¶ 3 Præterea. Secundùm iura sufficit eligere bonum, non autem requiritur, quòd aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad aliquid altius, videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo personarũ acceptio non est peccatum in spiritualibus.