ΒΆ 3 Praeterea. Secundum iura sufficit eligere bonum, non autem requiritur, quod aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad aliquid altius, videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus.