ARTICVLVS II.
¶ Vtrùm in dispensatione spiritualium, locum habeat personarum acceptio.
AD secundum sic proceditur. Videtur quòd in dispensatione spiritualium
locum non habeat
personarũ
personarum
acce
ptio. Conferre enim
dignitatẽ
dignitatem
ecclesiasticam seu beneficium alicui
propter
cōsanguinitatem
consanguinitatem
, videtur
ad acceptionem personarum pertinere: quia consanguinitas non est
causa faciens hominem
dignũ
dignum
ecclesiastico beneficio. Sed hoc non
videtur esse peccatum: cùm hoc ex
consuetudine prælati ecclesiæ faciant. Ergo peccatum personarum
acceptionis non videtur locum habere in
dispẽsatione
dispensatione
spiritualium.
¶ 2 Præterea. Præferre diuitem
pauperi videtur ad
acceptionẽ
acceptionem
personarũ
personarum
pertinere, vt patet Iacob. 2.
Sed faciliùs dispensatur cum diuitibus & potentibus, quòd in gradu
prohibito
contrahāt
contrahant
matrimoniũ
matrimonium
,
quàm cum alijs. Ergo peccatum
personarum acceptionis non videtur locum habere circa dispensationem spiritualium.
¶ 3 Præterea. Secundùm iura
sufficit eligere bonum, non autem
requiritur, quòd aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum
ad aliquid altius, videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo
personarũ
personarum
acceptio non est peccatum in spiritualibus.
¶ 4 Præterea. Secundùm statuta ecclesiæ eligendus est aliquis de
gremio ecclesiæ. Sed hoc videtur
ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoque sufficientiores alibi inuenirentur. Ergo personarum acceptio non est peccatum
in spiritualibus.
SED contra est, quod dicitur Iacobi 2. Nolite in personarum acceptione habere
fidẽ
fidem
Domini nostri
|
Iesu Christi. Vbi dicit
Gloss. August. Quis ferat, si quis diuitem eligat ad sedem honoris ecclesiæ, contempto paupere instructiore & sanctiore?
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut
dictũ
dictum
est, acceptio personarum est peccatum,
inquātum
inquantum
contrariatur iustitiæ. Quanto
autẽ
autem
in maioribus aliquis
iustitiā
iustitiam
transgreditur,
tāto
tanto
grauius peccat. Vnde cùm spiritualia sint temporalibus potiora, grauius peccatum est
personas accipere in dispensatione
spiritualium, quàm in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cùm aliquid personæ attribuitur præter proportionem dignitatis ipsius, considerare
oportet, quòd dignitas alicuius personæ potest
attẽdi
attendi
dupliciter. Vno
modo simpliciter, & secundùm se:
& sic maioris dignitatis est ille qui
magis abundat in spiritualibus gratiæ donis. Alio modo per comparationem ad bonum
cōmune
commune
. Contingit enim quandoque, quòd ille
qui est minus sanctus, & minus
sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter
potẽtiam
potentiam
,
vel industriam secularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad vtilitatem communem, secundùm illud
1. ad Corinth. 12. Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem: ideo
quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minùs
boni, melioribus
præferũtur
præferuntur
. Sicut
etiam & Deus gratias gratis datas
quandoque
cōcedit
concedit
minùs bonis.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
circa consanguineos prælati distinguendum est. Quia
quandoq;
quandoque
sunt
minùs digni, & simpliciter, & per
respectum ad bonum commune.
Et sic si dignioribus præferantur,
est peccatum personatum acceptionis in dispensatione spiritualium.
Quorum
pręlatus
prælatus
ecclesiasticus
nō
non
est dominus, vt possit ea dare pro
libito, sed dispensator: secundum
illud 1. ad Corinth. 4. Sic nos existimet homo, vt ministros Christi, &
dispensatores mysteriorum Dei.
Quandoq;
Quandoque
verò consanguinei præ
lati ecclesiastici sunt æquè digni, vt
alij. Et sic licitè potest absque personarum acceptione consanguineos
suos præferre: quia saltem in hoc
præeminent, quòd de ipsis magis
confidere potest, vt vnanimiter secum negotia ecclesiæ tractent. Esset tamen hoc propter scandalum
dimittẽdum
dimittendum
, si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam præter dignitatem, bona ecclesiæ consanguineis dandi.
AD secundum
dicẽdum
dicendum
, quòd
dispensatio matrimonij contrahendi principaliter fieri consueuit propter fœdus pacis
firmādum
firmandum
. Quod
quidem magis est necessarium
cō
muni
communi
vtilitati circa personas excellentes. Et ideo cum eis faciliùs dispensatur absque peccato acceptionis personarum.
AD tertium dicendum, quòd
quantũ
quantum
ad hoc,
ꝙ
quod
electio impugnari non possit in foro iudiciali, suf|
ficit eligere bonum, nec oportet eligere meliorem: quia sic omnis electio posset habere calumniam. Sed
quantum ad conscientiam eligentis, necesse est eligere
meliorẽ
meliorem
, vel
simpliciter, vel in comparatione ad
bonum commune: quia si potest haberi
alsquis
aliquis
magis idoneus erga aliquam dignitatem, & alius præferatur, oportet quòd hoc sit propter
aliquam causam. Quæ
quidẽ
quidem
si pertineat ad negotium, quantum ad
hoc erit ille, qui eligitur, magis idoneus: si verò non pertineat ad negotium id quod
cōsideratur
consideratur
vt causa,
erit manifestè acceptio personæ.
AD quartum dicendum, quòd
ille qui de gremio ecclesiæ assumitur, vt in pluribus consueuit esse vtilior, quantum ad bonum commune: quia magis diligit ecclesiam in
qua est nutritus. Et propter hoc
etiam mandatur Deuteron. 17.
Nō
Non
poteris alterius gentis hominem facere regem, qui non sit frater tuus.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio est affirmatiua. ¶ Secunda conclusio. Maius peccatum est
accipere personas in distributione
bonorũ
bonorum
spiritualium quàm temporalium. ¶ Tertia
conclusio. Aliquando licet eligere minus
dignum simpliciter, quanuis comparatiuè
dignior reputabitur.
COMMENTARIVS.
IN explicatione huius artic. primò notandum, quòd hîc & in
sequẽtibus
sequentibus
D.
Diuus
Tho.
Thomas
explicat
materiā
materiam
acceptionis
personarũ
personarum
, de
qua agit Arist. 5. Ethic. vbi videndi sunt interpretes: & explicat ibi quod materia acceptionis
nō
non
solum est bonum sed minus malum: non tantum honor, sed onus: quia sicut
accipit personam quis
distribuẽs
distribuens
maius bonum minus digno, ita
etiā
etiam
in hoc quod im
ponat maius tributum & onus magis digno
aut saltim æquè digno. Et huius ratio
demō
stratiua
demonstratiua
est, quia minus
malũ
malum
bonũ
bonum
quoddam est, ac subinde qui minus malum imponit, bonum confert &
sufficiẽs
sufficiens
vt collatio
iniusta sit si fiat propter indebitam causam.
Secundò nota. Distinctionem
fundamẽ
talẽ
fundamentalem
D. Tho. in art. quòd dignus aut dignior
sumuntur dupliciter. Primò absolutè & sic
dignior dicitur simpliciter in ordine ad spiritualia qui magis de spiritu participat, & est
ille qui plura habet dona spiritualia. Secundò. Dignus & dignior dicuntur comparatiuè per ordinem ad finem qui intenditur in
tali distributione hic & nunc. Et ille erit qui
meliora potest exercere officia in consecutione talis finis.
Tertiò nota, quòd quanuis
D.
Diuus
Thom.
Thomas
in
præsenti solum determinet de dispensatione bonorum spiritualium: eius
tamẽ
tamen
doctrina adaptari potest ad
distributionẽ
distributionem
temporalium. Imo non potest
vnũ
vnum
sine altero exactè intelligi. Quare ab interpretibus in hoc
art. de
vtraq;
vtraque
distributione fit sermo: & nos
tria agemus. Primò de conditionibus quæ
dignificant
personā
personam
circa spiritualia. Secundò de ordine quem seruare debet distributor in distributione istorum
bonorũ
bonorum
. Et tertio de distributione
bonorũ
bonorum
temporalium.
DVbium primum sit. Quænam conditiones requirantur per se, vt persona
censeatur digna bonorum spiritualium, &
non loquimur in foro iudiciali sed in foro
conscientiæ. In hoc dubio tres communiter
solent adhiberi conditiones iure naturali &
diuino requisitæ. Prima vitæ probitas.
Secũ
da
Secunda
, scientia aut doctrina. Tertia, industria in
peragendis negotijs ad quæ eligitur. Et quia
ista fundamenta sunt præsentis doctrinæ, sigillatim explicanda erunt.
Prima conditio vitæ probitas, colligitur
ex
D.
Diuo
Tho.
Thoma
in præsenti, vbi explicans qualis
debeat eligi semper supponit bonitatem aliquam: & expressius quodlib. 8. artic. 6. vnde
hominem
existẽtem
existentem
in peccato censet
indignũ
indignum
, vt habetur
in decreto. 8. q. 1. c. Moyses.
&. c. licet. &
etiā
etiam
in
Concil. Trid. à Sess. 22.
vsque ad 24. vbi sæpe replicat bonitatem eligendorum in diuersa officia. Vide
Summistas verb. electio. specialiter Syluest. 1. §. 17.
|
& 18. Adria. in 4. in materia de restitutione.
Soto vbi supra art. 2. conclus. 5. & 6. specialiter Caietan. in præsenti, & in summa, verbo
electio. & super Ioannem cap. vlt. vbi colligit hanc veritatem quia Christus volens designare Petrum in pastorem, interrogauit
eum multoties dicens, Diligis me plus ijs:
quasi innuens quod dilectio & maior dilectio requiratur in eligendo. Ratio huius solet assignari, quia in huiusmodi bonis quis
designatur vt minister in domo Dei, ergo
iniquum est si aliquis Dei inimicus eligatur. Qua ratione videtur vti
Concil. Trid.
Sessio. 24. cap. 12. vbi concludit, quod ea debet esse probitas ministrantium vt merito
ecclesiæ senatus dici possit. Confirmatur.
Quia si
v.
verbi
g.
gratia,
œconomus introduceret operarios in vineam domini sui illi inimicos
malum faceret, ergo à simili qui in vinea
domini eligit operarios existentes in peccato mortali, peccatum committit. Ex quo sequitur quod si distributor aut elector, eligat aliquem de cuius virtute omnino ignorat, peccatum committit acceptionis: quia
se exponit morali periculo eligendi indignum: non tamen tenetur ita curiosius occulta disquirere: quia interna virtus solum
est more humano diiudicanda. Vnde satis
fuerit, vel quod communiter æstimetur vir
bonus, aut vero quod nullus requisitus illum peccatorem proclamet. In quo hæc
conditio differt ab alijs, quia scientia & discretio in
agẽdis
agendis
negotijs & huiusmodi alia
sunt talis naturæ quæ certo cognosci possint à iudice & electore: gratia vero nec certo cognoscitur, ac subinde nec exactius inquirenda.
Sed quæres; Vtrùm si distributor aut elector cognoscat
aliquẽ
aliquem
esse in peccato mortali qui
tamẽ
tamen
vir bonus habetur
cōmuniter
communiter
& solus distributor cognoscit tale
peccatũ
peccatum
:
an eo casu possit iustè
beneficiũ
beneficium
illi
cōferre
conferre
?
Respondetur, quòd in hoc nihil certum habetur, nam iura videntur
solũ
solum
exigere quod
vir bonus æstimetur à populo, ita in. c. licet,
iam citato: & cap. cum in cunctis. de electione. quod adducitur à Concil. Trid. Sess. 24.
c. 12. vbi loquens de prælatis
solũ
solum
dicit quod
virtus eorum debeat
cōmendari
commendari
nihil curans de occultis. & 1. ad Timot. 3. solum exi
git
episcopũ
episcopum
irreprehensibilẽ
irreprehensibilem
, & certè loquitur de peccatis
quę
quæ
à populo diiudicari possunt. Vnde subdit, Oportet
autẽ
autem
illũ
illum
habere
bonum testimonium etiam ab ijs qui foris
sunt, & idem ferè asserit de diaconibus. Cæ
terum doctores
cōmuniter
communiter
videntur asserere, quod eligendus debeat esse in gratia. Et
ita distribuens qui cognoscit peccatum eius
qui eligendus est, consequenter eum debet
iudicare indignum. Ita videtur
Caiet.
Caietanus
sentire in summa, verb. electio. & super
Ioannẽ
Ioannem
cap. vlt. & etiam Syluest. vbi supra. & videtur sententia D. Tho. quodlib. 8. citato. Verum tamen videtur dicendum, quod si distributor & elector secreto agnoscat peccatum maximè quod ex fragilitate
cōmissum
commissum
est, à quo & facile resurgere debet moraliter
loquendo: poterit talem eligere si alioquin
dignus habetur. Verum
tamẽ
tamen
si talis eligendus permanenter & per modum status sit
in peccato, & hoc constet eligenti, non poterit
illũ
illum
eligere absque peccato, quantumuis
sciẽtia
scientia
polleat: quia probabiliter imo certo moraliter æstimandum est quòd peccatum huius fiet
manifestũ
manifestum
ac deterius. Hæc
intelligo dummodo eligens non cognouerit tale delictum per confessionem. Quia
scientia hæc non debet conducere ad dirigendam electionem publicam, vt latè disseruimus super. 2. 2. q. 33. art. 8. dubio vltimo.
Igitur sententia
D.
Diui
Tho.
Thomæ
interpretanda est,
quod non liceat eligere existentes in peccato mortali quando illud peccatum est ex
certa malitia & per modum status, aut vero
quando de tali peccato constat.
Secunda conditio principalis est scientia
aut prudentia sine qua virtus
nō
non
potest alijs
prodesse. Conditio ista multoties ponitur à
Sanctis. Et diffinitur in
Concil. Trid. Sessio.
2. cap. 2. de episcopis, vbi dicitur,
ꝙ
quod
scientia polleant, & de alijs qui promouentur ad
parochiale
beneficiũ
beneficium
, habetur simile
Sessio.
24. capit. 18. De his similiter qui in ecclesijs cathedralibus deputantur ad quasdam
dignitates vt archidiaconi, habetur ibidem:
& de ordinandis qualis scientia requiratur,
habetur
Sessio. 23. à cap. 3. vsque ad 14. hæc
cōditio
conditio
iure naturali & diuino requisita est,
quia ministri ecclesiæ instituuntur & deputantur vt instruant fideles, & specialiter
|
episcopi & prælati, de quibus dicitur
Actuũ
Actuum
20. Attendite vobis & vniuerso gregi, idest,
& vobis & alijs sapere debetis. Et subdit, in
quo vos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei. De sacerdotibus vero
Micheæ
2.
Legem requiram de ore eius, quia angelus domini exercituum est. Vide D.
Clementem in epistola ad Diuum Iacobum,
vbi refert sententiam B. Petri qui dicebat
quantum necessaria esset scientia prælatis.
Habetur episto
tomo 1. Conciliorum. c. 33.
Aduerte tamen, quod hæc conditio non
requiritur æqualiter in omnibus. Sed quemadmodum officia & beneficia sunt disparia, ita & scientia dispar requiritur & sufficit,
semper tamen aliqualis. Ex quo sequitur
quod peccat mortaliter qui bona ista spiritualia distribuit ignaris, vnde debet præ
mitti examen vel per
eligentẽ
eligentem
, vel per æquiualentem approbationem.
Quod si obijcias illud quod habetur in
cap. vnico de ordinatione per scrutinium facienda: vbi Innocen. 3. declarat quod episcopus illum debet æstimare dignum, de cuius indignitate non constat, ergo non requiritur quod èlector aut distributor cognoscat positiuè scientiam eligendi. Respondetur quòd loquitur de approbatione publica
quæ fit quando ordinantur ministri in Ecclesia & episcopus quærit ab archidiacono,
Vtrùm sciat illos dignos esse: non vero de
alia approbatione de qua loquimur.
Tertia
cōditio
conditio
est prudentia & industria
in rebus agendis. Conditio ista maxime requiritur in episcopis & prælatis, & habetur
in Concilio Carthagin. 4. & refertur cap.
qui episcoporum. dist. 23. & cap. Petrus. 39.
dist. requiritur etiam proportionabiliter in
his qui assumuntur ad
exercẽdum
exercendum
aliquod
officium ecclesiasticum. Cæterum in alijs
beneficijs quæ non exigunt peculiarem curam, aut circa proximum, aut in negotijs:
conditio ista non ita exactè requirenda est.
Huiusmodi sunt beneficia simplicia aut capellaniæ. Quæ vero ex his conditionibus
præferenda sit, Respondetur, quòd absolutè loquendo in electionibus virtus præfertur, & postmodum scientia consideratur: licèt comparatiuè aliquando ècontra industria & prudentia præferendæ sint. Verum
tamen quia scientia & doctrina quæ requiritur multiplex esse potest in eligendis: &
his temporibus controuertitur
quænā
quænam
præ
ferenda sit Theologia an Iurisperitia: ideo
sit secundum dubium.
DVbitatur secundò; Vtrùm digniores
reputandi sint cæteris paribus qui eligantur ad episcopale munus, Theologi an
Iurisperiti? ¶ Arguitur primò & probatur,
quòd impertinens sit considerare quam facultatem profiteatur eligendus. Nam in electione Summi Pontificis qui omnibus ijs
conditionibus maxime pollere debet, non
consideratur si Theologiam aut Iurisprudentiam habeat: ergo nec in electionibus reliquorum episcoporum. Quod confirmatur, quia in eligendo Pontifice, ille dignior
habetur qui prudentior est ad pacem
seruā
dam
seruandam
, ad quod impertinenter se habet Theologia, vel alia facultas.
Secundò. Officium pastoris potissimum
consistit in gubernando Ecclesiam Dei, sed
ad hoc munus magis præstat notitia Iuris
Canonici quam Theologiæ, ergo illi præferendi sunt cæteris paribus. Maior probatur
ex illo Actuum 20. In hoc posuit vos Spiritus sanctus regere ecclesiam Dei. Quasi dicat, in hoc substantia pastoris sita est vt regat Ecclesiam. Minor probatur. Quia essentia Iuris canonici consistit in dirigendis rebus agendis.
Tertiò. Episcopalis dignitas potissimum
consistit in potestate spirituali erga sibi subditos: sed exercitium huius potestatis magis pendet à Iure canonico quam à doctrina sacra, ergo ista præfertur. Maior probatur ex illo Matth. 17. Tibi dabo claues regni
cælorum, vbi Christus Dominus tradidit
Petro officium pastoris, & illud explicuit
per claues
quę
quæ
important iurisdictionem &
potestatem spiritualem. Minor probatur.
Quia Theologia speculatiua est, vt patet 1.
par. quæst, 1. ergo per se non ordinatur ad dirigendum actiones.
Quartò. Illa
sciẽtia
scientia
dicitur commodior
prælatis quæ frequentius necessaria venit,
sed huiusmodi est peritia iuris per comparationem ad Theologiam, ergo illa præfertur. Maior nota est, quia ideo scientia requiritur, quia sine illa episcopus
nō
non
potest præ
|
stare necessaria. Minor probatur, quia frequentiores sunt causæ forenses & lites
cōponendæ
componendæ
& condendæ leges, quàm impugnatio hæresum, ergo ius canonicum quod in
iudicijs & litibus versatur frequentius est.
Quintò. Theologia solum requiritur in
Episcopo vt doceat &
prędicet
prædicet
legem Dei,
sed hoc de facto non est necessarium in illo
imo videtur impertinens, ergo. Minor probatur, quia frequentissimi sunt prædicatores & doctores vbiq́ue: ita vt non indigeat
ecclesia doctrina pastoris.
Pro explicatione nota, quod opinio Iurisperitorum docet quod simpliciter & absolutè digniores reputandi sunt Canonistæ
quam Theologi. In casu autem particulari:
vt
v.
verbi
g.
gratia,
quando pullulant hæreses, aut vero
est inopia prædicatorum dignior censetur
Theologus. Ita Hostiens. quem sequitur Panormit. in cap. 1. de consanguinitate & affinitate. & Iuniores ita premunt in hac parte, vt
induxerint electores & distributores quod
solum distribuant officia ista Iurisperitis, &
hoc fuit in vsu paucis retro annis. Cæterum
sententia omnium Theologorum est opposita & solet disputari. 2. 2. quæst. 85. art. 3. vbi
Caietanus breuiter tetigit hoc: & Magister
Soto vbi supra conclusione 10.
PRO decisione veræ sententiæ, nota
ꝙ
quod
diuersitas opinionum consistit in non
intelligendo officium
pręcipuum
præcipuum
episcopi.
Canonistæ siquidem falluntur existimantes quod primum & per se munus pastoris
est iudicare causas spirituales: quod patet alienum à veritate. Quia iudicare & componere lites quæ contingunt inter fideles pertinet ad externam gubernationem Ecclesiæ,
prælati vero non positi sunt in hoc per se primo, vt consulant paci externæ: sed internæ
virtuti. Igitur exclusa sententia &
fundamẽ
to
fundamentum
Iuristarum.
Sit conclusio certa, quod cæteris paribus
præferendi sunt Theologi ad episcopalem
dignitatem. Probatur & est fundamentum
huius sententiæ. Quia præcipuum munus
episcoporum est docere & prædicare, ad
quod magis confert Theologia, ergo. Maior probatur ex illo Ioannis vltimo. vbi
Christus ter dixit Petro: pasce agnos meos
& oues meas: vbi (vt docent interpretes) tra
ditur Petro dignitas episcopalis & præcipuum munus pastoris declaratur, igitur
cũ
cum
pascere non fiat per ius canonicum sed per
Theologiam, consequenter &c. Ideo episcopus & pastor idem sunt officio & dignitate quod explicat Diuus August. epist. 59.
adducens illud Pauli, dedit quosdam pastores & doctores. Idem probatur 1. Petri 5.
Pascite qui in vobis est gregem Dei: prouidentes non coactè sed spontaneè secundum
Deum. Et confirmatur, quia secundum fidem Episcopi successores sunt Apostolorum: sed præcipuum munus Apostoli est
docere: ergo episcopi. Minor probatur
Ioā
nis
Ioannis
15. Ego elegi vos & posui vos, vt eatis
& fructum afferatis & fructus vester maneat. Et Diuus Paulus 1. ad Corinth. 1. de se
inquit, Non misit me Dominus baptizare,
sed euangelizare. & Marci vltimo. Ite docete omnes gentes: & iterum prædicate Euangelium omni creaturæ. Idem habetur 1. ad
Timoth. 4. & 2. ad Timoth. 4. & videtur expressum in Concil. Trident. Sess. 24. cap. 4.
qua ratione in Concil. Carthag. 4. præcipitur, vt cura viduarum & pupillorum committatur archipresbyteris vt episcopi orationi & doctrinæ se totos traderent. Quod simile factum fuit ab Apostolis, vt refertur
Actuum 6. & hoc refert etiam de mente Diui Petri. S. Clemens in epist. ad Beatum Iacobum iam citata. Habetur
etiā
etiam
hoc ipsum
in cap. si quis. 36. distinct. & in cap. omnem.
38. distinct. Diuus etiam Gregor. lib. 2. epistolarum, epistola 39. vbi dicit, episcopi est
de prædicationis ministerio semper cogitare. Vide multa quæ dicit Diuus Bernardus
lib. 4. de consideratione ad Eugenium.
Sed contra arguis. Sequitur quod nullus
potest eligi qui non sciat prædicare & docere legem Dei, ac subinde nullus Iurisperitus
potest eligi in episcopum, postquam ille
nō
non
potest exercere præcipuum munus prælati?
Respōdetur
Respondetur
, quod nullus potest eligi qui
non sciat sufficienter docere legem Christi:
prout communiter fideles exquirunt & qui
etiam
nō
non
possit reddere rationem eius quæ
in nobis est fidei, vt inquit Paulus: siue hoc
sciat ex professione Theologus, siue Iurisperitus aut vero alia via: & hoc efficaciter probat argumentum factum. Qua etiam ratio|
ne dum consecratur Episcopus exigitur ab
illo vt iuret se vtrunque testamentum scire,
quod autem sciat quæstiones quæ in Theologia versantur, id non requiritur per se licet
aliquando necessarium iudicabitur & semper vtile erit.
Adhuc tamen instas. Nam sequitur saltim quòd prælatus
nũquam
nunquam
docens aut præ
dicans populo, peccaret mortaliter
nō
non
exercens id ad quod præcipuè tenetur: & ita
dā
narẽtur
damnaretur
omnes episcopi Iurisperiti & Theologi qui non prædicant. Respondetur negando
sequelā
sequelam
: sat fuerit quod habitualiter
sit
sufficiẽs
sufficiens
& paratus animo docere legem
si opus fuerit: communiter vero melius est
si hoc
cōmittat
committat
sibi auxiliaribus, qui valent
exercere sapientius hoc munus.
Secunda conclusio.
Aliquādo
Aliquando
tamen poterit præferri Iurisperitus, vt quando multa
& grauia imminerent negotia & plures alioquin essent ministri Euangelij: aut quando
eligendus esset peritissimus in iure, & ijs forte de causis honestabantur electiones & distributiones quibus paucis ante annis designabantur vt plurimum Canonistæ in Episcopos: quanuis excessus ipse, si quis forte irrepserat, prudenter nunc & iustè frænatur,
dũ
dum
eligũtur
eliguntur
Theologi. Hæc quæ dicta sunt
de distributione
episcopatuũ
episcopatuum
, dicenda sunt
ꝓportionabiliter
proportionabiliter
de alijs officijs quibus potissimum incumbit aliqualiter pascere gregem, vt parochi, aut vero illi qui causas fidei exercent & iudicant: quanuis iam merito propter innumera negotia & lites emergentes debeamus laudare
cōsuetudinem
consuetudinem
eligendi Iurisperitos ad fidei tribunalia, eo vel
maximè quòd semper sibi peritiores Theologos associant.
Ex his sequitur, quod in examine
beneficiorũ
beneficiorum
non peccat, qui cæteris paribus
Theologũ
Theologum
acceptat: imo hoc facere tenetur. Addiderim etiam quòd Theologus eligatur:
quanuis Iurisperitus sit aliquantulum doctior in suo iure: quia plus iuuat ad
cōfessiones
confessiones
audiendas & conscientias sedandas aliquanta Theologia, quam maior Iurisperitia, eo vel maximè quod Theologus scit se
scire aut scit se ignorare, & ideo accuratius
& melius disquirit veritatem.
Ad primum argumentum respondetur,
ꝙ
quod
in eligendo pontifice, non ita attenditur
scientia quam virtus & discretio: quia in ordine ad
finẽ
finem
sciẽtiæ
scientiæ
, habet ministros in omni facultate peritissimos, & ex alia parte non
decet eius autoritatem vt immediatè & per
se ipsum doceat populum. Cæterum quia
primus est & caput morale tenetur habere
virtutẽ
virtutem
& prudentiam ad alios
gubernādos
gubernandos
.
Ad secundum respondetur negando antecedens. Si per gubernare intelligas lites
componere. Si autem intelligas præstare
omnia illa quæ necessaria sunt ad vitam spiritualem, concedo illud. Veruntamen in his
primum locum tenet doctrina post
virtutẽ
virtutem
,
postmodum vero gubernatio in causis spiritualibus. Quo ordine id explicuit Christus Matth. 5. dicens prælatis, primo
ꝙ
quod
futuri essent sal, quod respondet virtuti. Deinde
lux: quæ
respōdet
respondet
doctrinæ. Et tertio ciuitas:
quæ respondet autoritati & iurisdictioni, &
Diuus Paulus, dicens Actuum. 20. Posuit
vos regere
Ecclesiā
Ecclesiam
&c. statim subdit. Scio
quod
intrabũt
intrabunt
post discessionem
meā
meam
lupi
rapaces in vos. Quasi diceret. In hoc primo
posuit vos regere Ecclesiam Dei vt fidem
defendatis.
Ad tertium respondetur negando maiorem. Imo iudicialis potestas secundaria est.
Quare episcopi pastores & patres
dicũtur
dicuntur
,
nō
non
iudices. Illud autem, tibi dabo claues &c.
potius est pro nobis, nam iuxta
cōmunem
communem
sententiam interpretum intelligitur locus ille primo de claue scientiæ, deinde de claue
potentiæ. Quare notant quod in plurali dixit: tibi dabo claues. Imo etiam si ibi tantum
loquatur de autoritate iurisdictionis nihil
contra nos: quia primo dixit, super hanc petram ædificabo Ecclesiam: quòd communiter interpretantur de autoritate Pontificis &
de cognitione fidei & legis euangelicæ.
Ad quartum respondetur, quòd eodem
argumento probares episcopum magis debere esse liberalem aut misericordem, quia
frequentiores casus
occurrũt
occurrunt
in quibus vtendum est liberalitate aut pietate quam scientia. Respondetur ergo, quod necessitas scientiæ non sumitur ex frequentia occasionum:
sed ex natura officij, quod primo
doctrinā
doctrinam
exigit. Imo vero tenetur episcopus multoties se abstinere à negotijs huiusmodi vt con|
templationi &
doctrinę
doctrinæ
se tradat:
cōmittendo
committendo
administrationem causarum sibi inferioribus. Et istis conuenit illud quod
dictũ
dictum
est
Moysi
Exod. 18. Esto tu populo in his quæ
ad Deum sunt vt referas quæ dicuntur ad
eum, ostendasq́ue illis cæremonias & ritum
& viam per quam ingredi debeant: prouide
autem viros timentes Deum &
cōstitue
constitue
eos
iudices. ¶ Ad vltimum respondetur,
ꝙ
quod
præ
dicantium multitudo non tollit aut minuit
obligationem prælati qui ex officio hoc ipsum munus tenetur præstare saltem quoad
sufficientiam, qualiter intelligitur illud.
1. ad
Timoth. 3. oportet episcopum doctorem
esse, idest habere sufficientiam
doctrinę
doctrinæ
. Vide de his interpretes.
22. quæst. 2. super art. 8.
Concil. Triden. Sess. 7. cap. 1. de reformatione. & Sess. 22. cap. 2. Gratia. dist. 23. 24. & 38.
Vbi hæc eadem requirit in episcopo.
DVbium tertium. Vtrum
distribuẽtes
distribuentes
peccent mortaliter non eligendo
digniorẽ
digniorem
. Pro parte negatiua arguitur primo.
Nam D. Paul. 1. ad Timoth. 3. & ad
Titũ
Titum
. 1.
Ponens conditiones eligendi, non loquitur
comparatiuè sed absolutè dicit illum debere esse virum probum & doctorem &c. Ergo distributores hoc solum tenent considerare & non requiritur
ꝙ
quod
digniorem eligant.
Confirmatur, quia eligentes
dignũ
dignum
tribuũt
tribuunt
Ecclesiæ ministrum congruentem, ergo faciunt opus bonum, ac subinde non peccant
mortaliter non eligentes digniorem.
Secundo, eligendo dignum fit satis intentioni Ecclesiæ, ergo non tenetur eligere digniorem. Antecedens probatur, quia Ecclesia solum requirit per se idoneos ministros.
1. Corinth. 4. hic iam quæritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur. Non dicit
fidelior, & illud
etiā
etiam
, qui idoneos ministros
nos fecit noui
Testamẽti
Testamenti
. Item illud: sic nos
existimet homo vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum Dei, ergo solum
requiritur quod eligantur idonei ministri.
Confirmatur primo. Si dominus præcipiat œconomo, vt aliqua bona distribuat
pauperibus, non tenetur sub mortali quærere magis egenos, ergo nec distributor bonorum spiritualium cui præcipitur, vt eligat
ministros dignos, non tenetur quærere nec
eligere digniores.
Confirmatur secundo. Nam si eligatur
dignior ipse dignior satisfacit suæ obligationi
præstādo
præstando
illud munus quod valeret exercere minister dignus, ergo ipse distributor
solum tenetur eligere dignum. Consequentia inde patet, quia qui eliguntur solum tenentur præstare dignum officium, ergo &
distributor solum tenetur de hoc ipso prouidere: quod facit sufficienter eligendo dignum. Antecedens vero probatur, quia ille
dignior non tenetur sub mortali exercere
meliora opera quæ potest, ergo satis est si
digne operetur.
Tertiò. Ista officia tantum habent oneris quantum honoris. Ergo non pecco mortaliter si ab illis excipiam digniores. Imo
æ
quũ
æquum
videtur quod isti digniores non ijs officijs grauentur.
Quartò. Sequitur, quod illæ leges quæ
præcipiunt ministrum fore eligendum de
gremio
solũ
solum
vnius Ecclesiæ aut oppidi essent iniquæ: consequens est contra communem vsum approbatum à summis Pontificibus, ergo. Sequela patet quia sæpe in tali
Ecclesia aut oppido
nō
non
est minister dignus,
aut vero extra ipsam digniores
reperiũtur
reperiuntur
.
Quintò. Sequeretur quod electores & distributores tenerentur magna cura digniores requirere. Consequens est falsum & contra consuetudinem
episcoporũ
episcoporum
, ergo & antecedens. Confirmatur, quia eo ipso quod
præceptum est de non eligendo indigno
prætermisso digno: tenentur electores maxima cura inquirere an iste sit indignus, ergo à simili si præceptum est de eligendo digniore magna
diligẽtia
diligentia
erit adhibenda sub
eodem præcepto.
Sextò. Sequeretur quod
etiā
etiam
officia quæ
distribuuntur apud religiosos & in alijs
cō
munitatibus
communitatibus
, necessario sint distribuenda dignioribus? Consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia illa officia & spiritualia
sunt & honorifica. Minor probatur, quia
cō
muniter
communiter
ista officia distribuuntur à Prælato pro suo marte & ad nutum, &
etiā
etiam
quia
subditi eligunt quem maluerint.
Septimò, confirmator non peccat mortaliter in confirmando minus digno, vt patet
ex vsu approbato à viris sapientibus & timoratis, ergo nec elector tenetur eligere di|
gniorem.
Cōfirmatur
Confirmatur
, quia resignatores beneficiorum spiritualium non resignant digniori sed sibi amico aut consanguineo, &
tamen nullus propter hanc causam damnat
illos ad mortale, ergo id ipsum dicendum
erit de præcipuis electoribus. Non enim est
maior ratio quare reperiatur acceptio personarum in distributione, quam in resignatione aut confirmatione.
Octauò. Sequeretur quod teneantur reges sub mortali promouere episcopum ab
vna Ecclesia ad aliam pinguiorem, quando
constat, quod dignior est alijs qui nouiter
eligendi sunt, consequens est falsum, ergo.
Sequela patet, quia ex eo quod iste deputetur huic Ecclesiæ
nō
non
fit
impotẽs
impotens
, nec amittit
ius vlterioris promotionis ad maius præ
mium, ergo distributor tenetur &c. Minor
probatur, quia in Hispania est consuetudo
maximè nunc temporis non promouendi
huiusmodi episcopos, & hæc
cōsuetudo
consuetudo
approbata est à viris sapientibus huius regni.
Tandem arguitur. Ex ca. monasterium.
16. q. 7. vbi habetur, quod si quis monasterium aut oratorium instituerit, licitè potest
quem maluerit presbyterum deputare in tale officium, dummodo hoc fiat de licentia
episcopi. Et qui eligitur non sit malus, ergo
satis fuerit ad electionem iustam, non eligere indignum.
In hoc dubio est opinio quorundam Iuristarum, qui dicunt non esse
peccatũ
peccatum
mortale, si eligatur dignus prætermisso digniore. Ita tenet glossa super cap. licet. 8. quæst. 1.
& super cap. tertium, de iure patronatus. Et
super capit. 2. de officio custodis. & autores
huius sententiæ referuntur à
Couar. in relectione super regula peccatum, parte. 2. nu. 3.
Et etiam refertur Caietanus in hanc sententiam Ientaculo vltimo. quæst. 4.
PRO decisione nota primo,
ꝙ
quod
in præ
senti loquimur solum in foro conscientiæ: nam in foro iudiciali certum est, quod
si eligatur solùm dignus electio tenebit: nec
potest irritari, quod docet Diuus Thomas
hic ad tertium: quamuis multi Iuristarum
oppositum doceant: impugnantur tamen
efficaciter ratione Diui Thomæ: quia aliâs
nulla esset electio firma in foro iudiciali de
qua non insurgerent innumeræ lites. Et ra
tio ista magnificatur à Couarru. & à Iuristis
qui consentiunt cum Diuo Thoma, & est
fere communis in schola illorum.
Secundò nota, quod in officijs ecclesiasticis sunt duo
cōsideranda
consideranda
.
Primũ
Primum
est onus
& labor ipsorum officiorum. Et secundum,
honor & dignitas eorundem. Et ista duo sic
connexa sunt, vt primum sit præcipuum &
quod maximè attenditur tam ab eligentibus quàm ab electis. Quod iuxta communem interpretationem intelligitur. 1. ad Timoth. 3. cum dicit Apostolus, Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, id
est officium operosum & maximi oneris.
Secundum autem, scilicet honor,
consequẽ
ter
consequenter
se habet: sic tamen, quòd postquam coniuncta considerantur: vtrunque attenditur
necessariò à distributore.
Sit prima conclusio. Non eligere digniorem potest esse solùm veniale propter imperfectionem actus aut ex paruitate materiæ: quod in omnibus alijs peccatis mortalibus ex genere contingit. Et etiam aliquando propter paruitatem excessus ipsius dignioris ad dignum. Ratio huius conclusionis est, quia quando modicus excessus interuenit minima iniuria fit digniori
nō
non
electo.
Ex quo sequitur, quod vterq́ue absolutè
censeatur habere ius ad tale
beneficiũ
beneficium
: quia
quasi æquè dignus reputatur vterq́ue, siquidem in minimo excedit alter & parum pro
nihilo reputatur: & hoc necessarium est dicere, tenendo nostram conclusionem:
qnia
quia
impossibile est,
ꝙ
quod
in tali casu solus dignior
habeat ius ad beneficium, & quod non peccet mortaliter distributor in conferendo
beneficiũ
beneficium
alteri. Et hoc est verum loquendo
de distributore absolutè: nam si electores
astringantur iuramento se electuros digniorem: absque dubio peccant mortaliter: si talem digniorem non eligant,
quātumcunq;
quantumcunque
in minimo excedat. Ratio huius est: quia
iuramentum illud obligat sub mortali
secũ
dùm
secundum
rigorem promissionis.
Ex quo sequitur, quod scholares peccent
mortaliter, si
cognoscẽtes
cognoscentes
aliquem digniorem, quantumcunque excessus sit minimus: si nihilominus non præstent suffragium illi ad cathedram obtinendam: quia
iurant se electuros digniorem.
Secunda
cōclusio
conclusio
. Eligere dignum præ
termisso digniore est peccatum mortale ex
genere suo. Probatur hoc primo in
Concilio Basiliensi in Sessione 12. decreto de electionibus episcoporum & prælatorum: vbi
refertur iuramentum quo ipsi electores astringuntur ad eligendum illum quem cognouerit vtiliorem esse Ecclesiæ. Et
concilio Trident. Sessione 24. capit. 1. vbi diffinitur mortaliter peccare electores: nisi eligant illos quos reputant digniores. &
capit.
18. præcipitur quod Episcopus ex nominatis ab examinatoribus tanquam dignis,
exquirat ipse digniorem & illum eligat. &
in capit. vnico, vt ecclesiastica beneficia sine
diminutione conferantur digniori. Innocentius Tertius grauiter
reprehẽdit
reprehendit
quendam
episcopum, eo quod non elegerit digniorem. Idem ex Diuo
Leone in capit. Metropolitano, distinct. 63. & in capit. Moyses. 8.
quæstione. 1. & Diuus Augustinus multa dicit in epist. 29. & refertur à glossa super capit. 2. Iacobi. Diuus Thomas 2. 2. quæstione
185. artic. 3. & quodlibeto. 4. art. 15. & quodlibeto. 6. artic. 9. & quodlibeto. 8. artic. 6. &
est
cōmunis
communis
sententia Theologorum quos
refert
Soto vbi supra
cōclusione
conclusione
. 9. & etiam
Iuristarum quos refert
Couarruuias vbi supra. ¶ Ratione probatur secundo, quia præ
termittere digniorem sine causa debita, acceptio est personarum, ergo est peccatum
mortale ex genere suo. Antecedens patet,
quia beneficia dignitates sunt & honores in
bonum Ecclesiæ & etiam in bonum ipsius
electi ordinata, ergo distribuere ista sine debita causa & ordine erit peccatum mortale. Præterea, quia distributores & electores
non habent dominium beneficiorum: sed
tantum sunt dispensatores, ergo tenentur distribuere iuxta voluntatem Dei, qui semper intendit meliora. Et confirmatur. Quia
si Ecclesia haberet actu ministrum digniorem: peccaret mortaliter qui illum ministrum impediret ab executione sui muneris, ergo etiam peccat mortaliter distributor & elector qui illum ministrum non eligit. Tandem colligitur hæc veritas ex electionibus à Deo factis in veteri Testamento: vbi semper elegit meliores. Patet in
Moyse, qui electus est à domino dux &
pastor vniuersi populi, & ille laudatur præ
omnibus alijs
Numer. 12. vbi dicitur quod
erat vir mitissimus super omnes homines
qui morabantur in terra. Similiter Saul eligitur à Deo in Regem & de illo habetur
1.
Regum. 8. quod erat electus & bonus. &
non erat vir de filijs Israel melior illo. &
1.
Regum. 18. de electione Dauid, hoc ipsum
patet, de quo dicitur Deum inuenisse virum iuxta cor suum. Et in nouo Testamento Christus elegit meliorem in
Pōtificem
Pontificem
,
& ad hoc innuendum dixit Petro ter Ioannis vltimo, Diligis me plus ijs, quasi id necessarium supponens, ergo & alij distributores & electores tenentur meliores eligere. Ad hoc propositum
Concilium Tridentinum supra capit. 18. Præcepit vt solus
episcopus digniorem examinaret: vt videlicet digniorem eligeret.
Tertia conclusio. Contingere potest, vt
sit iustum imo aliquando necessarium eligere minus dignum, relicto digniore, qui
etiam intendit tale beneficium. Verbi gratia, vacant simul duo beneficia: alterum simplex & pingue: alterum verò parochiale &
tenue: & non sunt nisi duo oppositores: in
isto casu non debet eligi dignior in beneficium magis pingue. Ratio huius est, quia
tunc expedit bono communi ipsius Ecclesiæ vt qui dignior est, præficiatur beneficio
parochiali cui annexa est cura animarum.
Ex quo sequitur primo, quàm dissonum
est quod in diœcesibus sint beneficia simplicia pinguiora curatis: nam tunc vel minus dignus debet habere curam animarum vel magis digni debent esse minus stipendiati.
Secundò. Sequitur, quòd eligere minus
dignum relicto digniore non est intrinsecè
malum: quia potest honestari ex circunstantijs superuenientibus.
Tertiò. Sequitur, quod maior dignitas
etiam si sit notabilis non semper præstat ius
ad
obtinẽdum
obtinendum
beneficium hic & nunc, sed
quandoq́ue potest de facto illud tollere.
Itaq́;
Itaque
bene dicimus in casu posito:
ꝙ
quod
iste dignior non comparat sibi beneficium nec
habet ius ad illud hic & nunc quia dignior
est. Fundamentum omnium istorum est:
quia dignitas & maior dignitas non sem|
per considerantur absolutè sed aliquando
comparatiuè, & hæc comparatio debet fieri non solum inter personas aut officia vel
beneficia: sed potissimum in ordine ad finem, qui intenditur hic & nunc. Et ne videantur ista singularia: ponuntur alia exempla in quibus hoc necesse est dicere. Verbi
gratia. Si maior pars eligentium firmiter decreuit eligere minus dignum ita vt moraliter sit euidens quod talis euadet electus: minor pars illius communitatis poterit se conformare cum maiori eligendo minus dignum. Probatur, quia in isto casu impossibile est eligere digniorem: ergo isti non tenentur illum eligere.
Secundò. Quia bonum est communitatis vt electiones pacifice fiant ex quo sequitur, quod elector consequatur bonum
commune quod maximè intendere debet:
& electus animo æquiori gubernabit communitatem, quam si à paucioribus eligeretur, ergo iste talis poterit eligere minus dignum: imo vero est casus in quo non solum potest iustè eligere minus dignum, sed
quod etiam teneatur. Verbi gratia, Si sunt
tres oppositores alter dignus, secundus dignior, tertius dignissimus & si ego præsto
suffragium dignissimo & non adiuuo volentes eligere digniorem euadet electus minus dignus, tunc teneor prætermittere dignissimum, & eligere saltim digniorem.
Probatur, quia ego teneor eligere digniorem possibilem hic & nunc: sed ille medius hic & nunc est dignior qui potest eligi: ergo illum teneor eligere. Et confirmatur. Nam alias eligeretur minus dignus
mea culpa, ergo teneor eligere digniorem
illum medium. Antecedens patet, quia ego
possem impedire electionem minus digni
& teneor, quia elector sumet: id facere
possum, ergo &c. ¶ Sed contra doctrinam
prędictam
prædictam
sunt tria argumenta. Primo, nam
sequeretur, quod in aliquo casu liceret eligere indignum simpliciter. Vt si
v.
verbi
g.
gratia,
maior pars eligentium infallibiliter eliget talem indignum, potero me conformare
cum maiori parte propter bonum communitatis & pacis.
Secundo. Qui in prædicto casu eligunt
dignum
prętermisso
prætermisso
digniore peccant mor
taliter, vt manifestum est, ergo ego non
possum me conformare cum illa maiore
parte quæ deserit digniorem. Probatur consequentia, quia alias cooperor peccato illorum ac subinde pecco in id ipsum.
Tertiò. Ego teneor in his electionibus deferre
honorẽ
honorem
digniori quoquo modo possum, ergo teneor isti digniori suffragium
præstare: quanuis à maiori parte deseratur.
Nihilominus respondetur ad primum negando sequelam: quia eligere indignum,
est intrinsecè malum: & ideo electores &
cooperatores peccant mortaliter in tali electione. Idem dicendum est de iudicibus &
consulibus atque rectoribus populi: quod
quanuis maior pars velit proferre sententiam, iniustam quidem in re, aut verò aliquid decernere in damnum communitatis, non potest iste se conformare cum maiore parte iudicum.
Ad secundum respondetur, quòd formaliter iste non consentit actui & peccato aliorum: sed coactus à maiori parte & quasi ex
necessitate materiæ conformat se cum maiore parte propter bonum finem, scilicet,
propter pacem communitatis, quam potissimum intendit: vnde iste non est cooperator illius iniustæ distributionis.
Si autem arguas: quòd iste talis voluntariè eligit minus dignum: quia
evercet
exercet
voluntariè actum eundem, quem præstant
iniqui electores, ergo peccat.
Propter hoc argumentum
Ioannes de
Medina tractatu de rebus restituendis, quæ
stione. 7. tenet contra nostram sententiam.
Nihilominus tamen nos respondemus,
ꝙ
quod
iste elector non directè intendit inæqualitatem neque eam assumit vt medium ad pacem communitatis seruandam: sed iudicans prudenter esse impossibile, quòd talis indignus non euadat electus, intendit euitare iniustam electionem, quæ secundum se est mala. ¶ Secundò respondetur,
quòd ille minus dignus in casu posito simpliciter est dignus. Eligere autem dignum
non est malum secundum se: nisi adfuerit
dignior qui possit eligi, & quia in illo casu
nullus est de facto dignior qui possit eligi supposita determinatione maioris partis eligentis minus dignum, consequenter
|
iste talis, qui se conformat cum hac maiori parte eligenti, non peccat: sed prudenter facit.
Ad tertium communiter dicitur, quod
honor annexus ecclesiastico beneficio non
ordinatur proximè & per se in bonum peculiaris personæ eligendæ, sed in bonum ecclesiæ & communitatis. Quare si bonum
Ecclesiæ aut communitatis sequatur ex tali
electione, tenebitur elector suum præstare
suffragium illi personæ: non autem si bonum illud solum cedat in bonum particulare. Ego tamen aliter existimo, quòd quanuis bonum & honor quæ interueniunt in
beneficio ecclesiastico, primò & per se respiciant bonum commune: tamen consequenter respiciunt eligendum, quare multoties tenebitur elector præstare suum suffragium digniori, quanuis non euadat electus. Verbi gratia, in electione cathedrarum, vbi multum interest honori & vtilitati dignioris, quod plura habeat suffragia:
quanuis non obtineat cathedram. Similiter aliquando erit eadem obligatio in electionibus præbendarum, quæ ad vota capituli distribuuntur. Igitur ad argumentum
respondetur, quòd quotiescunque non imminet maius bonum cui elector consulere
debet: tenetur suffragium præstare dignioribus: vt qui immeritò ab alijs reijciuntur:
aliqua saltim pro se agnoscant suffragia.
Resolutoriè ergo dicimus quod eligere
dignum prætermisso digniore, est malum
intrinsecè, quando fit propter indebitam
causam. Si verò non eligatur qui est aliâs dignior, propter causam rationabilem, tunc
non est vitiosa electio, imo nec formaliter
prætermittitur dignior: quia in illo casu non
est eligibilis, nec tenetur elector talem digniorem eligere: imò interdum peccaret
suffragando.
Ad argumenta in principio facta respondetur. Ad primum respondent quidam,
ꝙ
quod
Diuus Paulus ibi solum considerat onus &
laborem beneficiorum, ac subinde non facit comparationem: quia in ordine ad laborem impertinens est maior vel minor dignitas. Explicatio est Caietani in Ientaculo vltimo citato, quam colligit ex primis verbis Pauli cùm dicit, bonum opus deside
rat. Sed mihi non placet hæc intelligentia,
quia Diuus Paulus ibi constituit absolutè
conditiones quæ dignificant episcopum: &
huiusmodi indifferenter necessariæ sunt ad
beneficia siue secundum quod onus, siue
secundum quod honores sunt. Itaq́ue illæ
conditiones necessariæ sunt qualitercunque
episcopus consideretur. Alij dicunt, quod
Diuus Paulus eas apposuit conditiones episcoporum, quæ solùm possunt reperiri moraliter loquendo in viris dignissimis, ac
subinde de dignioribus, imo de dignissimis loquutus est. Sed neque ista explicatio placet, nam ibi ponuntur conditiones,
quæ in omnibus Episcopis & electionibus
eorum considerandæ sunt. Vnde & Theologi, ex isto loco Diui Pauli non tantum
colligunt conditiones pro dignissimis, sed
etiam pro dignis & dignioribus. Respondetur ergo ad argumentum negando consequentiam. Nam illud est argumentum
negatiuum, qua propter inefficax est. Nihil enim valet consequentia, Diuus Paulus
ibi non loquitur comparatiuè, ergo & electio non facienda est comparatiuè. Sit ergo
satis, si ex concilijs, & ex doctrina Sanctorum & ratione naturali sit comparatio facienda in talibus distributionibus.
Ad confirmationem
respōdetur
respndetur
negando, quòd ille qui in præsentia dignioris eligit dignum, faciat bonum opus imo peccat: quia impedit ne Ecclesia consequatur
digniorem ministrum. Quare licet absolutè loquendo eligere dignum bonum sonat: nihilominus tamen, eligere illum relicto digniore, sonat malum. Exemplum huius est. Succurrere extremè indigenti extraneo, bonum sonat: veruntamen, si ex
hoc quòd illi subuenias, omittis prouidere
necessitati parentis vel consanguinei extremè indigentium, peccatum est. De quo supra quæstione 26. artic. 8. & quæst. 31. arti. 3.
dictum est à nobis.
Ad secundum nego, quod Ecclesia non
semper requirat meliores ministros ab electoribus, quia illa semper intendit crescere: & hoc maximè fit, crescente dignitate
ministrantium. Iuxta illud, ad
Ephesios. 2.
In quo omnis ædificatio constructa crescit
in templum Sanctum in domino: in quo
|
& vos ædificamini inhabitaculum Dei.
Ad primam confirmationem respondetur, quod si dominus præciperet œconomo, vt distribueret bona sua pauperioribus: peccaret mortaliter, si solum distribuat pauperibus qualitercunque indigentibus. Ita etiam quia dominus, vt patet ex
dictis, habet eam voluntatem vt electores
requirant & examinent magis dignos, non
satisfaciunt electores, dignioribus omissis,
eligendo dignos.
Ad
secundā
secundam
confirmationem. Respondetur, negando quod satisfaciat dignior per
opera & officia mediocria: sed tenetur pro
virili laborare in officio sibi iniuncto: ita vt
quemadmodum alios excedit dignitate, &
propterea electus est: ita etiam opera excellentiora tenetur exhibere. Et hoc colligitur
Matthæi 25. & Lucæ 12. vbi pater familias
plus exquisiuit ab illis qui plura talenta acceperunt. & Lucæ 19. vbi habetur, seruus
qui cognouit voluntatem domini & non
se præparauit, vapulabit multis &c. & subdit. Omni autem cui multum datum est &
multum exigetur ab eo.
Ex quo sequitur, quod dignior teneatur
multa opera præstare, quæ non tenetur de
facto minus dignus.
V.
Verbi
g.
gratia,
Si dignior valeat
reuincere publicum hæreticum, tenebitur
sub mortali prædicare aut disputare: & tamen minus dignus excusabitur ab huiusmodi opere, quia propter diminutam eius
sciẽ
tiam
scientiam
, prudenter dubitat de fœlici exitu illius disputationis.
Nota tamen, quòd non tenetur sub mortali, qui dignior est, semper & omnia opera exercere meliora, quàm dignus: sed in
casibus, vbi ratio id postulauerit, quod non
potest certa regula comprehendi: sed prudentia opus est.
Ad tertium respondetur, quod ista officia plus habent laboris quàm honoris: imo
per se primò instituta sunt & donantur vt
onera,
nō
non
verò vt munera vel præmia. Quare si attendamus id quod per se primò
beneficiũ
beneficium
habet, nulla fieret iniuria digniori præ
termisso: quia propriè non dicitur quis habere ius ad laborem, vnde nec propriè iniustum patitur hac ex parte si præcisè consideretur. Et in hoc sensu Caieta. vbi supra. di
xit, non peccare mortaliter qui prætermittit digniorem. Et eius sententia in isto sensu
communiter acceptatur à magistris nostris.
Cæterum si consideretur id quod secundariò
habẽt
habent
beneficia, peccatum mortale erit,
non distribuere dignioribus.
Ad quartum respondetur, quod Ioannes
Maior in. 4. distin. 24. quæst. 8. & 9. tenet, huiusmodi leges quæ determinant electiones
ad certum locum aut Ecclesiam, non esse
iustas nec ferendas. Et præter argumentum
factum, confirmat suam sententiam ex cap.
ad decorem de institutionibus. vbi Innocentius Tertius, reprehendit Patriarcham Hierosolymitanum, eo quod omnia beneficia
Ecclesiæ
Constantinopolitanę
Constantinopolitanæ
distribueret
Venetis: & ideo præcipit vt in ecclesijs illis
eligantur & præficiantur literati & magis
idonei vndecunque originem duxerint: &
adducit illud quod habetur Actuum 10.
nā
nam
in omni gente, qui facit iustitiam acceptus
est illi.
Nihilominus sententia opposita communis est: quam docet Diuus Thomas hic
ad quartum. & videndus est Soto vbi supra ante decimam conclusionem. & Couarru. & ratio Diui Thom. hoc conuincit, quia
regulariter loquendo electi de gremio Ecclesiæ magis diligunt illam magisq́ue resident: & hoc adeò verum est, vt oppositum non sine temeritate dicatur: & ita istæ
leges consuetudine à tempore nascentis Ecclesiæ, & Decretis Pontificum approbatæ
sunt. Colligitur hæc veritas
Deuterono. 17.
Non poteris eligere alterius gentis hominem in Regem & qui non sit frater tuus. Vide Diuum
Hieronymũ
Hieronymum
super illud Oseæ 2.
Dabo eis vinitores ex eodem loco. Vbi per
vinitores intelliguntur Apostoli. Et eadem
ratione communiter Sancti dicunt, quòd
Christus elegerit ex sibi consanguineis, &
notis in Apostolos. Quare ad argumentum factum respondetur, quod nunquam
licebit eligere indignum, etiam si huiusmodi leges existant, quæ determinant eligendos ad certum locum. Quòd si non fuerint digni in tali loco vel ecclesia, suspendatur electio, vel saltim de licentia Episcopi aut Pontificis, si opus fuerit, eligatur pro
ea vice extra gremium qui dignus habea|
tur. Nec inconuenit ad æquitatem istarum
legum, quòd alij extra ecclesiam illam digniores existant: nam propter rationes supra dictas digniores reputantur, qui sunt intra gremium ecclesiæ eiusdem, licet non
abundent scientia & industria: quia hoc
cō
pensant
compensant
dilectione & residentia, quibus maximè ecclesia solet augeri.
Ad caput illud Innocen. respondetur,
ꝙ
quod
ideo reprehenditur Patriarcha ille, quia
cũ
cum
illic non essent huiusmodi leges, dispensabat beneficia solùm Venetis, omittendo digniores Constantinopolitanos, &
etiā
etiam
quia
pollicitus fuerat se hoc facturum quando
electus est, vt patet ex verbis extremis illius
capitis. Veruntamen circa huiusmodi leges nota primò, quòd non debent condi
frequenter. Aliàs
cōmunia
communia
beneficia, quasi
ad ius hæreditarium reducerentur & desidiosi efficerentur eligendi: eo quod iam esset lege firmatum, qui deberent eligi in hac
vel in illa ecclesia.
Secundò nota, quòd rationes D.
Thomę
Thomæ
sufficienter honestant huiusmodi leges absolutè loquendo: nihilominus tamen aliæ
causæ particulares exquirendæ sunt à confirmatoribus istarum legum, vt iustè & prudenter ferantur: alioquin esset iustum pro
omnibus ecclesijs & populis eas dare leges:
siquidẽ
siquidem
omnes possent dicere, eligo meos
quia magis diligunt suam ecclesiam, magisq́ue resident. Causæ ergo quæ particulariter requirendæ sunt, tales debent esse,
videlicet, quòd in ecclesia abundent sapientes, aut quòd experientia compertum sit,
quod extranei in tali ecclesia vel oppido solùm curant expilare subditos, vel quod ex
talibus legibus excitentur de facto ad studia
colenda naturales: qui aliàs desides existerent, & ignari.
Possemus disputare in præsenti, An sicut
leges de eligendo solum de gremio huius
ecclesiæ iustæ sint: ita etiam licitè & sine vitio acceptionis personarum possint esse leges de non eligendo de ista ecclesia, aut de
conuentu illo, vel intra tale tempus, vt post
quadriennium transactum: qualiter solent
esse apud religiosos: & idem dubium est de
alternatiuis.
Respōdetur
Respondetur
nihilominus breuiter, quòd
istæ leges possunt honestari ex fine superueniente, maximè propter bonum pacis.
Verumtamen rarò concedendæ sunt: quia
bonum pacis & virtutis commodius seruatur, & consequitur eligendo digniores
quoscunque, & à quocunque loco existant.
Et quidem multi ambitio si lites fingunt aut
excitant, vt in eas leges superiores inducant & sibi arripiant ex lege
alternāte
alternante
: quod
alioquin indigni aut minus digni non consequerentur. Quod maximè aduertant legislatores præsertim in officijs supremis, ad
quæ digne suscipienda vix potest vnus aut
alter inueniri.
Ad quintum argumentum respondetur concedendo, quòd electores tenentur
exquirere digniores: verumtamen hoc
moraliter fieri debet, vt pro beneficijs maioribus, qualia sunt Episcopatus, Abbatiæ,
& præbendæ cathedralium ecclesiarum,
requirantur vniuersitates, collegia & conuentus. Verumtamen in alijs beneficijs minoribus sat fuerit, si ex oppositoribus qui
occurrunt eligat distributor
digniorẽ
digniorem
, quanuis si fuerit inopia concurrentium aut specialis necessitas ecclesiæ vel monasterij, tenebitur elector inquirere ministrum
dignũ
dignum
& digniorem.
Ad sextum respondetur, concedendo
sequelam: & oppositum est plusquam temerarium: quia religio est spiritualis quæ
dam respublica in qua necessaria sunt ista
officia & beneficia ad sui conseruationem,
ergo distribuenda sunt dignioribus secundùm leges iustitiæ. Probatur consequentia à paritate rationis, sicut in distributionibus officiorum quæ fiunt in ecclesia.
Verũ
tamen
Verumtamen
distinguenda sunt duo genera officiorum in religionibus. Nam quædam simul officia & beneficia sunt, vt Prælatiæ, Prioratus, & officium lectoris. Et huiusmodi absque dubio secundùm leges iustitiæ distribuenda sunt. Alia vero officia sunt, quæ dicuntur amobilia ad nutum, vt Supprioratus, Vicariæ, &c. Et
huiusmodi non exigunt rigorem iustitiæ
distributiuæ: quia potius assumuntur tales personæ in coadiutores prælati, quàm
in officium aut beneficium spirituale. Vnde prælatus potest quem maluerit sibi asso|
ciare, dummodo non sit infestus & damnosus communitati.
Ad septimum respondetur, quòd confirmatores possunt & debent confirmare
electionem factam de digno, etiam vbi dignior prætermissus est. Ratio huius est primò, quia iste dignus magis gratus est electoribus, & ideo moraliter loquendo magis vtilis erit vnitati & paci ipsius communitatis: quare talis electus vestitus ijs circunstantijs hic & nunc dignior censetur vt
in plurimum. Præterea, quia confirmator
est quasi iudex superior, qui
secũdùm
secundum
scientiam publicam cognouit illum fuisse approbatum à capitulo, ergo quanuis scientia priuata cognouerit prætermissum fuisse digniorem: tenetur confirmare dignum electum. Probatur consequentia exemplo Iudicis secularis, qui tenetur iudicare secundùm allegata & probata: non autem secundùm scientiam particularem. Hæc maxime verum habent quando confirmator
subditur alteri superiori ad quem possunt
appellare electores, si electio non confirmetur: quia tunc occurrere debet, & tenetur litibus insurgentibus. Præterea. Verum habet quando solum est vnicus confirmandus, nam si offerantur plures confirmandi, confirmator tenetur digniorem
designare: quia tunc non solum est confirmator, sed etiam habet vices eligentis.
Ad argumentum ergo respondetur, negando paritatem rationis: quia confirmator non cooperatur actui eligentium, nec
verè eligit aut distribuit: quare non tenetur ad regulas eligentium aut iustitiæ distributiuæ: sed solum est quasi superintendens supponens distributionem iam
factā
factam
ab electoribus: quanuis incompletè. Et
hæc doctrina approbata est à communi
vsu sapientium, qui non audent cassare electiones quæ fiunt de digno prætermisso digniore.
Ad octauum respondetur, quòd si attendamus naturam episcopatus, isti ascensus damnandi sunt: sicut damnatur ascensus ad secundas nuptias, viuente priori vxore. Quare Diuus Paulus 1. ad Timotheum
3. volens explicare indissolubilitatem episcopi à sua ecclesia, dixit: episcopum de
bere esse vnius vxoris virum. Verum tamen iam supposita conditione status hominum, liciti sunt & quandoque approbantur isti ascensus, vt honor excitet, quos
charitas deberet impellere. Occasione vltimi argumenti.
DVbitatur quartò, Vtrùm qui habent
distribuere beneficia iure patronatus,
teneantur semper præsentare digniorem.
Prima opinio quorundam Iuristarum,
qui tenent satis esse in omnibus his beneficijs eligere dignum: & fundamentum illorum est dictum cap. monasterium.
Alia opinio per oppositum docet, quod
omnia ista beneficia distribuenda sunt dignioribus à patrono, & fundamentum eorum est, quod postquam beneficia ista instituta sunt, iam facta sunt bona communia
ecclesiæ, ac subinde secundùm regulas iustitiæ distributiuæ dispensanda sunt sicut bona
alia communia.
Tertia opinio communis est, quòd pro
beneficijs simplicibus non tenetur patronus laicus præsentare digniorem: bene tamen pro beneficijs quibus annexa est cura
animarum.
