinis. Dicimus enim ꝙ tunc nō manet obligatus ad restituẽdũ dāna emergẽtia ipsi creditori in rebus inferioris ordinis. Deniq; circa hæc omnia prædicta, necesse est vt cōfessarij sint diligẽtes ad discernẽdas causas ꝓrogationis , quas debitores solent sibi fingere, & in casu dubio semper debemus inclinare in fauorẽ creditoris. ¶ Ad argumẽta in oppositum respōdetur ad primũ negatur cōsequentia . Et in primis deficit, qñ vterq; est in extrema necessitate & creditor & debitor: tũc enim licitũ est retinere alienũ , & nō est licitũ rapere de nouo. Deinde respōdetur , ꝙ præceptũ restituẽdi habet aliquid affirmatiuũ , etiāsi fundetur in negatiuo, & ex illa parte potest expectare aliqñ tẽpus & locus ad faciendā restitutionẽ . Præceptũ vero nō accipiẽdi siue nō retinẽdi aliena inuito dño obligat omni tẽpore & loco. ¶ Sed obseruandũ est, ꝙ qñ retinetur alienũ in casibus propositis, nō est dñs rationabiliter inuitus si velit sibi statim fieri restitutionẽ . Deniq; respōdetur , ꝙ tam grauis potest esse necessitas etiā citra extremā necessitatẽ : vt licitè possit aliquis alienũ accipere absq; violẽtia tamẽ ad supplẽdum graue detrimẽtũ in rebus eiusdẽ ordinis cũ ꝓposito restituẽdi cum primũ poterit: neq; tũc dñs erit rationabiliter inuitus, dũmodo nō incurrat simile detrimẽtũ . Quod autem dicit D. Th. quod sicut accipere rẽ alienam est peccatũ cōtra iustitiā , ita etiā retinere: intelligendũ est ꝓ tẽpore & loco, quo potest & tenetur illā restituere: & ita quāuis statim teneatur habere animũ restituẽdi : tamẽ ipsa restitutio faciẽda est pro tẽpore . ¶ Ad secũ dum respōdetur negando etiā cōsequentiā . Quoniā dñs rei habet ius petẽdi illā in foro exteriori: sed tamẽ in prædictis casibus nō licitè petit in foro cōsciẽtiæ cũ tāto detrimento debitoris: cũ ipse nullũ aut leuissimũ patiatur. Quare non sequitur ꝙ debitor teneat̃ ex iustitia cōmutatiua pro tũc restituere in foro cōscientiæ : licet cōpellatur à iudice, & ipse teneatur obedire ꝓpter obligationẽ iustitiæ legalis. Cæterũ iam diximus supra, nō esse cōsequentiam necessariā : quod si iudex cōpellat aliquẽ statim restituere per sententiā iustā : ꝙ ipse debitor teneretur etiā antea restituere statim in foro conscientiæ. Ratio est, quia iudex ex officio tenet̃ facere æqualitatẽ inter ipsos ciues: at respectu ciuiũ per accidẽs est detrimentũ particulare ipsius debitoris: & idcirco dũmodo ipse debitor seruet normā legis, nō tenetur prouidere particulari damno ipsius debitoris. Verum est tamen, quòd supremus princeps, in huiusmodi casibus poterit rationabiliter arbitrari. Ad tertium respondetur, ꝙ nullum damnum sequitur reipublicæ ex doctrina assignata, non obstante ꝙ viri iniqui occasionẽ accipiāt ad peccandũ , & iniquè prorogẽt restitutionẽ sub velamine fictæ necessitatis. DVbitatur tertiò & vltimò in hoc articulo. Vtrũ qñ sunt plures creditores, teneatur debitor seruare ordinẽ aliquẽ in restituendo singulis? De qua re optimè loquitur Caiet. in sum. verb. restitutio. c. 8. ex cuius doctrina ponimus sex documẽta necessaria valde. ¶ Primũ documentũ est. Nullus est ordo necessarius in restitutione si præsto sunt opes, vnde omnibus creditoribus possit statim restitui absq; notabili mora. Ratio est, quia præceptũ restituẽdi tātum obligat, vt statim fiat restitutio vel absq; mora notabili vel nociua. ¶ Secundũ documentũ est, vbi opes non sufficiũt ad restituendũ omnibus creditoribus: priùs debẽt certa debita restitui quā incerta. Ratio est, quia restitutio ordinatur ad certa dāna reparāda : ergo damnum certũ priùs reparandũ est, quā incertũ : quoniā hoc possibile est vt sit nullũ . Intelligitur autẽ incertũ debitũ , nō quia ignoratur persona: sed quia non est liquidũ an debeat̃ : quia nō cōstat de iure vel facto. ¶ Tertiũ documentũ . Inter certa