AD secundum sic proceditur. Videtur quod in dispensatione spiritualium locum non habeat personarum acce ptio. Conferre enim dignitatem ecclesiasticam seu beneficium alicui propter consanguinitatem , videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia consanguinitas non est causa faciens hominem dignum ecclesiastico beneficio. Sed hoc non videtur esse peccatum: cum hoc ex consuetudine praelati ecclesiae faciant. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere in dispensatione spiritualium.