PRO decisione huius rei sit prima conclusio. Peccat mortaliter patronus qui
non designat digniores ad episcopatus obtinendos: vt
v.
verbi
g.
gratia,
si Rex Hispaniæ qui hoc
iure gaudet, solum eligeret dignos pro toto regno aut pro Insulanis: peccaret grauiter. Probatur ex Concilio Tridentino Sessione 6. capit. 1. decreto de reformatione.
vbi vniuersaliter dicitur, quod eligendi sunt
digniores. & in cap. 18. Sessione 24. Insuper
in cap. episcoporum. distin. 91. Probatur ratione. Quia iniquum esset in toto regno solum eligere dignos in præsentia digniorum
pro eximijs beneficijs, qualia sunt episcopatus, ergo nec Rex potest hoc facere nec
Pō
tifex
Pontifex
concedere.
Secunda conclusio. Qui asserunt patronum laicum posse instituere dignum in beneficijs simplicibus: tenentur dicere, quod
possit hoc ipsum in beneficijs habentibus
curam animarum. Probatur ex cap. monasterium. à quo ipsi colligunt suam sententiam. Nam ibi loquitur Pontifex etiam de
instituente monasterium, & concedit illi
|
quod nominet prælatum. Manifestum autem est, quod superiori monasterij annexa
est cura
animarũ
animarum
, ergo qua ratione tu colligis ex illo cap. quod pro beneficijs simplicibus liceat patrono eligere dignum: eadem
ratione colligitur & pro beneficijs, quibus
incumbit cura animarum.
Secundò. Quia si
Sũmus
Summus
Pōtifex
Pontifex
qui potuit conferre istud ius patrono laico pro beneficijs simplicibus, etiam potuit pro alijs
beneficijs, ergo qua ratione vnum dicitur &
aliud concedendum est. Antecedens patet.
Quia vtrunque beneficium &
vtrunq;
vtrunque
ius
spiritualia sunt & bona communia ecclesiæ: & insuper in eosdem fines possunt ordinari, ergo qui potest concedere vnum, potest & aliud. Nec sufficit dicere, quod beneficia curata quia instituuntur in vtilitatem ecclesiæ & animarum, debent habere
ministros digniores: aliàs priuarentur & ecclesia & fideles tanto bono. Nam certè hoc
pertinet ad iustitiam commutatiuam (vt
infra patebit) in præsenti autem consideramus puram distributiuam. Et confirmatur. Nam voluntariè concedunt isti autores, quòd patronus laicus tenetur eligere
digniorem ex his, qui nominati sunt à fundatore beneficij: vt si diceret, volo quod
ex meis consanguineis solùm eligatur minister: & hoc ipsum negant in electione
eiusdem patroni, quando non speciatim
nominauit hos vel illos: etenim qua ratione prior patronus tenetur eligere digniorem ex nominatis: eadem
cōcluditur
concluditur
, quod
teneatur absolutè digniorem eligere, quando nulla facta est specialis nominatio.
Tertia conclusio. Consuetudo præsentantium dignos, etiam prætermissis dignioribus, non est damnanda in praxi sub peccato mortali. Ratio est, quia isti sequuntur
opinionem probabilem, imo communiorem. Et colligitur eius probabilitas ex Concilio Tridentino Sessione 24. supra, vbi
Cō
cilium
Concilium
postquam dixit, patronos ecclesiasticos debere instituere digniores præmisso
examine: statim dicit, quòd patroni laici si
præsentent dignum, institutio approbetur
& valeat. Signum ergo est quòd
Conciliũ
Concilium
supponit probabilitatem vtriusque sententiæ pro institutione patroni laici: & illam
supponens, vtranque opinionem tanquam
verosimilem reliquit, nihil determinans.
Sicut fecerat in patronis ecclesiasticis. Potest ergo patronus sequi istam sententiam.
Quarta conclusio. Probabilius est, quòd
omnes patroni etiam seculares teneantur
eligere digniores pro quibusuis beneficijs,
siue simplicibus siue curatis. Probatur. Nam
Pontifex non concedit patronis laicis, nisi
quod ipse poterat iustè facere per se ipsum:
sed Pontifex non poterat in præsentia dignioris eligere minus dignum, siue ad simplex siue ad curatum beneficium, ergo neque hoc potest concedere patrono laico.
Confirmatur primò. Quia leges iustitiæ
distributiuę
distributiuæ
non magis obligant vnum
quā
quam
alterum dispensatorem: sed ex natura ipsius
iustitiæ & bonorum quæ distribuit nascitur obligatio, ergo si ex lege iustitiæ distributiuæ Pontifex in nullo beneficio potest
prætermittere digniorem: nec patronus laicus potest. Confirmatur secundò. Quia patronus est minister ipsius Pontificis, ergo si
Summus Pontifex tenetur eligere digniorem, etiam patronus. Probo
cōsequentiam
consequentiam
.
Tum quia vterque tenetur sequi
volũtatem
voluntatem
veri domini, scilicet Dei: tum etiam quia
cũ
cum
vterque sit minister: & ipse patronus subordinetur Pontifici: maior debet esse authoritas Pontificis. Cùm ergo ille non possit præ
termittere
digniorẽ
digniorem
multo minus patronus.
Sunt tamen duo argumenta
cōtra
contra
dicta.
Primum est quod desumitur ex prædicto
cap. monasterium. vbi expressè conceditur
huiusmodi patronis quod eligant
ministrũ
ministrum
qui non sit malus. Nec sufficit dicere vt Couar. & Federicus consil. 95. quòd cap. istud.
non excusat à culpa, sed
solũ
solum
concedit, quod
electio non sit repellenda à iudice superiori: nam profecto ibi dicitur quod liceat patronis eligere istum dignum, ergo actus electionis licitus est, ac subinde non est contra
iustitiam distributiuam.
Secundò arguitur. Quia si patroni tenentur eligere digniorem, ergo tenentur per se
vel per alios examinare multos in scientia
& virtute: quod esset indecorum, vt videlicet patronus laicus & sæpe illiteratus mores
& scientiam ecclesiasticorum examinaret:
vnde nunquam id factum est: imo nec per|
missum. Confirmatur. Quia
Conciliũ
Concilium
Tridentinum vbi supra, constituit discrimen
inter patronos ecclesiasticos & laicos, quod
illi debeant examinare & per se eligere meliorem: isti autem quod præsentent nominatum ipsi episcopo, qui idoneum approbet, ergo patroni laici nec tenentur nec debent examinare digniorem, ac subinde nec
illum eligere. Impossibile enim est, quod
quis moraliter eligat digniorem, nisi præ
misso examine.
Fateor argumenta ista esse difficilia, &
quæ reddunt hanc opinionem satis probabilem, quam qui tenuerint debent dicere
primò. Quod Pontifex potest applicare
ista bona, quæ aliàs erant communia, personæ particulari cum hac conditione, vt
possint eligere quem maluerint dignum.
Itaque partim manent communia, partim
verò appropriata. Nec hoc videatur impossibile, nam Summus Pontifex de facto
tertias decimarum applicuit Regibus Hispaniæ, quanuis illæ essent bona communia ecclesiasticorum, & fructus radicati in
iure spirituali.
Secundò debet dicere, quòd patronus
laicus non est distributor sed dispensator:
nec enim idem sunt dispensator & distributor, in quo multi falluntur. Nam dispensator dicitur qui expendit bona, siue
per donationem, siue per distributionem,
siue alia via: distributor autem, ille dicitur, qui propter debitam causam sequens
regulas iustitiæ distributiuæ expendit bona. Vnde dicendum est de Pontifice in concedendo isto iure patronatus, quòd dispensatoris officio fungitur. Ex quo manifestè
sequitur, quod nec patronus in dispensatione beneficiorum, nec Pontifex in concessione istius iuris, teneantur sequi regulas
iustitiæ distributiuæ.
Tertiò debet dicere qui ita censet, quòd
patronus licet excommunicetur, si tamen
laicus est, non priuatur iure isto præsentandi dignum: & ideo acceptanda erit institutio facta ab ipso excommunicato perinde ac si liber esset: quia istud ius, quanuis sit spirituale, nihilominus tamen titulus illius propter quem conceditur, temporale est, & ideo dicitur ius patronatus
laicalis. Verum tamen si habens ius patronatus ecclesiasticum, sit excommunicatus: electio illius est irrita, & est decisio Rotæ. Verum tamen quia fundamenta ista quibus hæc opinio indiget, voluntaria videntur: nam voluntarium est dicere, quod ista bona maneant appropriata
& mutent naturam. Item voluntarium est
dicere, quod illa quæ subdebantur antea
iustitiæ distributiuæ, modo illi non subiaceant: ideo in nostra sententia persistendum est: quia bono communi magis vtilis est.
Quare ad primum argumentum respondetur, quòd explicatio Couarruuiæ &
Federici accommoda videtur. Et ad replicam respondetur, quòd non solum dicuntur licita, quæ studiosa & bona sunt:
sed etiam quæ permittuntur, vel quæ non
prohibentur lege. Ita in Scriptura Numero. 20. transire nobis liceat per terram tuam,
idest, nobis permittas, est modus loquendi Matthæi. 12. 1. Corinthiorum. 6. & capit. 10. vbi est illud, Omnia mihi licent,
sed non omnia expediunt, idest, quanuis
nullus cibus mihi prohibeatur: non tamen expedit omnes & semper comedere. Ita ergo in illo capite, verbum, licet,
idem sonat quod permissum aut quod non
prohibendum.
Secundò explicatur prædictum capitulum, quòd solum conceditur institutori
monasterij eligere prælatum pro prima vice, non vero pro alijs sequentibus. Et hoc
quidem honestum est, vt excitentur plures ad erigenda monasteria & beneficia ecclesiæ instituenda: quod maxime bonum
est totius ecclesiæ.
Ad secundum respondetur, quòd Concilium non explicat qualiter se gerat patronus laicus in institutione ministri: vt locum daret opinionibus probabilibus: quod
sæpe faciunt Concilia in his quorum diffinitio non est necessaria bono vniuersali, & vtilitati ecclesiæ. Et huiusmodi reputatur diffinitio de patronis laicis & de
electionibus illorum: quia non erat necessaria vtilitati communi, imo ex illa forsitan grauarentur isti patroni quos ecclesia merito priuilegijs amplificat propter
|
eorum pia obsequia. Item etiam, si diffiniret Concilium hoc ipsum de laicis quod
dixerat de ecclesiasticis innumeræ lites insurgerent in his præsentationibus. Exemplum est in electionibus episcoporum quæ
fiunt à Rege: in quibus vt diximus tenetur instituere digniores, & tamen non tenetur examinare ipsos: sicuti episcopus examinat eos qui ad beneficium concurrunt.
DVbitatur quintò; Vtrùm episcopi qui
sunt distributores beneficiorum simplicium, teneantur eligere digniores? Communis sententia episcoporum, & etiam vsus
tenet, quod liceat eligere dignum. Et ratio huius potest esse: quia huiusmodi beneficia non habent officium annexum ad
quod requiratur specialis scientia & industria, ergo non requirunt digniorem secundùm scientiam & industriam.
Alia sententia quorundam sapientium,
inter quos refertur Magister Mantius
quondā
quondam
Salmanticæ Primarius, qui dicunt, quòd
si adsit dignior qui petat tale beneficium,
tenetur Episcopus illum eligere. Si vero
non adsit dignior: satis fuerit eligere dignum. Ratio huius est, quia si dignior petit tale beneficium, iam est concursus &
oppositio plurium: quando vero est oppositio, tenetur elector sequi regulas iustitiæ distributiuæ. Cæterùm opposita sententia, quòd episcopi in his beneficijs teneantur eligere digniorem, siue petat, siue non petat, non solum est securior, verum probabilior. Probatur. Quia in his beneficijs episcopi habent tantum ius distributoris, ergo tenentur distribuere secundùm rigorem iustitiæ distributiuæ. Secundò. Quia ista bona communia sunt, ergo dignior habet ius ad illa in præsentia
minus digni, non autem ècontra, ac subinde episcopus tenetur seruare digniori tale ius & non inuertere illud. Confirmatur. Quia aliàs sequitur, quod de natura
iustitiæ distributiuæ non sit eligere digniorem nisi duntaxat pro beneficijs curatis &
quibus est annexa cura animarum. Consequens est falsum, vt patet ex supradictis,
ergo. Sequela patet: quia tunc in solis beneficijs simplicibus Episcopus tenetur eligere dignum & prætermittere digniorem,
ergo pro his non est præceptum de iustitia
distributiua. Tandem probatur ex Concilio Tridentino Sessione 24. capit. 18. vbi
loquẽs
loquens
de patronis ecclesiasticis respectu quorumcunque beneficiorum dicit, illos teneri
eligere digniorem.
Ex quo sequitur, quòd idem erit iudicium siue dignior petat siue non: quia petere non variat nec auget ius, nec similiter non petere minuit idem ius, dummodo dignior sit paratus acceptare beneficium.
Ad rationem primæ opinionis respondetur, quòd vsus probat & approbat in praxi opinionem, quando non repugnat rationi. Nam si repugnat, abusus est. Et quidem Episcopi & superiores prælati sibi consulant, & efficaciam rationum oppositæ
sententiæ considerent. Et
argumentũ
argumentum
quod
ibi fecimus nihil probat: quia ista omnia
beneficia pertinent ad iustitiam distributiuam. Etenim beneficia non solum subduntur iustitiæ distributiuæ quia officia sunt,
aut quia curata sunt: sed quia bona communia & dignitates ecclesiasticæ, ac subinde distribuendæ dignioribus ministris:
quia præmia sunt, & honores virtutis &
sciẽ
tiæ
scientiæ
atque industriæ.