debita prius restituẽdũ est quod adhuc extat in ꝓpria specie . v. g. depositũ , accōmodatũ , vel rapina vel furto acceptũ . Ratio huius est, quia debitor harũ rerũ dñium nunquā acquisiuit. ¶ Ad huiusmodi documentũ , potest reduci qñ aliquis habet rẽ emptā cuius tñ pretiũ nō soluit. Hæc enim prius restituẽda est vẽditori : quā alteri cuiquā : & ratio est, quia quāuis emptor acquisiuit dñium illius rei: tñ dum pretiũ non soluit, manet res illa obligata dño antiquo: ita vt si emptor nō fuerit potẽs soluere quasi rescinditur cōtractus , & res illa reuertitur ad antiquũ dñm . Similiter ad hoc documentũ reducitur, si quis ex pecunia quā mutuò acceperat emerit vineā vel quālibet aliā rem: tunc res illa restituẽda est illi, cuius erat pecunia: quia est quasi fructus illius pecuniæ. ¶ Quartũ documentũ ponit Caiet. vbi sup. videlicet quod debita licitè contracta priùs soluenda sunt quā illicitè cōtracta : si tamen adsint duæ cōditiones . Altera est si debita illicitè cōtracta non extent in propria specie: tunc enim tertiũ documentũ locum habet. Altera cōditio est si ex contractu licito non sit factus debitor impotens ad soluenda priora debita illicitè contracta, vt v. g. Si quis vsurarius, qui debet vsuras soluere & restituere, emat triticũ : ex qua emptione fiat impotens ad restituendas vsuras: tunc priùs restituẽdæ sunt vsuræ quā triticum quod aliàs comedit vel vendidit. Similiter si iste vsurarius promittit dotem filiæ, vnde fit impotens ad restituendas vsuras: priùs restituendæ sunt vsuræ. Verum tamen nobis videtur, quod ista conditio destruat istud documentum: ita vt superfluum sit. Et ꝓbatur , quia si ille qui contraxit vtraq; debita sit potens vtraq; soluere: recurrendũ est ad primũ documentũ . Si autẽ nō sit potens vtraq; soluere, neq; aliquod debitum extet in propria specie: nō videtur quare priùs sit soluendũ debitũ licitè cōtractũ , quā illicitè cōtractũ : quia non est minùs debitũ , & obnoxiũ restitutioni, illicitè cōtractũ , quā licitè contractũ : imò videtur magis debitũ ꝓpter iniquā acceptionẽ : eo vel maximè si est antiquius debitũ : ergo istud documentũ Caietani superfluũ & falsum est. ¶ Quintũ documentũ certissimũ . Seruādæ sunt leges ciuiles & statuta ꝓuintialia dũmodo nō repugnent iuri naturali: vt v. g. Si contradicerent secũdo & tertio documẽto quæ iure naturæ cōstāt . Cæterũ in omnibus alijs in quibus poterat esse aliqua differentia humani arbitramẽti , debemus sequi in foro cō scientiæ leges ciuiles & ecclesiasticas: quæ propter bonum cōmune & tranquillitatẽ ciuiũ , & cōscientiarũ iustissimè determinant quid faciẽdũ sit in huiusmodi casibus. Quæ autẽ sint ista determinata legibus humanis: sequentibus conclusionibus explicabitur. Prima cōclusio . Si creditores hypothecā habentes, cōcurrant inter se petentes restitutionem: præferendi sunt qui anteriorẽ hypo tecā habẽt . Probatur ex. l. potior. & ex. l. qui balneũ . ff. qui potior. in pign. hab. & ex regula qui prior, de reg. iur. in. 6. Præferũtur autẽ in ea re in qua hypothecā habẽt : præterquā in quibusdā casibus in quibus singulari iure & ex priuilegio cōceditur quibusdā creditoribus posteriorẽ hypotecā habẽtibus : vt anterioribus præferātur : vt v. g. in fisco vt habetur in. l. si is qui. ff. de iure fisci. Est etiā exemplũ , in muliere dotẽ repetenti, vt cōstat ex. l. assiduis. & ex. l. qui potiores in pignore habeātur . ff. qui potiores, vt supra. ¶ Secũda cō clusio . Si creditores nullā habẽtes hypotecā vel pignus, sed solā actionem personalẽ , qui appellātur à Iurisperitis creditores chirographarij, inter seipsos cōcurrāt petẽtes restitutionẽ : nulla habetur ratio temporis vel anterioritatis, sed omnes æqualiter admittuntur. Patet in. l. priuilegia. ff. de priuil. credit. & ex l. si hominẽ . ff. depositi. Hinc fit, quod inter huiuscemodi creditores, is qui indebiti ex actiōe præuenit cæteros melioris est cōditionis , & sibi quisq; suā negligẽtiā imputare debet, vt patet in. l. inter eos. ff. de re iudic. &. l. 11. in for. regni, tit. 14. par. 5. Præterquā in quibusdā actionibus personalibus, quæ propter summũ earũ fauorẽ priuilegiũ habent, vt cæ teris creditoribus chirographarijs præferantur: qualis est actio funeraria, vt habetur in. l. penult. ff. de relig. & sumptib. funer. Et similiter actio depositi præfertur, vt habetur in citata. l. si hominem. §. quoties. ff. depositi. Tertia cōclusio . Si cōcurrant creditores habẽtes hypotecā , cum creditoribus chirographarijs qui nullā hypotecā habẽt , sed solā actionẽ personalẽ : semper præferẽdi sunt creditores hypotecarij. Probatur ex. l. eos. & ex. C. qui potior. in pign. habeā . ff. vt supra. & in. l. 11. tit. 19. Part. 5. ¶ Quarta cōclusio . Si cōcurrāt plures creditores, quorum quilibet habet actionẽ personalẽ priuilegiatam: tũc nulla habetur ratio tẽporis , sed præferendus est ille, cuius debitũ est magis priuilegiatũ & fauorabile . v. g. Si concurrāt debitũ ex impensa funeris cōtractũ , & debitũ ex causa depositi, quorũ quodlibet est priuilegiatũ , cũ alijs debitis personalibus: hæc duo debita præferenda sunt. Cæterũ si inter se cōcurrāt hæc duo debita: præferri debet debitũ funerarium: quia est magis fauorabile & priuilegiatũ . Hoc habetur in citata. l. priuilegia. ff. de priuileg. credit. &. l. impẽsa . ff. de relig. & sumptib. funer. & in. l. 12. titul. 13. Part. 5. Et rationẽ huius possumus assignare Theologi: quia necessitas sepulturæ merito iudicatur quasi extrema necessitas: eo quod corpus humanũ instrumentũ fuit animæ rationalis & pars substātialis ipsius hominis: & idcirco Iuriscōsulti religiosissimè cōsiderauerũt sepulturæ necessitatẽ , & prætulerũt debitum ex impensa funerali cōtractũ debito ex causa depositi: quoniā in hoc visi sunt & animæ immortalitatẽ protestari & autorẽ animæ colere. Quod si paria sint priuilegia, ita vt alterũ alteri nō præponderet: tunc omnes creditores priuilegiati simul in tributũ vocā di sunt, hoc est vt inter eos diuidatur census vel pecunia debitoris secundũ proportionalitatẽ debitoris, si opes debitoris nō sufficiāt omnibus creditoribus exactè soluere debita. Similiter dicendum est, de alijs creditoribus personalibus nō priuilegiatis: quādo simul cōcurrunt ad petendum debita, quibus omnibus soluẽdis nō sufficiunt opes debitoris: tũc enim ꝓportionabiliter census debitoris diuidẽdus erit inter creditores. Ita tenent multi Iurisper. cũ Accursio in. d. l. priuilegia. SED est quædam breuis dubitatio, an sit peccatũ cōtra iustitiā , si creditor ipse nō seruato ordine prædicto ꝓcuret sibi fieri restitutionem, & de facto fiat: an teneat̃ ipse restituere alijs creditoribus. Respōdet̃ , quod per se loquẽdo , si creditor nō seruet ordinẽ quẽ in prædictis documẽtis & cōclusionibus statuimus, & propria autoritate præoccupat bona debitoris: facit iniuriam alijs creditoribus quibus iure cōpetebat actio priore loco, & cōsequẽter tenebitur ad restitutionẽ . Ratio est, nā si ipse debitor tenetur ex iustitia restituere Petro priusquā Paulo: sequitur ꝙ Paulus iniuriā facit Petro præueniendo se. Ergo tenebit̃ ad restitutionẽ faciendā Petro. ¶ Sic statutũ est in. l. fina. §. & si præfatā . C. de iure deliberando. & in foro regni Hispaniensis in titul. 6. Parti. 6. ¶ His non obstātibus , facilè poterit esse ignorantia inuincibilis in ipsis popularibus: ita vt non peccent quādo præ occupāt sibi debita, nō seruato prædicto ordine. Sed tamen confessarij cũ ad suā notitiā peruenerit factum: tenentur eos erudire & pręcipere , vt restituāt alijs creditoribus quos contra ordinem iuris iniquè præuenerun