Et est alia ratio ad hoc
probādum
probandum
. Quia
maxime decet authoritatem ecclesiæ, vt
ministri suis beneficijs præfecti aut deputati, dignissimi sint: quia hoc redundat in
decorem ipsius corporis ecclesiæ, cuius præ
stantissima membra sunt ministri ecclesiastici. Et quemadmodum in patria cælesti, quidam ministrant, quidam assistunt,
iuxta illud; Millia millium ministrabant
ei, & deces centena millia assistebant ei,
& omnes quidem isti dignissimi, propter
decorem patriæ: ita in militanti ecclesia
non tantum digniores eligendi sunt qui ministrant in officijs curatis, verum etiam
qui assistunt in simplicibus. Et ex his etiam
patet ad argumentum pro secunda opinione.
DVbitatur sextò de officijs secularibus;
Vtrùm etiam subiaceant iustitiæ distributiuæ. Sed prius
disputādũ
disputandum
videtur breuiter,
Vtrũ
Vtrum
Rex habeat
dominiũ
dominium
istorũ
istorum
officiorum, & vtrùm possit ista officia vende|
re. Quæ dubia nec magna sunt, nec meo iudicio prolixiùs disserenda.
De priore dubio est sententia Adriani in
4. in materia de restitutione, paulò post
principium, qui negat Reges habere dominium istorum officiorum. Et ratio eius est,
quia nunquam respublica transtulit tale
dominiũ
dominium
in Regem, nec alicubi legimus hanc
translationem factam. Et secundò probat à
simili, quia Summus Pontifex non habet
dominium officiorum ecclesiæ, ergo nec
princeps habet dominium officiorum temporalium. Quod confirmatur, quia aliàs reguli haberent etiam dominium eorundem
officiorum: quod est contra omnium sententiam.
Nihilominus tamen opposita sententia
tenenda est, quam docet D. Tho. opusc. 21.
ad Ducissam Brabantiæ, dub. 5. & idem tenuit Magister Victoria & acutissimus Mantius & Soto vbi sup. quæst. 6. art. 4. & Caiet.
in summa, verbo, officiorum secularium venalitas. & Baldus in. l. Barbarius. ff. de offic.
prætoris. quem sequuntur plures Iurisconsulti. Latè disserit de hoc Guillelmus Benedictus in repetitione super cap.
Raynũtius
Raynuntius
.
de testamentis. num. 53. & colligitur ex. l. 1.
ff. de constitutionibus principum: vbi habetur quòd respublica transtulit omnem
suā
suam
potestatem & imperium in principem, qua
propter consequenter transtulit dominium
istorum officiorum quibus dominabatur
respublica. Cæterum
aduertẽdum
aduertendum
est, quòd
aliter Rex habet dominium istorum officiorum, quàm respublica, nam Rex habet
illud à republica, ac subinde cum dependentia & sub certis legibus: ita videlicet vt dispenset illa non pro sua voluntate, sed secundùm vtilitatem ipsius reipublicæ. At verò
respublica à principio habuit dominium à
se ipsa independens & absolutum.
Ad argumenta contrariæ sententiæ respondetur negando antecedens, vt patet ex
prima lege iam citata, & quidem vt dicebamus Rex habet dominium dependens &
diminutum: respublica vero habebat absolutum, quia liberè poterat vti ijs officijs
donādo
donando
, distribuendo, vel sibi
retinẽdo
retinendo
, quod
non potest Rex facere.
Ad secundum respondetur, quòd Sum
mus Pontifex non est dominus officiorum
Ecclesiæ: & quanuis Christus contulerit illi
dominium Pontificatus & iurisdictionis:
non tamen decebat vt conferret dominium
istorum beneficiorum: quia tunc tanquam
dominus illorum distribueret indignis aut
minus dignis. Secus est in Rege respectu
temporalium officiorum, quia decet maximè, vt idem ipse qui gubernat rempublicam, habeat dominium officiorum temporalium quæ præstant & requiruntur ad
istam gubernationem: & si Rex haberet dominium Regni, & ex alia parte respublica
haberet dominium istorum officiorum, essent ista confusa & permixta.
Ad aliud de regulis & dominis priuatis
respondetur, quòd non habent dominium
istorum officiorum sed respublica illud
transtulit in solum principem. Quod si
quæras, an princeps quando donat oppida
& iurisdictiones, concedat etiam ius ad ista
officia? Respondetur negatiuè, quia non
habet eam facultatem, vt possit transferre
omne dominium quod possidet: quemadmodum licet habeat dominium Regni
cō
cessum
cooncessum
à republica, non tamen potest illud
conferre alteri priuato domino.
De altero dubio circa venditionem officiorum notandum est, quòd est triplex opinio. Prima Diui Thomæ opusculo citato,
qui dicit, quòd ea venditio licita est de se,
non tamen expedit: vt inquit Apostolus
1. Corinth. 6. & 10. Omnia mihi licent sed
non omnia expediunt. Hanc sententiam tenet Baldus & communiter Iuristæ. Et fundamentum huius est, quia non est contra
ius naturæ ista officia vendere: quod si lege
positiua prohibeatur, non comprehendit
principem vt isti dicunt.
Secunda sententia est Caietani & Soto, qui dicunt quod vendere hæc officia:
speculatiuè licitum est: illicitè tamen fit
in praxi.
Tertia sententia est
Adriani in 4. vbi supra, qui dicit, quòd illicita est venditio, &
explicat Diuum Thomam quod asserat illam esse licitam ex parte pretij: quia offertur pretium iuxta valorem officiorum:
veruntamen aliunde venditio illicita redditur: quia videlicet contra voluntatem
|
reipublicæ quæ habet verum dominium
ista venduntur.
PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui non habent
dominiũ
dominium
istorum
officiorũ
officiorum
non possunt illa vendere nec
locare. Probatur. Quia vendere
alienũ
alienum
aut
locare contra voluntatem veri domini est
intrinsecè malum, ergo qui non habet dominium officiorum
nō
non
potest vendere nec
locare. Nec sufficit dicere quòd multi Duces & Marchiones & priuati domini ex immemoriali consuetudine ista officia vendiderunt. Nam hæc consuetudo semper damnata est à doctoribus tanquàm
cōtraria
contraria
voluntati reipublicæ, nec sufficit lex quæ solet
adduci: & habetur in comitijs apud Matritum, anno 1528. vbi habetur tanquam titulus immemorialis consuetudo. Nam certè
lex ista non loquitur nec vnquam interpretata est de venditionibus istorum
officiorũ
officiorum
.
Vtrùm vero isti priuati domini possint exigere aliquam portionem pretij ab ijs officialibus? communiter respondetur negatiuè.
Et fateor quod quanuis oppositum possit dici probabiliter: nihilominus sententia negatiua tenenda est, vt coerceantur isti domini
priuati ab iniustitijs quas quotidie
exercẽt
exercent
:
eo vel maxime si illis proponas hanc vel illam opinionem esse probabilem. Secus est
de prætore, nam iste poterit licitè exigere
aliquam portionem à sibi subditis executoribus. Et ratio huius est, quia prætor est principalis executor: alij vero ministri iustitiæ
sunt ex commissione ipsius.
Secũda
Secunda
cōclusio
conclusio
certa mihi. Ista officia ex
natura sua venalia sunt. Probatur. Quia sunt
bona temporalia quæ possunt æstimari pretio, non autem est intrinsecè malum aut
cō
tra
contra
naturam rei, vendere quod appretiabile
est. Et confirmatur. Quia vt patet ex dictis
respublica habet dominium
absolutũ
absolutum
istorum officiorum, ergo potest ea alienare donando aut vendendo. Item etiam quia sæ
pe populi & iurisdictiones quæ aliquid maius sunt quàm officia, venduntur licitè, ergo
& ipsa officia poterunt diuendi quantum
est ex natura sua, & appositis conditionibus
honestantibus, venditio de facto erit licita.
Conditiones autem duæ assignantur vbi supra. Prima, quod talia officia vendantur di
gnis & idoneis ministris.
Secũda
Secunda
vero quod
pretio moderato vendantur, attentis videlicet præsertim fructibus qui ex tali officio
possunt comparari, ijs superadditur. Tertia
conditio, quod pretium istorum
officiorũ
officiorum
expendatur in communes vsus. Qualiter
autem si istæ conditiones non seruentur, inferuntur damna reipublicæ: & quæ mala
sequantur: explicant optime Caiet. & Soto,
& adducunt exemplum de antiqua Roma
quæ dominabatur vniuerso orbi, quando
officia publica distribuebat secundùm merita, postmodum autem subiecta est, & interijt quando officia ista venalia facta sunt.
Vnde Salustius.
O vrbem venalem & cito perituram si emptorem inuenerit.
Tertia conclusio. Vt implurimum &
moraliter loquendo ista officia iniquè venduntur. Et ratio est. Quia raro seruantur huiusmodi conditiones, sed frequentius ista
emũt
emunt
ambitiosi & cupidi immeriti & ignobiles. Et in hoc sensu dixit Caietanus & Soto quod in praxi est illicita venditio: idest,
moraliter & sæpius in ijs venditionibus multæ iniustitiæ miscentur, verumtamen non
negant quod etiam in opere & in exercitio
possint aliquando vendi licitè.
Quarta conclusio. Etiam illi quibus ista
officia donata sunt à Rege possunt vendere
iustè stando in iure naturæ, dum tamen seruentur duæ primæ conditiones. Probatur.
Quia isti habent verum dominium istorum officiorum, ergo quantum est ex natura possessoris & rei possessæ licitè potest fieri venditio.
Quinta conclusio. Stando in iure communi & iure Regni Hispaniæ non possunt
vendi officia quæ habent annexam administrationem iustitiæ à suis possessoribus.
Vt
v.
verbi
g.
gratia,
prætoratus & vicem eius tenentis,
tabellionis & multo minus qui consilijs deputantur. Probatur ex.
l. vnica. C. ad. l.
Iuliā
Iuliam
.
de ambitu, quæ prohibet quempiam promoueri pretio ad huiusmodi officia: ita habetur in
cap. sancimus. 1. quæstione. 7. & in
authentico. vt iudices sine quoquo suffragio fiant.
idẽ
idem
habetur
in legibus Regni lib.
1. ordinationum regalium, tit. 5. l. 2. & lib. 2.
titul. 13. & lib. 6. titulo. 14. l. 16. & lib. 7. titulo. 1. l. 1. Si autem ista officia non habeant
|
administrationem iustitiæ annexam, possunt qui possident ea vendere & alienare de
licentia Regis. Probatur. Quia princeps potest dispensare in venditione quæ prohibetur lege positiua, quando
nō
non
habent officio
istam administrationem annexam.
Sed dubitas, Vtrùm si possessor istorum
officiorum qui habet facultatem transferendi illa, vendiderit ea sine licentia Regis ad
vendendum expressa vel subintellecta, peccet mortaliter & venditio sit irrita?
Quidā
Quidam
sapientissimi iuniores dicunt huiusmodi
vẽ
dentes
vendentes
non peccare mortaliter, & quod contractus valeat. Probant, quia isti
habẽt
habent
facultatẽ
facultatem
transferẽdi
transferendi
in alios, ergo possunt transferre licitè siue pretio, siue sine pretio fiat.
Pretium enim non variat iustitiam in rebus
appretiabilibus. Et
cōfirmatur
confirmatur
. Quia in legibus regni citatis dicitur, quòd talis venditio
quando delata fuerit ad iudicem irritetur,
ergo antea habebatur firma & rata. Nihilominus est sententia Magistri Soto vbi supra
artic. 4. & communiter acceptatur, quod
venditor istorum officiorum
habẽs
habens
solum
licentiam transferendi, peccat mortaliter &
venditio irrita est. Probatur hæc sententia.
Quia isti vsurpant officium & ius reipublicæ in re graui, ergo peccant mortaliter, &
insuper sine titulo alienant officia publica,
non enim facultas transferendi est facultas
vendendi: vt patet ex communi sensu & vsu
omnium, & leges quæ præcipiunt irritari
huiusmodi venditiones non supponunt ratum fuisse contractum imo præcipiunt
ꝙ
quo
declarentur irriti à iudice: quia verè & in re
nulli sunt. Requiritur ergo ad iustam venditionem vel licentia expressa, vel subimplicita: qualis iudicatur esse quando Rex alicui
domestico & sibi familiari
cōcedit
concedit
aliquod
officium habens administrationem non ita
præstantem. Nam
certũ
certum
est quod nec princeps nec qui acceptat tale officium
intẽdant
intendant
quod exerceatur à tali familiari. In pretio vero horum officiorum est aduertendum,
ꝙ
quod
huiusmodi pretium taxatur attenta qualitate officij & vtilitate proueniente. Vnde iustè potest exigi maius pretium,
quā
quam
valeant
fructus illius officij: quia vltra hoc dignitas
& honor quæ
cōferuntur
conferuntur
in illo officio æstimanda sunt. Secundò. Etiam ex parte
stipẽ
diorũ
stipen
diorum
quæ ipsis officialibus taxantur. ¶ Aduertendum tamen est, quòd non sint maiora aut exigua: vnde oportet pensare
laborẽ
laborem
aut industriam, & etiam deputationem ipsius ministri, & similiter honorem
eiusdẽ
eiusdem
.
Decet enim ad commune bonum reipublicæ, vt non tantum ministri mercenarij habeantur, & tanquam operarijs signetur pretium: sed etiam pro qualitate & dignitate
ministrantium augeatur & pretium. His
suppositis reuertamur vnde digressi sumus.
DVbium itaque principale erat.
Vtrũ
Vtrum
in distributione istorum officiorum
contingat acceptio personarum contra iustitiam distributiuam. ¶ Pro parte negatiua
arguitur primò. Nam Rex & respublica habent dominium istorum officiorum (vt dixi) ergo non tenentur ex proprijs facere distributionem secundùm leges iustitiæ.
Secundò. Nam ista officia communia
sunt & non debita ciuibus, & etiam non instituta in commodum illorum sed reipublicæ, ergo non debent distribui secundùm iustitiam attentis meritis personarum. Confirmatur. Quia implicatio videtur quòd ista
officia vendantur ministris, & ex alia parte
debita sint de iustitia distributiua.
Tertiò. Quia communiter huiusmodi
officia donantur ijs qui maiorem gratiam
habent apud Regem & quibus plus est negotij: & tamen non ideo damnamus principem in ijs electionibus, ergo.
Quartò arguitur ex D. Paul. 1. ad Corin.
6. vbi dicit, quòd
cōtemptibiliores
contemptibiliores
qui sunt
in ecclesia, isti deputandi sunt ad iudicandum, ergo non tenemur eligere digniorem
in iudicem, & multo minus ad alia officia.
In hoc dubio Caiet. in summa, verb. electio, tenet quod est peccatum mortale non
eligere idoneum
ministrũ
ministrum
pro his officijs,
nō
non
tamen inquit erit peccatum mortale
nō
non
eligere digniorem. Magister Soto vbi supra
art. 4. tenet, quòd in dispensatione istorum
officiorum debet seruari iustitia commutatiua & distributiua: vnde vtraque violatur,
si non distribuantur dignis aut dignioribus.
Addit tamen, quod non ita pensanda est dignitas personæ & bonum illius, quam vtilitas reipublicæ, propter quam hæc officia potissimum instituuntur.
PRO decisione nota, quòd quanuis ista
officia sint purè secularia: non tamen
possunt distribui peccatoribus & sceleratis,
qui simpliciter indigni reputandi sunt,
quā
tumuis
quantumuis
polleant sapientia & industria. Hoc
optimè probat
Magister Soto vbi supra,
cō
clusione
conclusione
. 5. & est peculiaris ratio, quia in
præsenti potissimum loquimur de republica Christiana. In qua non sine scandalo præ
ficiuntur peccatores, etiam pro officijs secularibus.
Secundò nota, quòd officia ista quædam
dispensanda sunt necessario inter ciues reipublicæ aut prouintiæ: quædam autem
quę
quæ
liberè possunt distribui quibusuis: alia
etiā
etiam
quæ distribuuntur per suffragia & vota plurium eligentium, vt communiter à
cōsulibus
consulibus
distribuuntur officia minora ciuitatis:
alia vero quæ ex voluntate vnius dispensantur, vt
quę
quæ
distribuuntur à principe. Insuper
quædam sunt quæ potissimum consistunt
in administratione iustitiæ: secundariò vero & quasi per accidens in honorem ipsius
personæ, vt Prætoratus &c. Alia vero
è
ex
contra potissimum ordinata in dignitatem per
sonæ, cui
officiũ
officium
est quasi per accidens annexum &
determinatũ
determinatum
: alia insuper sunt quæ
potius dicuntur beneficia quam officia.
His positis sit prima conclusio. Ista officia publica distribuenda sunt dignioribus
ex natura sua. Probatur primo, quia sunt bona
cōmunia
communia
quæ ordinantur & in bonum
reipublicæ & in dignitatem &
honorẽ
honorem
personæ, ergo
dispẽsanda
dispensanda
sunt dignioribus. Antecedens quo ad primam partem probatur.
Quia ista officia instituta sunt ad conseruationem & gubernationem
reipublicę
reipublicæ
. Quo
ad
secũdam
secundam
partem probatur. Quia illa fructuosa sunt & honorifica. Ergo respondent
meritis tanquam præmia. Et confirmatur,
quia ideo beneficia ecclesiastica distribuenda sunt dignioribus, quia ordinantur & in
bonum ecclesiæ & in
premiũ
premium
& honorem
personarum
cōsequenter
consequenter
, ergo si officia ista
secularia ordinantur & in bonum reipublicæ & in præmium meritorum, distribuenda sunt dignioribus.
Secũdò
Secundo
, respublica debet alere virtutem
& industriam ciuium media distributione
istorum officiorum, ergo tenetur distribue
re dignioribus. Antecedens probatur, quia
homines suaptè natura inducatur ad
virtutẽ
virtutem
,
pręmio
præmio
& honore: non autem respublica habet alia bona communia quibus inducat ciues nisi ista officia secularia, ergo. Consequentia probatur, quia quemadmodum deficiente præmio & honore languescit virtus: ita etiam si in honoribus digniores præ
termittantur tabescit respublica.
Hæc quæ dicta sunt verum habent siue
respectu reipublicæ quæ absolutum habet
dominium respectu horum officiorum: siue respectu principum aut quorumcunque
dominorum, siue inferiorum distribuentium: quia ista officia respectu omnium retinent eandem naturam in ordine ad bonum
publicum & etiam ad ciues. ¶ Ex quo sequitur primo, quod respublica tenetur in his
officijs intendere bonum totius & etiam bonum partium: nam iure naturæ tenetur dirigere suas actiones & in vtilitatem communem & in vtilitatem
ciuiũ
ciuium
, & quemadmodum ciuis ex iustitia legali tenetur dirigere
actiones suas in bonum
cōmune
commune
& totius,
quia ipse est pars ipsius totius: ita
è
ex
contra respublica ex iustitia distributiua, tenetur dirigere actiones suas in bonum
suarũ
suarum
partiùm.
Secundò. Sequitur, quod princeps & domini priuati qui non distribuunt hæc officia dignioribus: peccant contra iustitiam distributiuam accipientes personam. Est tamen aduertendum, quod digniores in his
officijs non debent exquiri medio examine: sed sufficit moralis diligentia distribuentium & communis approbatio
eligendorũ
eligendorum
.
Secunda conclusio. Non solum sunt eligendi digniores in his officijs quando necessario distribuenda sunt inter ciues
eiusdẽ
eiusdem
reipublicæ: sed etiam
quādo
quando
possunt dispensari ad quoslibet extraneos,
V.
Verbi
g.
gratia,
in electione cathedrarum, & etiam in officijs militaribus. Probatur, quia ita exigunt leges quæ
fundantur in lege naturæ, vt meliores præficiantur in ijs officijs: & merito, quia aliter
non posset conseruari diu bonum
cōmune
commune
.
Aduerte tamen, quod inter officia quæ
distribuuntur necessario ciuibus & illa quæ
possunt distribui extraneis: hoc differt,
quod illa videntur prospicere maximè bonum ciuium, quare clauditur via ne extra|
neis
donẽtur
donentur
vt intra ciues perseuerent. Ista
vero non ita prospiciunt bonum eligendorum, vnde libere potest fieri electio pro
quibuscunq;
quibuscunque
: ex quo sequitur aliud discrimen,
quod in hoc quòd officia prioris generis
nō
non
dispensentur dignioribus: manifestè apparet violatio iustitiæ commutatiuæ: quia cernimus damnum illatum ciuibus contra voluntatem reipublicæ in hoc quod non eligantur meliores. At vero in distributione
officiorum secundi generis potissimum cernitur violatio iustitiæ distributiuæ. Vtrum
autem commutatiua violetur
obscurũ
obscurum
est.
Tertia conclusio. Quando electio istorum officiorum fit per vota multorum, magis certum est quod debeat fieri pro dignioribus quam in alijs casibus. Probatur, quia
ista electio & in re &
secundũ
secundum
formam, seruat modum iustitiæ distributiuæ, ergo tenetur seruare leges eiusdem iustitiæ, vt videlicet meliora dignioribus conferantur.
Confirmatur, quia ideo in electionibus
magni ponderis communiter præcipitur,
vt electio fiat ad vota
multorũ
multorum
, quia ita magis seruatur & frequentius moraliter
loquẽ
do
loquendo
rigor iustitiæ distributiuæ, ergo in electionibus officiorum secularium quæ fiunt
per suffragia intenditur seruare rigorem iustitiæ distributiuæ. Ex ijs sequitur, quod senatores infideles sunt & iniusti contra rempublicam & contra bonum eligendorum,
si officia quæ distribuunt per suffragia omnium, dispensent minus dignis: quia inter
ipsos & rempublicam est pactum formale
vel virtuale de eligendo digniore, & ex alia
parte damnificatur bonum
cōmune
commune
& bonum partium.
Quarta conclusio. Multi probabiliter reputant quod quando electio fit ab vno tantum
. v.
, verbi
g.
gratia,
à Rege & potest eligere indifferenter de ciuibus & extraneis quod non peccabit mortaliter in eligendo minus digno:
probabilius tamen est oppositum. Prima
pars probatur, quia œconomus non peccat
mortaliter eo ipso quod non inducat meliores operarios in vineam domini sui, ergo
nec princeps peccabit mortaliter in non eligendo semper meliores. Probo consequentiam, quia princeps se habet quasi œconomus cui commissa est distributio operan
tium in republica. ¶ Nihilominus secunda
pars probatur, quia huiusmodi electio pergit in damnum reipublicæ & ciuium non
minus quàm si fieret ad vota plurium, ergo
peccatum erit mortale prætermittere digniorem: sicut si plures
prætermitterẽt
prætermitterent
. Nec
concedimus quod princeps habeat
cōmissionem
commissionem
ita absolutam sicut œconomus sed
dependentem à voluntate reipublicæ, quæ
semper intendit meliores.
Ad argumenta
respōdetur
respondetur
. Ad primum
quantum attinet ad principes & priuatos dominos, iam patet ex præcedentibus qualiter
habeant dependentem
dispensationẽ
dispensationem
&
administrationẽ
administrationem
pro ijs officijs publicis. Difficultas tamen est de republica quæ habet dominium absolutum. De qua videbitur alicui quod possit expendere & retinere sibi
ista officia: quia domina est absoluta. Nihilominus tamen falsum est hoc, quia habet
intrinsecam malitiam vel retinere officium
necessarium ad bonum publicum, vel distribuere minus digno.
Aduertendum enim est, quod quanuis
respublica habeat dominium absolutum &
sui & suarum actionum & officiorum: nihilominus tamen istud dominium & facultas ordinantur per se in bonum commune,
& consequenter in
bonũ
bonum
partium: & ita omnis actio, siue distributio siue retentio fuerit
qua læditur bonum commune & partium
iniusta est. ¶ Ex quo sequitur, quod nec respublica potest cedere iuri suo si ex tali cessione intereat bonum publicum, nec similiter cessio partium est admittenda quando
ex illa ista officia non rectè dispensantur. Et
ex ijs facile ad primum argumentum.
Ad secundum
respōdetur
respondetur
, quòd ista officia mixta sunt,
nā
nam
sunt temporalia, sunt
etiā
etiam
communia, sunt approprianda, sunt in vtilitatem reipublicæ & etiam sunt in vtilitatem
ciuium: quare iudicium de illis mixtum debet esse. Qua enim ratione temporalia sunt
venalia etiam sunt, qua ratione vero approprianda & communia distributioni iustitiæ subiacent: secundum autem quod vtilia
sunt reipublicæ & personis etiam subiacent
iustitiæ commutatiuæ.
Ad tertium respondetur, quod aliqui volunt excusare Regem à peccato quia exces|
sus iste maioris dignitatis, vt in plurimum
paruus est. Veruntamen est excusatio friuola: quia sæpe numero excessus magnus est,
& ego loquor in hoc casu. Alij excusant illum vt innuebamus, quia est quasi œconomus.
Verũtamen
Verumtamen
& hoc nihil est, quia hoc
dato voluntas reipublicæ (vt dixi) expressa
vel subintellecta est, quod dispenset hæc officia in ædificationem & non in
destructionẽ
destructionem
, vnde peccat grauiter si
oppositũ
oppositum
fecerit.
Ad quartum respondetur, quòd illud Diui Pauli explicatur primo, quod contemptibiliores eligendi sunt potius quàm infideles
forte enim volebat reprehendere illos quod
vellent introducere infideles in iudices. Secundo explicatur, quod loquatur per ironiam. Vnde subdit ad
verecũdiam
verecundiam
vestram
dico, quasi asserat non vobis hoc dico, vt faciatis: sed vt vos redarguam.